C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

221쪽

α12 DE BELLO GALL.

gressi a trinis castris potiuntur. Ac tanta fuit in

capiendis castris celeritas, ut Theutomatus rex Nitiobrigum subito in tabernaculo oppressus, ut meridie conquieverat , superiore corporis parte nudata, vulnerato equo, vi X se ex manibus praeis ε . dantium mitrium eriperet. Consecutus id, quod

animo proposuerat , Caesar receptui cani iussit ,

legionisque decimae, b qua tum erat comitatus, fgna eonstitere . At reliquarum milites legionum , non exaudito tubae sono, quod fatis magna vallis intercedebat, tamen a tribunis mili tum , legatisque, ut erat a Caesare praeceptum ,

retinebantur. Sed elati spe celeris vidioriae , de hostium fuga, superiorumque temporum secundis praeliis , nihil adeo arduum sibi existimabant , quod non virtute consequi possent: neque prius finem sequendi fecerunt , quam muro oppidi ,

portisque appropinquarunt. Tum vero ex omnitius urbis partibus orto clamore, qui longius a aerant, repentino tumultu perterriti, cum hostea intra portas esse existimarent, sese ex oppido eis iecerunt. Matresfamilias de muro vestem , arge

eumque factabant,& pectore nudo prominentes, Passis manibus obtestabantur Romanos , ut sibi Iarcerent; neu, sicut Avarici fecissent. ne mu-ieribus quidem , atque infantibus abstinerent . Nonnullae de muris per manus demissae , sese mi- Iitibus tradebant . L. Fabius centurio legionia vox. quem inter suos eo die dixisse constabat, exeitari se Avaricensibus praemiis , neque com missurum, ut prius quisquam murum adscenderet, tres suos nactus manipulares, atque ab iis sublevatus , murum adscendit . Eos ipse rursus 48. singulos exceptans, in murum extulit . Interim

ii, qui ad alteram partem oppidi, ut supra deis

h qua tum erat comitatis 3 sic Gryphiana editum est . quot

Lipsius orobavit & D. Uresuis: nec melior emendatio adline allata fuit . Omnes priores . qua cum erat con natus &

crarcus εουηγορδεμ . unio vero latine dixit, concionaricum quo t

222쪽

LIBER VII. 213

monstravimus , munitionis caussa conVenerant , primo exaudito clamore , inde etiam erebris nuntiis incitati, oppidum ab Romanis teneri, praemissis equitibus , magrro concursu eo Contenderunt . Eorum ut quisque primus venerat , sub muro consistebat, suorumque pugnantium numerum augebat . Quorum cum magna multitudo convenisset , matresfamilias , quae paullo ante Romanis de muro manus tendebant, suos obtestari, &, more Gallico, passum capillum ostentare , liberosque in conspectum proferre coeperunt. Erat Romanis nec loco , nec numero aequa contentio; simul & cursu, ct spatio pugnae defatigati non facile recentes , atque integros sustinebant.

CAPUT XX.

T. Labienus legatus nuntiis Caesaris admonitus , cohortibus stib infimo colle hostium eonstitutis ,

eosdem terret. L. Fabius interficitur , s e mu-νo praecipitatur. M. Petreius pugnans diems tim obit.

CIEsar, eum iniquo loco pugnari, hostiurnque

augeri copias videret, praemetuens suis, ad T. Sextium legatum, quem minoribus castris praesidio reliquerat , mittit , ut cohortes ex castris celeriter educeret, ct sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret ; ut si nostros depulsos loco vidisset , quominus libere hostes inle- querentur, terreret. Ipse paullum ex eo loco cum legione progressus, ubi constiterat, eventum pugnae expectabat. Cum acerrime cominu S pugna- so. retur , hostes loco , ct numero , nostri virtutei confiderent; subito sunt Κdui visi, ab latere nostris aperto , quos Caesar ab dextera parte alio adscensu manus distinendae causa miserat. Ii similitudine armorum vehementer nostros perter-Tuerunt, ac tametsi dextris humeris exertis animadvertebantur , quod ins Ene pacatis esse con

sueverat, tamen id ipsum sui fallendi caussa mi- , Κ a lites

223쪽

a14 DE BELLO GALL.

