장음표시 사용
331쪽
que vocibus prosequebantur, nee essarii victus Inopia coactos fugere , atque ad Ilerdam reverti. Erat enim itera proposito diversum; contrariam-rue in partem iri videbatur. Duces vero eorum uum consilium laudibus ferebant , quod se castris tenuissent e multumque eorum opinionem
adiuvabat, quod sine iumentis, impedimentisque ad iter profectos videbant; ut non posse diuti ullinopiam sustinere confiderent . Sed , ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt iamque primos superare regionem eastrorum anumadverterunt ; nemo erat adeo tardus , aut fugiens laboris, quin statim castris exeundum , atque occurrendum putaret . Conclamatur ad a m R et atque Omnes copiae , paucis praesidio relictis cohortibus, exeunt, relioque ad Iberum i-7o. tinere contendunt. Erat in celeritate omne positum certamen , utri prius angustias montesque occuparent: sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant; Afranii copias equitatus Caesaris insequens morabatur. Res tamen ab Afra nianis huc erat necessario deducta, ut, si oriores montes, quos petebant, attigissent, i pu periculum vitarent, Impedimenta totius exercitus, cohortesque in castris relictas servare non possent, quibus interclusis exercitu Caesaris , auxilium ferri nulla ratione poterat . Confecit prior iter Caesar; atque a ex magnis rupibus nactus planielem, in hac contra hostem aciem instruit. Afranius, eum ab equitatu novissimum agmen premeretur, ante se hostem videret , collem quemdam nactus, ibi constitit. Ex eo loco IV. cetr torum cohortes in montem, qui erat in conspectu omnium excelsissimus, mittit. Hunc magno cursu concitatos iubet oecupare, eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet, & mutato itinere, jugis octogesam perveniret . Hunc cum obliquo itinere cetrati peterent, conspicatus equitatus Caesaris, in cohortes impetum facit: nec minimam partem temporis equitum vim cetrati su
332쪽
stinere potuerunt ; omnesque ab his circumventi, in conspectu utriusque exercitus interficiuntur.
Legati , Centuriones , ct Tribuni nequi vana Caesarem obsecrant , ne occasionem rei bene ge-νendae dimittat, sed signum pugnae dari ut iubeat . Milites male de Caesaris sententia loquuntur . Petreius oe Afranius in castra se recipiunt. Caesar iuxta bouium eastra sua communit.
ERat occasio bene gerendae rei. Neque vero id 71. Caesarem fugiebat, tanto sub oculis accepto
detrimento, perterritum exercitum sustinere non posse , praesertim circumdatum undique equitatu, Cum in loco aequo , atque aperto confligeretur:
idque ex omnibus partibus ab eo flagitabatur. Concurrebant legati , centuriones , tribunique militum, ne dubitaret praelium committere: Ο-mnium esse militum paratissimos animos: Afi nianos contra multis rebus sui timoris signa misisse, quod suis non subvenissent, quod de colle non decederent, quod vix equitum incursus sustinerent, collatisque in unum locum signis conferti neque ordines, neque signa servarent. Quod si iniquitatem loci timeret , datum iri tamen aliquo loco pugnandi facultatem, quod certe inde decedendum esset Afranio , nee sine aqua permanere posset. Caesar in eam spem venerat, se sine pu- 72. gna, ct sine vulnere suorum rem conficere posse; quod re frumentaria adversarios interclusisset . Cur, etiam secundo praelio, aliquos ex suis amitteret ' Cur vulnerari pateretur optime meritos de se militest Cur denique fortunam periclitaretur,
praesertim cum non minus esset imperatoris, consito superare, quam gladio i Movebatur etiam misericordia civium, quos interficiendos videbat; quibus salvis atque incolumibus rem obtinere m Iebat. Hoeeonsilium Caesaris a plerisque non pro-habatur. Milites vero palam inter se loqueba fur , quoniam talia occasio victoriae dimitteretur.
