C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

191쪽

is, DE BELLO GALL.

nam : omnibus pollicitationibus , ac praemiis deis poscunt, qui belli initium faciant, oc sui captistis periculo Galliam in libertatem vindicent . Eius in primis rationem habendam esse dicunt,

prius quam eorum clandestina consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur: id esse facile, quod neque legiones, absente imperatore, audeant ex hibernis egredi , neque imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit . Postremo in acie praestare interfici , quam non veterem belli gloriam , libertatemque , quam Rmajoribus acceperint, recuperare.

Carnutes bellum contra Rom. fuscipiunt, oe ductu Comati , re Conetoduni Genabum concurrunt, s C. Fufium Cottam interfieiunt. Ηω- . ius rei fama ad omnes eiυitates Galliae persertur . Vercingentoris expulsus oppido Gergoυia a patruo suo delectum perditortim hominωm haber ; bilique, a quibus expulsus fuerat , civit se eiectis, Rex a Dis appellarus, adiungit sebi plures populos, s exercitum cogit., Is rebus agitatis, profitentur Carnutes , se nullum periculum communis salutis caussa recusare , principesque se ex omnibus a bellum facturos pollicentur : ct quoniam in praesentia de obsidibus cavere inter se non possent, ne re S eL feratur , ut iureiurando , ac fide sanciatur petunt , collatis militaribus signis , quo more e rum gravissimae caeremoniae continentur , ne facto initio belli , a reliquis deserantur . Tunc collaudatis Carnutibus , dato iureiurando ab omnibus, qui aderant , tempore eius rei consti-3. tuto, ab concilio disceditur. Ubi ea dies venit, Carnutes , Cotuato , & Conetoduno ducibus ,

desperatis hominibus , b Genabum dato signo

a fellum facturos a Vide supra ad lib. I T. extrem. h Genabum concuraum a Genabum ad Ligerim , post Aureli

192쪽

LIBER VII. IRI

concurrunt, civesque Romanos , qui negotiandi caussa ibi constiterant , in iis C. Fufium Cotatam, honestum Equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt, bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur . Nam ubi maior , atque illustrior incidit res, clamore per agros , regionesque significant: hunc alii deinceps excipiunt , ct proximis tradunt , ut tunc accidit . Nam quae Genabi oriente sole gesta essent, a ante primam confectam vigiliam in finibus Arve norum audita sunt : quod spatium est millium passeum circiter clx. Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius , Arvernus, summae potentiae adolescens, cuius pater principatum GaIliae totius obtinuerat, & ob eam caussam , quod regnum appetebat, ab civitate erat intersectus, convocatis suis clientibus, facile eos incendit . Coanito eius consilio, ad arma concurritur: ab

Goba nitione , patruo suo , reliquisque principibus , qui hanc tentandam fortunam non exilii-mabant , expellitur ex oppido Gergovia : non tamen desistit atque in agris habet delectum egentium , ac perditorum . Hac coacta manu , quoscumque adit ex civitate , in suam senten, tiam perducit. Hortatur, ut communis libertatis caussa arma capiant : magnisque coactis copiis , adversarios suos , a quibus paullo ante erat eiectus, expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur . Dimittit quoquoversus legationes: obtestatur, ut in fide maneant. Celeriter sibi Senones, Parisios , Pictones , Cadurcos , Turones , Aulercos , Lemovices , Andes , reliquosque omnes , qui Oceanum attingunt , adiungit . omnium consensu ad eum defertur imperium . Qua oblata potestate , omnibus iis civitatibus obsides imperat; certum numerum militum celeriter ad se adduci iubet . Armorum quantum

quae num dictum nunc Oceans: in extremis finibus Carnutum.

infra c. II. sest. 3.a ante mimam confectam sigillam J Μetaphrasis Graeca .

193쪽

184 DE BELLO GALL.

Quaeque civitas domi, quodque ante tempus e fisfaciat , constituit . In primis equitatui studet rsummae diligentiae summam imperii severitatem addit: magnitudine supplicii dubitantes cogit . Nam, malore commisso delicto, igni, atque annibus tormentis necat: leviore de causa , auribus desectis , aut singulis effossis oculis , domum remittit ; ut sint reliquis documento , iam agnitudine poenae perterreant alios.

CAPUT III.

