C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

251쪽

a a DE BELLO GALL.

ius tamen rei major nostra , quam reliquorum est admiratio. Caeteri enim quam bene , atque

emendate, nos etiam quam facile , atque cele- Titer eos confecerit, scimus. Erat autem in Caesare cum facultas, atque elegantia summa scribendi , tum verissima suorum scientia consiliorum explicandorum . Mihi ne i Ilud quidem accidit, ut Alexandrino, atque Africano bello interessem . Quae bella quamquam ex parte nobis

Caesaris sermone sint nota : tamen aliter audimus ea, quae rerum novitate , aut admirationenOS capiunt , aliter quae pro testimonio sumus dicturi. Sed ego nimirum, dum omnes excusationis caussas colligo, ne cum Caesare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae subeo , quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. Vale.

Deυicta Galila a Caesare , pIures civitates contra

Romanos arma sumunt . Caesar , M. Antonio

quaesore hibernis praesesto, ad legionem XII. iarer habet, postea in fines Biturigum. Vni Gallia de vim, Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi tempus intermisisset, militesque hibernorum quiete reficere a tantis laboriabus vellet ; complures eodem tempore civitates renovare belli consilia nuntiabantur,

coniurationesque facere . Cujus rei verisimilis caussa asserebatur , quod Gallis omnibus cognitum esset , neque ulla multitudine in unum I eum coacta resisti posse Romanis ; nec si diversa bella complures eodem tempore intulissent eivitates, satis auxilii, aut spatii , aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia Persequenda; non esse autem alicui civitati so tem incommodi recusandam , si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem . Quae ne opinio Gallorum confirmaretur , Caesar M. An

252쪽

tonium quaestorem suis praefecit hibernis i ipse equitatus praesidio , pridie Kalend. Ianuarii ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XII.

quam non longe a finibus Κduorum collocaverat in finibus Biturigum , eique adiungit legionem XI. quae proxima fuerat . Binis cohortibus ad impedimenta tuenda relictis, reliquum exercitum in copiosissimos agros Biturigum inducit: qui cum latos fines , ct complura oppida haberent , unius legionis hibernis non potuerant contineri, quin bellum pararent, conjurationesque

facerent.

Bituriges a Caesare inopinantes opprimuntur , oequi prius aufugerant , se eius elementiae committunt . Caesar Bibracte se recipit , postea in auxilium Biturigum contra Carnutes proficiscitur . Eius adventu cognito , relictis oppidis, Carnutes fugiunt . Caesar castra ponit in oppido Genabo. Carnutes in finitimas civitates dif. spantur.

D Epentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis, a disiectisque fuit necesse, ut sine

timore ullo rura colentes prius ab equitatu Op- Primerentur, quam confugere in oppida possent.

Namque etiam illud vulgare incursionis hostium fgnum , quod ineendiis aedificiorum intelligi consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum : ne aut Copia pabuli frumentique , si longius progredi vellet, deficeret , aut hostes incendiis terrerentur . Multis hominum millibus captis, perterriti Bituriges, qui primum adventum effugere potuerant Romanorum, in finitimas civitates, aut privatis hospitiis confisi , aut societate consilio-Tum confugerant . frustra ; nam Caesar magnis iatineribus omnibus locis occurrit , nec dat ulli L s ci-

a disiectisque Meidere f. n. a Pluribus editis abest auidem,tuod tamen scripti habent & excusorum primi . Nec in

:as Hirtio est repetitio verbi hujus, ut iuba c . . stst, 1.

253쪽

civitati spatium de aliena potius, quam de domestica salute cogitandi. Qua celeritate & fideles amicos retinebat & dubitantes terrore ad conditiones pacis adducebat . Tali conditione proposita, Bituriges, eum sibi viderent elemenisti a Caesaris reditum patere in eius amicitiam se finitimasque civitates sine ulla poena dedisse obsides, atque in fidem receptas esse , idem fece-- runt. Caelar militibus pro tanto labore ac patientia , qui brumalibus diebus , itineribus difficillimis , frigoribus intolerandis studiosissime peris

manserant in labore, ducenos sestertios, centu rionibus II. millia nummum a praedae nomin

condonanda pollicetur : legionibusque in hibe na remissis , ipse se recepit die XL. Bibracte . Ibi eum jus diceret , Bituriges ad eum legatos

mittunt, auxilium petitum contra Carnutes , quos intulisse bellum sibi querebantur. Qua re cogni-ra , cum non amplius X. & VIII. dies in hibernis esset commoratus, legiones XIV., S VI. ex hibernis ab Arare educit quas ibi collocatas explicandae rei frumentariae caussa , b superiore commentario demonstrarum est . Ita eum II. legionibus ad persequendos Carnutes profi- s. ciscitur. Cum fama exercitus ad hostes esset perlata , calamitate caeterorum ducti Carnutes, desertis vicis oppidisque , quae tolerandae hiemis caussa , constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant; nuper enim devicti complura oppida dimiserant in dispersi profugiunt.

Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas

tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Genabo castra ponit , atque in tecta Iartim Gallorum , partim quae conjectis celeriterramentis , tentorIorum integendorum gratia mrant in aedificata , milites contegit . Equites tamen, ct auxiliarios pedites in omnes partes mi

tit , quascumque petisse dicebantur hostes . nec: fruisa praedae nomine condonando I quidam codd. eondonata : Sunt quibus glossema haec verba videntur . Idem sane auctor si etali additamento scripsit eamdem rem Beli. Alexauer. L. Gab inperiore commentario a lib. vis. ca . ult. sect. n

254쪽

frustra ἰ nam plerumque magna praeda potiti nostri revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis dissicultate , terrore periculi, cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere auderent, nec silvarum

praesidio tempestatibus durissimis tegi possent: dispersi , magna parte amissa suorum , dissipantur in finitimas civitates.

C. Trebonio in hibernis eoilaeato , Caesar Iegionem XI. ex hibernis eυoeat; re C. Fabio scribit, ut in fines Suessionum duas legiones adducat; inde in Bellovaeos proseiscitur, ibique eastris positis mittit equites ad regnoscenda hostium consilia,

a quibus omnia intelligit . caesar consilio comvocato saluit aciem inseruere.

CFar , tempore anni dissicillimo , eum satis 6.

haberet convenientes manus dissipare , ne quod initium belli nasceretur quantumque in Tatione esset , exploratum haberet , sub tempus aestivorum nullum summum bellum posse conflari: C. Trebonium cum II. legionibus, quas secum habebat, in hibernis Genabi collocavit. Ι-pse, cum crebris legationibus Remorum certiorneret, Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes, Belgasque praestabant, finitimasque iis civitates, duce Corbeo Bellovaco, Comio Atrebate, e-Nercitum comparare, atque in unum locum eo-gere , ut omni multitudine in fines Suessionum, qui Remis erant attributi , facerent impressi nem ; pertinere autem non tantum ad dignitatem, sed etiam ad salutem suam iudicaret, nullam calamitatem socios optime de republica meis ritos accipere ; legionem ex hibernis evocat rursus xx e litteras autem ad C. Fabium mittit, ut in fines Suessionum legiones xx, quas habebat, adduceret, alteramque ex duabus a T. Lais bieno accersit. Ita quantum hibernorum Opportunitas , hellique ratio postulabat, perpetuo suo labore , invicem legionibus expeditionum onus

255쪽

246 DE BELLO GALL.

7. iniungebat . His copiis coactis , ad Bellovacos proficiscitur; castrisque in eorum finibus post Is,

equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquos excipiendos , ex quibus hostium consilia cognosceret . Equites ossicio functi renuntiant, paucos in aedificiis esse inventos ; atque hos, non qui agrorum incolendorum caussa remansia

seni namque ei se undique diligenter demigratum ὶ sed qui speculandi gratia essent remissi.

A quibus cum quaereret Caesar, quo loco multitudo esset Bellovacorum quodque esset consitum eorum, inveniebat, Bellovacos omnes , qui arma serre possent, in unum locum convenisse, itemque Ambianos, Aulercos, Caletes, Veliocasses, Atrebates locum castris excelsum, impedita circumdatum palude, delegisse; omnia impedimenta in ulteriores silvas contulisse ; compi

res esse principes belli auctores , sed multitudinem maxime Corbeo obtemperare, quod ei summo odio este nomen populi Romani intellextia sent Paucis ante diebus ex his castris Comium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda, quorum & vicinitas propinqua, ct muItitudo esset infinita . Constituisse autem Bellovacos , omnium principum consensu , summa plebis cupiditate, si, ut diceretur , Caesar cum m. Iegionibus veniret , offerre se ad dimicandum ;ne , miseriore, ac duriore postea conditione, cum

toto exercitu decertare cogerentur: sin majores copias adduceret , in eo loco permanere, quem delegissent: pabulatione autem , quae propter anni tempus cum exigua , tum disjecta esset , dc frumentatione, di reliqua commeatu ex insidiis

s. prohibere Romanos . Quae Caesar cum consentieu tibus plurimis cognovisset, atque ea, quae pro- Ponerentur, consilia plena prudentiae , longeque a temeritate barbarorum remota esse iudicaret; omnibus rebus inserviendum statuit , quo Celerius hostes contempta suorum paucitate prodi-xent in aciem . Singularis enim virtutis veteranas legiones vis , vi , & xx habebat , summae spei , delectaeque juventutis Xa , qua

256쪽

LIBER VIII. 247

-a octavo iam stipendio functa, tamen, collatione reliquarum , nondum eandem vetustatis, & virtutis Ceperat opinionem . Itaque , consilio advocato, rebus iis, quae ad se essent delatae, omnibus e Positis , animos multitudinis confirmat: si forte hostes Lit legionum numero posset elicere ad dimicandum , agminis ordinem ita constituit: ut legio vir, v et II , & Ix ante omnia iret impedimenta deinde omnium impedimentorum agmen quod tamen erat mediocre , ut in expeditionibus esse consuevit ὶ cogeret XI , ne majoris multitudinis species accidere hostibus posisset, quam ipsi depoposci ssent.

CAPUT IV.

Caesar in eo pectum sostium exercitum adducit. Isses copias instruunt . Aliqua utrimque conintentio habetur .HAe ratione paene quadrato agmine instructo, st. in conspectum hostium celerius opinione

eorum exercitum adducit. Cum legione2 repente instructas velut in acie certo gradu accedere

Galli viderent, quorum erant ad Caesarem ple na fiduciae consilia perlata, sive certaminis periculo, sive subito adventu, seu exspectatione n stri consilii , copias instruunt pro castris , nec Ioco superiore decedunt . Caesar , etsi dimicare Optaverat, tamen. admiratus tantam multitudianem hostium, valle intermissa magis in altit dinem depressa, quam late patente , cis ΓR C stris hostium confert. Haec imperat vaIIo pedum x II muniri, b coronisque pro ratione ejus altitudinis inaedificari fossam duplicem , pedum quinum denum, lateribus dirutis , deprimi; tur-Fes crebras excitari, in altitudinem m. tabu-Iaa octavo fama Ripendio functa I anni militiae per stipendia numerati , quae non menstrua, sed annua intelligantur . Tacitus annal. I. c. 36. missionem dari vicena Ripendia meritis exauctorari qui se dena fecissent.b coronisque in dificari 3 Corona summitas & factigium ope ristin vallo aut turri . lorica vel pars ejus δὲ prominςnt a suaedam coronae vicem praestitit.

257쪽

α I DE BELLO GALL.

Iatorum, pontibus transiectis, constratisque eonis jungi, quorum frontes viminea loricula munirentur; ut hostis a duplici propugnatorum ordine depelleretur; quorum alter ex pontibus, quo tutior ex altitudine esset, hoc audacius longiusque tela permitteret; alter, qui propior hostem in ipso vallo collocatus esset, ponte ab incidentibus telis tegeretur . Portis fores , altioresquello. turres impostat. Huius munitionis duplex erat consilium e namque & operum magnitudinem ,

S timorem suum sperabat fiduciam barbaris alis laturum; & , cum pabulatum frumentatumque Iongius esset proficiscendum , parvis eoelis castra munitione ipsa videbat posse defendi . Ininterim . crebro paucis utrimque procurrentibus, inter bina castra palude interjecta, contendeba tur : quam tamen paludem nonnunquam aut nostra auxilia, aut Gallorum , Germanorumque

transibant, acriusque hostes insequebantur , aut vicissim hostes eandem transgressi nostros Iongius submovebant. Accidebat autem quotidianis pabulationibus, id quod accidere erat necessie, cum raris disiectisque ex aedificiis pabulum conquireretur ut impeditis locis distersi pabulatores circumvenirentur. Quae refelli mediocre detrimentum iumentorum, ac servorum nostris afferebat, tamen stultas cogitationes incitabat harbarorum et atque eo magis, quod Comius, quem profectum ad auxilia Germanorum accersenda dixeram , cum equitibus venerat et qui tametsi numero non amplius erant quingentis tamen Germanorum adventu barbari inflabantur.

258쪽

CAPUT U.

