장음표시 사용
241쪽
ctaverant , eonsumpto omni frumento , inscii , quid in ssiduis gereretur , concilio coacto , de
exitu fortunarum suarum consultabant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem cense-hant: non praetereunda videtur oratio Critognati, propter ejus singularem , ac nefariam crude- Iitatem . Hic summo in Arvernis natus Ioco,&magnae habitus auctoritatis: Nihil, inquit , de eorum sententia di Eturus sum , qui turpissimam
servitutem deditionis nomine appellant ; neque hos habendos civium loco , neque ad consilium adhibendos censeo. Cum iis mihi res sit , qui eruptionem probant: quorum in consilio omnium vestrum consensu pris inae residere virtutis memoria videtur . Animi est ista mollities , non virtus, inopiam paullis per ferre non posse . Qui se ultro morti offerant , facilius reperiuntur , quam qui dolorem patienter ferant . Atque ego hanc sententiam probarem , t nam apud me multum dignitas potest ) si nullam , prae rei quam vitae nostrae, iacturam fieri viderem 1 sed in consilio capien/o omnem Galliam respiciamus . quam ad nostrum auxilium concitavimus . Quid hominum millibus LXXX. uno loco interiectis , propinquis , consanguineisque noliris animi fore existimatis , si poene in ipsis cadaveribus praelio decertare cogentur ' Nolite hos vestro auxilio spoliare , qui vestrae salutis causa suum pericu- Ium neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra , aut imbecillitate animi omnem Galliam prosternere , ac perpetuae servituti addicere. An, quod ad diem non venerint, de eorum fide constantiaque dubitatis t Quid ergo i Romanos in
illis ulterioribus munitionibus animi ne caussa uotidie exerceri putatis i Si illorum nuntiis coniarmari non potestis, omni aditu praesepio , iis utimini testibus , appropinquare eorum adventum , qui hujus rei timore exterriti , diem noctemque in opere versantur. Quid ergo mei consilii est i facere quod nostri maiores nequaquam
pari bello Cimbrorum, Teutonumque secerunt ἔ
242쪽
LIBER VII. qui in oppida compulsi , ac simili inopia suta
acti , eorum corporibus , qui aetate inutiles ad bellum videbantur , vitam toleraverunt , neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei exemplum si non haberemus; tamen libertatis caussa institui,
di posteris prodi pulcherrimum iudicarem . Nam quid huic umile bello fuit ' Depopulata Gallia ,
magnaque illata calamitate, Cimbri finibus nostris aliquando excesserunt , atque alias terras petierunt: iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt . Romani vero quid petunt aliud , aut quid volunt, ni si invidia adducti, quos fama nobiles, potentesque bello cognoverunt, horum in agris. civitat ibusque considere , atque his aeternam injungere servitutem y Neque enim umquam alia conditione bella gesserunt . Quod si ea, quae in longinquis nationibus geruntur , ignoratis , respicite finitimam Galliam , quae inprovinciam redacta , iure & legibus commutatis, a securibus subiecta, perpetua premitur servitute. Sententiis dictis, constituunt, ut , qui valetudine, aut aetate inutiles sunt bello , oppido excedant ; atque omnia prius experiatitur , quam ad Critognati sententiam descendant : illo tamen potius utendum consilio, si res cogat, atque auxilia morentur , quam deditionis , aut pacis subeundam conditionem. Mandubii , qui
eos oppido receperant, cum liberis, atque uxoribus exire coguntur . Ii , cum ad munitiones Romanorum accessissent, sentes omnibus precibus orabant , ut se ia servitutem receptos cibo
iuvarent. Hos Caesar , dispositis in vallo cust diis, reeipi prohibebat.
fecuribus obiecta I magistratui Romano, pro onsuli , cuius itila signa erant. Cicero pio lege Μ uil. c. 1.: cum duodecim
se res in praedouum potest cm pervenerint; id est duo praetores .
243쪽
Comius , s alii duces ad Alesiam perveniunt , o non longe a Caesareis considunt . Productis ex utraque parte copiis praelium committitur . Ab Germanis impetu fasio hostes fugantur ; inde varia utrimque fortuna pira natur.
ρ. I Derea Comius, ct reliqui duces, quibus sum
ma imperii permissa erat, cum Omnibus Coinpiis ad Alesiam perveniunt i ct colle exteriore occupato, non longius D. passibus a nostris munitionibus considunt . Postero die , equitatu ex castris educto, omnem eam planitiem, quam in longitudinem III. millia passuum patere demonstravimus, complent; pedestresque copias, paullum ab eo loeo , abditas in locis superioribus constituunt. Erat ex oppido Alesia de spe tus iucampum. Concurritur. his auxiliis visis : fit gratulatio inter eos, atque omnium animi ad laetitiam excitantur. Itaque , productis copiis , ante oppidum considunt; & proximam fossam cratibus integunt, atque aggere explent; seque ad
eruptionem, atque omnes casus comparant . Caesar , omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus veniat, suum qui L. que locum teneat, & noverit; equitatum ex castris educi , ct praelium committi iubet . Erat ex omnibus eastris , quae summum undique iugum tenebant, dei pectus .' atque omnium militum intenti animi pugnae eventum exspectabant. Galli inter equites , raros sagittarios , expeditosque levis armaturae interjecerant , qui suis cedentibus auxilio succurrerent, & nostrorum equitum impetum sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati, praelio excedebant. Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent, &nostros premi multitudine viderent; ex omnibus partibus , & ii , qui munitionibus continebantur, di ii , qui ad auxilium convenerant , clamore , ct ululatu suorum animos confirmabant.
244쪽
Quod in eonspectu omnium res gerebatur , neque recte , aut turpiter factum celari poterat , utrosque & laudis cupiditas , & timor ignominiae ad virtutem excitabat. Cum a meridie prope ad Solis occasum dubia victoria pugnaretur , Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt, eosque propulerunt . Quibus in fugam conjectis , sagitarii circumventi interfectique sunt . Item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. At ii , qui ab A Iesia processerant, moesti, prope victoria desperata, se in oppidum receperunt. Uno die inter- 8 I. misso, Galli, atque hoc spatio , magno cratium , scalarum , a harpagonum numero effecto , media nocte silentio ex castris egressi , ad cam pestres munitiones accedunt . Subito clamore sublato, qua significatione , qui in oppido obsidebantur, de suo adventu cognoscere possent, Crates projicere, fundis , fagittis, lapidibus nostros de vallo deturbare , reliquaque , quae ad oppugnationem pertinent. administrare . Eodem tem Pore , clamore exaudito , dat tuba signum suis Vercingetorix, atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus suus cuique erat locus attributus , ad munitiones accedunt : b fundis
librilibus, sudibusque , quas in opere disposuerant, ac glandibus Gallos perterrent. Prospectu tenebris adempto , multa utrimque vulnera accipiuntur, complura tormentis tela conjiciuntur.
At M. Antonius , & C. Trebonius legati, quihus eae partes ad defendendum obvenerant, quRex parte e premi nostros intellexerunt , iis auxilio ex ulterioribus castellis deductos submittebant. Dum longius ab munitione aberant Gal-
Ii, plus multitudine telorum proficiebant di m 'φ'
a harpagonum 3 Harpagones instrumenta. quibus aliquid rapitur aut attrahitur, varii generis & usus: hoc loco, quibus munitiones disjiciuntur. Navales harpagones Curtius ferreramantis interpretatur lib. IV. cap. R. s. II.
h fundis ιibrili s 3 ouibus lapides libriles iaciebantur. c premi nostros a Viae Iupra lib. II. cap. 24. scct,
245쪽
ctea quam propius successerunt, aut a se ipsi stimulis inopinantes induebant, aut in scrobes do Iapsi transfodiebantur , aut ex vallo , ct turribus transiectib pilis muralibus interibant. Μῶ-tis undique vulneribus acceptis, nulla munitione perrupta, eum lux appeteret, veriti, ne ab Iatere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur, si ad suos receperunt. At interiores , dum ea , quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant , proferunt , priores folias explent, diutius in iis rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt , quam munit Ionibus appropinquarent. Ita re infecta in oppidum reverterunt.
CAPUT XXIX. Galli stus , s munitiones eastrorum , adhibitis
locorum peritis, eognoscunt. Vergasillaunus ad
rasera Antistii Rhegini , ct C. Caninii Rebili
ataedis , statimque Vercingetorix oppido egrediarur . Aeris pugna committitur. Cae sar suis laborantibus Labientim cum sex cohortibus mittit, inde etiam Brutum , s Fabium et postremo , eum acrior esset pugno, ipse procedit, praelitimque vestituit . Labienus Caesarem per nuntios
consulit, quid fieri placeat in magna rerum dioeultate. 13. T Is magno cum detrimento expulsi Galli quid
La agant , consulunt . Locorum peritos adhi-hent . Ab his superiorum castrorum situs , munitionesque cognoscunt . Erat a Septentrionibus Collis , quem quia, propter magnitudinem circuitus, opere circumplecti non potuerant , no
seri necessario poene iniquo loeo,& e leniter declivi castra fecerunt . Haec C. Antistius Rheginus, a se 'mutis in AEam Sie paullo ante e. '3. sect. 4. D i I
aetitissimis vallis io ebant. Et Virtilius lib. M vers. 68I. An I e miacrone oo tantum dedecias amens
h pilis murati s vide supra lib. v. cap. 4o. REL ff.c leniter declivi a ut supra cap. 1p. s. I. stulter acuitas.
246쪽
mis , ct C. Caninius Rebilus legati cum II. legionibus obtinebant . Cognitis per exploratores regionibus , duces hostium LV. millia ex omni numero deligunt earum civitatum , quae maximam virtutis opinionem habebant, quid , qu que pacto agi placeat , occulte inter se constituunt. Adeundi tempus definiunt, cum meridies esse videatur . Ιis copiis Vergasillaunum Arvernum, unum ex IV. ducibus , propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prima vigilia egressus, prope confecto sub lucem itinere, post montem se occultavit , militesque ex noctumno labore sese reficere iussit. Cum iam meridies
appropinquare videretur, ad ea castra , quae supra demonstravimus , contendit; eodemque tem pore equitatus ad campestres inunitiones accedere , & reliquae copiae sese pro castris ostendere coeperunt . Vercingetorix ex arce Alesiae suos con- 84. spicatus a ex oppido egreditur, e castris , 1o gurios , musculos, falces, reliquaque, quae eruinptionis caussa paraverat, prosert. Pugnatur uno tempore omnibus Iocis , atque omnia tentantur. Quae minime visa pars firma esse , huc concur-τitur . Romanorum manus tantis munitionibus distinetur , nec facile pluribus Iocis occurrit . Multum ad terrendos nostros Valuit clamor , qui post tergum pugnantibus extitit, quod suum periculum in aliena vident virtute consistere . omnia enim plerumque quae absunt, vehementius hominum mentes perturbant. Caesar idoneum lo- 8- .
cum nactus, quid quaque in Parte seratur, c gnoscit ; laborantibus 1 ubmittit, utrisque ad animum occurrit , unum illud esse tempus , quo maxime contendi conveniat. Galli nisi perfregerint munitiones, de omni salute desperant. Ro-
seu a ea iris, quod libri habent . Vide Lipsit Poliorc. r. s. qui crates legendum censet . praesertim quod vetustiores liis bri ime pr.3positione eas, is habentis is urios, muscinas. faues J Longi rii longa ligna. quae hic. ut Lipsius ceniet. fossis superii iicerentur, ut ponticuit m facerent. Muscinos, eorumque in oppugnetndo usum. ipse Carincar 21. CHy. cap. m. Et xx. descripsit. Falces , CGgnom in murales vide lib. m. Gall. cap. 14. sta. s.
247쪽
mani. si tem obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur , quo Vergasilla unum misium demonstravimus. Exiguum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela conjiciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis invicem integri succedunt: agger ab universis in munitionem conjectus, ct adscensum dat Gallis , ct quaegis. in terra occultaverant Romani , contegit . Nec iam arma nostris, nec vires suppetunt. His rebus cognitis , Caesar Labienum cum cohortibus VI. subsidio laborantibus mittit. Imperat, si sustinere non possit , deductis cohortibus eruptione pugnaret. Id, nisi necessario, non faciat. Ipse adit reliquos : cohortatur, ne labori succumbant: omnium superiorum dimicationum fructum in eo die, atque hora docet consistere. Interiores, desperatis campestribus locis , propter magnitudinem munitionum , loca praerupta ex adscensu tentant. Huc ea, quae paraverant , conferunt; multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant ', aggere , ct cratibus aditus expediunt: a falcibus vallum , ac loricam rescin-S . dunt. Caesar mittit primo Brutum adole se entem cum cohortibus VI. post cum aliis VII. Fabium legatum. Postremo ipse , cum vehementius pugnaretur , integros subsidio adducit . Restituto praelio, ac repulsis hostibus, eo, quo Labienum miserat, contendit. Cohortes IV. ex proximo castello educit. Equitum se partem sequi, partem Circumire exteriores munitiones,& ab tergo hostes adoriri iubet. Labienus . postquam neque aggeres , neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis undequadraginta cohortibus , quas ex proximis praesidiis deductas sors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem, quid faciendum existimet. Accelerat Caesar , ut praelio in
tersit .a fa cibus vallum ae ἰονisam rescindum 3 Hinc usum salcium niviralium intelligimus.
