C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

521쪽

st a DE BELLO AFRIC. LIB.

inopia in Africa ellet : praeterea ferrum , plum humque mitteretur. Et animum etiam advertebat, frumento se in Africa, nisi importato, uti non potie. Priore enim anno , propter adversa riorum delectus , quod stipendiarii aratores milites essent ladii, messem non esse factam : praeterea ex omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida, ct bene munita comportasIe , Omnemque regionem Africae exinani 1le frumento:

Oppida , praeter pauca, quae ipsi suis praesidiis tue -- ri poterant, reliqua dirui, atque deleri , ct eorum incolas intra sua praesidia coegisse commi-ar. grare, agros desertos, ac vastatos esse. Hac ne cessitate Caesar coactus , privatos ambiendo , est blande appellando , aliquantulum frumenti numerum in sua praesidia congesserat; ct eo parce utebatur. Opera interim ipse quotidie circumire, di alternas cohortes in flatione habere propter hostium multitudinem . Labienus saucios suos , quorum numerus maximus fuit , jubet in plaustris deligatos Adrumetum deportari. Naves interim

Caesaris onerariae errabundae male vagabantur, incertae locorum, atque castrorum suorum: quas singulas feaphae adversariorum complures adortae incenderant, atque e Xpugnaverant. Hac re nun

tiata Caesari , classes circum insulas , portus u disposuit ; quo tutius commeatus supportari posset .

, CAPUT VII.

Cn. Pompeius filius inflammatus verbis M. Catonis in Mauritaniam proficiscitur , s ad oppiadum scurum accedit. Oppidani Pompeianos eruptione facta in naves compelliant . Pompeius ad infulas Baleares iter habet. x f. a Cato interim , qui Uticae praeerat,b Cn. Pompejum filium multis verbis,

ata R M. Cato, Uticae praeerat 3 quae urbs caput filii provi eiae Africae, Carthaguo: eversa. necdum restituta. Cn. Pompeium Ilium a me maior fuit filiorum Pompeii et

522쪽

assidueque objureare non desistebat . Tuus , inquit, pater, illius artatis cum esset, & animadvertisset , Rempublicam ab a audacibus , scelerat isque civibus oppressam , bonosque aut in te fectos, aut exilio multatos patria civitateque cR-rere; gloria, animi magnitudine elatus, pri-Vatu S , atque adolescentulus , paterni exercitus reliquiis collectis, poene oppresstam funditus, &deletam Italiam , urbemque Romanam in libertatem vindicavit: idemque Siciliam , Africam, Numidiam, IH auri tantam mirabili celeritate armis recepit. Quibus ex rebus sibi eam dignitatem , quae est per gentes clarissima , notissimaque, conciliavit ; b aὰolescentulusque , atque eques Romanus triumphavit. Atque ille, non ita amplis rebus patris gestis , neque tam excellenti maiorum dignitate parta , neque tantis clientelis nominisque claritate praeditus, in Rempublicam est ingressus. Tu contra di patris nobilitate, & dignitate, & per te ipse satis animi magnitudine, diligentiaque praeditus, nonne eniteris, ct proficisceris ad paternas clientelas, auxi- Iium tibi, Reique publicae , atque optimo cuique efflagitatumi His verbis hominis gravissimi a 3- incitatus adolescentulus cum naviculis cuiusquemodi generis XXX, inibi paucis rostratis, pro- se: us ab Utica est in Mauritaniam, o regnumque Bogudis est ingressus: expeditoque exercitu,

numero servorum , liberorumque et r. millium, cujus partem inermem, partem armatam habuerat, d ad oppidum Ascurum accedere coepit: in quo oppido praesidium fuit regium. Pompejo ad veniente, oppidani e usque eo passi propius eum

a audacistis sciamatis the I Mario, Cinna. Carbone. h adolescent itis atre e Des R. triumphatae a Eadem Cicero pro lege Manilia cap. II- C re num Ire Fo dis 3 quae Μauritaniae pars occidentalis Sarat, pii trerum Herculeum & Oceanum pertingens . Bogua autem rex nudebat Caesari. o an oppidiam Ascurtim 3 maritimum oppidum Μauritaniae. Quae sub Bogude erat . eius vero nulla exstat astud Geogra-ycios naentio. Neque enim est Rusti raritim Plinii v. a. Ρου - λο ρα Ptolemaei. ut quidam crediderunt; quia hoc in Bo chi re ano erat. longe reductum a firibus Bogudiani.

