Gerardi Io. Vossy et aliorum Dissertationes de studiis bene instituendis

발행: 1658년

분량: 752페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

s in C As P. SCIo P. DIATRIBA, veniente pronunciarioni rectius assiuescat,& linguam tanto expeditiorem ad peregrinam linguam proserendam reddar: drinis sit continuara quo ridie minimum per hora m nec dies ullus sine exercitio abeat: rert fiat tamdiu, donec habitum aliquem lectionis adeptus fuerit , neque prius ult rius progrediatur. Tota haec exercitatio intra mensem ad summum perfici poterit. VI. Promtitudine aliqua in Lectione adepta,ulterius pergendum, Lectio in senistentiis continuanda,& cum ea conjungenda sententiarum duarum, trium vel quatuor interpretallo,pro discentis vel captu. vel diligentia ; accedendum quoque nunc ad Conjugarionea verborum memoriae mandandas.

V IL Quamprimum itaque Tyro ad inisterpretationem accesserit. simul quoque incipiet Paradigmata verborum memoriae mandare,quotidia unam ad minimum fodimam , initium faciendo a verbis perfectis. Has ubi tenuerlr, statim praeceptor, Vlectis le expositis sententi l . Verba omnia

persecta seliget, atque ad paradigmata applicue docebit, quo ipso omnia accidentia, & ipsam radicem , discipulus uno momento persecti sit mὰ cognoscer. A verbia persectis similis progressiis fiet ad verba imperfecta ἐ quotidie eas radices ex sen

ten in

562쪽

rum formas & paradigmata discipulus

memoriae jam commiserte. . cum hac so tistuatione accrescet paulatim sementiarum exponendarum numerus. Norandum

autem , in primo hoc cursu Verba tantum nuda & simplicia esse consideranda . non eum Assixis Pronominibus conjuncta. VIII. circulo conjugationum absoluto , & ostensa nudorum verborum ad paradigmata applicandorum, & resoruendo. rum ratione, explicabit deinde praeceptor quoque Pronominum cum Verbis rario. nem ; Nominum irem de Pronominum docrrinam tractabir. ostensa primum.juxta Praeceptorum doctrinam . nuda i pso rum de numero in numerum declinatione. Prout varietas formae singularia id admbtir. Si Pronomina adjuncta fuerint, ea si- .

parabit; εe Nominis forma absoluta in inventa, Nomen flectetur pernumerorum

differentiam. Voces indeclinabiles, quia paucae sunt , nudo tantum indicio indi-

- genr.

I X. Atque ad hanc exercitationem lassicient dicti duo libelli. Mercurius scilicer quadrilingula, & Epitome Grammatica. Hunc autem cursum ubi absolverisita generalem linguae cognitionem assecutus fuerit sive totnm Mercurium abisiverita . sive

563쪽

s αε CAs P. SCIO F Dl ATRI u A sive, non: quamvis satius esset, ni torum absolveret cum cursu Epitomes Gramma ticae suadeo, ut ad Libros Biblicos legendos se accingat. Nam hic torius hujus studii est finis, ut Verbum Dei ea lingua exaratum intelligere queamus. In his solis totius linguae Hebraeae puritas, elegantia,

& niror conspicitur. Hi omnium rerum Hebraicarum , omnium statutorum , ri-

ruum, dogmatum. 8cc. principium sunt &fundamentum Ad Biblici sty li normam solam stylus, si quis in eo excellere cupira formandus est & si rigendus. '-- X. In libris BiblicisJnirium fieri poterit, ut communiter solet, a Psalterio. Hic vero jam plures difficultates M anomallae,

vocesque irregulares se offerent , quam in sententiis , ubi analogia Grammatic servata. Harum rationem cum aliquo mo 'do perceperit , ad vocum quoque eon iunctarum explicationem erit pergendum , Syntaxis examinanda, Hebraismi explicandi , Anomaliae quaelibet enucleandae, Accentuum distinguen rlum ra .rio . ω quicquid ad absolutam Gramma

ticae tractationem facit , exquisite tra ctandum.

- XI. Ad haec autem pluribus & plenioribus jam opus est subsidii sila instramentis. Requisitur persecta Grammari-- ca,

564쪽

DELING. EBR. ET CH. ST u D. s a sca , quae haec Omnia perspicue 8e perfecte tradat : requiruntur Lexica commoda. ln quibus Radices investigari, de sign i fi- cara vocum addisci possin r. Grammati eam autem hactenus nullam vidi pleniorem & persectiorem , quam Thesaurum Grammaticum IOHANNIS BR OR HI , editum Basileae apud Ludovicum Nonig . in is . In eo enim cum vocum singularum natura & proprietares, Omnesque anomaliae speciales , exactissima 8e minutissime explicantur , tum VO- Cum conjunctarum ratio & elegantia Ira accurate & copiose pertractatur, ut vix quicquam intactum relictum videatur, quod desiderari, vel discentem remorari posset. Lexica sunt varia ἱ commodissi me tamen ab initio adhiberi poterunt e

primo quidem ejus Manuati misaicum in 12. in quo Omnes Voces tam Primitivae quam Derivativae , quotquot in Sacria Bibliis exstanr, cum nudis illarum significationibus proponuntur : deinde ejusdem Lexicon Hebraicum in s. ln quo Vo- cum significata insuper exemplis copiosa illustrantur. 8e plurima loca dissicilia ex

Hebraeorum Commentariis explicantur.