lites ab hostibus factum existimabant . Eodem

tempore L. Fabius centurio , quique una murum adscenderant, circumventi, atque interfecti, de muro praecipitantur. Μ. Petrejus ejusdem legionis centur Io, eum portas exscindere conatus esset, a multitudine oppressus, ac sibi desperans, multis iam vulneribus acceptis , manipularibus suis, qui illum secuti erant: Quoniam , inquit, me una vobiscum servare non possum , vestrae quidem certe saluti prospiciam, quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi. Vos , data facultate , vobis consulite . Simul irrupit in medios hostes , duobusque interfectis , reliquos a porta paullum submovit . Conantibus auxiliarisu is Frustra, inquit , meae vitae subvenire conamini , quem iam sanguis viresque deficiunt . Proinde hinc abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite. Ita pugnans post paullum con--i cidit , ac suis saluti fuit . Nostri eum undique premerentur, XLVI. centurionibus amissis, oe-3ecti sunt loco; sed a intolerantius Gallos insequentes legio X. tardavit, quae pro subsidio paul-

Io sequiore loco constiterat . Hanc rursus XIII. legionis cohortes exceperunt; quae eX castris minoribus eductae , cum T. Sextio legato ceperant

locum superiorem. Legiones ubi primum planiciem attigerunt, infestis contra hostes signis eo n-stiterunt. Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones reduxit . Eo die milites sunt paullo minus DCC. desiderati.

a intolerantius Gallos infeDentes a cupidius , immoderatim e Graecus ρασεως a

224쪽

LIBER VII. CAPUT XXI.

2Is Caesar legiones e eastris educit . Vercingetorix in AEduos eastra movet, atque ex Viridomaro ,

Eporedorige intelligit , Litaυieum use ad folicitandos Eduos. Caesar aeduos, quos secum babet , dimittit. Eporedorix, or Viridomarus, tiroppidum Eduorum perventum est, titilibus rebus servatis , oppidum incendunt , ω eopias cogunt. Caesar flumen Ligerim transit eum omni exercitu, is in Senones proficiscitur. Postero die Caesar, concione advocata, te me ritatem, cupiditatemque militum reprehendit, quod sibi ipsi judicavissent , quo procedendum, aut quid agendum videretur, neque signo recipiendi dato, constitissent, neque a tribunis militum , legatisque retineri potuissent : exposuit, quid iniquitas loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine duce , & sne equitatu deprehensis hostibus , exploratam victorIam dimisisset, ne parvum modo detrimentum in con tentione propter iniquitatem loci acciperet .

Quantopere eorum animi magnitudinem admiraretur , quos non castrorum munitiones, non a I titudo montis, non murus oppidi tardare potuisset; tantopere licentiam, arrogantiamque reprehendere , quod plus se , quam imperatorem devictoria , atque exitu rerum sentire existimarent. nec minus se in milite modestiam, & continentiam, quam virtutem , atque animi magnitudinem desiderare. Hac habita concione, &adeX- 33. tremum oratione confirmatis militibus , ne ob hanc causam animo permoverentur , neu, quod

iniquitas loci attuli uet , id virtuti hostium tribuerent i eadem de profectione cogitans , quae ante senserat , legiones ex castris eduxit , aciemque idoneo loco constituit. Cum Vercingetorix nihilo magis in aequum locum descenderet , levi facto equestri praelio , atque eo secundo, in castra exercitum reduxit. Cum hoc idem K 3 Po

225쪽

α16 DE BELLO GALL.