333쪽
etiam cum vellet Caesar, sese non esse pugnaturos. Ille in sua sententia perseverat 'i ct paulum ex eo loco digreditur, ut timorem adversariis in iis nuat. Petreius atque Afranius, oblata facultate, in castra sese reserunt. Caesar, praesidiis montihus dispositis, omni ad Iberum intercluso itinere , quam proxime potest hostium castris castra
Ab hostium ducibus eonstitim habetur . Inde a sentibus Petreio , re inanio, milites contracta quas de improviso familiarisate, Caesar eos propius alloquuntur ; qui ad Caesarem ipsum Iegatos de pace mittunt.1 3. Dostero die duces adversariorum perturbati, A quod omnem rei frumentariae , fluminisque Iberi spem amiserant, de reliquis rebus consultabant. Erat unum iter, Ilerdam si reverti vellent;
alterum, si Tarraconem peterent . a Haec consiliantibus eis, nunciatur , aquatores ab equitatu premi nostror qua re cognita, crebras stationes
disponunt equitum ,& b cohortium alariarum ;legionariasque interjiciunt cohortes , vallumque ex castris ad aquam ducere incipiunt ; ut intra munitionem S sine timore , & sine stationibus aquari possent. Id opus inter se Petreius atque Afranius partiuntur: ipsique , perficiendi operis 4. caussa, longius progrediuntur. Quorum dii cessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem, vulgo procedunt: & quem quisque in castris notum , aut municipem habebat, conquirit atque
vocat. Primum agunt gratias omnes omnibus,
ruod sibi perterritis eridie pepercissent : eorum
e beneficio viverer deinde imperatoris fidem quae
runt , rectene se illi sint commissuri ; di, quod
non a Bae eonfisiantibus eis 3 consilia agitanti hus: ut supra cap. 1 B eohortium alariarum 3 auxiliarium . distinctarum a legionariis, etiam infra e. 83. Alyiae dictae, quia legionem stu I gionarias cohortes. tamquam alae , tegerent . In alis veris auxiliares Iam equites quam cohortes militabant.
334쪽
non ab initio fecerint, armaque cum hominibus necessariis, Sconsanguineis contulerint, eon'u runtur. His provoeati sermonibus, fidem ab imis peratore de Petreii , & Afranii vita petunt; ne quod in se scelus concepisse , neu suos prodidisse videantur. Quibus confirmatis rebus , se statim signa translaturos confirmant; legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mi tunt. Interim alii suos in castra, invitandi caussa, adducunt; alii ab suis adducuntur; adeo ut una eastra jam facta ex binis viderentur: comptu resque tribuni militum, S centuriones ad Caesarem veniunt, seque ei commendant. Hoc idem fit a principibus Hispaniae, quos illi evocaverant, ct secum in castris habebant obsidum loeo . Ilsuos notos hospitesque quaerebant, per quem quinque eorum aditum commendationis haberet ad Caesarem. Afranii etiam filius adolescens de sua S parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium legatum agebat. Erant plena laetitia, & gratulatione omnia, eorum, qui tanta pericula vitasse, di eorum, qui sine vulnere tantas res Cons cisse videbantur ; magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat; . Consiliumque eius a cunctis probabatur.
Ahanius, relicto, ad quod ineumbebat, opere, se in eastra reeipit Petreius ad vallum advolans colloquia militum impedit ; inde omnes iurareeogit, se nunquam taeserturos esse duces, neque prodituros . Caesar adυersariorum milites , qui apud eum remanserant, remittit. Multi ex Mfranianis se ad Caesarem conferuur , quod pabulatione laborent.
ibus rebus nuntiatis Afranio, ab instituto et s.