Hoc Lexico vel propter Mercurium est opus , quia adjunctum est ei Lexicon bre-

565쪽

s 16 CAs P. Scio P. DIATR IB A, ve Rabbinicum , communiora Vocabula leontinens,quae in Rabbinorum CommentariisIassim oecurrunt. Fieri autem non potuit in Mercurio , quin plurimae ex Rabbinis 8e Chaldaea etiam lingua ei inserantur voces, ob varietatem materiarum

8e vocabulorum, quae ex Lingua Hebraea, ut in Bibliis est comprehensa, omnes peti minima potuerun r. Prieter haec vero sunt 8e alia Lexica utilissima & optima , magisque prolixa atque copiosa, ut Thesaurua

linua Sancta Parnini, ediim Lugduni in fol. Item, Arca Noa Me Thes rus lingua Fancta Marci Marini, edita, eneιiis apud Iohannem Degaram, Anno Is 63. Haec duo Bibli-Cas tantum voces continent 8e explicant:

Texitan Pentagiotion, Hebraicum, Chalda, cum , Syriarum, Taemudico-Rabbinisum is Arabisum, Vademini Schindleri. edir. Hais nov. I 61 2. Hoc Lexlcon debita sua laude nequaquam defraudandum : sed quam maneum . mutilum 8e imperiae tum sit in Chaldaicis, Talmudleisia Rabbinicis, docebit Lexicon Chaldaicum, Talmudico-Rabbinicum IOHANNIS BUXTORFII. XII. Haec studii Hebraici exercitatio tamdiu continuabitur, donec quis sacra Biblia sine haesitatione Grammatice intelligere, de mediocrIter , atque majori ex Parte, interpretari possit. Nam ineffabile est.

566쪽

est, quantum in totius Linguae. Si sequentium parrium studio, ad jumentum afferar, si quis bonus sit Grammaticus. 8c bonuater tu alis. Unde Judaei supra omnes eum egerunt, qui bonus est Baalpaseuk , ut ipsi loquuntur, hoc est rex tualis S: Grammaticus. Proinde, licet quia ad linguam Chal-gaeam de Rabbinos accedat, nunquam ramen hoc studium deponendum & abji-eiendum.

XIII. Nullam autem certam periodum hule studio assignamus 8c determinamus hac vice ' id vel Praece proris prudentiae , vel Discentia diligentiae committentes. Ab hoc autem gradu, ubi quis sufficienter in eo confirmatus fuerit L proximum est .ur scandant ad secundum, Linguae scilicet Chaldaeae studium.

ILDe Lingua Chaldaa. I Inguae Chaldaeae studium, Linguae

3 Hebraeae studioso ideo quoque est necessirium: primo, quia capita quaedam in Daniele M Esra hac lingua sunt exarara . quae lectu de intellectu aeque sanr necessaria , atque caeterae Bibliorum sacrorum Partes: deinde, quia multi utilissimi atque adeo antiqui mimi & praestanti stim i Hebraeorum libri ea sunt scripti: tertio , quia 'i etiam

567쪽

s18 CAs P. SCIo P. DI AT RI B A etiam vulgares & recentiores Rabbini sub. Inde scriptis suis multa Chaldaea inferunt; unde ad illorum lectionem nemo feliciter iunquam accedet , qui non Chaldaeae quoque linguae cognitione tinctus Se imbutus

fuerit.

II. Habet Lingua Chaldaea easdem L

terarum 8c vocalium figuras cum lingua Hebraea, eandem etiam legendi rationem fer8. sequitur: unde hic de ejuS exercitatio- ne potissimum agendum.

III. Primum hujus linguae tentamen sit in Daniele & Εsta, quia in his lingua pari, ter est facillima & purissima: Cum interpretatione & usu conjungiatur Praecep ta Grammatica, eodem m 'do dc eadem methodo , ut in Lingua Hebraeat a Verbis incipiendo,& ad reliquas Orationis partes progrediendo. Praecepta hic nec sunt tam multa, nec tam dissicilia, ut in Lingua Hebraea, Anomaliae pauciores, unde ipsa Limgu quoque facilior.

