C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

ο1 DE BELLO GALL.tur, & a se auxilium petant: hoc se ab Ubi Is

s impetraturum . Legati haec se ad suos relaturos dixerunt; &, re deliberata, post diem tertium ad Caesarem reversuros : interea , ne propius se castra moveret, petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit : cognoverat enim , magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi, frumentandique causa a ad Ambivaritos trans Mosam missam . Hos expectari equites , atque ejus rei causa moram interponi

arbitrabatur. a

sarem redeunt, eorumque petitiones frMuraneae .

Mosa profluit b ex monte Vogeso, qui est in

finibus Lingonum, & parte quadam Rheni recepta, e quae appellatur Ualis, insulam e L scit Batavorum : neque Iongius ab eo millibus passuum Ixxx in Oceanum influit . Rhenus auiatem oritur ex Lepontiis , qui Alpes incolunt , ct longo spatio per fines d Nantuatium , Helvetiorum , Sequanorum , e Mediomatricorum ,

a ad Avimaritor I ignotoς plane . neque aIibi memoratos . Alii tamen sunt in Ambivaretis AEduorum clientibus . lib.

h ex Vogefo monte. in sinibus Lingonum I Nota ex tabulis nomina. Mons inter Burgundiam, Lotharingiam & Alsatiam procurrit; populi caput hodie Laumes. e quae a pellatur talis 3 Libri veteres habent Caerios. etiam Graecus --: vetustiores , Glareano teste . alis . Germanica littera. qua quis usum Caesarem credet . abhoris xςnte ab ore Romano Credo Vatis vel Valor scripsisset Uarios autem Oitum ex Taciti Vahalir . c ad B, ut saepe so- Iebant barbaris temporibus , a librariis adiecta. & rursus deinde sublata adspiratione . Recentiores editiones habent alis. d muttiatium 3 Alii hi a Nantuati hus inter Ueragros & A - Iobrogas sitis. lib. m. ineunte. & cap. 6. adeo, ut quidam dubitent de nomine, ac Raetos putent intellisti. nusquam a Cae sare memoratos . quos vero longo tractu Rhenus in Grisonibus stringit. e intoma ricorum I At hi ad ΜοχIIam sunt. eorumque e put Divodurum . nunc Μetis seu Μetae . Hos Caesar, eumque secutus Strabo ad Rhenum perducunt . de quo dubitat Valesius in Mentis r nisi Tribocorum . id est Aliatorum . Partem fimul tenuerunt.

102쪽

Tribocorum, Trevirorum citatus fertur: &, ubi Oceano appropinquavit, in plures diffluit pa tes, multis ingentibusque insulis effectis, quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur : ex quibus sunt, qui piscibus , atque ovis avium vivere existimantur : a multisque capitibus in Oceanum influit. Caesar cum ab ho- 11. ste non amplius passuum xis millibus abesset , ut erat constitutum , ad eum legati revertuntur rqui in itinere congressi, magnopere , ne longius progrederetur, orabant. Cum ia non impetras-lent, petebant, uti ad eos equites , qui agmen antecessissent, praemitteret, eosque pugna prohiberet , sibique uti. potestatem faceret in Ubios Iegatos mittendit quorum si principes, ac senatus sibi iureiurando fidem fecissent , ea condi- tione, quae a Caesare ferretur , se usuros oste debant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur, ut, it ridui mora interposita, equites eorum, qui abessent, reverterentur: tamen sese non longius millibus passuum a V aquationis causa processurum eo die dixit : huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret.

Caesaris mandata ad praefectos . Ab hostibus impetus factυs ; borum fuga r ocelsorum numerus ἔCaesaris jententia da legatis, s conditionibus . Uterim ad praesectos , qui cum omni equita-- - tu antecesserant, mittit, qui nuntiarent, ne

hostes praelio Iacesserent ; S , si ipsi lacesserentur , sustinerent , quoad ipse cum exercitu pr pius accessisset . At hostes, ubi primum nouros ra. equrtes conspexerunt , quorum erat v millium Numerus, cum ipsi non amplius d cec equites haberent , quod ii , qui frumentandi causa ierant

E a trans

a multis e temtis in oceamism a multis ostiis . εκβολωις 'rara.& singulari notione . cum ea in potius fons fluminis alii: appelletur. Graecus interpres bene illo Aeps

103쪽

.s4 DE BELLO GALL.