Caesar litteras ad Trebonium mittis, ut Iegionem XIII. ad eum mittat. Bellovaci, quibus cognitae erant Caesaris flationes , infriar struunt, in

quas ineidunt Remi . Verriseus interficitur . Interim ab utrisque praelium committi υν CEsar, eum animadverteret , hostes complu- II. res dies castris palude, & loci natura munitis se tenere ς neque oppugnari castra eorum sine dimicatione perniciosa, nec locum munitionibus claudi, nisi a maiore exercitu, posse ; litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset, Iegionem xi, quae cum T. Sextio legato in Biturigibus hiemabat, accerserer, atque ita cum is r. legionibus magnis itineribus ad se veniret . Ipse equites invicem Remorum , ac Lingonum, reliquarumque civitatum , quorum magnum numerum evocaverat, praesidio pabulationibus mittit qui subitas hostium incursiones sustinerent. Quod cum quotidie fieret, ac iam Ia. consuetudine diligentia minueretur ; quod plerumque accidit diuturnitate Bellovaci delecta manu peditum, cognitis stationibus quotidianis equitum nostrorum, silvestribus Ioeis insidias dic Ponunt: eodemque equites postero die mittunt, qui primum elicerent nostros in insidias, deinde circumventos aggrederentur. Cuius mali sors incidit Remis , quibus illa dies fungendi muneris obvenerat. Namque ii , cum repente hostium equites animadvertissent, ac numero superiores paucitatem contempsissent, cupidius insecuti, a peditibus undique sunt circumdati. Quo facto perturbati celerius, quam consuetudo fert equestris praelii, se receperunt, amisso Vertisco, principe civitatis, praefecto equitum : qui eum ViX equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine Gallorum, neque aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus erat, neque dimicari sine se voluerat . Inflantur, atque incitantuet

259쪽

so DE BELLO GALL.

hostium animi secundo praelio, principe & praefecto Remorum interfecto . Nostri detrimento admonentur , diligentius exploratis locis stationes disponere, ac moderatius cedentem insequi hostem . Non intermittuntur interim quotidiana praelia in conspectu utrorumque castrorum , quae ad vada, transitusque fiebant paludis. Qua contentione Germani, quos propterea Caesar transduxerat Rhenum , ut equitibus interpositi praeliarentur , cum constantius universi paludem transi fient, paucisque resistentibus interfectis, pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ii, qui aut cominus opprimebantur , aut eminus vulnerabantur , sed etiam qui longius subsidiari consueverant , turpiter fugerunt , nec prius finem fugae fecerunt, saepe amissis superioribus locis, quam se aut in castra suorum reciperent , aut nonnulli Favore coacti longius profugerent. Quorum periculo sic omnes copiae sunt perturbatae , ut vix iudicarisosset, utrum a secundis, minimisque rebus ins entiores , an adversis , mediocribusque timidiores essent.

a feramis minimi . 3 Libri veteres. scripti &exens, Detin is minimisque; pro quo Scaliger edidit fecundis nimiisque, quem adhuc editores secuti sunt. D. Vinius retinet veterem scripturam, solo que sublator ut sensus sit, rebus parumper I et ossis inflatioras.

260쪽

LIBER VIII. CAPUT UI.

Hostes, eognito legionum asientu , a se dimi toriant impedimenta, s ineptos ad arma . Caes-rrans paludem legiones diacit, atque ad quoddam iugum pemenit, ibique castra munit. Belloυ eos fugientes fuistra turmae insequuntur. Hostes Ioeo munito ea ira pon&nt, ibique insidias temdunt . Caesar , rebus omnibus cognitIs , plures Iegiones praemittit. Corbetis nequicquam in turis mas impertim saeis; acre praelitim cooritur . Η

fles frustra fugam quaerunt. Corbeus interficitur. ompluribus diebus iisdem in castris consti m ptis, cum propius accessisse legiones , & C.

Trebonium legatum cognovissent duces Bellovacorum , veriti similem obsessionem Alesiae , noctu dimittunt eos, quos aut aetate, aut viribus inferiores, aut inermes habebant , unaque reliqua impedimenta : quorum perturbatum , ct confusum dum explicant agmen, s magna enim mutatitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit in oppressi luce copias armatorum profuis instruunt castris; ne prius Romani persequi se inciperent, quam longius agmen impedimenis torum suorum processisset. At Caesar neque retastentes tanto collis adscensu lacessendos iudicabat; neque non usque eo legiones admovendas, ut discedere ex eo loco sine periculo barbari militibus instantibus non possent . Ita cum paludem impeditam castris castra dividere , quae transeundi difficultas celeritatem insequendi ta dare posset atque id iugum, quod trans paludem poene ad hostium castra pertineret, mediocri valle a castris eorum intercisum animadverteret pontibus palude constrata , legiones tran Dducit , celeriterque in summam planitiem iugi pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus muniebatur. Ibi legionibus instructis ad ultimum jugum pervenit: aciemque eo loco comstituit, unde tormento missa tela in hostium c

SEARCH

MENU NAVIGATION