R.P.Fr. Vincentii Contenson, ... Theologia mentis et cordis seu Speculatio uinuersae Sacrae Doctrinae, pietate temperata; è patribus, doctore potissimum angelico deriuata. Tomus 1. 10 R.P.Fr. Vincentii Contenson ... Tomus 3. In quo praemissa disserta

발행: 1681년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

861쪽

Probabilitatis commentum 82 2

dometro repugnantem , quin & omne prudentiae lunarn extingui ab liis qui docent utilia , in certaminus tuta, minusve probabilia posse honestis, tutioribus & probabilioribuς antepo-n , idque variis exemplis evidenti flamis illustravimus. Sed quia haec imateria nunquam eXhauritur , addo rationem illam non solum non esse

demo nstrati o nem , sed esse apertum sophisma manifesta petitione principii, aliisque vitiis laborans ; hoc enim est de quo disputatur, utrum opinio minus probabilis , nsinusve tuta sit in concutiu probabilioris & tutioris prudens quod eadem facilitate rejicitur a nobis, qua ab Adversariis affirmatur, Sc fingitur. Et certe fi aD sensus prudens & probabilis revera coinciderent, sponte labant & irrumpuntur omnes illi obices quibus probabilitatis licentiam & profluvium sistere voluit P. Georgius ; si enim a sensus prudens & probabilis sint synonymi: ergo excusabitur Medicus probabilia remedia adhibens , tutis , & efficacioribus praetermissis: ergo absolvetur venator reatu homici dii, qui hominem occiderit, causatus sibi probabiliter Visum esse feram , tametsi probabilius esse hominem opinatus: sit: ergo non damnabitur Religionis canaidatus , qui sectae sibi probabili, abjecta Religi cine Catholica sibi probabilio

re , & tutiore , nomen dederit : ergo justificabitur Iudex qui reum nec convictum , nec confessum, ex probabilibus. suspectum , sed ex probabilioribus innocentem poena capitis mulista Verit: ergo prudentiae consona erunt illa nefanda confestaria legem Dei dissipantia, qua aliqua probabilitate saltem extrinseca non c'- r*ce , ex. principiis probabilitatis constans est:

862쪽

t in L b. VI. D sert. III. Cap. II.

Atqui consequentia illa omnibus aliquod sanitatis intervallum habentibus horrori sunt, &eXecrationi , nec ea devorare audet Adversatarias : Ergri opinio probabilis absolute non es prudens regula operationis , dum tuta,& probabilior occurri

Et p bst haec quis non' obstupescat , sophisma

illa i tanta alleverentia demonstrationis nomine ab Alversario insigniri, ut non dubitarit ea declarari apertum essὰ Ad Uersariorum vel igno

rantiam, vel malitiam. Cum tamen sole me idiano clarius demonstratum sit, regulam illam P. Georgii, opinio probabilis eadem est qua pruinἀeos, absolute prolatam ad omnium naereseoni3norantiam , ad omnium flagitiorum malitiam viam sternece ac munire , imo & in Atheorum Voraginem impellere , & praecipites dare. Quid enim non deducatur ex illa regula probabilitatem cum prudentia imprudentissime confundente 3 Ex illa prorsus totius fidei, Religionis, honestatis evet fio liquido consequitur , si enim id licitum , prudentemque assensum. sufficiat probabilitas : ergo liberum erit Atheo,& Libertino opiniri de immortalitate animae, eamque prudentee negare Catholicam assertionem quam difficultatibus circumseptam probabiliter videt: ergo licitum erit Haereticis Mysteriorum augustissi notum insuperabilibus argumentis impugnatorum fidem repellere : ergo licitum erit ChristianJs illas omnes morum corruptela Lad praxim redigere , quas probabiles aliqui Ca suis .e crediderunt. Quae ream ergo est , inquies, opinio prudcns 3 Respondeo, eam vere prudentem eme, & iure appellari, quae non solum in rebus necessariis necessitate medii & causae effe-

