R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

871쪽

bus meliora & tutiora captant, & sectant ui Haec sunt argumenta P. Rhodii, quae talarum abest intentum demonstrare, ut potiuS demonstrativἡ confutentur. Multa alia congerunt Probabilis se argumenta , quae licet admittentibus. excusabilem juris naturalis ignorantiam nonnihil dissicultatis facessant, a nobis tamen millor negotio dissolvuntur, qui credimuS non probabilitatem , sed veritatem tutam este agendorum . .

regulam , quia non in Schola Pythagorae degῖ- mus , sed in Schola Christi, qui non dixit, Ego sum probabilitas ; sed, Ego sum veritas. Quam V e

ritatem , legisque notitiam perpetuis precibUS.

& gemitibus a Deo justi e magitant , sibique

comparatam alios pro virili docent; quia si artabit rarium probabilitatis Usum permitterent,c to crederent se virtutem A actiones hone fas parum aut nihil curare. Dices : Usus regulae de se standa minus probabili opinione, ab annis plurimis invectus , ius legitimae possessionis habet: Sed in dubiis me

lior est conditio possidentis : Ergo manu tenen-

dus est homo inpolsessione suae libertatis contra legem divina& in dubio legis sensu potest sequi

quamcunque probabilem interpretarionem. Respondeolujus regatae , Melior est condit Ios sidentis perperam intellectae ab usu facile om nes leges eversum iri, cum nunquam ingenioso Probauilistae defuturum sit benignum aliquod Interpretamentum , aliqua distinctione legis sensum dubium reddens. Quis autem credat, eam esse Legissatorum mentem, ut cuique subditorum licentiam faciant interpretandi legena a se latam. Qitis non videt hoc 'erverso hujus

gulae usu Veriri viam latissimam ad reticula:

872쪽

84 peccata legem violantia, Mimmensam perniciosorum dogmatum colluviem cito prodituram3 Porro illa regula rem possidenti vindicans, in rebus externis a Jure adhibita , immerito ad alia dubia juris praeserti in naturalis extenditur, quia sola possessio libertatis contra legem nultam veritatis praesumptionem ingerit, sicut contingit in externis fortunae bonis, quae possidens. re sua tandiu potiri censendus est, quandiu non

constat de injustitia pollessionis. Ac vero in dubio juris, an opus fit licitum, vel illicitum, possessio libertatis nequit facere licitum quod

est aeternae legis decreto reprobatum , .quia ejus incommutabilis decreti rectitudo non de libertate creata, sed de increata sanctitate pensitatur.

Imo in dubiis juris naturalis possemo semperstat pro leget, cujus veritas manet in aeternum,

quam nulla proinde libertas infringere , nulla: Gonsuetudo abrogare potest. Denique si in dubiis semper standum esset pro jure possidentis, ad nihilum plane redigetur regula illa sacratissima, In dubiis tutior pars es eligenda. V nde recte: observat Prosper Fagnanus , jus possessionis extra judicia fori esse ridiculum,Sc commentitium,.& omni laxitate periculosius 1, quia licet in foro externo facta aliorum in bonam partem & benigniori modo interpretari,no privare aliquem possessione famae vel fortunarum , idque ex lege' charitatis , quae non cogitat malum , & mavult saepius decipi dum malos bonos reputat, quam si vel unum probum malum falso pronuntiet

At vero in foro conscientiae opera nostra vereri, jubemur,malaque propria augere magis expedita' quam elevare,seu minuere. Vana est ergo liber

azis Possessio adversus legem Uet oirinita a

873쪽

Probabilἰtatis commentum. 833

rate priorem , quae piaecipit in dubiis conscientariae tutiora esse sectanda. Instabis : Qui sequitur aliquam opinionem probabilem, id agit quod sibi apparet honestuna, alias opinio esset improbabilis: Ergo nihil peccat, nihil turpitudinis ex objecto actus