Vereingetoris , misso Lucterio Cadureo in Ruth nos , proficiscitur in Bituriges . Hi legatos ad AEduos mittunt subsedium petenter . Equites ,s pedites, qui ab AEduis in auxilium Bituriagum missi erant , domum revertuntur . Bituriges se eum Arυernis coniungunt. s. T ΤΙs suppliciis celeriter coacto exercitu , Lu- λ cterium Cadureum summae hominem audaciae cum parte copiarum in Ruthenos mittit .a Ipse in Bituriges proficiscitur . Eius adventu Bituriges ad fiduos, quorum erant in fide, legatos mittunt, subsidium rostatum, quo facilius hostium copias sustinere possint. ssidui de consilio legatorum , quos Caesar ad exercitum reIiquerat , copias equitatus , peditatusque subsidio Biturigibus mittunt i qui eum ad flumen Ligerim venissent , quod Bituriges ah Eduis dividit, paucos dies ibi morati, neque flumen transire ausi, domum revertuntur , legatisque nostris renuntiant , se Biturigum perfidiam veritos revertisse , quibus id consilii fuisse cognoverint , ut si flumen transissent . una ex parte ipsi , altera Arverni se circumsisterent. Ia ea ne de Causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti feeerint , quod nihil nobis constat , non videtur pro certo esse ponendum . Bituriges e cum discessu statim se cum Arvernis conjungunt.

194쪽

Caesar in Galliam Trans inam it . Lucteriae

Cadurcus Ruthenos Arυernis renesitat, inde iis Narbonem erumpit; quo Caesar ipse pervenit .

Inde in inisses proficiscituν , ct fines Arver

norum attingit.

HIs rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum ue

lam ille virtute Cn. Pompeii urbanas res commodiorem in statum pervenisse intelligeret, in Transalpinam Galliam profectus est. Eo cum venisset, magna difficultate afficiebatur, qua ratione ad exercitum pervenire posset. Nam si leniones in provinciam arcesseret , se absente in itinere praelio dimicaturas intelligebat ; si ipse ad exercitum contenderet , ne iis quidem , qui eo tempore pacati viderentur, suam salutem recte committi videbat. Interim Lucterius Cadur- .cus a in Ruthenos missus , eam civitatem Arvernis conciliat . Progressus b in Nitiobriges , ct Gabalos, ab utrisque obsides accipit; magna

Coacta manu , in provinciam Narbonem versus eruptionem facere contendit. Qua re nuntiata, Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit , ut Narbonem proficisceretur . Eo eum

venisset, timentes confirmat ; praesidia in e Ruthenis provincialibus, d Volcis Arecomicis, Tolosatibus . circumque Narbonem , quae loca erant hostibus finitima , constituit ; pariem copiarum eX provincia, supplementumque, quod ex Italia adduxerat , in Helvios , qui fines Arvernorum eontingunt , convenire iubet . His rebus com- α

paratis, represso iam Lucterio, & remoto, quod

a in Rutenos missus 3 vide mox sect. 4.h in Nitiessos oe Gabalos Nitiobriges ultra Rutenos actGarumnam . ubi Aginnum est: Gabali. sub Gebenna monte. e R tithenis provinciali tir Rutheni in limite provinciae Romanae ad occasum : pars illorum in provincia : pars altera extra illam ad Volcis Areeomicis Volcarum duo genera; Arecomici. quo

rum Nemausus; S Tectosages , quorum Narbona caput cin

195쪽

intrare intra praesidia periculosum putabat , in Helvios proficiscitur . etsi mons Gebenna , qui Arvernos ab Helviis discludit , durissimo tempore anni , altissima nive iter impediebat: tamen discussa nive vi. in altitudinem pedum , atque ita viis patefactis, summo militum labore ad fines Arvernorum pervenit. Quibus oppressis inopinantibus, quod se Gebenna, ut muro, munitos existimabant , ac ne singulari quidem homini unquam eo tempore anni semitae patuerant; equitibus imperat, ut, quam latissime possent, vagentur :& quam maximum hostibus terrorem ini erant.

CAPUT U.

Vercingetorix, cognito Cesaris asientu, ea stra in Arvernos movet. C. esar, praesecto castris Bruto, ab exercitω difoedit ad cogendum copiarum supplementum, o Viennam perve sit, inde in

Lingones contendit.

CEIeriter haec fama , ae nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt, atque oblecrant , ut suis fortunis consulat, neu se ab hoitibus diripi patiatur , praesertim cum videat omne ad se bellum translatum. uorum ille precibus permotus castra ex Biturigibus movet a in Arvernos ver-ς. sus . At Caesar biduum in his locis moratus , quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per caussam supplementi, equitatusque cogendi ab exercitu discedit, Brutum adolescentem iis copiis praeficit. hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur. Daturum se operam, ne longius triduo ab castris absit. His constitutis rebus, suis ino-Pinantibus , quam maximis potest itineribus bViennam pervenit. Ibi nactus recentem equitatum s

v Vim m pervenit urbem ad Rhodanum , Allob: ogum c

196쪽

tum , quem multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno, neque nocturno itinere intermis per fines Κduorum in Lingones contendit,

ubi legiones hiemabant ; ut , si quid etiam de

sua salute ab Eduis iniretur consilii , celeritate praecurreret , Eo cum perveni mei, ad reliquas legiones mittit , priusque in unum locum omnes cogit , quam de ejus adventu Arvernis nuntia

ri posset.