trans Mosam, nondum redierant : nihil nostris timentibus, quod Iegati eorum paulo antea Caesare discesserant, atque is dies induciis erat absis petitus, impetu facto, celeriter nostros perturbaverunt: rursus , resistentibus nostris , consuetudine sua, ad pedes desilierunt, suffossisque equis, compluribusque nostris dejectis, reliquos in fugam conjecerunt ; atque ita perterritos e-Εerunt, ut non prius fuga desisterent, quam in conspectum agminis nostri venissent. In eo prae- Iio ex equitibus nostris interficiuntur iv. & Ixx. in his vir fortissimus Piso Aquitanus , amplissimo genere natus, cujus avus in civitate sua re-Εnum obtinuerat , amicus ab senatu nostro appellatus. Hic, cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret illum periculo eripuit ; ipse , equo Vulnerato dejectus, quoad potuit , fortissime restitit. Cum circumventus, multis vulnerihus acceptis , cecidisset ; atque id frater , qui iam praelio excesserat , procul animadvertisset , incitato equo , sese hostibus obtulit, atque interfectus est . Hoc facto praelio , Caesar neque iam sibi legatos audiendos, neque conditiones accipiendas arbitrabatur ab iis, qui, per dolum atque insidias petita pace , ultro bellum intulissent: expectare vero dum hostium copiae augerentur , equitatusque reverteretur , summae dementiae esse iudicabat: & eognita Gallorum infirmitate , quantum iam apud eos hostes uno praeia Ito auctoritatis essent consecuti, sentiebat: quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. CA.

104쪽

s Germanorum asientus in eastra Caesaris , euius iussu retinentur . Impetus fit in hostium ea- stra , s praelium committitur. Germani , rebus desperaris, se in flumen praeeipitant : C. fae Iibertatem eoncedit iis , quos in eastris re

tinuerat .

HIs constitutis rebus , ct consito eum legatis , ct quaestore communicato , ne quem diem pugnae praetermitteret , oeportunissima res accidit, quoa postridie ejus diei mane eadem Sperfidia, S simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus , maioribusque natu adhubitis, ad eum in castra venerunt; simul, ut dicebatur, sui purgandi causa , quod contra , at-

ue esset dictum , & ipsi petissent, eraelium pri-ie commisissent ; simul , ut , si quid possent ,

de induciis fallendo impetrarent. Quos sibi Caesar oblatos gavisus retineri jussit: ipse omnes eois Ilias eastris eduxit, equitatum, quod recenti praeisio perterritum esse 'existimabat , agmen subseqvii jussit . Aele triplici instructa , & celeriter i. NTI. millium itinere consecto, prius ad hostium castra pervenit, quam, quid ageretur , Germani sentire possent . Qui, omnibus rebus subito perterriti , ct celeritate adventus nostri, & discessu suorum . neque consilii habendi, neque arma capiendi spatio dato , perturbabantur , CO-piasne adversus hostem educere, an castra defen- dere, an fuga salutem petere , praestaret . Quorum timor cum fremitu & concursu significaretur, milites nostri, pristini diei perfidia incitai ti, in castra irruperunt: quo in loco qui celeriter arma capere potuerunt, paulisper nostris re- ostiterunt .' atque inter carros impedimentaque praelium commiserunt. At reliqua multitudo pue- Torum , mulierumque nam cum omnibus suis domo excesserant, Rhenumque transierant ) pan 'sim fugere coepit : ad quos consectandos Caesar

105쪽

y DE BELLO GALL.

rs. equitatum misit. Germani, post tergum clamore audito , cum suos interfici viderent , armis abieqis , signisque militaribus relictis , se ex castris eiecerunt ἰ & cum a ad confluentem Mo- far, & Rheni pervenissent , reliqua fuga despe- Tata, magno numero interfecto, reliqui se in Ru-'men praec itaverunt: atque ibi timore, lassitudine, & vi fluminis oppressi perierunt . Nostri

ad unum omnes incolumes , perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium numerus, capitum edxxx millium fuisset, se trucastra receperunt. Caesar iis , quos in castris retinue

rat , discedendi potestatem fecit . Illi supplicia

eruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt Iis Caesar libertatem concessit.

CAPUT VIII.

Ia C aris nundii ad hostes missi ; Ubii auxi

lium a Caesare petuntas. Ermanico bello consecto D multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum: quarum illa fuit justissima, quod cum videret Germanos tam facile impelli , ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere vOluit, cum intelligerent, ct posse , & audere populi Romani exercitum Rhenum transire . Aciscessit etiam, quod illa pars equitatus Usipetum , S Tencterorum, quam supra commemoravi, pra dandi frumentandique causa Mosam transisse, neque praelio inter fume , post fugam suorum se trans Rhenum in , fines Sicambrorum receperat , seque

uerius G. A. lib. II. I 4. contendit Mosellae legendum esse. recentiorem credens Μosae confluentem ac manu factum rquem Io. Isaacns Pontanus Discept. chorogr. parte I. .cap.

s. refutavit. Scilicet fugerunt inter Μosam & Rhenum usque ad concursum illorum, quo fuga impediebatur. h in fines Si misistim a Sicambri sive Sigambri easdem fere regiones tenuerunt . supra Lupiam usque Alisonem . & in meridiem usque ad Cattorum fines; quas postea. his transeaactis in Galliam, Usipetes & Tencteri possederinit. Diuitias: by Cooste l