Respondeo multos contendere, impossibilem esse astensum opinionis minus probabilis inconcursu probabilioris ; cui sententiae favent om nia quae supra inter sormandas raviones nostras

adduximus : sed quia hanc doctrinam , tametsi verissimam, spinis logicis & metaphysicis inte- Nunti& interpungunt Probabilistae,ideo facilius dico quod sive assensus ille possibilis sit sive ina possibilis, est tamen illicitus, quod retorquendo instantiam factam demonstro. Si quis agit quod . apparet probabiliter honestum, recte agit: ergo similiter perverse agit , qui agit quod tibi probabilius apparet innonestum: Cum enim actus - specificentur ab objectis , si probabilis bonitas refundat honestatem in actum , quidni probabilior turpitudo, obiecti non refandet in actum

turpitudinem, cum ea fit creaturarum omnium conditio facilius infici quam honestari 1, bonum enim ex integra causa, malum ex quocumque

defectu 3 Atqui ille qui deserta probab liore &tutiore , sequitur minus probabilem, minusve rutam , id agit quod probabilius illicitum 'arbitratur : Ergo certissime peccat. Hoc unico argumento , si caetera quae abundant deessent, causa ista conficeretur. Pro aliarum infinitarum objectionum tu tione,atque hactenus dictorum luce & compen.

dio,placet praeclara verba siccopi issima Tn-

874쪽

centii nostii Baronii ex disp. z. scf. t. art. 3. g. r. referre , quae ruerit , dixeris totius gravissimae hujusce controversiae medullam : Sane si uni veritati studeamus . necesse est probabiliora quarere, qua vero viciniora , ct a falso remotiora funt. Si peccatum pejus angue odio habendum, tutiora pro lege sunt sectanda , qua carent o ni metu peccati,

ct oecie mali. Dcuque si certam salutem nos facere oporteat , deligenda sunt media Uscaciora,.

quasi per ignorantiam omittas , nihil habent quod Aurum vicem is υim impleat , neque fort. quod te apud Deum excuset, ct a damnatione eximat. -- motum ergo sit principium ty Theologia Moralis fundamentum, nos triplici quas vinculo adstringi ad probabiliores pro lege opiniones, quod verioras pr.e aliis, quod secura , a peccato immunes, quod eficaces ad salutem consequendam. Si opiniones minus probabiles pro libertate adversus legem stantes attendamus, totidem vitiis iis tribus dotibus infestis laborant, quatenus minus probabiles propiores sunt falso quam vero , deinde obnoxiae sunt peccato.; & quan

vis nullum apponerent impedimentum ad sal tem , & excusarent a peccato I nihil tamen conferant ad illam consequendam , & interdum semovent media quibus salus constare potest , dc

certo comparari.

Tria omnino necessaria sunt ad felicitatem adipiscendam , nempe veritas quae aperiat quo sit eundum ε, bonitas quae peccati impedimenta submoveat, & viam sternat qua sit eundum; Viria2S. viresque, quibus cursum intendamus &consummemus. Haec tria a Christo sunt hau

vienda & accipienda , & se daturum polliceturbis verbis: Ego fim via, veritas , ct vita, Quὶ

875쪽

Probabilitatis commentum. 8 3 L

Veritas, docet nos ad quid sumus nati , quae sit nostra felicitas , & quo tendere noS Oporteat: qua via , se movet peccata & scandala , quae nostrum ad coelum cursum praepediunt: qua vita, dat vires efficacissimas , confert gratiam & virtutes infusas, Sacramenta instituit, quibus muniti cursum perficimus, & vitam aeternam consequimur.

Qui docent delectum laxiorum opinionum, etiam cum agitur de mediis ad salutem , & de Religionis delectu , putantque sine noXa nos posse sequi quamlibet opinionem, aut Religionem quae probabilitate non careat , tria nobis infligunt vulnera insanabilia ; veritatis quaerendae studium extingunt & lucem obscurant, licentia data minus probabilium eligendorum, quae a vero remotiora sunt quam a falso ; offendicula apponunt viae qua itur ad coelum , dum

opinionibus favent quae legi adversantur; dentia quo dum mediis efficacioribus suffciunt quaeis

cumque libue it, vitam auferunt, cujuS conferendae abundantioris gratia Christus dicit se in

mundum venisse, Haec cum moderamine inculpatae tutelae dicta sint, non ut calamum in Adversarium distringe rem, qui omnes sincera veneratione prosequor,

cui ab omni liuore & odio alieno nihil virorum eruditorum qualis est P. Rhodius , cujus elaboratam Theologiam nulli Sociorum cedere, multis praestare dicent qui non sunt invidi re

Verentia, nihil pace, & cum omnibus concordia antiquius. Sed cum tanta acerbitate nostram sententiam , etiam post' damnatam Apologiam Calaistarum habeat, cum nos iis verborum injuriis lacessat, quae ab ingenita ejus urbanitate

