- 아카이브

C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

91쪽

RA DE BELLO GALL.

appellant quorum haec est conditio , ut omnibus in vita commodis una cum his fruantur, quorum se amicitiae dediderint: si quid iis per vim accidat, aut eundem casum una ferant, aut sibi mortem consciscant: neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam , qui, eo interfecto, cuius se amicitiae devovisset , mori recusaret cum iis Adcantuannus eruptionem facere conatus , clamore ab ea parte munitionis sublato , cum ad arma milites concurrissent, vehementerque ibi pugnatum esset , repulsus in oppidum est: uti tamen eadem deditionis conditione uteretur, a Crasso impetravit. Armis, obsidibusque acceptis , Crassus in fines a Vocatium , di Tarusatium profectus est.

CAPUT XV.

Barbarorum motus, Er legatorum missio: apparatus bellitur. Crassus convocat consitum de praeislio eommittendo: Hostium coustium.

TUm vero barbari commoti, quod oppidum &

natura loci, & manu munitum paucis die-hus , quibus eo ventum erat , expugnatum c gnoverant, legatos quoquoversus dimittere, coniurare , obsides inter se dare, copias parare coeperunt. Mittuntur etiam ad eas civitates legati , quae sunt citerioris Hispaniae , finitimae A-,quitaniae ; inde auxilia , ducesque accersuntur. Quorum adventu magna cum auctoritate , ct magna cum hominum multitudine bellum gerere conantur . Duces vero ii deliguntur , qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant, summa misque scientiam rei militaris habere existimaba

tura Iinuo devoverunt. quem nec vivum deserturi fuit . nec mortuo superfuturi. Numerum etiam ex Nic. Damasceno Athenaeus VI. 13. habet ακοσφους. Soldurios ille Σιλοδουνια expressit c sortem legendum quod is A χωλιαωους. Interpretatur. cui bene eum Caesaris deυotis convenit. Ipse Caesar in simili historia vis. M. erite clientes dixit . Adde Celtiberos apud Ual. Μax. H. 6. sect. II.

a Vocatium γ Tamsatium 3 Horum sedes ignoratur. Alteros quidam ad Tursau Iesiuuculam referunt.

92쪽

tur . Ii consuetudine populi Romani loca cape Te , castra munite , commeatibus nostros interis eludere instituunt . Quod ubi Crassus animadvertit , suas copias propter exiguitatem non facile diduci, holiem es vagari, & vias obsidere, ct castris satis praesidii relinquere ob eam cau

iam minus commode frumentum , commeatum

que sibi supportari ; in dies hostium numerum augeri : non cunctandum existimavit , quin pugna decertaret. Hac re ad concilium delata, uis hi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit. Prima luce productis omnibus 24. copiis, duplici acie instructa, auxiliis in mediam aciem coniectis , quid hostes consilii capcrent, exspectabat. Illi, etsi propter multitudinem, &veterem belli gloriam , paucitatemque nostrorum, se tuto dimicaturos existimabant : tamen tutius esse arbitrabantur, obsessis viis , commeatu in interclusio , sine ullo vulnere victoria potiri : &, si propter inopiam rei frumentariae Romani sese recipere coepissent , impeditos agmine , & sub sarcinis inseriores animo adoriri cogitabant. Hoc consilio probato ab ducibus, productis Roman rum copiis, sese castris tenebant.

CAPUT XVI.

Crassus ad hosium eastra contendit; eiusdem mavis data ad praesectos equitum. Hocles rebus desporatis fugiunt. Aquitania obsidibus datis se Craseso committit. --HAc re perspecta, Crassus, cum sua cuncta α - tione , atque opinione timidiores hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effeci Liat, atque omnium voces audirentur, expectari diutius non oportere, quin ad castra iretur: cohortatus suos, omnibus cupientibus, ad hostium castra contendit . Ibi, cum alii fossas comple- 23. rent, alii, multis telis coniectis, defensores vallo, munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum Crassus con debat

93쪽

s4 DE BELLO GALL.bat, lapidibus, telisque subministrandis, & ad

aggerem cespitibus comportandis, speciem, at que opinionem pugnantium praeberent cum iatem ab hostibus constanter , ac non timide pugnaretur , telaque ex loco superiore missa non si ustra acciderent: equites, circuitis hostium castris, Crasso renuntiaverunt, non eadem esse diis ligentia a ab Decumana porta castra munita,