Vereingetorix exercitum in Bituriges reducit. Po- flea Gergoυiam Boiorum oppidum oppugnaria Caesar nuntios de suo adυen u ad Boios mittit, eosque, ut lin fide maneant, hortatur. Oppidum Senonum a Caesare oppugnatur . Caesar Genabum perit, ibique cetra ponit. Genabenses noctu ex oppido fugiunt. Caesar oppido potitus in Biturigum fines perυenit. ΗAc re cognita, Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit, atque inde profectus a Gergoviam , Boiorum oppidum , quos ibi Helvetico praelio victos Caesar collocaverat,ssiduisque attribuerat, oppugnare instituit . Ma- 'gnam haec res Caesari dissicultatem ad consilium capiendum afferebat, si reliquam partem hiemis uno in loco legiones contineret, ne stipendiariis fiduorum expugnatis , cuncta Gallia deficeret, quod nullum in eo amicis praesidium videretur positum esse: sin maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret . Praesta re visum est tamen omnes dissicul-

iorum r nota & probata Arvernorum. Accedit varietas vetustorum codicum . Gergonis . Gergobin , quemadmodum &Graecus Γεργοβsu eat hanc Boiorum . Nihilominus. quod plures hahent, servamus. praesertim quod & aliae urbes Plures uno vocabulo e. g. Novioduni mi Galliis usae sunt. Anonymus Iulii Celsi excerptor p. 88. profectus in B ira Tran aloimos . oppi m illorum . sis Helveticae victor emptis aedificatum a Caesare. AEdiai que attributum, ορ π

197쪽

tates perpeti , quam tanta contumelia aecepta , omnium suorum voluntates alienare. Itaque cohortatus itavos de supportando commeatu , praemittit ad Boios , qui de suo adventu doceant, hortenturque , ut In fide maneant , atque hostium impetum magno animo sustineant . Du hus Agendici legionibus , atque impedimentis totius exercitus relictis , ad Boios proficiscitur. xx. Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset , ne quem post se hostem relinqueret , quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit . Idque biduo circumvali vit . Tertio die missis ex oppido legatis de deditione, arma proserri , iumenta produci, DC. obsides dari iubet. Ea qui conficeret , C. Tre-honium legatum relinquit . Ipse , ut quamprimum iter faceret, Genabum Carnutum pronciscitur; qui tunc primum allato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni , cum Iongius eam rem ductum iri existimarent, praesidium Genabi tuenta di eaussa, quod eo mitterent, comparabant. Huc .hiduo Caesar pervenit , ct castris ante oppidum positis, diei tempore excIusus, in posterum opinpugnationem differt ; quaeque ad eam rem usui lint militibus imperat; & quod oppidum Genaiahum pons fluminis Ligeris contingebat, veritus, ne noctu ex oppido profugerent, Q. Iegiones in armis excubare iubet . Genabenses paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt. Qua re per exploratores

nuntiata , Caesar legiones , quas expeditas esse iusserat, portis incensis , intromittit, atque oppido potitur , perpaucis ex hostium numero deis sideratis, quin cuncti caperentur, quod pontis , atque itinerum angustiae multitudinis fugam intercluserant. Oppidum diripit , atque incendit, praedam militibus donat: exercitum Ligerim transis ducit, atque in Biturigum fines pervenit.

198쪽

LIBER VII. Σουν CAPUT VII. Vereingetorix Caesari oeeurrit. Oppidum Biturigum se Caesari dedit; sed postea, Diso hostium equiaratra , quem oppidani in auxilium venire opiamabantur , arma sumuntur . Caesar equestre praelium committis , cui randem oppidani se rumsus deduut IT Ereingetorix, ubi de Caesaris adventu Coan in ra. vit , oppugnatione desistit , atque obviam Caesari proficiscitur . Ille a oppidum Biturigum positum in via Noviodunum oppugnare instituerat . Quo ex oppido eum legati ad eum venissent, oratum , ut sibi ignosceret, suaeque vitae eonsiueret, ut celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat Consecutus, arma proferri, eis quos produci, obsides dari iubet. Parte iam o, fidum tradita , cum reliqua administrarentur, centurionibus, ct paucis militibus intromissis, qui arma , iumentaque conquirerent , equitatus hostium procul visus est , qui agmen Vercingetorigis antecesserat: quem smul atque oppidani conspexerunt , atque in spem auxilii venerunt,