IV Propter consormitatem autem sua-

quae eandem habet methodum, . eadem Praecepta cum Grammatica Uebraea, uu

de longe facilius eam intelliges , eique a suesces. Ad Danielem & Esram legendum

568쪽

DE LING. Est R. ET CH.STUD. 329 sufficiet ejusdem Lexicon Hebraicum & . Chaldaicum in 8. cujus antea facta mentio. In his duobus libris omnia Vocabula

explicata invenies , quaecunque in Daniele & Esra occurrunt. Modum exercendi docebit te tertius liber dictae Grammariis

cae , qui Praxin hujus linguae ostendit . de exemplis illus rar. V. A lectione Danielis 8e Esrae transitus fiet ad Targu mim, sive Paraphrasea Bl-blsorum chaldaicas.Harum auctores praecipui sunt Onhelos de Ionathan, quorum ille quinque libros Μosis, hic Prophetas ,

transtulit: uterque paullo ante tempora Christi floruir. Hagiographorum auctores sunt obscuriores, recentiores, & hiaquoque impuriores.- In omnibus autem

linguae pristinua nitor multum a Danielia de Esrae puritate deflexir. Unde pluribus quoque Observarionibqs Grammaticis ad Paraphrastas legendos Hst necesse. Initium fiat ab Onhelo, tamquam facillimo, 8c qui prae caeteris omnibus Textus Hebraei literam presse sequitur. Polt Onkelum sequatur Jonathan . Prophetarum Paraphram stes. Hunc Hagiographa , quorum auctores sunt diversi , stylo quoque δe sermonis genere differentes: in quibus omnibus de singulis , dialecti differentias observare

decet.

VI. Nam .

569쪽

s3o CA P. SCI P. DI ATRl A . VI. Nam . ur hoc obiter hoc loco moneatur, Chaldaicae linguae dialectus triplex est: Babylonica Hierosolymitana , & Syriaec in specie sic dicta. Bablonica, quae in florentissimo Babyloniae regno floruit, lepuritarem elegantiamque summam ade-pra fuir, ira ut reliquarum dialectorum merito statuatur norma, amussis 8c landa mentum. Hae vel ect Prior Θ Antiquior.vel, Ponerior. Prior sive antiquior, quae tempore exsilii Iudaeorum in Babylonia viguit, in qua Daniel ia Esra Prophetae , mago suae histariae partem conscripserunr, quam etiam Ieremias tenuit, ut ex particula illa Epistolae Syriacae liquer,quam ad Iudaeos, in Babylonico exsilio viventes, conscrip sit, Jer. O. 3 . Posterior, quae aliquot anniscentenis postea , ram in Babylonia quam in Iudaea . inter reduces Judaeos usitata fuit, ac longa a priori nitore recessir, propter regnorum ac diversorum populorum commixtionem. Estque vel Targumica vel Talmudiea. Targamica , qua Targum istae, id est, Paraphrathae 8e inrerpretes chaldal- ei Vereris Testamenti usi sunt in Transsatione C haldaica; Onhelos quidem in Legem , 8e Ionathan in Prophetas priores,

. Posteriores, & dundecim minores. Talmu-

cum in Babylonia conscriptum est. Fieri . hoc

570쪽

DE L N . ET EBR.CΗ. STUD. s rsoc coeptum so O. annis post vastatum Templum secundum , ab illis Iudaeis, qui post captam Urbem Hierosolymam a Tiro, in Babyloniam fuerunr profugi, & Legem Judaicam ibi in Scholis publice docuerunr. Absolurum fuit illud opus circa annum 3 oo. post Christum natum. Interea Babylonia quoque insigniter vastata, turbara,& ex variis populis mixta ac conis suis suit, veluti vicinis Ammonitis , Moabitis, Persis, Arabibus, AEgypriis . & aliis, per quos prisca illa Babylonica seu Chaldaeorum lingua sic corrupra fuit, ut vestigia duntaxat ejus in opere Talmudico appareant. Hierosolymitana dialectus est, qua usi fuerunt Iudaei Hierosolymis. 8c in terra Iudaeae. postquam ex Babylonia fuerant reversi. Esque vel simpliciter Hierosolymitana, vel Syro Hierosol=mitana qua is inspecie Driaea, vel Syra-Comagena ,seu Antiochena dιcitur. Si liciter Hierosit mitana est , qua Targum librorum Hagiographorum , ut Iobi, Psalmorum , Proverbiorum , & quinque Megilioth sive libellorum, nempe Ruth, Threnorum, cant. Canticorum, Esther& Ecclesiastes conscriptum est. Tum et laspeciale Targum in quinque libros Mosis , quod in specie Targum Ieruschalmi sive Hierosolymitanum appellatur; irem aliud

SEARCH

MENU NAVIGATION