106쪽

LIBER IV. 97

que cum iis conjunxerat . Ad quos cum Caelarnuntios misisset, qui postularent , eos, qui sibi Galliaeque bellum intulissent, uti sibi dederent, responderunt ; Populi R. imperium Rhenum finire: si, se invito, Germanos in Galliam trantire non aequum existimaret ; cur sui quidquam esse imperii . aut potestatis trans Rhenum pOstularet i Ubii autem , qui uni a ex transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant , vi sibi auxilium ferret quod graviter ab Suevis premereritur; vel , si id facere occupationibus Reip. prohiberetur , exercitum modo Rhenum transportaret : id sibi ad auxilium , spemque reliqui temporis satis futurum: tantum esse nomen apud eos, atque ovinionem exercitus Romani , Ariovisto pulso , & hoc novissimo praeli facto, ut etiam ad ultimas Germanorum natIΟ-nes opinione , & amicitia populi Romani tuti esse possint: navium magnam copiam ad transpor. tandum exercitum pollicebantur.

Ratio , iuxta quam pons es fabrisatur , ut ense

eitus transduceretur . .

CIEsar his de causis , quas commemoravis r . Rhenum transire decreverat ; sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur, ne-xe suae , neque populi Romani dignitatis esseatuebat. Itaque etsi summa diffieultas faciundi pontis proponebatur propter latitudinem , rapiditatem , altitudinemque fluminis; tamen id si-hi contendendum, aut aliter non transducendum exercitum existimabat . Rationem igitur pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta , dimensa aci altitudinem fi minis , intervallo pedum duorum inter se tu gebat : haec cum machinationibus demissa in flu-

E 4 men

a ex transrhenanis I tune temporis enim Germani erant , antequam ex dextra ripa Rheni in sinistram sive Gallica in grarent . Vide supra ad c. a. dicta.

107쪽

y8 DE BELLO GALL.

men defixerat, fistucisque adegerat , non subli- cae modo directa ad perpendiculum, sed prona, ac fastigiata , ut secundum naturam fluminis procumberent : his item' contraria duo ad eundem modum iuncta , intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim, atque impetum fluminis conversa statuebat: haec utraque bipedalibus trabibus immisIis , quantum eorum

tignorum iunctura distabat, binis utrinque fib iis ab extrema parte distinebantur: quibus disclusis , atque in contrariam partem revinctis , tanta erat operis firmitudo, atque ea rerum natura , ut , quo major vis aquae se incitavisset , hoc arctius illigata tenerentur. Hare directa materia iniecta contexebantur , ac longuriis , cratibusque consternebantur: ac nihilo secius sublicae ad inferiorem partem fluminis obliquae adigebantur,' quae , a pro ariete subjectae , & eum omni opere conjunctae, vim numinis exciperent:& aliae item supra pontem mediocri spatio: ut, si arborum trunci, sive naves, deiiciendi operis causa, essent a barbaris missae, his defensoribus

earum rerum vis minueretur, neu ponti nocerent.

Exercitu transticto Caesar in fines Sicambrorum contendit, ad quem plures legari veniunt: cum Sicambri se in flvas absconderent , Caesar in fines Ubiorum se reeipit, qui ei quaedam dete

- gunt. Pons restaudrtur. 18. V Iebus decem , quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto, exercitus transducitur. Caesar , ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto, in fines Sicambrorum contendit. Interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt, quibus pacem atque amicitiam petentibus, liberaliter respondet , obsidesque ad se adduci iubet . Sicambri ex eo te min

108쪽

pore , quo pons institui coeptus est , fuga comparata, hortantibus iis, quos ex Tencteris , at que Usipetibus apud se habebant , finibus suis

excesserant, suaque omnia exportaverant, seque in solitudinem, ae silvas abdiderant. Caelar paucos dies in eorum finibus moratus. omnibus vicis, aedificiisque incensis, frumentisque succisis , a in fines Ubiorum se recepit ; atque his auxilium suum pollicitus, si a Suevis premerentur, haec ab iis cognovit: Suevos, postquam per e ploratores pontem fieri comperissent, more suo, eonsilio habito , nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores , suaque omnia in silvis deponerent , atque omnes qui arma ferre possent , unum in locum Convenirent : hunc esse delectum medium fere regionum earum , quas Suevi obtinerent di ibi Romanorum adventum expectare, atque ibi decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit , omnibus his rebus confectis, quarum rerum causa exercitum transducere constituerat , ut Germanis metum injiceret, ut Sicambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret: diebus omnino octodecim trans Rhenum consumptis , satis .