523쪽

s14 DE BELLO AFRIC. LIB.

accedere, donec ad ipsas portas, ac murum appropinquaret, subito eruptione facta prostratos , perterritosque Pompejanos in mare passim , navesque compulerunt. Ita re male gesta Cn. Pompeius filius naves inde avertit, neque postea litus attigit, classemque a ad insulas Baleares ver sus convertit.

CAPUT VIII.

Scipio se eum Petreio, s Labieno eoniungit. Caesarei magna rerum necessariarum inopia labo

rant .

CCipio interim cum iis copiis, quas paullo ante demonstravimus , Uticae grandi praesidio relicto, profectus, primum Adrumeti castra ponit: deinde ibi paucos dies commoratus, noctu itinere facto, cum Petreji , & Labieni copiisse coniungit: atque unis castris factis , m. millia passuum longe considunt. Equitatus interim eorum circum Caesaris munitiones vagari, atque eos, qui pabulandi , aut aquandi gratia extra vallum progressi essent, excipere, & ita omnes adversarios intra munitionem continere . Quare Caesariani gravi annona sunt conflictati ; ideo quod nondum neque ab Sicilia , neque ab Sa dinia commeatus supportatus erat, neque per anni tempus in mari classes sine periculo vagari poterant: neque amplius millia passuum VI te rae Africae quoquoversus tenebant, pabulique inopia premebantur . Qua necessitate coacti veterani milites, equitesque , qui multa terra, mari

R ad infidas Baleares verrus I saepe boni Scriptores τιμ versias

praepositionem addunt . Caesar lib. XI. ad oceanum veritis . Et lib. VII. R. eXtr. mmet in Arvernos inretis. Baleares imsulae Hispanici maris. quarum excellentes erant fundiIOIgS.

T. E. i. r. Objacent litori Tarraconensia

524쪽

Sa I Rex Iuba ad ferendum fuis auxilium e regno e greditur. P. Silius, ct Rex Bogud eum copiis ad regnum Iubae proficiscuntur, Cirtamque capiunt . Iuba in subsdium suarum rerum revertitur .

DUm haec ita fierent , a Rex Iuba , cognitis

Caesaris dissicultatibus , copiarumque paucitate, non est visum dari spatium convalescendi, augendarumque ejus opum . Itaque comparatis equitum magnis, peditumque copiis, sub-sdio suis, egressus e regno, ire contendit . b P. Silius interim , ct Rex Bogud , coniunctis suis copiis , cognito ο regis Iubae egressu , propius ejus regnum copias suas admovere t d Cirtamque oppidum eius regni opulentissimum adorti, paucis diebus pugnando capiunt , di praeterea eduo oppida Gaetulorum : quibus cum conditionem ferrent , ut oppido excederent , idque sibi vacuum traderent, conditionemque repudiassent, postea ab eis capti , interfectique sunt omnes is Inde progressi agros, oppidaque vexare non de sistunt . Quibus rebus cognitis Iuba , cum iam non longe a Scipione, atque eius ducibus abesset, capit consilium, satius esse sibi, suoque renno sit bsidio ire, quam dum alios adiuturus prointicisceretur , ipse suo regno expulsus , forsitan

utraque re expelleretur . Itaque rursus se recepit , atque auxilia a Scipione etiam abduxit , sibi,

a rex Irata, non ess visum J Non cohaerent. scribendum, rexIIubae. Non es udum . nec parenthesi, nyn es visum , cetera includi possimi . quia itaquei non fuit, eo usque poli illam rectum casum pertrahi. . h P. Filius 3 Hie Italia pulsu . e ilium In Μauritania tole ravit & collectis aliis exsulibus. ac manu quadaem a B Eude impetrata . Caesari auxilio vcnit. nullo ab eo benen cio adfectus . Dio Cas ius haec plenius narrat initio librIκl m. qui vero Boechum nominat pro Etaude.c regis Iubae egressu a Iubae regis Numidarum. d Cirtamque oppidum I caput & regiam Numidiae. ,e atio oppida Gaetulorum a Gaetulia enim μερος τηs αρχ s

525쪽

i5 DE BELLO AFRIC. LIB.

sibi, suisque rebus timens : elephantisque XXX relictis, suis finibus, oppidisque a suppetias profectus est.