. opere discedit, seque in castra recipit, sieparatus, ut videbatur, ut quicumque aceidis et casus, hunc quieto, & aequo animo ferret. Pe
335쪽
rejus vero non deserit sese; a armat familiam rcum hac, S praetoria cohorte cetratorum , barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis , quos suae custodiae caussa habere consueverat, improviso ad vallum advolat colloquia militum interrumpit ; nostros repellit ab castris : quos deprehendit, interficit . Reliqui coeunt inter se, &repentino periculo exterriti, sinistras sagis involvunt, gladiosque disti ingunt; atque ita se a cetratis equitibusque defendunt, castrorum propinquitate confisi; seque in castra recipiunt; & ab iis cohortibus, quae erant in statione ad porta S, defenduntur. Quibus rebus consectis, flens Petreius manipulos circuit, militesque appellat; neu se, neu Pompeium absentem Imperatorem suum adversariis ad supplicium tradant, obsecrat. Fit celeriter concursus in praetorium . Postulat , ut iurent omnes, se exercitum, ducesque non deserturos, neque prodituros, neque sibi separatim a reliquis consilium capturos. Princeps in haec verba iurat ipse, ad idem iusiurandum adigit Afranium. Sumequuntur tribuni militum, centurionesque. Centuriatim producti milites idem iurant: edicunt, penes quem quisque sit miles Caesaris, ut producatur . Productos palam in praetorio interficiunt. Sed plerique, quos receperant, celant, noctuque per vallum emittunt. Sic terror oblatus a ducibus, crudelitas in supplicio, nova religio iurisiurandi spem praesentis deditionis sustulit, mentesque militum convertit, & rem ad 7. pristinam belli rationem redegit. Caesar, qui milites adversariorum in eastra per tempus colloquii venerant, summa diligentia conquiri, & remitti iubet : sed ex numero tribunorum militum , centurionumque nonnulli sua voluntate apud eum remanserunt: quos ille postea magno honore ha-huit . b Centuriones in ampliores ordines, equites Romanos in e Tribunitium restituit honorem .a armar famisiam a famulos. libertos. colonos. VETh centiariones in ampliores ora mes 3 De gradibus centurionum usque ad principem sive primum dictum supra.s in inl-icium honorem rotituit a tribunos militum fecit.
336쪽
rem . Premebantur Afraniani pabulatione, aqua- ribantur aegre ; frumenti copiam legionarii nonnullam habebant, quod dierum xx H. ab Ilerda frurimentum iussi erant efferre: Cetrati, auxiliare Diue nullam, quorum erant & facultates ad paranum exiguae, & corpora insueta ad onera portanda. Itaque magnus eorum quotidie numerus ad Caesarem perfugiebat.
raniani Ilerdam petituri ex eastris profisistin-tur , quor Caesar subsequitur. Aliquod praelium fit. Deseribitur genus pugnae. IN his erat angustiis res: sed ex propositis consiliis duobus explieitius videbatur Ilerdam re verti r quod ibi paullulum frumenti reliquerant. Ibi se reliquum consilium explicaturos confide bant . Tarraeo aberat longius e quo spatio plures rem posse casus recipere intelligebant. Hoc robato consilio , ex eastris proficiscuntur . Cae-ar, equitatu praemisse , qui novissimum agmeno carperet, atque impediret , ipse cum legionibus subsequitur. Nullum intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus praeliarentur . Genus erat hoc pugnae . Expeditae cohortes novi Lsimum agmen claudebant , pluresque in locis eam pestribus subsistebant. Si mons erat adscendendus, facile ipsa loci natura periculum repellebat, quod ex locis superioribus , qui antecesserant , suos adscendentes protegebant . Cum Vallis, aut locus declivis suberat; neque ii, qui antecesserant, morantibus opem ferre poterant ἔequites vero ex loco superiore in adversos tela coniiciebant : tum magno erat in periculo res et tum inquirebant , ut eum eiusmodi esset locis appropinquatum , legionem signa consistere iuberent, magnoque impetu equitatum repellerent et eo summoto, repente incitato cursu sese in valles universi demitterent , atque ita transgressi
337쪽
rursus in locis superioribus consisterent. Nam tantum ab equitum suorum auxiliis aberant , quorum numerum habebant magnum, ut eos superioribus perterritos praeliis , in medium reciperent agmen , ultroque eos tuerentur : quoniam nulli ex itinere excedere licebat, quin ab equi inlatu Caesaris exciperetur.