863쪽

Probabilitatis commentum. 82ychricis salutis, qualia sunt Fides & Sacramenta, sed etiam in necessariis necessitate praecepti tutiora sectatur , stytque pro lege & ossicio ; quia nullum inde impendere potest periculum, quoa alteri parti subesse potest , imo nec abstergi potest. Quia juxta prudentiae naturalis & Claristianae leges , si in opinionum conflictu , & ita dubiis tutiorem partem non eligas , nunquam cohibebitur opinandi licentia, debebitque Libertinis & Hareticis probabilitatis jus permitti , si probabile & prudens idem sint. Qui proinde coram Deo excusationem habebunt de peccato suo ; contestabuntur enim se nihil egi se vel credidisse , quod a probabilitatis regula recesserit. At in nostra sententia afferente in dubiis , seu controversiis tutiorem partem esse eligendam, merito accusantur Athei , merito culpantur Libertini, quod non illi parti adhaeseri ni, unde nullum creari malum poterat, nulla jactura timeri. Ad secundum respondeo , S. Antoninum manifestE loqui , quando utraque pars tuta est, ut patet exemplo quod affert ; nam status matriis monii per se tutus est , tametsi tutior sit statun virpinitatis ; per se tuta est via praeceptorum,etsi tutior sit via consiliorum. Non loquitur ergo Antoninus de minus,vel aeque probabilibus seniatentiis, in quibus tutiorem sententiam sequendam ipsemet docet, ut ante demonstravimus. Ad tertium respondet ipsemet S. Thomas, quodla. saepe citato,art. I 3. ubi ait: Dicendum quo

quando funt diia opiniones contraria de eodem, opor tet esse alteram veram , alteram falsam. Austergo ille qui facit eontra opinionem Magistrorum, utpote habendo plures pruendas , facit contra ve-

864쪽

ram opinianam , oe sic cum faciat contra legem ver, uon excusatur a peccato , quanuis non fictat contra conmentiam 3 se enim cox tra legem DEJacit. Aut issa opinio non est vera , sed magis co

traria , quam ille sequitur , ita quod vere licet habere pinyes prabendaι ; is tune disinguendum est,

quia aut talis habet cons entiam ae contrario i evsc iterum peccat tantra conscientia' faciens, quan vis non contra legem; aut non habet conserientiam de contrario ,sed certitudinem ,. sed tamen tu quandam dubitationem inducitHr sontrarietate..pinionum ; ct se si manente dubitatione plures praebendas haber, periculo se committit, is se pro--l dubio peecat, u pote magis amans beneficium os rale, quam propriam flusem , nut ex. cou-Horiis opinionibuου in ntillam dubitationem addu-. itur , i se non committit sε discrimini nec peccat. Qiae verba sunt ita enucleatd distinista , ut

non egeant commentario.

sed dissicultatem magis in speciali defini

quodL'. a s. sic : Actionum humanarum multiplex est differentia. Quaedam enim sunt quae habent deformitatem inseparabiliter anneXam, ut fornicatio , adulterium , & alia hiijusmodi, quae nullo modo bene fieri posthnt. De numero talium non est habere plures praebendas,alias in nullo casu dispensationem recipere poster, quod nullus dicit. Quaedam sunt actioneS , quae de se indifferentes sunt ad bonum vel malum,ut evare festucam de terra, vel ali quid hujusmodi,. anter quarum numerum quidam computant habere plures praebendas, dicentes s Ita licitum est habere plures praebendas, sicut habere plura pOma. sed hoc non videtur esse verum , cum hoε quod' est habere Plures praebendas, plurimas ux.

865쪽

Probabilitatis commenthm.. 82s

se inordinationes contineat, utpote quod non

est possibile aliquem in pluribus Ecclesiis deservire , in quibus est praebendatus ; cum prae bendae videantur esse ordinatae quasi . quaedam stipendia Deo ibidem . ministrantium. Sequitur etiam diminutio cultus divini sedum unus loco, plurium i iisti tuitur. Sequitur etiam in aliquibus, defraudatio voluntatum testatorum, qui ad hoc aliqua boni Ecclesiis contulerunt , ut certus, numeras Deo deservientium ibi esset. Sequitur etiam inὰ qualitas, dum unus pluribus ne nesciis abundat , M alius nec unum habere potest. Et multa alia hujusmodi quae de facili patent. Unde non potest contineri inter indisse rentes actiones , A multo minaS iiiter eas, quae su 3t secundain se bonae ., ut dare eleemosynam,

& ejusmodi.