S ad laudem, & ad utilitatem profectum arbitratus , se in Galliam recepit , pontemque rescidit. CAPUT XI. Caesar in Britanniam proseisol eontendit , priss

tamen eo mittit C. Volusenum eum mandatis. Plurium infulariam legati ad Caesarem : huius . mandata ail Comium. Voluseni reditus ad cae-

s arem.

V Xigua parte aestatis reliqua , Caesar , etsi in ao. his locis, quod omnis Gallia ad Septentrio-E s nem la is fines Ubiorum se recepit 3 Quia Ubiorum precibus est tram sitns in Germaniam factus, c. 16. feri. 6. nunc a Sicam-hris in Ubios revertitur; pontem ipsum ad Ubios pertInuisse non dubitatur et sed quo loco di parte , de in nou P rast, tacente historia.

109쪽

a Ia

roo DE BELLO GALL.

nem vergit , maturae sunt hiemes , tamen in Britanniam proficisci contendit: quod , omnibus fere Gallicis bellis, hostibus nostris inde subministrata auxilia intelligebat: &, si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno siet hi usui fore arbitrabatur, a si modo insulam ad isset , ct genus hominum perspexisset , loca , fortuS, aditus cognovisset: quae omnia fere Galis

is erant inconnita . neque enim temere praeter

mercatores adit ad illos quisquam ; neque iis ipsis

quidquam, praeter Oram maritimam , atque eas regiones, quae sunt contra Galliam, notum est. Itaque, convocatis ad se undique mercatoribus , neque quanta esset insulae magnitudo , nequo quae , aut quantae nationes incolerent , neque

quem usum belli haberent . aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad majorum.navium multitudinem idonei portus , reperire poterat. Ad haec cognoscenda, prius quam per Iculum faceret , idoneum esse arbitratus C. Voluissenum , cum navi longa praemittit . b Huic mandat , ut, exploratis omnibus rebus , ad se quamprimum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur , quod inde erat brevissimus in Britanniam trajelius . Huc naves undique ex finitimis regionibus & , quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat classem , iubet convenire . Interim , consilio eius cognito , S per mercatores perlato ad Britannos , Rcompluribus eius insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare, atque imperio populi Romani obtemperare . Quibus auditis , liberaliter pollicitus , hortatusque

uta δε moreo infulam adisset J Caesar Britanniam constanter Uocat insulam : fama magis . quam certa inductus ratione . Dubitatum postea , donee Iulius Agricola sub Tito primus circumnavigavit e quod ex Dione Liphilinus , & Tacitus

Agr. c. Io. referunt. .

huic mandat . Ne exploνatis omnitis reuetis 3 Haestat in his Goduinus. quod Suetonius c. s8. dicat, Caesarem per se eκ- plorasse post navigationem Voluseni . At per se non legato Voluseno . sed incerta fama ac mercktorum relatione . Quae enim imperator per duces suos exolorat . iose exl l

rasse dicitur. Idem Iulii Celsi excerptori respondit D. VOL

110쪽

L 1 B E R IV. . I trivi in ea sententia permanerent, eos domum remittit: S cum his una a Comium, quem ipse, Atrebatibus su peratis , regem ibi constituerat , cujus & virtutem , & consilium probabat , &quem sibi fidelem arbitrabatur, cuiusque auctoritas in his regionibus magna habebatur , mitati t. Huic imperat, quas possit, adeat civitates; horteturque , ut po uli Romani fidem sequantur; seque celeriter eo venturum nuntiet . --

lusenus, perspectis regionibus , quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi, ac se ba baris committere non auderet , quinto die ad Caesarem revertitur ; quaeque ibi perspexisset, renuntiat .

- CAPUT XII.

Caesar Morinorum exeipit excusationem, eosque in fidem recipit . In Britanniam transmissurus,

naves parat.

DUm in his locis Caesar navium parandarum

causa moratur , ex magna parte Morin

Tum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod hominesharbari , & nostrae consuetudinis imperiti , bellum populo Romano secissent ; seque , ea quae imperasset , facturos pollicerentur . Hoc sibi satis opportune Caesar accidisse arbitratus , quod neque post tergum hostem relinquere volebat , neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat, neque has tantularum rerum Occupationes sibi Britanniae anteponendas judic bar ; magnum his numerum obsidum imperat . Quibus adductis , eos in fidem recipit . Navi-hus circiter lxxx onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas legiones tiansportandas E 5 extina cymium . quem .... Neem Pi eoustietierat a In Thesauro Brande urgico s p. 3os. I exstat nummus, in cuius Una facie circa equum C ΟΜΜIOS ; in altera capiti galeato GARΜAN adscriptum est: quem nobili A. vir L. Maer ad hunc Comium Atrebatem refert. Dici certe lib. XL 1cripta

κυαμιν : etiam libri quidam Latini.

SEARCH

MENU NAVIGATION