C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

531쪽

s 11 DE BELLO AFRIC. LIB.

Caesarem veniunt , seque paratos quaecumque imperast et, & libenti animo facturos pollicentur :tantum orare , ct petere ab eo , ut sibi praesidium daret, quo tutius id, & sne periculo facere possent et se & frumentum , ct quaecumque res eis suppeteret, communis salutis gratia suta ministraturos. Quibus rebus facile a Caesare impetratis, praesidioque dato, C. Messium aedilitia fimctum potestate Aciliam iubet proficisci. Quibus rebus cognitis, Considius Longus , qui Adrumeti cum xx. legionibus , & equitibus dec. Praeerat, celeriter ibi parte praesidii relicta, eum v m. cohortibus Aciliam ire contendit . Messius, celerius itinere consecto, prior Aciliam cum cohortibus pervenit. Considius interim , cum ad urbem cum copiis accessisset , & animadvertisset , praesidium Caesaris ibi esse , non ausus periculo suo rem facere , nulla re gesta pro multitudine hominum , rursus Adrumetum se recipit : deinde paucis post diebus , equestribus copiis a Labieno adductis , rursus Acilianos castris positis obsidere coepit.

c. Decius, a eniente Cercinnam C. Sallustio, fugit . Allienus magnas copias ad Caesarem in Aiafricam mittit. Scipio duos ex Gaetulis mittit in

eastra Caesaris ad speeulandum ; hi producti Caesarem alloquuntur.

ΡEr id tempus C. Sallustius Crispus , quem

paucis ante diebus missum a Caesare cum classe demonstravimus , a Cercinnam pervenit et cujus adventu C. Decius quaestorius, qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commea tu i , parvulum navigium nactus conscendit , a se fugae commendat. Sallustius interim praetor a Cercinnatibus receptus, magno numero frumenti invento , naves onerarias , quarum ibi satis. magna copia fuit, complet, atque in castra ad

532쪽

A. HIRTII.

Caelarem mittit . a Allienus interim proconsule Lilybaeo in naves onerarias imponit legiones x x, ct xlv, & equites Gallos incc. fundit rum , sagittariorumque mille ; ac secundum commeatum in Africam mittit ad Caesarem . Quae naves, ventum secundum nactae , quarta die inportum ad Ruspinam , ubi Caesar castra habuerat , incolumes pervenerunt . Ita Caesar duplici Iartitia, ae voluptate uno tempore auctus , frumento, auxiliisque tandem suis exhilaratis , annonaeque levata solicitudine, deponit legiones, equitesque ex navibus egrestas iubet ex languore, nauseaque reficere: dimissos in castella , munitionesque disponit. Quibus rebus Scipio, qui- 3Ique cum eo essent comites, mirari, & requirere: C. Caesarem , qui ultro consuesset bellum inferre , ac lacessere praelio , subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur . Itaque ex ejus patientia in magnum timorem coniecti , ex Gaetulis duos , quos arbitrabantur suis rebus amicissimos magnis praemiis , pollicitationibusque propositis, pro perfugis, speculand baratia, in Caesaris castra mittunt: qui sinuit ac ad eum sunt deducti, petierunt, ut sibi liceret sine periculo vera proloqui. Potestate facta, Saepenumero, inquiunt, Imperator, complures Gaetuli , qui sumus clientes C. Marii, & propemodum omnes cives Romani, qui sunt in legione et v, & vr, ad te voluimus, in tuaque praesidia confugere : sed custodiis equitum Numidarum .cuo id sine periculo minus faceremus, impediebamur : nunc data facultate pro speculatoribus missi a Scipione , ad te cupidissime venimus, unperspiceremus, num quae fossae, aut insidiae elephantis ante castra , portasque valli factae essent, simulque consilia vestra contra easdem bestias ,

comparationemque pugnae cognosceremus , atque ei renunciaremus . Qui collaudati a Caesare , stipendioque donati , ad reliquos perfugas

a Allienus tuterim praemisi e Lilphaeod Sicilia a praetoribus reis gehatur : hulli tempore nonnumquam in proVinciis proco tules Pro praetoribus crant, quod de Asia mani semim est .

533쪽

3α4 DE BELLO AFRIC. LIR.

deducuntur, quorum orationem celeriter veritas

comprobavit : namque postero die ex legionibus iis, quas Gaetuli nominaverant, milites legionarii complures a Scipione in castra Caesaris per fugerunt .