876쪽

abhorreant ; cum iis utatur argumentis , quae nihil resipiant praeclaram ejus eruditionem sub-- tilitatem , dii positionem, perspicuitatena, ali an le CXimiaS ejus dotes, quas ultro & libens agi: sco, sed potius eam minuant, quam sibi inialiis multis disputationibus comparavit eruditionis & pietatis opinionem ; non potui hanc

ejus prolapsionem quam Comit olus foedam vocat, & divinae legi injuriam ) dissimulare , ut

in secunda, si quam ad OTnet, editione omnia retractet, quae magnam multis possunt offen sionem afferre ; ea corrigat, quibus emendatis

multum ad ejus Theologiae utilitatem adjectum fuerit, non parum etiam ad P. Rhodii laudem, quam salva veritate omnibus modis amplificari

Ita sane hanc ab Adversario spero aequitatem, qua & Lectoribus , & Sacrae Societati sua, & propriae existimationi consulet. Nec hanc

meam non tam responsionem, quam a fraterna*charit te prodeuntem monitionem, ex partiam

praejudicio animique alienatione factam putet pervelim , cum ipsum nunquam viderim nisi in scriptis eius a me non semel laudatis, & in superioribus tomis laudandis. si copiam eorum habuissem. Q in potius, ut verum fatear , quia nihil mihi candore potius est, ideo eas ex Patre Rhodio labes resecandas optarem , ut liber ejus perfectus prodiret 1, quia tanto in hac materia potest eie perniciosior, quanto In aliis est dita

putationibus correistior & ornatior. Dum ab

indoctis,uebobscuris Authoribus veritas impetitur, excidii perieulum avertere non est difficile; se' propinatum a viro bono & docto venenum conocentius eli,quo occultius & ipsi propinantii

877쪽

Probabilisatis commentum. ὀ s 7

bibentique latentius. Cum ei go certuS frin, dc fere jurare audeam , Adversarium noluisse doindustila & meditato lectores suos in laqueos& insidias inducere , sed scribendo quae retuli mus & bona intentione non caruisse, de sacrisi cium se praestare Deo fortassis censuisse ; non despero fore quin agnita veritate , ea humiliter recantet,quae nunquam debuerat scripsisse. Nam

etiamsi posset dari juris naturalis invincibilis ignorantia quod tamen inficiamur in quomodo

post Romanae Ecclesiae in Apolosiam & Ama ocunt, justissimas censuras poterit ignorantiae in vincibilis excusationuin cavillos coram justo iudice afferre , cui tot dubitandi, adeoque se retractandi rationes instillavimus, quibus vellicandum, pulsandumque ejus animum in Domino confido.

Neque enim spei meae, expectationique eum de suturum credo , si serio perspexerit quantum periculi res plena sit , quod convenientia nece 1ariis, probabilia tutis, utilia honestis , libertarem legi anteposuerit; nec pestimam , credo, affectabit in hoc periculosissimo dogmate tuendo constantiae famam, sed veritate coactus fatebitur ex probabilitatis doctrina , quam acriter tuetur, innumera doctrinae flagitia fluxisse, maioraque , ni emendet, fluxura, si ad opinionem securitate donandam sufficiat probabilitas pro qua pugnat. Ergo Vide , mi Pater, ac provide, ne illarum, quae ex probabilitate a te asserta sponte fluunt, culparum ξn divino aliquando ijudicio poenas luas 1, vulneri, quod incautus inflixisti, remedium adhibe ; tot mala satage resarcire. Et sicut ego supra lapsus quorumdam e n stris non defensione sed damnatione repuli:

878쪽

8 3 8 Lib. VI. Dissert. III. cap. V.

ita tuaS , tuorumque prolapsiones quascumque in quibuscumque sine personarum aceeptione detestare: & ambo illud ab Augustino lib. de Ba t. coni. Donat. cap. 3. veridice dictum sincet e profiteamur: Aliteν sapere quam res se habeat, humana tentatio es ; nimis autem amando sententiam suam usque ad praecidenda communiontis , γeondemnati schismatis , vel haeresis sacrilegium jIerVenire , diabolica prasiti tio est: in nullo autem sapere aliter quam res se habeat , Angelica perfe- . ictio ea. aeui igitur homines sumus , sed Ipe Angeli i

fumus , quibus aquales .in resurrectione futuri fumus , quandiu perfectioncm Angeli non habemtu, prasiumptionem diaboli non habeamin ; ideo dicit Apostolus: Tentatis non vos apprehendat, nisi humana. Humanum est ergo aliquid aliter quam far es habeat sapere. Illud etiam ab Adversario, aliisque Probabuistis jure peto , ut non sint adeo morosi & tyiqui censores , ut dum vident aliquos solidae pietati Vacantes , Christiana modestia mores & gestus