CAPUT X.

caesar, litteris in omnes partes missis , civitates de suo in Africam adυentu certiores facit : ad eum ex oppidis nobiles viri accurrunt , suasque ei calamitates narrant. Caesar Allieno, oe R birio Posthumo scribit, ut exercitus statim transportetur in auxilium Africae. Scipio aciem suam instruit, cuius rei ordo refertur. 26. cum de suo interim adventu dubitatio in provincia esset, neque quisquam crederet ipsum , sed aliquem legatum cum copiis in Africam venisse , conscriptis litteris circum provinciam, omnes civitates facit de suo adventu certiores . Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere , ct in castra Caesaris devenire, es de adversariorum ejus acerbitate, crudelitateque commemorare coeperunt e quorum Iacrymis, querelisque Caesar commotus, cum antea constitisset in stativis castris , aestate in ita , cunctis copiis, auxiliisque accitis, bellum cum adversariis gerere instituit : litterisque celeriter in Siciliam ad Allienum , & Rabirium Post humum conscriptis , ct b per Calascopum missis , ut sine mora, aut ulla excusatione niemis, Ventorumque , exercitus sibi quam celerrime transia portaretur e Africam provinciam perire , funditusque everti a suis inimicis : quod nisi celeriter sociis foret subventum , praeter ipsam Africam terram, nihil, ne tectum quidem , quo se reciperent, ab illorum scelere , insidiisque reliquum futurum . Atque ipse in tanta erat festi

526쪽

- A. NIRTII. 33 natione, & expectatione, ut postero die, quam misisset litteras, nuntiumque in Siciliam , classem, exercitumque morari diceret; noctes, dieiaque oculos, mentemque ad mare dispositos, directosque haberet. Nec mirum . Animadvertebat enim villas exuri, agros Vastari , pecus diripi , trucidarique, oppida, castellaque dirui, deseri. que , principeique civitatum aut interfici , aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi. Iis se in miseriis , shamque fidem implorantibus, auxilio propter copiarum paucitatem esse non posse. Milites interim

in opere exercere, castra munire, turres, castel-Ia facere , molesque jacere in mare non inter mittere . Scipio interim elephantos hoc modo a . condocefacere instituit. II instruxit acies eu nam funditorum contra elephantos, quae quasi adversariorum locum obtineret,& contra eorum frontem adversam Iapillos minutos mitteret: deinde in ordinem elephantos constituit: post illos autem aciem suam instruxit : ut , cum ab adve

fariis lapides mitti coepissent , & eIephanti a

perterriti se ad suos convertissent, rutius a sua acie lapidibus missis eos converterent adversum hostem : quod arare , tardeque fiebat : rudes enim elephanti, multorum annorum doctrina,vsuque vetusto vix edocti, tamen communi periculo in aciem producuntur.

C. Virgiliar Petronius Caesarianas naves infectatur . Duo Titi Hispani ad Seipionem poesducti interficiuntur . Labienus Leptim frustra oppugnas .

DUm hare ad Ruspinam ab utrisque ducibus 13. administrantur, C. Virgilius Petronius, qui

527쪽

og DE BELLO AFRIC. LIB.

a Thapso oppido maritimo praeerat , eum animadvertisset naves singulas cum exercitu Caesaris incertas locorum , atque castrorum suorum Vagari, occasionem nactus , navem , quam ibi

habuit amiariam , complet militibus , ct sagittariis r eidem scaphas de navibus adiungit ', ac singulas naves Caesarianas consectari coepit e &cum plures adortus , pulsus , fugatusque inde di sce itisse t, nec tamen desisteret periclitari, sorte incidit in navem , in qua erant duo Titi Hispani adolescentes , tribuni legionis V. quorum patrem Caesar in senatum legerat , & cum his bT. Salienus centurio legionis ejusdem , qui M. Messallam legatum obsederat Messanae, di seditiosissima oratione apud eum est usus : idemque S pecuniam, & ornamenta triumphi Caesaris retinenda , & custodienda curaverat : & ob has caussas timebat libi . Hic propter conscientiam peccatorum suorum persuasit adolescentibus, ne repugnarent, seseque Virgilio traderent. Itaque