M. Cato militer ex gumis genere lectos mittit in Scipionis castra . Legati Ti ro egressi ad Cis farem 1e conserunt , auxilium petentes . P. SLtius ea tellum, in quo erant Iubae impedimem

ε s. Γ Um haec ad Ruspinam geruntur, M. Cato, - qui Uticae praeerat , delectus quotidie libertinorum, Afrorum, servorum denique , &cuiusquemodi generis hominum , qui modo per

aetatem arma ferre poterant, habere, atque iubmanum Scipionis in castra submittere non intermittit . Legati interim a ex oppido Tisdro , bin quod tritici modium millia ccc. comportata fuerant a negotiatoribus Italicis, aratoribusque , ad Caesarem venere , quantaque copia frumenti

apud se sit , docent , simulque orant , ut sibi praesidium mittat , quo facilius & frumentum , ct copiae suae conserventur. Quibus Caesar in praesentia gratias agit, praesidiumque brevi tempore se missurum dicit : cohortatusque ad suos cives iubet proficisci . o P. Silius interim cum copiis Numidiae fines ingressas , castello in montis loco munito locato, in quod Iuba, belli gerendi gratia & frumentum , ct res caeteras , quae ad hellum usui solent esse , comportaverat, Vi eX- pugnando est potitus.

a ex oppido TUdro J Intus lita Tisdrus, reductiora mari. a Thais pso in meridiem : Antonino TQ in Colonia et Ptolemaeo Thysdrus, Θυγδρος. nostra inferius mura. h in quod tritiei moditim milias ccc J ΜSS. regia & Thuan. in moa, teste Goduino; vulgo in vo . Deinde modium Latine legendum 3 non modis, ut quidam olim ediderant. e P. Filius interim a de quo supra cap. as.

534쪽

Caesar Ruspinam versus proficiscitur , aecedit ad

munitiones Selyionis . Sessio , ct Labienus eo pias educunt. Caesariani, pti s iis, qui ad pras fidium erant, ioco munito potiuntur . Labienus suis auxilium fert , Julianis eum insequentibus , s multos occidentibus. CKsar, postquam Iegionibus veteranis II, e- 37. quitatu , levique armatura copias suas exsecundo commeatu auxerat , naves VI onerarias

statim iubet Lilybaeum ad reliquum exercitum transportandum proficisci : ipse vi. Kal. Febr. circiter vigilia prima imperat, speculatoreS, apinparitoresque omnes ut sibi praesto essent. Itaque, omnibus insciis , neque suspicantibus , vigilia tertia jubet omnes legiones ex castris educi, at que se consequi a ad oppidum Ruspinam veris 1us, in quo ipse praesdium habuit, α quod primum ad amicitiam ejus accessit; inde parvulam declivitatem digressus, sinistra parte campi, propter mare legiones ducit. Hic campus mirabili planicie patet millia passuum xv, quem iugum ingens a mari ortum, neque ita praealtum, Velut theatri essicit speciem . In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres , speculaeque singulae perveteres erant collocatae qua

rum apud ultimam praesidium , & statio fuit Seipionis . Postquam Caesar ad iugum, de quo do- 38.

cui, adscendit, in unumquemque collem turres, castellaque facere coepit, atque ea minus semihora essicit; & postquam non ita longe ab ultimo colle , turrique fuit , quae proxima fuit castris adversariorum , in qua docui esse praesidium, stationemque Numidarum , paullisper commoratus , perspectaque natura loci , equitatu in statione disposito, legionibus opus attribuit , brachiumque medio jugo ab eo loco, ad quem per-

535쪽

313 DE BELLO AFRIC. LIR.

venerat, usque ad eum, unde egressus erat, iubet dirigi, ac muniri. Quod postquam Scipio ,

Labienusque animadverterunt, equitatu omni ex

castris educto, acieque equestri instructa, a suis munitionibus circiter passus mille progrediuntur, a pedestremque copiam in secunda acie minus passus M a castris suis constituunt . Caesar in opere milites adhortari , neque adversariorum copiis moveri . Iam cum non amplius passibus md . inter hostium aciem , ' suasque munitiones esse animadvertisset , intellaxissetque ad impediendos milites suos, & ab opere depellendos ,

hostem propius accedere, necesseque haberet leniones a munitionibus deducere , imperat tur mae Hispanorum , ut ad proXimum collem pro-Pere accurrerent , praesidi unaque inde deturba- Tent, locumque caperent: eodemqae iubet levis armaturae paucos consequi subsidio. Qui missi eε- Ieriter Numidas adorti partim vivos capiunt , nonnullos equites fugientes convulneraverunt ,

Iocoque sunt potiti . Postquam id Labienus animadvertit , quo celerius iis auxilium ferret , ex acie instructa equitatus sui prope tot uni dextrum cornu avertit, atque suis fugientibus b suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar conspexit , Labienum a suis copiis longius abscessisse , equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostes o. immisit. Erat in eo campo, ubi ea res gerebatur, villa permagna , IV turribus exstructa, quae Labieni prospectum impediebat , ne posset animadvertere ab equitatu Caesaris se intercludi. Ι-taque non prius vidit turmas Iulianas , quam suos caedi a tergo sensit . Ex qua re subito interrorem converso equitatu Numidarum , recta in castra fugere contendit : Galli , Germanique , qui restiterant , ex superiore loco , ct post ter-pum circumventi fortiterque resistentes conciduntur universi . Quod ubi legiones Scipionis ,

quae

a ped strem stite eopiam 3 emias . enercitum . Raro exemplo arit supra case. 1O. sect. y.b Itinetias ira 3 ut mox cap. 41. sect. a. & supra cap. 24.eΚ- tremo , ubi, quae adnotavim , videas.