componentes, cum maximis saeculi luctantes, usuras sub colore interesse non admittentes, labore manuum otio bellum indicentes, in con- . Rictu opinionum tutiora sectantes, cum trem Ο- re salutem operantes, tuta quaeque timentes,

pro officio semper stantes , collapsam disciplinam pro virili instaurantes,non statim illos novae haeresis suspectos , & Iansenismi compertos pronuntient. Impertinens est , dicebat vir gravi l- simus mihi Romae familiaris , illa accusatie, quam damnatione Apologiae Casuistarum in Iansenistas ipse Alexander VII. depulit. Innumeris vitiis laborat haec objectio toties Janse-xismum insontibus occinens : puerilis est, un-

879쪽

probabit Italis commentum. 839

a que rimas agit , & e trivio tota sumpta haec cantilena , ad invidiam intrepidis divinae legis defetis oribus constandam imperitissime, & juxta iniquiissime instituta. Si bonis rationibus Probabilistae ex misera suae causae conditione carent, ad lutulenta tu inepta convitia non confugiant, a dissertationibus ad injurias muliercularum more non veniant, modum habeant, & finem faciant dicteriorum , a quibus non nisi di Gceptantium odia,& legentium scandala derivantur, quaeve magiS authoribus nocent, quam iis in quos furunt de debacchantur. Eam saltem, modestiam , gravitatem , urbanitatem prae se ferant, quam in scriptionibus suis haeretici non omnino feroces vix patiuntur desiderari. Quod si adhuc nolunt quidquam de sua saevitia remittere , me saltem 1ciant iis non esse accusationi bus opportunum, quibus nostrae sententiae de fensores immerito gravant: nam post illa mea

praejudicia diserri pra ambula stabilita, post assertam Romano Pontifici jurium definiendorum in fallibilitatem , non possum nisi per summam iniquitatem noυiu Dogmatissa audire , qui uni Romanae Ecclesiae, extra quam nulli ad salutem aditum patξre certissime credo , addicor,& totis medullis cordium , totis praecordiorum affectibus cum B. Catharina Senensi Domini canae familiae gloria & honorificentia in oratio

nnm suu , idemtidem logo : O summa se inf- fabitu Deit, s non sum dignus orare , sed tu potes

me facere dignum. V cami tui Romam Ponti iei, Amsre teneor. Unum cordius a te habeo, quod tibi reddo, , o foro. Ecce carnem, eccesanguInem : ab fumatur, deseruatur , 'indantur etiam, , mitu-

resur ossa mea medullis suis pro 'cario tuo.

880쪽

Non dubito tamen , 'quin post hanc sincerie orationis professionem mihi Jan seni simium P cobabilistae objiciant , rati beneficio probabilitatis omnes consequentias quamlibet inconsequentes se posse deducere , aquam e pecunaa extundere , mel de petra, oleum de saxo , fata stim ex vero , quodlibet ex quolibet elicere,& ea quae non sunt, tanquam ea quae sanu a

vocare.

Refexis 2 monita ad Confessarios.

Si ea cus caco si tum prsget , ambo in θυeam cadunt. Ars artium , experimeutum periculosum regimen animarum. Quale sit Officium vesti una,

o Confessarii, animarumque Rectores , serio considerate , serio rimete. Quod si vos forto aliena minus pericula movent quod de vestro

Zelo non auqeo credere,vel suspicari j vestra voes certe commoveant, dc ad tutiora semper sectanda , intrepide poenitentibus instillanda compellant. Erratis plane, & vehementer erratis , &periculosὰ erratis, si ex nimia, effraenataqueandulgentia, quae omnibus flagitiis lenimenta quaerit, nullum in vos, nullum in Ecclesia, periculum creditis redundare. Si malum est peccata committere , malitiae extremum est alienis peccatis suadendo , docendoque consentire. Si nocens est poenitens , qui caeci Rectoris ductu legem naturalem offendit, licet quia nesciens, plagis vapulabit paucis; nocentior profecto est, plagisque valupabit multis , qui sciens tutae M probabilioris sententiae veritatem , minoris pro abilitatu decretis poenitentes imbuit nullo senscientiae morsu pertu batos , sed falsa pace securos.

SEARCH

MENU NAVIGATION