deducti a Virgilio ad Scipionem, custodibus traditi, ct post diem xxx. 1 unt interfecti. Qui cumducerentur ad necem, petisse dicitur maior Titus a centurionibus, uti se priorem, quam fratrem , interficerent; idque ab eis facile impetras. se , atque ita esse interfectos . Turmae interim equitum, quae pro vallo in stationibus esse sole bant, ab utrisque ducibus quotidie mutuis praeliis inter se pugnare non intermittunt: nonnunquam etiam Germani, Gallique Labieniani cum Caesaris equitibus, fide data , inter se colloque-hantur. Labienus interim cum parte equitatus Leptina oppidum, e cui praeerat Saserna cum coinhortibus 10, oppugnare, ae vi irrumpere conabatur: quod a defensoribus propter egregiam munitionem Upidi, & tormentorum multitudinem ,

facile, & une periculo defendebatur . Quod u

a Napso oppido maritimo J quod ab Ruspina in austrum rein

cedit.b T. Salientis 3 Qualis hie fuerit. infra c. svi proditur. o mi praeerat Laferna a cum sex cohortibus Lepti impositus . Tum cap. s. m. Tres ergo fuerunt mite abductae, quia hic

tantum tres in Praesidio dicuntur miste.

528쪽

bi ejus facere equitatus saepius non intermittebat ; & cum forte ante portam turma densa adinstitisset, a scorpione accuratius misso, atque eorum decurione percusso , b ἐχ ad Decumanam

defixo, reliqui perterriti , fuga se in castra recipiunt . Quo facto postea sunt deterriti oppidum tentare .

Scipio fuar eopias prope Caesaris eastra ponit. Caesar Juos intra munitiones recipit , s quadam mandata dat . Scipio concionem ad Juos habet de Caesaris dejperatione . Plures e Scipionis cassis fugiunt. 'Cipio interim sere quotidie non Ionge a suis

castris passibus ccc. instruere aciem , ac , majore diei parte consumpta , rursus se in ea stra recipere . Quod cum saepius fieret , neque ex Caelaris castris quisquam prodiret; neque propius eius copias accederet , despecta patientia Caesaris, exercitusque ejus, universis copiis productis , elephantisque turritis xxx. ante aciem instructis , quam latissime potuit, porrecta equitum , peditumque multitudine , uno tempore progressus, haud ita longe a Caesaris castris eo nuitit in campo. Quibus rebus cognitis , Caesar iubet milites, qui extra munitiones processerant, quique pabulandi, aut lignandi, aut etiam muniendi gratia vallum petierant, quaeque ad eamdem rem opus erant , omnes intra munitiones minutatim , modesteque sine tumultu , aut te rore se recipere, atque in opere consistere . I

quiti bus autem , qui in statione fuerant , praecipit , ut usque eo locum obtinerent, quo paul- Io ante constitissent, donec ab hoste missum telum 3 os 3T. a scorpione accuratius misso a Vide supra lib. vir. as. de hae machina. b . as Meremanam defixo J Quidam asserisco notant . quasi mutilus sit locus: aliis decumana scutiun amplissimum , a ctore Festo et ut nihil desideretur.

529쪽

et o DE BELLO AFRIC. 'LIB.