postero die fecisset , satis ad Gallicam ostentagionem minuendam, militumque animos confirmandos factum existimans, in Κduos castra movit . Ne tum quidem insecutis hostibus, xxx. die ad flumen Elaver pontem refecit, atque exercitum transduxit. Ibi a Viridomaro , atque Epo- '' redorige fiduis appellatus , discit, cum omni equitatu Litavi cum ad solicitandos jΕduos prosectum ; opus esse ipsos praecedere ad confirmandam civitatem. Et si multis iam rebus perfidiamssiduorum Caesar perspectam habebat, atque horum discessu admaturari defectionem civitatis

existimabat; tamen retinendos eos non censuit,

ne aut inferre iniuriam videretur , aut dare timoris aliquam suspicionem. Dil cedentibus his,hleviter sua in ssiduos merita e X posuit ', quoS , , di quam humiles accepisset, compulsos in oppida, multatos agris omnibus ereptis copiis, imposito stipendio , obsidibus summa cum contumelia extortis, quam in fortunam, quamque in amplitudinem deduxisset , ut non solum in pristinum statum redissent, sed omnium temporum id ignitatem, S gratiam antecessisse viderentur .ss. His datis mandatis , eos ab se dimisit . a N viodunum erat oppidum iEduorum, ad ripas Ligeris opportuno loco positum. Huc Caesar omnes obsides Galliae , frumentum , pecuniam publicam ,

suorum , atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat huc magnum numerum equorum hujus belli causa in Italia, atque Hispania coemptorum miserat. Eo cum Eporedorix, Viridomarusque venissent,& de statu civitatis cognovissent , Litavicum , Bibracte ab duis receptum , quod est oppidum a pad eos maximae auctoritatis, Convictolitanem magistratum s. Noviodianum AEduomm 3 Antonini Itinerarii Ni,emiam, hodie Nevera, prope confluentem Elaveris Ligerisque. h Adram AE is receptum 3 id est , oppido Bibracte , seu in oppidum illud. Claros viros esse . qui idem oppidum Bibracte & Augustodunum censeant, in Notit. Orb. Ani qm demonstravimus . Ibidem tamen diversa statuimus . secuta Eumenium rhetorem, panegyrico FlaUiensium nomine. E tremo. Fnit etiam in AEduis. & ut vestigia quidam obse vaste vicuntur, non longe ab Augustodiano.

226쪽

tum , magnamque pardem senatus ad eum con venisse, legatos ad Vercingetorigem de paee, Samicitia concilianda publice missos , non praetermittendum tantum commodum existimaveis

Tunt. Itaque interfectis No Uioduni custodibus , quique eo negotiandi, aut itineris causa Convenerant , pecuniam, atque equos inter se partiti sunt; obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt; oppidum , quod ab se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis, incenderunt; frumenti, quod subito potuerunt, navibus avexerunt, reliquum flumine. atque incendio corruperunt; ipsi ex finitimis regionibus copias cogere , praesidia , custodiasque ad ripas Ligeris disponere, equitatumque Omnibus locis, inliciendi timoris causa, ostentare coe perunt , si aut re frumentaria Romanos excludere , aut adductos inopia a ex provincia expeti re possent : quam ad spem multum eos adjuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado transiri non posse videretur. Quibus rebus cognitis, Caesar maturandum sibi censuit, si 'esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut

prius , quam essent maiores eo copiae coactae , dimiearet . Nam ut commutato consilio iter inprovinciam converteret, id ne tum quidem necessari' faciendum existimabat : cum infamia , atque indignitas rei, & oppositus mons Gebeninna, viarumque dissicultas impediebat; tum m xime , quod adiungi Labieno , atque iis legionibus, quas una miserat, vehementer cupiebat. Itaque admodum magnis diurnis, atque nocturnis itineribus consectis, contra omnium opini nem ad Ligerim pervenit, vadoque per equites iRvento, pro rei necessitate, opportuno, ut br

a ex provincia expellere 3 at quanam ' regione , in qua tum erat nsolens Caesari, ad id abuti provinciae vocabulo . Si manerent. ait, re frumentaria excludere voluerunt: si in pia addueti in provinciam Romanam reverti pararent. r ditu quoque volebant exclusos, ut fame conficerentur. Dis nys. Vos itus in codice invenit lectionem sine dubici sani rem , δε re 'Mmentaria Romanos , aut adductos inopia ex provinera excludere possem . Suspectum sane verbum evella . hoc loca est.

227쪽

xis DE BELLO GALL.

chia modo, atque humeri ad sustinenda arma Inheri ab aqua et se possent, disposito equitatu , qui vim fluminis refringeret atque hostibus primo adspectu perturbatis, incolumem exercitum transduxit; frumentumque in agris , ct copiam pec Tis nactus, repleto iis rebus exercitu, iter in Senones facere instituit.

CAPUT XXII.

Labienus Lutetiam proficis itur. CamuIogenus Auleretis cui summa imperii a finitimis ciυitaribus commissa in Labienum transtu cuiusdam

paludis prohibet. Is Melodunum petit, quo ορ-pido potitur : inde resedio ponte , oe exercitu tranqducto, Lutetiam petit. Hostes ejus adυeniatu cognito Lutetiam incendunt, oe pontes scindunt ; inde in ripis SeqNanae consuunt . Labienus multis irretitus dispultatibus exercitum Agendicum reducere cogitat; interim equites se- eundo flumine progredι aliquantum, ibique commorari jubet, donee ipse juperveniat. Alia praeterea mandata dat. Hostes copias contra Labi . num ducunt.

5 . Um haec apud Caesarem geruntur, Labienus - eo supplemento , quod nuper ex Italia venerat , relicto Agendici , ut esset impedimentis praesidio, cum quatuor legionibus Lutetiam proficiscitur; id est oppidum Parisiorum, positum in insula fluminis Sequanae in cuius adventu ab

hostibus cognito, magnae ex finitimis civitatibus Copiae convenerunt. Summa imperii traditur Camulogeno Aulerco : qui prope consectus aetate , tamen propter sngularem scientiam rei milita- Tis ad eum est honorem evocatus. Is, cum animadvertisset, perpetuam esse paludem, quae insueret in Sequanam , atque illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit ; nostrosque transitu prohibere instituit. Labienus primo vineas agere, cratibus, atque aggere paludem explere , atque iter munire conabatur . Postquam

228쪽

LIBER VII. M id dissicilius confieri animadvertit , flentio ecastris tertia vigilia egressus, eodem, quo venerat, itinere a Melodunum pervenit . Id est oppidum Senonum , in insula Sequanae positum , ut paullo ante de Lutetia diximus. Deprehensis navibus circiter quinquaginta, celeriterque coniunctis, atque eo militibus impositis , & rei novitate perterritis oppidanis , quorum magna parserat ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem superioribus diebus hostes resciderant, exercitum transducit, Ssecundo flumine ad Lutetiam iter facere incipit. ostes, re cognita ab iis, qui a Meloduno profugerant, Lutetiam incendi, pontesque eius op

pidi restindi iubent; ipsi protecti a palude, in

ripis Sequanae , e regione Lutetiae , contra Labieni castra considunt . Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur: iam de Κduorum defectione, & secundo Galliae motu rumores asserebaniatur, Gallique in colloquiis , interclusum itinere , & Ligeri Caesarem , inopia frumenti coactum, in provinciam contendisse confirmabant . Bellovaci autem, defectione 'Eduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere , atque aperte bellum parare coeperunt. Tum Labienus , tanta rerum commutatione , Ionge aliud shi capiendum consilium, atque antea senserat, intelligebat . Neque iam , ut aliquid aequireret , praelioque hostes lacesseret , sed ut incolumem exercitum Agendi cum reduceret , cogitabat . Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem viris tutis, instabant; alteram CamulogenuS parato , atque instructo exercitu tenebat. Tum legiones a praesidio , atque impedimentis interclusas ma

a Μelodunum peremis 3 Inde a Maligeri aetate fere omnibus editionibus Metiosedum legitur . illius auctolitate . At veteres omnes Melo ntim . quod & stu & nomine convenit Crim oppido. quod nunc est Mettio. Et sane ipse taesar moκ cap. 63. a Μetiosedo distinxit ita . ut Μeloduno Lutetiam secundo flumine . Lutetia Metiosedum itidem secundo pell

v. millia passuum. valesius conMatur in Nor. Gallia.

229쪽

axo DE BELLO GALL.

eultatibus objectis , ab animi virtute auxilium Oo, petendum videbat. Itaque sub vesperum concilio convocato, cohortatus, ut ea, quae imperas

set, diligenter, industrieque administrarent; naves , quas e Meloduno deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit ; & prima confecta vigilia , xv millia passuum secundo flumine progredi silentio, ibique se expectari iubet. U. CO-hortes , quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat , castris praesidio relinquit : v. eiusdem legionis reliquas de media nocte cum Omnibus impedimentis adverso flumine magno tuis multu proficisci imperat . Conquirit etiam linis tres . Has magno 1onitu remorum incitatas, in

eandem partem mittit. Ipse post paullo , silentio

egressus eum tribus legionibus, eum locum pe-ώa. , quo naves appelli iusserat . Eo cum esset ventum, exploratores hostium , ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur ; peditatus , equitatusque , equitibus Romanis administrantibus , quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur . Uno fere tem pore sub lucem hostibus nuntiatur , in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari , ct magnum ire agmen adverso flumine , sonitumque remorum in eadem parte exaudiri , &paullo infra milites navibus transportari . Qui-hus rebus auditis, quod existimabant tribus locis transire legiones , atque omnes Perturbatos defectione Κduorum fugam parare, luas quoquo copias in tres partes dilhibueruui. Nam, praefidio e regione castrorum relicto,& parva manum Melodunum versus missa , quas tantum Pr grederetur , quantum naves processissent , reliquas copias contra Labienum duxerunt.. Melodunum 3 insta Lutetiam ad Sequanam . vide paulin

ante ad cap. notata.

230쪽

Labienus . eonspecta hostium acie, dat signum pν. lii . Primum hostes fugantur , ct plures ordia

mes concidunt; tandem omnes una cum Camuis

ιogeno interfieiuntur . Labienus Agendicum ad impedimenta revertitur, inde ad Caesarem. ΡRima luee & nostri omnes erant transporta- 62. ti, & hostium acies cernebatur. Labienus , milites cohortatus, ut suae pristinae virtutis , Reot sec dissimorum praeliorum memoriam tenerant, atque ipsum Caesarem , cuius ductu saepenumero hostes stiperassent, adesse existimarent; dat signum praelii . Primo concursu ab dextero cornu, ubi vo . legio constiterat, hostes pelluntur , atque in fugam conjiciuntur ; ab sinistro , quem locum xxx. legio tenebat, cum primi o

dino hostium transfixi pilis concidissent, tameti acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam . Ipse dux hostium Cam

Iogenus suis aderat , atque eos cohortabatur . At, incerto etiam nunc exitu victoriae, cum VII.

Iegionis Tribunis esset nuntiatum, quae ju sinistro cornu gererentur , post tergum hostium I gionem ostenderunt, fgnaque intulerunt. Ne e quidem tempore quisquam loco cessit , sed ei Cumventi omnes , interfectique sunt . Eandem fortunam tulit Camulogenus . At ii, qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum prae Iium commissum audissent, sutadio suis ierunt. Collemque ceperunt . neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. Sic cum fuis fugientibus permisti, quos non silvae , mna tesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti. Hoenegotio confecto , Labienus revertitur Agendi Cum , ubi impedimenta totius exercitus relicti erant . Inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.

SEARCH

MENU NAVIGATION