caesar in monte exeelso eastra ponit ; interim o ses procedunt subsequente Caesare, acre pro litim eommittitur . Hostes neeessario conssentes eastra ponunt; quorum deditionem , cum aqua careant, Caesar exspectat. Hostes iumenta intem. ficiunt.
εο. 'Ali dum pugnatur modo, lente, ae paulatim Proceditur, crebroque, ut sint auxilio suis. subsistunt, ut tum accidit. Millia enim progressi
xv, vehementiusque peragitati ab equitatu, montem excelsum capiunt; ibique una fronte contra hostem eastra muniunt , neque iumentis Onera deponunt . Ubi Caesaris castra posita , tabernaculaque constituta, ct dimissos equites pabulandi causa animadvertere ; sese subito proripiunt hora circiter v a. eiusdem diei , & spem nacti morae discessu nostrorum equitum , iter facere incipiunt . Qua re animadversa , Caesar eductis legionibus subsequitur , praesidio impedimentis
paucas cohortes relinquit. Hora x. subsequi pabulatores , equitesque revocari iubet . Celeriter equitatus ad quotidianum itineris officium revertitur. Pugnatur acriter ad novissimum agmen , adeo ut paene terga convertant e compluresque milites , etiam nonnulli centuriones interficiuntur . Instabat agmen Caesaris , atque universum a. imminet bat. Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris, neque ad progrediendum
data facultate , consistunt necessario , ct procul ab aqua , R natura iniquo loco castra ponunt .
338쪽
LIBER T. 32 sed iisdem de causis Caesar , a quae supra sunt
demonstratae, praelio non lacessit, & eo die t hernacula statui passus non est ; quo paratiores essent ad insequendum omnes , sive noctu , sive interdiu erumperent . Illi , animadverso vitio castrorum , tota nocte munitiones proferunt, bcastraque castris convertunt . Hoc idem postero die a prima luce faciunt , totumque in ea re diem consumunt. Sed, quantum opere processerant, & castra protulerant, tanto aberant ab a qua longius ; & praesenti malo aliis malis reis media dabantur. PYima nocte aquandi causa nemo egreditur ex castris . Proximo die, praesidio in castris relicto, universas ad aquam copias eis ducunt : pabulatum emittitur nemo . His eos supplices malis Caesar necessariam subire deditionem , quam praelio decertare malebat. Cona tur tamen eos vallo , fossaque circumvenire; ut quam maxime repentinas eorum eruptiones deis moretur, quo necessario descensuros existimabat.
Ibi & inopia pabuli adducti , ct quo essent ad
iter expeditiores, omnia sareinaria iumenta i terfici iubent. In his operibus, consiliisque biu a,
Ustrinque seles instruitαν r ordo , oe dispositio uis triusque exercitus ἔ fine pugna utrique rastra
Ertio die magna iam pars operis Caesaris pro A eesserat . Illi impediendae rei causa , hora circiter v . , fgno dato , legiones educunt , aciemque sub eastris instruunt. caesar ab operae legiones revocat, equitatum omnem Convenire iubet; aciem instruit . Contra opinionem enim militum, famamque omnium videri praelium dis fugisse, magnum detrimentum afferebat. Sed eis. dem
a quae supra stine demo ratae 3 eap. να huius libri.h cama camis convertun3 a commutant,ut uere forum, um rure est. Ucissi.