Sunt vero quaedam actiones,, quae ablolute consideratae deformitatem. vel inordinationem, quandam important , quae tamen aliquibus circunstantiis. advenientibus bonae efficiuntur; si

cui occidere hominem , vel percutere , in se de- fasinitatem quandam importat. Sed si addatur occidere inalefactorcm propter justitiam , vel pei cutere delinquentem .causa disciplinae , noni erit peccatum, sed virtuosum. In numero harum actio mim videtur cffe habere plures praebendas. Quanuis enim aliquas inordinatione'

Contineat, tamen aliae circunstantiae possunt su- pei venire ita honestantes albam,quod praedic inordinationes totaliter evacuentur, ur puta isit opus. in pluribus Ecclesiis ejus obsequio, i& possiti plus servire Ecclesiae, vel tantunderm absens , quam alius praesens , & si quae alia sunv oujμtaodi, . tunc istis . conditionibus uitar Smi L '

866쪽

venientibus cum recta intentione, non erit pec . catum, etiam nulla dispensatione interveniente,

si confideretur tantum secandum jus naturale; quia dispensatio ad jus naturale non pertinet, sed tantum ad jus politivum Si vero aliquis hac intentione plura beneficia habeat, ut sit ditior, , t lautius vivat, M ut facilius ad Episcopatum perveniat in aliqua Ecclesiarum ubi est praebendatus , non tolluatur praedictae deformitates; sed augentur , quia cum tali intentione & unum beneficium habere s quod nullam inordinatio nem importati effet illicitum. Et sic quidem esset dicendum jus naturale, etiam nullo jure positivo su perveniente. Nunc

autem certuli, est, per antiqria jura hoc esse prohibitum , consuetudinem esse contrariam, per quam quidam dicunt illa jura esse abrogata. Nam per contrariam consuetudinem. jura humana abrogantur. Quidam vero dicunt , per hanc consuetudinem antiqua jura non abrogari eo quod quaedam Decretales dicunt': Multa per patientiam tolerantun , quae si in judicium fuerint de aucta, justitia cogente cassarentur. Et haec controversia Juristis est relinquenda.Quan-

vis hoc videatur esse probabile , quod quantum ad hoc quod jura illa antiqua continent jus naturale , abrogari non possint per contrariam consiletudinem:, utpote irrationalem. Quantum

amem ad hoc , quod solum de jure positivo

continent , possunt esse abrogata , praecipue si dissimulantes sane contrariam consuetudinem, in quocum potestate est jus positivum mutare, intendant per talem dissimulationem antiqua

dura mutare. -

Si ergo antiqua jura quae hoc Irohibent, in

867쪽

Probabilitath commentum. 827

suo robore maneant, contraria consuetudine

non obstante, certum est non posse aliquem plures praebendas habere absque dispensatione, etiam illis circunstantiis supervenientibus , quae secandum considerationem juris naturalis actam poterant honestare. Si autem antiqua jura sunt per conluetudinem abrogata, tunc prae- .

dicitis circunstantiis supervenientibus,etiam sine dispensatione licitum est plures praebendas habere', sine quibus circunstantiis licitum non est, quantumcunque dispensiitio interveniat , eo quod dispensatio humana non aufert ligamen

juris possitivi, quod per hominem statuitur, δύper hominem dispensari potest.

Haec omnia D. Thomay, cujuS responsionem fortassis non expectabat P. Rhodius,qui fortassis non reponet, sicut nonnullus alius : Haec de in tio commoda erat D. Thoma praebendis nudo , sed minime apta bene iciariis. Sed sive commoda st, sive incommoda, est certe maxime his tempori

bus necessaria doctrina : dura quidem Sacerdotiorum poligamia laborantibus , sed pauperibus pauperis Christi ministris modico victu&vesti- in contentis sitavissim, quidquid contra cupiditas probabilitate armata obganniat. Ad tertium respondeo , siffiicere quidem homines operari cum certi tudine morali, nec exigi physicam : at ille qui sequetur opinionem minus: probabi pena, minusve tutam,deserta probabit ore & tutiore,non operatur cum certitudine moma ali de honestate operationis: tum quia verisimilius existimat, operationem illam esse malam ire illicitam : tum quia probabilitas non est ce ta bene operandi regula , sed ad summum pro .

habilis, dc Hilde dubia, imo falsa & peliculos

868쪽

ris Lib I. Dissere. m. Cap. LI.

ut omni genere argumentorum demonstravimus. Dum quia ille solus cum certitudine morali operatur, qui illi adfixi et sententiae , qua nulli nos errandi, peccandive periculo eXponit, qualis est probabilior de tutiora viri porro pru-aentis est in negotio aeternitatis tutiora sequi,& viciniora saluti; nisi enim velimus in re tanta' periclitari , anteponenda sunt semper quae secura sunt, iis quae commodi, aut voluptatis cauSa geruntur. Hoc argumento permotus Henricus IV. Galliarum Rex haeresim , quam cum lacte suxerat, ejuravit. Cum enim observgsset omnes . tam Catholicam, quam Calvinianae confessibilis: Doctores a se consultos in hoc coirvenisse, Religionem Catholicam tutum esse ad salutem medium, & hoc solum discrepasse , quod Catholici