clamore sublato, arma capere, portas claudere, murum complere CoePerunt. Centuriones in oepido , cum ex fgnihcatione Gallorum novi aliquid ab iis initi eonsilii intellexissent , gladiis districtis portas occupaverunt, suosque omnes incolumes receperunt . Caesar eK castris equitatum 13. educi iubet, praeliumque equestre eommittit: laborantibus iam suis Germanos equites circiter CD. submittit, quos ab initio secum habere instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt, atque in fugam conjecti, multis anussis, sese ad agmen receperunt e quibus profligatis, rursus oppidani perterriti , comprehensos eos, quorum opera plebem concitatam existimabant,

ad Caesarem perduxerunt, seseque ei dediderunt. I a C Α-

α oppidum Biturigum , Noviodunum a pagus hodie , μου

199쪽

13: DE BELLO GALL, CAPUT VIII.

Caesaν oppidum Maricum petit . Vereingetorix Romanos pabulo commeatuque prohibet ; cuius rei ea a urbes Biturigum, s alis loca incenduntur . Vercingetorix Caejorem insequitur ; inde non nimis longe ab Avarico castra ponit ; Caesar quoque castra communit.

inibus rebus consectis, Caesar ad oppidum a

- Avaricum, quod erat maximum, munitissi-naumque in finibus Biturigum, atque agri fertilissima regione , profectus est , quod eo oppido recepto , civitatem Biturigum se in potestatem Fq. redacturum confidebat. Vercingetorix , tot continuis incommodis Vellaunoduni, Genabi, Novioduni acceptis , suos ad concilium convocat. Docet longe alia ratione esse bellum gerendum, atque antea sit gestum : omnibus modis huic rei studendum , ut pabulatione, ct commeatu Roma is ni prohibeantur . Id esse facile , quod equitatu ipsi abundent , ct quod anni tempore subleventur , pabulum feeari non posse . Necessario dispersos hostes ex aedificiis petere : hos omnes quoiati die ab equitibus deleri posse. Praeterea, saluistis causa , rei familiaris commoda negligenda. Vicos , atque aedificia incendi oportere hoe spatio b a Bola quoquoversus , quo pabulandi causa adire posse videantur. Harum ipsis rerum c piam ivppetere, quod, quorum in finibus bellum geratur , eorum opibus subleventur . Romanos aut inopiam non laturos, aut magno cum pertinculo longius a castris progressuros. Neque in te esse , ipsos ne interficiant , impedimentisve exuant , quibus amissis bellum geri non possit Praeterea oppida incqndi oportere, quae non munitione , & loci natura ab omni sint perieuIo

o Eoia quo ver in a locus dubius . & nomen suspectum. Graecus tamen etiam αἰ inae τῆς Βοίους, Caesaris stilo pro pius a Boiis esset.

200쪽

LIBER VII. I91 uta , neu suis sint ad detrectandam militiam

receptacula , neu Romanis proposita ad copiam commeatus, praedamque tollendam . Haec si gravia, aut acerba videantur, multo illa gravius aestimari debere, liberos , conjuges in s ervitutem abstrahi, ipsos interfici, quae sit necesse accidere victis . omnium consensu hac sententia pro- II. hata, uno die amplius xx. urbes Biturigum incenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus. In omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant , tamen hoe sbi solatii proponebant , quod se prope explorata victoria celeriter amissa retuperaturos confidebant . Deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeret, an defendi. Procumbunt Gallis omnibus ad pedes Bituriges, ne puIcherrimam prope totius Galliae urbem , quae &vraesdio , -& ornamento sit civitati , suis mani- .hus succendere cogerentur: facile se loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine , ct palude circumdata unum haheat , & perangustum aditum. Datur petentibus venia , dissuadente primo Vercingetoriae , post concedente & precibus ipsorum , ct misericordia vulgi. Defensores idonei oppido deliguntur . Ver. 16. cingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur, & locum castris deligit, paludibus, silvisque munitum , ab Avarico longe millia passuum xv. Ibi per certos exploratores in singula dierum tempora , quae ad Avaricum agerentur, cognoscebat, & quid fieri vellet, imperabat. Omnes nostras pabulationes, frumentationesque observabat , dispersosque , eum longius necessario procederent, adoriebatur , magnoque in comm do assiciebat r etsi , quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus , diversisque itineribus iretur. Castris ad 37. eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa a numine, ct palude aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, Vianeas agere , turres duas constituere coepit: nam

ςircumvallare loci natura prohibebat. De re fru-I a me nis

SEARCH

MENU NAVIGATION