339쪽
dem de causis , quae sunt cognitae , quo minus dimicare vellet , movebatur atque hoc etiam magis , quod spatii brevitas , etiam in fugam coniectis adversariis , non multum ad summam victoriae iuvare poterat. Non enim amplius pedum millibus Q. ab castris castra distabant . Hi ne duas partes acies occupabant. Tertia vacabat ad incursum, atque impetum militum relicta . Si praelium committeretur , propinquitas castrorum celerem superatis ex fuga receptum dabat . Hae de causa constituerat signa inberentibus resistere, prior praelio non lacessere. Acies erat Afraniana duplex, legio v. S m. in sub-fidiis locum alariae cohortis obtinebat . Caesaris triplex : sed primam aciem quaternae cohortea ex v. legione tenebant: has subsidiariae ternae , S rursus aliae totidem , suae cujusque Iegionis . subsequebantur. Sagittarii, funditoresque media continebantur acie. Equitatus latera cingebat . Tali instructa acie , tenere uterque propositum videbatur; Caesar, ut nisi coactus , praelium non committeret; ille, ut opera Caesaris impediret. Producitur tamen res ; aciesque ad solis occasum continentur . Inde utrique in castra discedunt a
Dum Afraniani vadum Sisoris transitini tentant, Caesar eustodias in ripis disponit. Granius via dens se undequaque obsessum , eolloquendi Deum petit; concedit Caesar, ct ad ea , quae mfranius dieis, respondet ; dimittitur exercitus .
Dostero die munitiones institutas Caesar parat perfieeter illi vadum fluminis Sicoris tentare, si transire possent. Qua re animadversa, Caesar Germanos levis armaturae , equitumque partem flumen transiicit, crebrasque in ripis custos, dias disponit . Tandem omnibus rebus obsessi , quartum jam diem sine pabulo retentis iumen- aquae , lignorum , frumenti inopia , colloquium
340쪽
militibus loco. Ubi id a Caesare negatum, &, palam si colloqui vellent , concessum est, datur Obsidis loco Caesari filius Afranii . Venitur in eum Iocum, quem Caesar deligit . Audiente utroque exercitu , loquitur Afranius : Non esis aut ipsi , aut militibus succensendum , quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium conis servare voluerint ; sed satis iam fecisse officio , fatisque supplicii tulisse , perpessos omnium rerum inopiam : nunc vero a paene ut feras circummunitos b prohiberi aqua , ct egressu; neque corpore dolorem , neque animo ignominiam Ierre posse r itaque se victos confiteri: Orare, atque obsecrare, si quis locus misericordiae relin quatur , ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeant . Haec quam potist demississime , atque subiectissime exponit . Ad ea Caesar re- gspondit: Nulli omnium has partes vel querim niae, vel miserationis minus convenisse . Reliquos enim omnes suum officium praestitisse ; se , qui etiam bona conditione, & loco, & tempore a quo confli*ere noluerit , ut quam integerrima essent ad pacem omnia: exercitum suum, qui, iniuria etiam accepta, suisque intersectis, quos in sua potestate habuit, conservarit, ct texerit rillius denique exercitus milites , qui per se de Concilianda pace egerint; qua in re omnium sum rum vitae consulendum putarunt . Sic omnium ordinum partes in misericordia constitisse: ipsos duces a pace abhorruisse : eos neque colloquii , neque induciarum iura servasse ; di homines imperitos, S per colloquium deceptos crudelissime interfecisse . Accidisse igitur his , quod plerumque hominibus nimia pertinacia , atque arrogantia accidere soleat, uti eo recurrant, & id euispidissime petant , quod paulo ante contempse-xint: neque nunc se illorum humilitate , neque
a paene ut feras elammmmitos 3 Dionys. Uomus restituit . quod in omnibus Iibris prave legebatur ut feminas. .a: ve ro feminarum circummunitio Z ineptiae.
B prodiiberi egressiu J Et hane eidem medelam debemus, cum antea legeretur martiis.