non sol uni tutum, sed etiam unicum esse con-M; tenderent, intulit acerrimi judicii Princeps , ad

illam redeundum esse Religionem, quae secundum omnes certa esset ad salutem via, licet jux ra minus probabilem Doctbrum Cilvinianorum sententiam non esset sola Quod gloriosissi mi Regis prudentissimum considium non imi-vantur, qui deserta probabiliore & tutiore sententia, quam omnes Theologi certam & tinniu-nem a periculo confitemur , posse nos minus probabilem amplhcti docent, quam pinres, gravesque Theologi securitate nudant, licet probabili aliquorum judicio idoneui ait medium, quo salutem consequamur: Inst,t Adversarius : Ille non peccat qui ope ratur juxta gravissimoruire Doctorum senten iam : Sed plures Doctores , iique gravissima doeent, licitum esse miniis probabilis lententiae electum : Ergo securo minus probabilem op ---onem deligere possumus. -

869쪽

P obabilitalli commentum. 229; Confirmat id ipsum g 1. Suisicit ad opinionem probabilem & kutam authoritas unius Doctoris pii & eruditi, quia in negotiis humanis prudenter sollant homines unius consilio 'regii V. g. unicui medicum adhibent ad tuendam ianitatem, unum Advocatum ad conservandui jura familiae , unum Architectum ad eXstruen- . dam-donnim , unum Confessarium a a regendam

conscientiam : Ergo signum est quod aut horitas: boni alicujus Doctoris est ratio sussiciens ad shndandam opinionis probabilitatem , quo nututo sequi valeamuS. Respondeo patere satis qui/ dicendum si alauthoritatem eorum qui minori probabilitati ,

patrocinantur, cum ostensum sit omnes Theologos quotquot ante ocroginta annos scripserunt , tutioris sententii electionem in conflictu opῖ-nionum praecepisse, eorumque judicium recen tiorum Probabilistarum sententi e multis nomianibus, potitiimum vero numero, authoritate, de concordia pristire. Sed quae' latius prosequuti stimus, iterare non est necesse. Et certe non cit mirum , plures huic sententiae faventi libertatiastipulari,& Doctores prurientes auribus coacer-vari ; amor enim libertatis & concupiscentia voluptati s mentem acuit,ut quae placent rationum. honestate prae coloret. Unde Hieronymus lib. Madversus Jovires. I9. Quod multi aequiescunt su-tentia tua , iudicium es voluptatis , non enim tam re loquensem prob int, quum suis faventem vitiis. Ad confirmationem respondeo , nequaquam sufficere unitis Doctoris authoritatem contrai probabilioris & tutioris sententiae seeuritatem se erigentem : tum quia ut ex D. Thoma alias

Miximus, is his quae rettineat ad Mem dc bonoss

870쪽

mores , nullus excusatur si sequatur opinionem

erroneam alicujus Magistri. Tum quia singulare unius Doctoris sese Theologorum torrenti opponentis inventum, nedum incertum est , sed.

nec probabile dici debet, quia juxta Philosophum I.Topic.cap. I.. Probabilia sunt qua videntur omnibus, aut pluribus , aut sapientibus , e, his maxime notis. Tum quia jam omni dominae flagitio danda erit venia, si ad opinionem securitate donandam unius sufficiat Doctoris moderni authoritas ; illa namque portenta dis strinae,quae

silpra retulimus , nec Doctore carent , nec rationum veritimilium fuco. Ad exempla vero quae adducuntur, dicendum hinc potius confirmari nostram sententiam 3 sicut enim nullus nisi insanus se crederet medico miniis probabilia remedia desertis probabilioribus adhibenti,nullus domum suam illi committeret architecto pe-dificandam, quem sciret regulis minus probabilibus & incertis opificia sua dirigere : ita nulluS,. nisi periculi amans, ei se Con fellario regendum tradit, qui hanc sit se directionis regulam statuit: Potest quisque quodvis probabile tectari, etiam.

dum aeque, aut magis falsum Videtur quam verum. Illum ergo Confestarium vitae nostrae rectorem tuto eligimus, qui in difficultatibus eam partem anteponit, quae conformior est legi re appetitui recto ; quia si in caecum ducem incurramus , ambo in foveam cademus; quia in dubiis, praesertim juris naturalis,nusquam certa est nisi in veritate securitas. Nec propterea animarum tortores jure audimus, uti Probabilistae obtruduut; cum nihil dissicilius , aut operosus acysalutem praescribamus, quam quae prudentiore,

Leculi in temporalibus observant , in M-

SEARCH

MENU NAVIGATION