as . facilemque aditum habere . Crassus , equitum fraefectos cohortatus, ut magnis praemiis , policitationibusque suos excitarent , quid fieri velit, ostendit. Illi, ut erat imperatum, eductis quatuor cohortibus, quae praesidio castris relictae, integrae ab labore erant, ct longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis, mentibusque ad pugnam intentis, celeriter ad eas, quas diximus, munitiones Pervenerunt: atque his prorutis , prius in hostium castris constiterunt , quam plane ab his videri, aut quid rei gereretur, cognosci posset. Tum vem, clamore ab ea parte audito, nostri , redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impunnare coeperunt. Hostes undique circumventi, desperatis omnibus rebus, se per munitiones dejicere, di fuga salutem petere contenderunt. Quos equitatus aperistissimis campis consectatus, ex millium L. nu mero, quae ex Aquitania , Cantabrisque venissio constabat , vix quarta parte relicta , multa no- Ete se in castra recepit. Hac audita pugna, maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit , obsidesque ultro misit: quo in numero fuerunt b Tarbelli, Bigerriones, e Preciani, Vocates, Taru-

. Ostentum est. nani Romano more . ex Sertorii discipli- . na. Castra communierant. c.

b Tarbelli, Bigerriones 3 Aquae Tarbellicae ad Aturum fu-vium, hodie Acys sive Dax. Bigerriones iR Elone Comit tu, cuius est Tarbe ad eundem fluvium. c Preciani. Garites J Hi ignorantur di de Uocatibus & Tarusatibus dictum supra: Esi fates. quorum rufa erat ἔ Ac -- fel, quorum urbs hodie Aux sive A ch dicitur, utrique inter Aturiim & Garumnam siti sunt. Gammos prodit fluvius θμώνυμ νε : sed Satis ad ostia ponit; valesius prope is

94쪽

LIBER III. . ης .

ates, Elustates, Garites, Ausci, Garumni, a Suhut fates , Cocosatesque . Paucae ultimae nationes, anni tempore confisae , quod hiems suberat, id

facere negleXerunt.

CAPUT XVII.

Caesar exereitum ducit ad Μorinos, ct Μenapios. Horum bellandi ratio ; impetus in Caesareos fit; qui inde hses repellunt . Caesar exercitum in libernis collocat. Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta 28. iam aestas erat, tamen, quod, omni Gallia pacata, Morini, Menapiique supererant, qui in armis essent, neque ad eum unquam legatos de pace misissent ; arbitratus id bellum celeriter confici posse, eo exercitum adduxit. Qui longe alia ratione , ac reliqui Galli , b bellum agere instituerunt. Nam, quod intelligebant , maximas nationes, quae praelio contendissent, pulsas, superatasque esse; continentesque silvas, ac paludes habebant: eo se , suaque omnia contule runt. Ad quarum initium si varum cum pervenisset Caesar, castraque munire instituisset , neque hostis interim visus esset , dispersis in opere nostris, subito ex omnibus partibus silvae eis volaverunt , Sc in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt, eosque in silvas repulerunt; &, compluribus interfectis, longius impeditioribus locis secuti, paucos ex suis depe diderunt. Reliquis deinceps diebus Caesar silvas et q. eaedere instituit, &, ne quis inermibus, imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri pos.set, omnem eam materiam, quae erat caesia , conversiam ad hostem collocabat , & pro vallo ad utrumque latus exstruebat . Incredibili celeritat a rid timates tam resque I ignoti .h delitim aetere institierunt 2 Sic membranae . Gronovio teste observ. lib. II. c. 3. quarum Ae instetierrant est. Ah imperitis suppostum erat gerere caeperunt. De bonitate autem dictionis Mutim agere. ad Nepotis Hannibalem c. s. seel. 3. di

ximus , nam A is hac iurinula usus est.

95쪽

RV DE BELLO GALL. LIBER III.

te magno spatio paucis diebus confecto , cum iam pecus, atque extrema impedimenta ab nostris tenerentur ipsi densiores silv*s peterent: e; usmodi tempestates sunt consecutae , uti opus necessario intermitteretur ,&, continuatione imbrium , diutius a sub pellibus milites contineri non possent . . Itaque , vastatis omnibus eorum agris, vicis, aedificiisque incensis , Caesar exertatum reduxit, ct in Aulercis Lexobiisque, reliquis item civitatibus , quae proxime b bellum secerant, in hibernis collocavit.

a sub pellibus contineri 3 sub tentoriis factis ex pellibus : qui

mos Romanorum erat. Vide Livium V. I. Tacit. XLII. 3s. XIV. 38. Flor. I. II.

b hellum fecerant a Hoc Seneca epist. cxiv. in Sallustio tamquam insolens. potavit 3 nec vero optimi scriptores hac foris mula erubuerunt. Cicero in Catil. III. 9 et pro Μilone c. 23r' pro Domo sua c. ao: Nepos Dione c. 4. Liv. I. 38. Vide C ras noras posteriores.

- - ,

96쪽

C. IULII CAESARIS

COMMENTARIORUM

DE BELLO GALLICOL 1 B E R IV. CAPUT I.

petes Germani, o Tencteri Rhenum transeunt . Suevorum mores, .s vires ; quid apud eos significet agrorum vacatio . Ubiorum regio , ct

mores

λ, quae secuta est, hieme , qui fuit et annus Cn. Pompeio, M. Crasso Coss , a Ussipetes Germani , item Tencte- magna cum multitudine homu

num flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus inquit . Causa transeundi fuit, quod ab Suevis complures an nos e Sagitati, bello premebantur, & agricultura prohibebantur. Suevorum gens est longe maxima , & bellicosissima Germanorum omnium. b Ii centum pagos habere dicuntur , ex quibus quotannis singula millia armato ram , bellandi causa , suis ex finibus educunt . Reliqui domi manent: pro se, atque illis colunt . Hi rursus, invicem anno post in armis sunt , illi domi remanent . Sic neque agricultura , neque Fatio atque

R. t petes in Tencteri 3 Germaniae populi, qui olim intus ha- 'bitaverant: unde pulsi a Cattis, ad Rhenum fugerunt. Τ cito sunt Usipii Ze Tencteri: & quia Dio Cassilis etiam lib. XX)X. P. ria. Tεγκτηροι , utique haec scriptura praeferen-' da videtur illi, quae in vulgatis Caesaris libris apparet cum gemina adspiratione Tenchtheri. b M ceratum myor 3 De pastis dictum ad lib. I. c. 37. quam quam hi minores quam Helvetiorum; non tamen parvi aux CXigui et quod ex numero militum, quod singulis anuisemilai Iahant, Intelligimus.

97쪽

M DE BELLO GALL.

agri apud eos nihil est: neque longius anno re manere uno in loco , incolendi causa , licet: neque multum frumento, sed maximam partem l cle, atque pecore vivunt , multumque sunt in

venationibus. Quae res S cibi genero, & quotidiana exercitatione, S libertate vitae quod a pueris nullo officio, aut disciplina assuefacti, nihil omnino contra voluntatem facianti & vires alit, & immani corporum magnitudine efficit.

Atque in eam se consuetudinem adduxerunt, ut locis frigidissimis neque vestitus, praeter pelles, habeant quidquam quarum propter exiguitatem , magna est corporis pars aperta in & laven- u. tur in fluminibus. Mercatoribus est ad eos adituS, magis eo, ut quae bello ceperint , quibus Vendant, habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiam iumentis, qui- . hus maxime Gallia delectatur, quaeque impenso parat pretio, Germani importatis non utuntur; sed, quae sunt apud eos nata, prava , atque deformia, haec quotidiana exercitatione, summi ut

sint laboris, efficiunt . Equestribus praeliis saepe ex equis desiliunt, ac pedibus praeliantur eosque eodem remanere vestigio assuefaciunt οῦ ad quos se celeriter, cum usus poscit recipiunt. Neque eorum moribus turpius quidquam , aut inertius habetur, quam ephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum , quamvis pauci, adire audent. Vinum ad se omnino importari non sinunt, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines, atque effoemina-3. ri arbitrantur. Publice maximam putant esse laudem, quam latissime a suis finibus vacare agros rhac re significari, magnum numerum civitatum suam vim sustinere non potuisse. Itaque una ex parte a Suevis circiter a millia passuum DC. agri vacare dicuntur. b Ad alteram partem sucin

a millia passuum DC eam I spatium nimietate si spectum r

& tamen Μetaphrastes stadiorum numero adaequat. Lipsius A Holmanus lx. sive Iexaginta : Dion. vos ius eX ΜS. cem

iam . .

Aa alteram partem succedunt Ubii a tum dextram Rheni

98쪽

eedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla, atque

florens, ut est captus Germanorum , ct paullo, qui sunt eiusdem generis, etiam caeteris hum niores, propterea quod Rhenum attingunt, mulintique ad eos mercatores ventitant , di ipsi propter propinquitatem Gallicis sunt moribus asIueis facti.

Ubii sumorum vectigales fiunt . Gipetes , 9

Tencteri , semuιato domum reditu , Menapios

opprimurat.

Hos cum suevi, multis saepe bellis experti,

propter amplitudinem , gravitatemque civitatis , finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt , ac multo humiliores, infirmioresque reddiderunt. In eadem causa fuerunt Usipetes, &Tencteri, quos supra diximus: qui complures annos Suevorum vim sustinuerunt. Ad extremum tamen agris expulsi, & multis locis Germaniae triennium vagati, ad Rhenum pervenerunt: quas regiones Menapii incolebant, Rad utramque ripam fluminis agros, aedificia, vicosque habebant: sed tantae multitudinis advenis tu perterriti, ex his aedificiis, quae trans flumen habuerant, demigraverunt: & cis Rhenum dispositis piaesidiis , Germanos transire prohibebant. Illi, omnia experti , cum neque vi contendere Propter inopiam navium , neque clam transire propter custodias Menapiorum possent ; revertile in suas sedes, regionesque simulaverunt , &tridui viam progressi rursus reverterunt et atque omni hoe itinere una nocte equitatu confecto, inscios inopinantesque Menapios oppresserunt; qui de Germanorum discessu per exploratolles certiores facti, sine metu trans Rhenum in suos viis

ri Ram colantes, seu tra Menamus populus, ut Caesar paullGPost dicit c. I 6. sect. s. Germani, nondum Galli . antequam ab Augusto in Galliam transducti sunt, aut sponte transgressi. permittentibus Romanis et ut arcerent , non ut custodi lentur. Tacit. - . R. γε.

99쪽

ς ο DE BELLO G Α, L.

cos remigraverant. His interfectis , navibusque eorum occupatis , priusquam ea pars Menapiorum, quae citra Rhenum erat, certior fieret, flumen transierunt; atque omnibus eorum aedificiis occupatis, reliquam partem hiemis a se eorum copiis aluerunt.

CAPUT III.

Gallica consuetudo circa viatores . Caesar ar exeriscitum profectus intelligit, legatos missos esse ad

, Germanos.

Is de rebus Caesar certior factus , & infir- ' xx mitatem Gallorum veritus , quod sunt in consiliis capiendis mobiles, & novis plerumque rebus student , nihil his committendum existimavit . Est autem hoc Gallicae consuetudinis , ut & viatores etiam invitos consistere cogant, ct quod quisque eorum de quaque re audierit,

aut cognoverit, quaerant, di mercatores in oppidis vulgus circumsistat , quibus ex regionibus veniant, quasque res ibi cognoverint , pronuntiare cogant. His rumoribus , atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt: quorum eos e vostigio poenitere necessse est, cum incertis rumoribus serviant ; & Ilerique ad vo-ε. luntatem eorum ficta respondeant. Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello occurreret, maturius, quam consueverat , ad exercitum proficiscitur . Eo cum venisset, ea, quae fieri suspicatus erat, facta cognovit, missas legationes a nonnullis civitatibus ad Germanos ; invitatosque eos, uti ab Rheno discederent ; omniaque, quae postulassent , ab se fore parata . Qua spe adducti Germani latius iam vagaban rur . &in fines Eburonum, S b Condrusorum, qui sunt

a se eorum copiis aluerunt 3 eorum cibariis , alimentis . Uide supra lib. II. c. Io. sect. s. h Condri orram, qui sunt Trevirorum clientes J non item Elam

' rmes sub Treviris erant; libera civitas, quamlibet ignobi-

100쪽

LIBER IV.

CAPUT IV.

Caesar eonstituit besium eum Germanis gerere, ad quos habito delectu contendit. Germanorum Iegati ad Caesarem , s eorum oratio ; responsa Caesaris, s Iegatorum petitio . DR incipibus Galliae evocatis , Caesar, ea, quae cognoverat , dissimulanda sibi existimavit :eorumque animis permulsis , & confirmatis , equitatuque imperato, bellum cum Germania gerere eonstituit. Re frumentaria comparata, equi- 7 tibusque delectis, iter in ea loca facere coepit, quibus in locis Germanos esse audiebat. A quibus cum paucorum dierum iter abesset , legati ab iis venerunt, quorum haec fuit oratio: Germanos neque priores. populo Romano bellum inferre ; neque tamen recusare , si lacessantur, quin

armis contendant: quod Germanorum consuetudo haec sit a maioribus tradita, quicumque bellum inserant, resistere, neque deprecari: hoc tamen dicere, venisse invitos , ejectos domo. Si suam gratiam Romani velint , posse eis utiles esse amicos : vel sibi agros attribuant , vel P tiantur eos tenere, quos armis possederint. lese . unis Suevis concedere , quibus ne Dii quidem immortales pares esse possint: reliquum quidem in terris esse neminem, quem non superare possint . Ad haec Caesar , quod visum est , respon- g. dit. Sed exitus fuit orationis :ὶSibi nullam cum his amieitiam esse posse , si in Gallia remaneis

Tente neque verum esse, qui suos fines tueri non Potuerint, alienos occupare : neque ullos in calii a vacare agros, qui dari tantae praesertim multitudini sine iniuria possint i sed licere , si velint, in Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud se, & de Suevorum iniuriis queran-E tur,

Iis. & igua , lib. v. cap. M. sect. I. ; sed soli hoc Ioc Condrusi dicuntur clientes. quod contra ortelium Cluverius Germ. A. lib. xx. H. demonstravit. Nec vero Condrusorum .sedes definiri potest, nec nomen post taesaris tempora me. morabile , ut videantur cum Tungris coaluisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION