장음표시 사용
361쪽
Iia' eduxerat, postquam relictam in litore navem conspexit, hanc remulco abstraxit: ipse ad Cu- rionem cum classe redit. Curio Mareum a Uticam navibus praemittit et ipse eodem cum exercitu proficiscitur; biduique iter progressus , ad flumen Bagradam pervenit : ibi C. Caninium Rebilum legatum cum legionibus relinquit; ipse
cum equitatu antecedit ad castra exploranda Corneliana; quod is locus peridoneus castris habebatur. Id autem est jugum directum , eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed paulo tamen leniore fastigio ab ea Parte, quae ad Uticam vergit. Abest directo itinere ab Utica paulo amplius passus mille . Sed hoc itinere est fons, quo mare succedit. Longe lateque is locus restagnat : quem si quis vitare voluerit, v r. millium circuitu in oppidum peras veniet. Hoc explorato loco , Curio castra Vari conspicit , muro oppidoque conjuncta ad po tam , quae appeIlatur Bellica, admodum munita natura loci , una ex parte ipso oppido Utica, altera theatro, quod est ante oppidum, substructionibus ejus operis maximis, aditu ad castradi melli, S angusto. Simul animadvertit multa undique portari, atque agi plenissimis viis: quae
repentini tumultus timore ex agris in urbem Conia ferebantur. Huc equitatum mittit, ut diriperet, atque haberet loco praedae r eodemque tempore his rebus subsidio DC. equites Numidae ex oppido, peditesque CD. mittuntur a Varo, quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam miserat. Huic& paternum hospitium cum Pompeio, & simultas cum Curione intercedebat; quod tribunus plebis legem promulgaverat , qua lege
regnum Iubae publicaverat . Concurrunt equites inter se. Neque vero primum impetum nostr rum Numidae ferre potuerunt: sed interfectis circiter cxx. reliqui se in castra ad oppidum receperunt. Interim adventu longarum navium Curio
a Uticam natabias Maemittis 3 Εversa Carthagine. nee dum re m tuis. Utica caput fuit provinciae Africae . sita ab occasu
362쪽
rio pronunciari onerariis navibus iubet, quae stahant ad Uticam numero circiter ec. se in hostium habiturum loco, qui non e vestigio ad castra Corneliana vela direxisset . Qua pronunciatione facta, temporis puncto, sublatis anchoris, omnes Uticam relinquunt, &quo imperatum est, transeunt. Quae res omnium rerum copia complevit exercitum.
Cuνio impeνator appellatur Uticam exertatum duis eir , ibique eastra ponit. Curionis equites copias, qua in auxilium oppidi veniunt, fuganx, muntos pedites interficiunt. Is rebus gestis , Curio se in castra ad Ba- 26. gradam recipit , atque universi exercitus conclamatione a Imperator appellatur . Postero die Uticam exercitum ducit, ct prope oppidum castra ponit. Nondum opere castrorum perfecto, equites ex statione nunciant, magna auxilia e qui tum peditumque ab rege missa Uticam venire , eodemque tempore vis magna pulveris cernebatur : b & e vestigio temporis primum agmen erat in conspectu. Novitate rei Curio permotus praemittit equites , qui primum impetum sustineant, ac morentur. Ipse celeriter ab opere deinductis legionibus aciem instruit . Equites com
mittunt praelium : S prius quam plane legiones explicari, & consistere possent, tota auxilia reis gis impedita, ac perturbata, quod nullo ordine, S sine timore iter fecerant , in fugam se coniiciunt: equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recepit, magnum peditum numerum intemciunt.
a immλπον appellatur I propter insignem Victoriam, ex more militiae Romanae. Vide lib. II1. Ci . c. I. sest. 3. quae ad
h e υesimo remporis 3 Sic veteres libri cum praepositione. De formula vide supra lib. vII. 31.