536쪽

quae pro eastris erant instructae , animadvorteis Tunt, metu, ac terrore obcaecatae, Omnibus portis in sua castra fugere coeperunt. Postea Scipione , eiusque copiis campo , collibusque exturbatis . atque in castra compulsis , cum receptui Caesar cani iussisset , equitatumque omnem inistra suas munitiones recepisset ', campo purgato , animadvertit mirifica corpora Gallorum , Gar manorumque, qui partim ejus auctoritatem erant ex Gallia secuti, parti in pretio , pollicitationibusque adducti. ad eum se contulerant: nonnulli, qui ex Curionis praelio capti, conservatique , parem gratiam in fide partienda praestare ivolue , rant . Horum corpora mirifica specie , amplitudineque caesa toto campo , ac prostrata diverse jacebant.

CAPUT XVII.

caesar aetem instruit . Seipio castris se contiriet ;inde , accedente Caesare ad munitiones , auxialium fert oppido Unitae . Caesar copias , quas contra Scipionem ad pugnam paraυerat, in c Ira recipit.

a Is rebus gestis, postero die Caesar ex omnia. L bus praesidiis cohortes eduxit, atque omnes suas copias in campo instruxit. Scipio suis male acceptis , occilis , vuIneratisque , intra suas continere se munitiones coepit. Caesar instructa acie secundum infimas iugi radices propius munitiones leniter accessit . Iamque minus mille passuum a ab oppido Uzita. quod Scipio tenebat, aberant legiones Iulianae, cum Scipio ve- ritus, ne oppidum amitteret, unde aquari , reliquisque rebus sublevari eius exercitus consueverat, eductis omnibus copiis, quadruplici acie instructa , ex instituto suo , prima equestri tur malim directa , elephantisque turritis interpositis , armatisque suppetias ire contendit . Quod

Z 3 ubi

a ab oppido Uetita a Ptolemaeo ΟυζM, , in mediterraneis . propc Tudrum di Leptim minorem.

537쪽

31s DE BELLO AFRIC. LIB.

ubi Caesar animadvertit , arbitratus Seipionem ad dimicandum paratum ad se certo animo venire , a .in eo loco , quem paullo ante commemoravi, ante oppidum constitit, suamque aciem mediam eo oppido texit . Dextrum , sinistrumque cornu , ubi elephanti erant , in conspecta41. patenti adversariorum constituit. Cum iam prope Solis occasum Caesar expectavisset, neque ex eo loco , quo constiterat , Scipionem progredi propius se animadvertisset, locoque se magis defendere , si res coegisset , quam in campo cominus consistere audere, non est visa ratio propius aecedendi eo die ad oppidum, quoniam ibi praesidium grande Numidarum esse cognoverat; h

sesque mediam aciem suam oppido texisse , sibique difficile factu esse intellexit, simul & o pidum uno tempore oppugnare , ct in acie in cornu dextrum , & sinistrum ex iniquiore loco pugnare : praesertim cum milites b a mane diei 3ejuni sub armis stetissent defatigati . Itaque , reductis suis copiis in castra , postero die propius eorum aciem instituit exporrigere munitio

nes a

CAPUT XVIII.

Considius ab obsedione Acillae Adrumetum se eonis fert . Classis Vari , Θ Μ. Od aisi duas naυes

hostiles evit eum uno centurione , s paucis tironibus ; hi ante Scipionem pauca audacter Iocuti interfieiuntur.

ΙNterim Considius , qui Acillam , & m. coishortes stipendiarias Numidis , Gaetulisque obsidebat, ubi C. Messius cohortibus praeerat, diu

h a mane diei Nomen mane. regens patrium casum. ut hic apparet ; & adsumens epitheton , ut multo mane Cic. lib. V. Atti c. ep. I . & clo iam mane Pers. sal. m. Pr.

538쪽

multumque expertus , magnisque operibus saepe admotis, & iis ab oppidanis incentis, cum pro ficeret nihil , subito nuntio de equestri praelio allato commotus, frumento, cuius in castris copiam habuerat , incenso , vino , oleo , caeterinque rebus , quae ad victum parari solent , corruptis, Ac illam, quam obsidebat, deseruit; atque a itinere per regnum Iubae facto , copias cum Scipione partitus , Adrumetum se recipit . Interea ex secundo commeatu , quem a Sicilia μ' miserat Allienus, navis una , in qua fuerat Q. Cominius , & L. Ticida eques Romanus, ab residua classe cum erravisset, delataque esset vento ad Thapsum , a Virgilio scaphis , naviculis-due actuariis excepta est , ct ad Scipionem de-ucta. Item altera navis triremis ex eadem clas.

se errabunda, ac tempestate b ad Egimurum de- Iata, a classe Vari & M. Octavii est capta, in qua milites veterani , cum uno centurione , ct nonnulli tirones fuerunt di quos Varus asservatos sne eontumelia deducendos curavit ad Scipionem . