C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

71쪽

61 DE BELLO GALL.

hac pugna nuntiata, ex itinere domum reverte runt: cunctis oppidis, castellisque desertis, sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt: quod cum ex omnibus in circuitu partibus alti itimas rupes , despectusque haberet , una ex parte a leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius cc. pedum relinquebatur: quem locum duplici altissimo muro mu- ni erant; tum magni ponderis saxa , ct praeacutas trabes in muro collocarant . Ipsi erant e NCimbris, Teutonisque prognati ; qui cum iter

in provinciam nostram atque Italiam tacerent, his impedimentis, quae secum axere, ac portare non poterant, circa flumen Rhenum depositis, culladiam ex suis, ac praesidium vi. millia hominum una reliquerunt. Hi, post eorum Obitum, mulios annos a finitimis exagitati , cum alias bellum inferrent , alias illatum defende Tent; consensu eorum omnium pace facta, hunc 3 o. sibi domicilio locum delegerunt. Ac, primo adventu exercitus nostii, crebras ex oppido excursiones faciebant, parvulisque praeliis cum nostris contendebant. Postea , vallo pedum xxt. b in circuitu xv. millium, crebrisque castellis circum muniti, oppido sese continebant . Ubi , vineis actis, aggere extructo , turrim constitui procul viderunt, primum irridere ex muro , atque in increpitare vocibus, quo tanta machinatio ab tanto spatio institueretur ' quibusnam manibus, aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae nam plerisque hominibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est ) tanti oneris turrim in muros sese οι T. collocare confiderent' Ubi vero moveri, & appropinquare moenibus viderunt, nova, atque inusitata specie commoti , legatos ad Caesarem de pace miserunt , qui ad hunc modum locuti tNon se existimare , Romanos sine ope deorum

a leniter aerimis 3 sensim . non praerupte t ut lib. yra. 19. coialis leniteν ab infimo acclivis: & cap. 83. loco leuiteν declivi e& de Civ. Beli. II. 24. tentore iugi fassigio. h in circuisti xv. miluum a puta passuim , ut lib. v. de hoc bello. cap. sect. a.

72쪽

bellum gerere, qui tantae altitudinis machina. tiones tanta celeritate promovere, &e X propinquitate pugnare possent : se, suaque omnia eo rum potestati permittere dixerunt ; unum petere , ac deprecari, si forte pro sua clementia, ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audissent, statuisset Aduaticos esse conservandos, ne se armis despoliaret ; sibi omnes fere finitimos esse inimicos, ac suae virtuti invidere, a quibus se defendere, traditis armis, non possent i sibi praestare, fi in eum casum deducerentur , quamvis fortunam a pop. Rom. pati , quam ab his per cruciatum interfici, inter quos dominari consuessent. Ad haec Caesar respondit . se magis consuetudine sua, quam merito eorum , civitatem conservaturum, si prius, quam aries murum at

tigisset, se dedidissent, sed deditionis nullam es se conditionem, nisi armis traditis: se id, quod in Nervios secisset, facturum; finitimisque imperaturum, ne quam dedititiis pop. R. injuriam Inferrent . Re nuntiata ad suos , illi se , quae imperarentur, facere dixerunt.

CAPUT XUI.

2ttanta fuerit armorum multitudo de moenibustiati a. Eruptio ab oppidanis noctu facta , nonsne aeri praelio . Occisorum numerus . Caesar oppidum auctionatur.

AR morum magna multitudine de muro in Diam, quae erat ante oppidum , iacta , sicut prope summam muri, aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent , & tamen circiter

parte tertia i ut postea perspectum est celata, atque in oppido retenta : portis patefactis, eo die pace sunt usi . Sub vesperum Caesar portas claudi , militesque ex oppido exire iussit, nequam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. Illi, ante inito ut intellectum est consilio, quod, deditione facta, nostros praesidia non induliuros , aut denique indulgentius se

73쪽

64 DE BELLO GALL.

aturos , crediderant, partim cum his, quae retinuerant, ct celaverant, armis , partim scutis ex cortice factis, aut viminibus intextis , quae subito ut temporis exiguitas postulabat 3 pellibus induxerant; tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones adscensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar imperaverat, ignibus fgnificatione facta, ex proximis castellis eo concursum est.pugnatumque ab hostibus ita acriter, ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos, qui ex vallo, turribusque tela iacerent, pugnari debuit, cum Una in virtute omnis spes salutis consisteret . a Occisis ad hominum millibus xv, reliqui in oppidum reiecti sunt. Postridie ejus diei , refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intro- millis militibus nostris , b sectionem ejus oppidi universam Caesar vendidit. Ab his, qui eme Tant, capitum numerus ad eum relatus est mil

lium LIII. CAPUT XVII.

Deditio plurium populorum Romanis se commisistentium : a quibusdam nationibus legati ad Caea sarem missi de dandis obsidibus . C aris in Italiam. profectio , eidem supplicatio Romae δε-

cernitur

Eodem tempore a P. Crasso , quem cum legione una miserat ad Venetos, Unellos , Ο- sia

a oeessis ad hominNm mitti s xv. J Ita libri r ut Ad si quod circiter, adverbii more. Go intis. Sic & suetonius Caes. c. m. ad XX. millibus ciυium dioisil : quod Casa bonias interpretatur . divist millibus civitim ad υiσinti. Ucli ejus in eadem historia xx. 44. circiter xx. Confirmant Casauboni emendationem c nam vulgo ae legebatur Salmasius , Bernegge rus G Vlus. Iac. Gro vilis. h Iectionera tiniis, jam vendidii J Sectio lant bona confiscata, quae sector redimit, & singulatim distrahit - Auctio proprie sed μετωνυαικως ipsa hona publice vendenda. Cicero Philipp. m. c. 26. de Pompeii bonis sub h. ista positis o qnisnam estet tam impius, qui au illud Icelus Ieri lanis auderet occedere 3 in utis es nemo, praeter Antonium. Adde Ascom

74쪽

statos, Curiosolitas, a Sesuvios, Aulercos, Rh

dones, quae sunt maritimae civitates, Oceanumque attingunt, certior factus est, omnes eas civitates in deditionem , potestatemque populi Rom. esse redactas. His rebus gestis, omni Gal- 3s.l ia pacata, tanta hujus belli ad barbaros opinio perlata est, ut ab nationibus , quae trans Rhenum incolerent, mitterentur legati ad Caesarem, quae se obsides daturas, imperata facturas , pollicerentur. Quas legationes Caesar, quod in Italiam , Illyricumque properabat , inita proxima aestate, ad se reverti iussit. Ipse b in Carnutes, Andes , Turones , quae civitates propinquae his locis erant, ubi bellum gesserat , legionibus in hiberna daeductis, in Italiam profectus est . Ob eas res, e N litteris Caesaris, e dies xv. supplicatio decreta est: quod ante id tempus acciderat nulli.

Ati erci Diori. Uollius Lex in legendum censent . QIos praeterea hoc loco Caesar nominavit . in ulteriore Galliatra .rs Sequanam & in extrema peninsula, quam nunc Britanniam minorem Uncant , fueritat Veneti, Unelli, Curio. solites, Aulerci, Rhedones. Vide Tabulam. h in Carnutes. Annes, Turones 3 populi sunt circa Ligerim quorum nunc urbes Aurelianum, Angers, Tonrs. Carnutes autem a Ligeri ad Chartres usque patebant. aut ultra. c dies XU. supplicatio J Supplicatio . id est fella populi conis ventio vel ad unius numinis aedem, vel ad omnia pulvinaria, gratulandi & gratias agendi caussa . ob rem hene gestam celebranda vel in unum diem , vel in biduum . triduum. quatriduum decreta fuit pro magnitudine victoriae. exempla apud Livium plura sunt. tandem crescente luxu &ambitu. hoc loco XV. &. lib. IV. extremo, XX. elerum deincreta. Dicitur autem dies XU. Iopphcatis , ε M. Πrmκῶς , intellecta praepositione in . vel per . Atque sic Liuius xl. I s. in diem tintim supplicatio indicta esse ac lib. xli. s. diem uinnum D liratio fuit. Ipse Caesar lib. xv. extremo , dierum XX, supplicatio.

75쪽

C. IULII CAESARIS

COMMENTARIORUM. DE BELLO GALLICO LIBER III. CAPUT L

Scr. Galba in Namuates , Veragror, ει Sedunos mittitur, υτ iter per Alpes patefaciat . Is post

aliquot praelia in Veragrorum Nico hiemat, cuius υici alteram partem Gallis, cohortibus aiateram assignat.

Um in Italiam proficisceretur Caesa Ser. Galbam cum legione duodecima , ct parte equitatus , a in Nantua tes , Veragros , Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum , ct lacu Lemano, & flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. Causa mittendi fuit , quod iter per

Alpes , quo magno cum periculo , magnisque portoriis mercatores ire consueverant, patefieri volebat. Huic permisit, si opus esse arbitraretur, ut in iis locis legionem , hiemandi causa, collocaret. Galba, secundis aliquot praeliis factis, castellisque compluribus eorum expugnatis, mi Lss ad eum undique legatis, obsidibusque datis, ct pace facta , constituit cohortes duas in Antuatibus collocate, di ipse eum reliquis ejus legionis

a ira Nantuates, Veragros . se nosque I Populi Alpini sunt trans summas Alpes. Italiae terminum in principio Galliae: uti ex Caesaris hac descriptione liquet. De Nantuatibus plu

ra non constant , etsi Plinius quoque R Strabo nominaverint: Iibro Iri. autem cap. 6. lect. s. Caesar ita Nantuates Poluit, ut ab octoduro Veraarorum in Allobroges profecturis transeundum fuerit per Nantuates. Fesinos prodit Oppiis dum huius nominis medio aevo . nunc Sion sive Sittcn. δε- ν ros vicus sect. 4. Octo mς. quem plerique censent nunc

seu Μartinacli adpellari : ut sic omnes hi populi In F Messiam aut ejus confinium incidant.

76쪽

DE BELLO GALL. LIBER III. 6

nis cohortibus in vico Veragrorum , qui appellatur Octodurus, hiemare . qui vicus positus in valle , non magna adjecta planicie , altissimis montibus undique continetur. Cum hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem eius vi et Gallis ad hiemandum concessit , alteram vacuam ab illis relictam , cohortibus attiabuit. Eum locum vallo, fossaque munivit.

GaIIorum discessio ex viso . Occupantur montes a multitudine Sedunortim , ct Veragrorum , ut

Galli opprimendae legionis consilium capiant. CVm dies hibernorum complures transissent, frumentumque eo comportari iussisset; subito per exploratores certior factus est, ex ea parte vici, quam Gallis concesserat , omnes noctu discessisse, montesque, qui impenderent, a ma-Nima multitudine Sedunorum , es Veragrorum teneri . Id aliquot de causis acciderat , ut subito Galli belli renovandi , leaionisque opprimendae

consilium caperent . Primum , quod legionem, neque eam plenissimam detractis cohortibus duabus, ct compluribus sigillatim , qui commeatus petendi causa missi erant, absentibus, propter paucitatem despiciebant , tum etiam, quod propter iniquitatem loci , cum ipsi ex montihus in vallem decurrerent , ct tela conjicerent,

ne primum quidem posse impetum suum sustinexi existimabant. Accedebat, quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant ; &Romanos, non solum itinerum causa , sed etiam perpetuae possessionis, culmina Alpium occupare conari , ct ea loca finitimae provinciae adjungere, sibi persuasum habebant.

77쪽

Galba , cum necessaria deesse inderet , eoncilium convocat, in quostatuitur, e ira defendenda esse . a. QIs nuntiis acceptis , Galba , cum neque pus hibernorum , munitionesque plene es. . sent perfectae , neque de frumento , reliquoque Commeatu satis esset provisum , quod deditione facta, obsidibusque acceptis , nihil de bello timendum existimaverat; concilio celeriter conum Cato, sententias exquirere coepit. Quo in concilio cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset, ac jam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur, neque subsidio veniri, neque commeatus

supportari, interclusis itineribus, posset : prope iam desperata salute , nonnullae hujusmodi sententiae dicebantur , ut , impedimentis relictis , eruptione facta , iisdem itineribus , quibus eo

pervenissent, ad DIutem contenderent . Maiori tamen parti placuit, hoc reservato ad extremum consilio, interim rei eventum experiri, ct castra defendere.

CAPUT IV.

Hostium deeurso . Galbae eastra premuntur, ad quem P. Sex. Bacultis , ct C. Volusenus accurrunt ;quorum consilio boues stigantur , plures armis spoliati oeciduntur . Inde Galba in provinciam

contendit.

4. DRevi spatio interiecto, vix ut his rebus, quas Aa constituissent , collocandis , atque admInistrandis tempus daretur, hostes ex omnibus par tibus , signo dato decurrere , lapides, b gaes que

R decurrere. eoniicere 3 puta erepertine, quae solemnis figura historicis. Livio, aliis, Sallustio maxime. h gaesagus in vallum conjicere a Gaesum telum Gallicum,

78쪽

LIBER III.

que in vallum conjicere. Nostri , primo integris

viribus, fortiter repugnare, a ncque ullum trustra telum ex loco superiore mittere ; ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi videis batur, TO occurrere, & auxilium ferre: sed hoc

superari, quod diuturnitate pugnae hostes deses si cum praelio excedebant , alii integris viribus succedebant. Quarum rerum a Mostris , propter paucitatem , fieri nihil poterat; ac non modo defesso ex pugna excedendi , sed ne saucio quidem eius loci , ubi constiterat, relinquendi, ac fui recipiendi facultas dabatur . Cum jam am- s. Elius horis v I. continenter pugnaretur , ac non solum vires , sed etiam tela nostris deficerent, atque hostes acrius instarent , languidioribusque Nostris, vallum scindere, o fossas complere coepissent , resque esset iam ad extremum deducta casum : P. Sextius Baculus, primipili centurio, quem Neruleo praelio compluribus confectum vulneribus diximus, ct item C. Volusenus tribunus mil. vir & consilii magni, S virtutis, ad Gal-ham accurrunt , atque unam esse spem salutis docent, si, eruptione facta , extremum auxilium experirentur. Itaque, convocatis tenturionibus, celeriter milites certiores facit, paulisper inte mitterent praelium , ac tantummodo tela missa exciperent, seque ex labore reficerent; post, si-nno dato, e castris erumperent , atque omnem

spem salutis in virtute ponerent. Quod iussi sunt, s.faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta, neque cognoIcendi, quid fieret, neque sui collistendi hostibus facultatem relinquunt . Ita

Commutata fortuna , eos , qui in spem potiendorum castrorum venerant, undique circumve D a tosve Festo, tenerum Nonio Μareellor ideoque Libius Vrat. M. IeUibus militibus tribuit etiam inter Romanos . Virgilius VI M. 66I. Alpina a dixit, quem Silius I. 6as. imitatus est; ad quem quae notavimus. si lubet, videas. a nee Duram fm a telum ex Deo stipe re 3 Μureto v. I. lib. N. 1 f. haec videntur ad superiora de Alpinis impugnantibus retrahenda ob locum Itineriorem: sed salva res est, quia de cucurrerant ex montibus. & vallum castrorum ex valle op- Pugnabant : Romani autem ex vallo se defendentes stabant superiores . Adde Dion. Vinio notata.

79쪽

o DE BELLO GALL.

tos interficiunt ; & ex hominum millibus amplius xxx, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat , plus tertia parte interfecta, reliquos perterritos in fugam conjiciunt , ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. Sic omnibus hostium copiis fuss, armisque exutis , se in castra , munitionesque suas recipiunt. Quo praelio facto, quod saepius fortunam tentare Galba nolebat, atque alio sese in hibemna consilio venisse meminerat , aliis occurrisse rebus videbat, maxime frumenti commeatusque inopia permotus, pollero die omnibus ejus vici aedificiis incensis, in provinciam reverti conten indit: ac nullo hoste prohibente , aut iter demorante , incolumem legionem in Antuates, inde

in Allobrogas perduxit, ibique hiemavit. CAPUT V.

Nmum , s inopinatum bellum in Gallia eo ortatur . Venetorum auctoritas ἰ Gallorum coniuratio : Communis legatio ad P. Crassum : Ρros ctio Caesaris ad exercitum .HIs rebus gestis, cum omnibus de causis Cae sar pacatam Galliam existimaret, superatis Belgis, expulsis Germanis , victis in Alpibus Sedunis , atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes adire, Seregiones cognoscere volebat, subitum bellum in Gallia coortum est . Eius belli haec fuit causa P. Crassus adolescens eum legione v II. a proximus mare Oceanum in Andibus hiemabat. Is, quod in iis locis inopia frumenti erat , praefectos , tribunosque mil. complures in finitimas ci

a proximus mage ct eautim in Andis,3 3 Fulvio Umno auctore Plures codd. pro rontis m.ne Oceanum : id est proxrm s aa; ut Cicero 3. Atti c. ep. xxv. proxime Pompeium sedebam . quod plene Ovidius in ΜM. de Arte V. 239.

Proximus ad cominam . . . . sedeto Nec insolens mare Oceanum. Etiam Tacitus ann. T. ν. main

vi Oceano. Praepositio in Andibus. ex ΜSS. & olim impress s. recentiores sine illa, cum tamen non urbis, sed populi nomen sit.

80쪽

LIBER III. 7 T

vitates , frumenti , commeatusque petendi causti, dimisit: quo in numero erat T. Terrasidius, a missus in Unellos , b M. Trebius Gallus, in Curiosolitas , Q. . Velanius cum T. Silio in Venetos. Hujus civitatis est longe amplillima au- g.

ctoritas omnis orae maritimae regionum earum ,

quod & naves habent Veneti plurimas , quibus in Britanniam navigare consueverunt ; ct scientia , atque usu nauticarum rerum ceteros antecedunt , ct in magno impetu maris , atque a- perro, paucis portubus interiectis, quos tenent apsi, omnes fere, qui eodem mari uti consueverunt, habent vectigales. Ab iis fuit initium retinendi Silii, atque Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos existimabant. Horum auctorita e finitimi adducti ut sunt Gallorum subita, ct repentina con stia γ eadem de causa Trebium , Terrasidium inque retinent, ct celeriter missis legatis per suos principes inter se conjurant , nihil , nisi communi consilio , acturos , eundemque omnis foris tunae exitum esse laturos . reliquasque civitates solicitant, ut in ea libertate , quam a maioribus acceperant, permanere , quam Romanorum servitutem perferre, mallent. Omni ora maritiam a celeriter ad suam sententiam perducta, communem legationem ad P. Crassum mittunt , si velit suos recipere , obsides sibi remittat . Quibus de tabus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri , quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas, gubernatoresque comparari , iubet. His rebus celeriter administratis, ipse , cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit.

a mi us in Unellos 3 Recentes in E Mios. quos nemo noUit: veteres plerique in Unellos: etiam Μetaphrastes με τη'ν Ου λλων. h Μ. Octius Gallus J Sie vulgati. Ursinus ex vet. codd. Tr Mnius . cui favet inscriptio . TREBONIUS O . L. CL A. GALLUS.

SEARCH

MENU NAVIGATION