363쪽
Centuriones Mars a Curione defieientes ad Actium
Varum eonfugiunt; eique dicunt, exercitum alieno esse in Curionem animo ., Varus, ct Ctiris legiones educunt, uterque copias instruit. 2Minctilius Varus aciem circuit, eamque , ut deficiat, hortatur. Μagnus timor tu caseris Curionis oritur . Concilium convocatur, prolatas in eo sententias Curio improbat, dimissoque concilio, mi- lites alloquitur , quos in suam sentenriam trais sit . DRoxima nocte centuriones Marsi xx. ex castris Curionis cum manipularibus suis xx Q. ad Actium Varum perfugiunt . Ii, seu Vere, quam habuerant, opinionem perserunt, sive etiam auribus Vari serviunt; nam quae volumus, ct credimus libenter; S, quae se utimus ipsi, reliquos sentire speramus 3 confirmant quidem certe t tius exercitus animos alienos esse a Curione, maxime opus esse in conspectum exercitum Uenire , & colloquendi dare facultatem. Qua opinione adductus Varus , postero die mane legi nes ex castris educit. Facit idem Curio: atque una valle non magna interjecta , suas uterque dis . copias instruit. Erat in exercitu Vari Sext. uinctilius Varus , quem fuisse Corfinii a supra demonstratum est. Hic dimissus a Caesare in Africam venerat: legionesque eas transduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar; adeo ut, paucis mutatis centurionibus , iidem ordines manipulique constarent. Hanc nactus appellationis causam in inctilius circumire aciem Curionis, atque obsecrare milites coepit, ne primi sacramenti, quod apud D mitium , atque apud se Quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent , qui eadem essent usi fortuna, eademque in obsidione perpessi; neu pro iis pugnarent, a quibus
364쪽
bus in contumeliam perfugae appellarentur. His Iauca ad spem largitionis addit, quae ab sua li-eralitate, si se, atque Accium secuti essent, exspectare deberent. Hac habita oratione, nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio: atque ita suas uterque copias reducit. At in ca- 29. stris Curionis a magnus omnium incessit timor :nam is variis hominum sermonibus celeriter augetur unusquisque enim opiniones fingebat 'i &ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid tim ris addebat. Hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat , atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur . b Civile bellum ;genus hominum, cui id liceret libere facere, disequi quod vellet; legiones eae, quae paullo ante apud adversarios fuerant : nam etiam e Caesaris beneficium mutaverat consuetudo , d qua offerrentur municipia etiam adversis partibus coniuncta . Neque enim ex Marsis , Pelignisque veniebant, ut qui superiore nocte in contuberniis, commilitonesque n nulli graviores sermones militum vulgo durius accipiebant. Nonnulla etiam ab iis, qui diligentiores videri volebant, fingebantur . Quibus de caussis concilio convocato, de go. summa rerum deliberare incipit. Erant sententiae, quae conandum omnibus modis , castraque Vari oppugnanda censerent; quod huiusinodi militum consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur. Postremo praestare dicebant, per vim
tutem in pugna belli fortunam experiri , quam desertos ct circumventos a suis gravissimum supplicium pati. Porro erant , qui censerent, de tertia vigilia in castra Corneliada recedendum ;ut majore spatio temporis interiecto militum
a maprus omnium inrese stimoν omnium rerum, eastum. h Civile belltim : Aenus hominum mi Locus male samis. Γλυ te hellum. quo tu spe minus sit a partibus ad partes transire egenus homintim, liberum & Romanum , cui ui , ut Fossius emendandum censet, liceret libere facere cetera. e Gefaνis beneficium quo captos Corfinii servaverat. Δ qua offerrentur municiDia Ingens hic vitium latet , sui.
e meliori codice, latus adaerri haud poterit.
365쪽
mentes sanarentur; simul si quid gravius aee disisset, magna multitudine navium di tutius, di fa-33. ei lius in Siciliam receptus daretur. Curio utrum. que improbans consilium , quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat: hos turpissimae fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare. Qua
enim, inquit, fiducia , ct opere es natura loci
munitissima castra expugnari confidimust aut vero quid proficimus, s accepto magno detrimento, ab oppugnatione castrorum discedimus t Quasi non & felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus, ct res adversae odia concilient. Castrorum autem mutatio, quid habet nisi turpem fugam , ct desperationem omnium, & alienationem exercitust Nam neque
prudentes suspicari oportet , sibi parum eredi; neque improbos scire, sese timeri; quod illis licentiam a timor augeat , nostris studia deminuat. Quod si jam, inquit, haec explorata habemus , quae de exercitus alienatione dicuntur,l quae quidem ego aut omnino falsa , aut certe minora opinione esse confido in quanto haec dissimulare & occultare , quam per nos confirmari, praestat' An non uti corporis vulnera , ita exerincitus incommoda sunt tegenda, ne spem adve sariis augeamus ' At etiam , ut media nocte proficiscamur, addunt e quo majorem , credo , licentiam habeant, qui peccare conentur . Namque hujusmodi res aut pudore , aut metu tenentur, quibus rebus nox maxime adversaria est. Quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque tanti timoris , ut ipse deficiam ς atque omnia prius experienda arbitror, magnaque eX parte jam me una vobiscum a1. de re iudicium facturum confido. Dimisso concilio, concionem advocat militum : commem rat, quo sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar
a timor auqem J Uossius ex nostris fecit nosser; his. mutata Gmul incinone . illis enim . puta: hostibus , angetur timor: nostro licentia: θis, id est nostris, minuitur studium eodem
366쪽
sar, ut magnam partem Italiae beneficio, atque auctoritate eorum suam fecerit. Vos enim, vestrumque factum, inquit, omnia deinceps municipia sunt secuta; neque sine caussa & Caesar amicissime de vobis, ct illi gravissime judicaverunt. Pompejus enim nullo praelio pulsus , vestri facti praejudicio demotus Italia excessit.' Caesar me, quem sibi carissimum habuit , provinciamque Siciliam, atque Africam , sine quibus urbem, atque Italiam tueri non potest , vestrae fidei commisit. Adsunt , qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis . Quid enim est illis optatius, quam uno tempore & nos circumvenire,& vos nefario scelere obstringeret Aut quid irati gravius de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis , qui se vobis omnia debere iudicant S in eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse existimant ' An vero in Hispania res gestas Caesaris non audistis i Duos pulsos exercitus' Duos superatos duces t Duas receptas pro vinciasy Haec acta diebus xl. quibus in conspectum adversariorum venerit Caesari An qui incolumes resistere non potuerunt , perditi resistant i Vos autem incerta victoria Caesarem secuti, dijudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum vestri ossicii praemia percipere debeatist a Desertos enim se, ac proditos a vobis dicunt, & prioris facramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos L. Domitius deseruiti Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille t Non sibi clam vobis salutem fuga petivit' Non proditi per illum , Caesaris beneficio estis conservatit Sacramento quidem vos
tenere qui potuit, cum , proiectis fascibus, &deposito imperio, privatus, & captus ipse in alienam venisset potestate mi Relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento , quo Nunc te
nemini , respiciatis illud, quod deditione ducis, ct capitis deminutione sublatum est. At credo, si Caesarem probatis, in me offenditis , qui dea a meis
a Desenos enim se ae pro Dor ΕNIΜ nihil hoc loco i, fert. sed autem valet: ut supra lib. v. cap. s. sest. 8.
367쪽
meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc di mea voluntate, & vestra exspectatione leviora : sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt , qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis . Diligentiam quidem nostram, aut quem ad finem adhuc res processit , sortunamque cur praeteream y An
Poenitet vos, quod salvum, atque incolumem exercitum, nulla omnino nave desiderata, transiduxerim y quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim i quod bis per biduum equestri praelio superaverim i quod ex portu, si
nuque aci versariorum cc. naUes onerarias adduxe
rim i eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere, neque navibus commeatu juvari possint Fac vos fortuna, atque his ducibus repudiatis, Corfiniensem ignominiam, an Italiae fugam, an Hispaniarum deditionem. an a Africi belli praejudicia sequimini t Equidem me Caesaris milliarem diei volui: vos me Imperatoris nomine apis pellavistis. Cuius si vos poenitet, vestrum vobis heneficium remitto : mihi meum restituite nomen , ne ad contumeliam honorem dedisse vi-33 deamini . Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentem interpellabant , ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere viderentur . Discedentem vero ex concione universi cohortantur, magno sit animo , neu dubitet prae- Iium committere , ct suam fidem , virtutemque experiri. Quo facto commutata omnium voluntate, & opinione , consensu summo constituit Curio, cum primum si data potestas , praelio
rem committere. a Afici Hlii praeiudicis infausta Pempeianis equestria prc ua. quibus a Curione victi fugatique erant. supra cap. s. a.
368쪽
Curio milites productos in aete eolueat, idem sese
Varus. Hostes ab equitatia Curionis fugantur. Rebilus Ceyaris Legattis Curionem ad injequedum hostem perterritum hortatur . Variana acies fugit. Fabius interficitur. Curio exercitum in
casera, Varus in oppidum reducit. Postero die productos Ioco eodem , quo supe- .rioribus diebus constiterat , in acie collocatis Ne Varus quidem Actius dubitat copias producere ; sive lolicitandi milites, sive aequo loco dimicandi detur occasio, ne facultatem praetermittat. Erat vallis inter duas acies, a ut supra de- 34 monstratum est, non ita magno, ac dissicili, &arduo adscensu. Hanc uterque, si adversariorum copiae transire conarentur , exspectabat , quo aequiore loco praelium committeret. Simul e sinistro eornu P. AElii equitatus omnis, & una levis armaturae interiecti complure 4 , cum se in vallem demitterent, cernebantur. Ad eos Curio equitatum, &duas Marrucinorum cohortes 'mittit, quorum primum imperum equites hostium non tulerunt, sed amissis equis ad suos refugerunt; relicti ab iis, qui una proeurrerant, levis
armaturae circumveniebantur , atque interficiebantur a nostris. Huc tota Vari conversa acies
suos fugere, & concidi videbat . Tum Rebilus legatus Caesaris , quem Curio secum ex Sicilia duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat: Per territum, inquit, hostem vides, Curio. Quid dubitas uti temporis opportunitate ' Ille unum elocutus , ut memorIa tenerent milites ea, quae pridie sibi confirmassent, Tequi sese iubet, di praecurrit ante omnes: adeOaueerat impedita vallis, ut in adscensu, nisi lublevati a suis, primi non facile eniterentur . Sed praeoc patus animus Actianorum militum timo-
a ut supra demonstrat: cap. v. lact. 4.
369쪽
cogitabat, omnesque iam se ab equitatu circumia veniri arbitrabntur . Itaque prius, quam telum adjici posset, aut nostri propius accederent, -mnis Vari acies terga vertit, seque in castra reis 33, cepit. Qua in fuga Fabius Pelignus quidam, ex infimis ordinibus, de exercitu Curionis, primum
agmen fugientium consecutus, magna voce Varum nomine appellans requirebat, uti unus esse
ex eius militibus , & monere aliquid velle, acidicere videretur. Ubi ille saepius appellatus adspexit, ac restitit, & quis esset , aut quid vellet , quaesivit , humerum apertum gladio appetit, paullumque bfuit, quin Varum interficeret. Quod ille periculum , sublato ad eius conatum
scuto, vitavit. Fabius a prox is militibus ci Cum ventus interficitur . Hac fugientium multitudine , ac turba portae castrorum Occupantur,
atque iter impeditur: pluresque in eo loco sine
Vulnere, quam in praelio, aut fuga, intereunt. Neque multum abfuit , quin etiam castris expellerentur : ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt. Sed cum loci natura, tum munitio castrorum aditum prohibebat: quod ad praelium egressi Curionis milites iis rebus indigebant , quae ad oppugnationem castrorum erant usui. Itaque Curio exercitum in castra reducit, suis omnibus, praeter Fabium, incolumibus, ex numero advertariorum circiter DC. interfectis, ac do vulneratis : qui omnes discessu Curionis, multique praeterea, per simulationem Vulnerum , ex castris in oppidum propter timorem sese recipiunt . Qua re animadversa , Varus , & terrore exercitus . cognito , buccinatore
in castris, S paucis ad speciem tabernaculis relictis,. de tertia vigilia silentio exercitum in opispidum reducit.
370쪽
Curio obsidionem Urieae parat . Utieenses de dediatione loquuntiar. Nuntii de adveniti Iubae Ctia rioni non ignoti oppidanos eonfirmant. Curio se in caura Corneliana recipit, eaque munis.
Postero die Curio Uticam obsidere , & vallo
cireum munire instituit. Erat in oppido mul- 36. titudo insolens belli, diuturnitate otii: Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illiamcissimi; conventus, qui ex variis generibus constaret: terror ex superioribus praeliis magnus. Itque de deditione omnes palam loquebantur, ct cum P. Actio agebant , ne sua pertinacia Omnium fortunas perturbari vellet. Haec cum ais gerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt,
ut illum cum magnis copiis adesse dicerent, Re custodia , ac defensione urbis hortarentur;
quae res eorum perterritos animos confirmavit.
Nunciabantur haec eadem Curioni, sed aliquan- 374 diu fides fieri non poterat: tantam habebat suarum rerum fiduciam . Iamque Caesaris in Hispania res secundae in Africam nuntiis , ac litteris perferebantur. Quibus omnibus rebus sublatus, nihil contra se Regem nisurum existimabat. Sed ubi certis auctoribus comperit, minus v. & NX. millibus longe ab Utica eius copias abesse; re lictis munitionibus, sese in castra Corneliana reis cepit. Huc frumentum comportare, castra munire , materiam conferre coepit, statimque in Siciliam misit, uti x x. legiones, reliquusque equItatus ad se mitteretur . Castra erant ad bellum ducendum aptissima, natura , & loci muniti ne , di maris propinquitate , ct aquae, & salis colita, cuius magna vis iam ex proximis erat fa-inis eo congesta. Non materia multitudine a borum , non frumentum, cujus erant plenissimi agri, deficere poterat . Itaque suorum omnium consensu Curio reliquas copias exspectare , dc bellum ducere parabat.