248쪽
23' Caesar ad Labienum proficiscitur , cuius adυent Meognito, ab hostibus praelium commisitur , hique fugantur. Sedulius occiditur . ergollatinus capitur. Galli fugiunt, quorum alii ab equitatu insequente capiuntur, alii occiduntux. Vercingetorix , legatis ad Caesarem milFr , se dedit. Caesar in Eduos proficiscitur, ad quem Arverni legatos mittunt . Labienus in Sequanos it: alii duces in aliis Ioeis opportune a Criare coia
cantur. Supplicatio Caesari Romae indipitur. EIus adventu ex coIore vestitus cognito , quo 88. insigni in praeliis uti consueverat , turmis que equitum, S cohortibus visis, quas se sequi iusserat, ut de Iocis superioribus haec declivia,
ct devexa cernebantur , hostes committunt praelium . Utrimque clamore sublato, excipit rursus ex vallo , atque omnibus munitionibus clamor. Nostri, emissis pilis , gladiis rem gerunt . Re Pente post tergum equitatus cernitur . Cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt. Fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes.
a Sedulius dux, & princeps Lemovicum occiditur. Uergasillaunus Arvernus vivus in fuga comis prehenditur. Signa militaria LXXIV. ad Caesarem referuntur. Pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem , ct fugam suorum, desperata salute, cOpias a munitionibus reducunt. Fit protinus, hac re audita, ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis , ac totius diei labore milites fuissent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent . De media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur . MagnuS numerus
Capitur , atque interficitur : reliqui ex fuga in civitates discedunt . Postero die Vercingetorix, Sq.L 3 con
a se istis dux γ princept Lemmictim a Nomen Romanum δgens barbara . quia extra provinciam: quod mirum. Lem rices enim nunc Limosius, oppidum Limiae.
249쪽
concilio convocato, id se bellum sustepisse non suarum nece ssitatum , sed communis libertatis caussa demonstrati& quoniam sit fortunae cedendum , ad utramque rem se illis offerre, seu mo te sua Romanis satisfacere , seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. Iubet arma tradi , principes produci . Ipse in munitione pro castris consedit. Eo duces producuntur. a Vercingetorix deditur. arma projiciuntur . Reservatis duis, atque Arvernis, si
Per eos civitates recuperare posset, ex reliquis captivis toto exercitu capira ungula, praedae nomine , distribuit . His rebus confectis , in i uos proficiscitur, civitatem recipit. Eo legati ab Arvernis missi , quae imperaret , se facturos pollicentur. Imperat magnum numerum obsidum. Legiones in hiberna mittit . Captivorum circite XX. millia JEduis, Arvernisque reddito T. Labienum cum ΙΙ. legionibus , & equitatu in Sequanos proficisci iubet . Huic M. Sempronium Rutilum attribuit. C. Fabium,& L. Minutium Basilium cum II. legionibus in Remis coli cat , ne quam a finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. C. Antistium Rheginum in Am-hibaret os , T. Sextium in Bituriges , C. Cantinium Rebilum in Ruthenos cum singulis legionibus mittit. Q. Tullium Ciceronem,& P. Suia picium Cabilloni,& Matiscone in Tduis ad Ararim , rei frumentariae caussa , collocat . Ipse Bibracte hiemare constituit . His rebus Caesaris litteris cognitis, Romae b dierum XXo supplicatio indicitur.
a Vercingetorix deditur 3 Flams or. Io. plura addidit. inee tum quo auctore ἔ & quae locutus sit Vercingetorix Caes xi : & Alesiam rammis tuisse a Fatam : de quo Caesar& alii sient. Dio Cassins lib. xx. p. IV. de Vercingetorige.
b dierum xx supplicatio a Dictum supra ad finem libri II.
250쪽
A. Hirtia Praestio in octavum Iibrum Commemtariorum C. Iulis Caesaris de Bello GaIlita. actus assiduis tuis vocibus , Balbe , cum quotidiana mea recusatio non difficultatis excusationem , sed ine tiar videretur deprecationem habere , difficillimam rem suscepi. Caesaris nostri commentarios rerum gestarum Galliae , non comparandos superioribus , atque insequentibus ejus scriptis , contexuit novissimeque imperfecta ab rebus gestis Alexandriae conseci, usque ad exitum non quidem civilis dissensionis , cujus finem nullum videmus , sed vitae Caesaris . Quos utinam qui legent, scire possent, quam invitus susceperim scribendos, quo facilius caream stultitiae, atque arrogantiae crimine, a qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis . Constat enim inter omnes, nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantia Commentariorum superetur: qui sunt editi, ne scie tia tantarum rerum scriptoribus deesset et ade que probantur omnium iudicio , ut praerepta, non praebita facultas scriptoribus videatur. Curi
A. HIRTII vel OPPIIJ Et olim de auctore huius libri,& aliorum, quibus Caesaris de utroque bello commentarix supplentur. quod Suetonius Caes. c. s6. refert dubitatum fuit. qui me mediis interposuerim a Sic curatiores libri; alii m alam: sunt qui meditis.