Ium ad se perveniret: quod si propius accederetur, quam honestissime se intra munitiones reciperent. Alii quoque equitatui edicit, uti quisque suo loco paratus , armatusque praesto est et . At haec non i pie per se coram , cum de vallo perspecularetur , 1 ed a mirabili peritus scientia bellandi, in praetorio sedens, per speculatores , S nuntios imperabat , quae fieri volebat . Animadvertebat enim , quamquam magnis essent copiis adversarii freti , tamen saepe a se fugatis , pulsis , perterritisque S conceliam vitam , ctia nota peccata ; quibus rebus nunquam tanta si appeteret ex ipsorum inertia, conscientiaque animi vietoriae fiducia , ut castra sua adoriri auderent . Praeterea i psius nomen , auctoritasque

magna eX parte eorum eXercitus minuebat audaciam . Tum egregiae munitiones castrorum ,

di valli , sessarumque altitudo , di b extra vallum stili caeci , mirabilem in modum consili , vel sine defensoribus aditum adversariis prohibebant. Scorpionum, catapultarUm , caeterorumque telorum, quae ad defendendum solent par ri , magnam copiam habebat . Atque haec propter exercitus sui praesentis paucitatem , di tirocinium praepar verat, non hostium vi, & metu commotus , patientem se , timidumque hostium opinioni praebebat. Neque idcirco copias, quamquam erant paucra, tironumque, non educebat in aciem , quod victoriae suorum dissideret ; sed referre arbitrabatur cujusmodi victoria esset futura . Turpe enim sibi ex illimabat , tot rebus gellis, tantisque exercitibus de vi Elis, tot, tam claris victoriis partis , ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum exilii mari victoriam . Itaque constituerat aloriam, exultationemque eorum pati, donec sibi veteranarum legionum pars aliqua in a se

a mirabili peritus frientia I Liptio Elect. II. m. displicet pertinetis : subnituit pessiit s. h extra vati m silli caeci J stimuli in terram defixi. teciique .

ut minus Videantur. Silius Italicus lib. 2. U. 4 s. . Et iistis occulitur. caectim in vesi ita testim.

Sic Eneid. ver. 164. caeca saxa sunt sub aquis latentia.

530쪽

a secundo commeatu occurrisset. Scipio interim 32. paullis per , ut ante dixi , in eo loco commoraiatus, ut quasi despexisse Caesarem videretur, paullatim reducit suas copias in castra ; & concione advocata, de terrore suo, desperationeque ex ercitus Cinaris verba facit: & cohortatus suos,b victoriam propriam se eis brevi daturum polis licetur . Caesar iubet milites rursus ad opus redire , & per caussam munitionum, tirones in labore defatigare non intermittit. Interim Numidae , Gaetulique diffugere quotidie ex castris Scipionis , & partim in regnum se conserta , partim , quod ipsi , maioresque eorum o beneficio C. Marii usi fingent, Cauaremque eius affinem esse audiebant, in ejus castra perfugere catervatim non intermittunt. Quorum ex numero

electos homines illustriores Gaetulos, litteris ad suos cives datis, cohortatus , ut, manu facta , se , suosque defenderent , ct ne suis inimicis , adversariisque disto audientes essent, mittit.

CAPUT XIII.

Legati ab Acilia ad Caesarem veniunt auxilium petenter ; Caesar C. Mespium scillam mittit quo Considius Loneus se conseri , sed υilio ibi prodio Caesareo Adrumetum reυerritur, rurs que obsidionem Atillae parat. DUm haec ad Ruspinam sunt, d Iegati ex A-cilla civitate libera , e etiam undique ad

Caea in fecunda commeatre I tria altero navium. quae ex Sicilia legiones transportarent. Vide infra c. 37. sest. I .& c. 44. sect. 3.h υi ctoriam propriam J & infra c. 82. se'. r. ita locutus est. c Beneficio C. Marii tisi J in bello Iugurthino. o legati ex Acilla J Nusq; iam huius nominis civitaς apparet iii Africa . Non ergo dubitant eruditi . esse Acholium Strationis, Livii. Stephani; seu κυολα. : Achaiam Ptolemaei. in eodem litore sitam, quo Ruspina. Leptis, Thapsus. Vide Holsten . ad ortet. Accedit , quod Strabo aeque ut Himtius dixit ε λοι.Θέραν αν, λιν, Merana civitatem, lib. XUM.

e etiam undique J Nimis Iaxe hoc dictum videtur Plii l. Rubenio Eleest. H. 4. nec Fulvii codex divisione is jam rem explicat. Quapropter coniicit oe immuni legendum , sicut su-Pra cay. 7. noster pervivit as oppidum Leptim, hecram ivitatem . immuuem.

SEARCH

MENU NAVIGATION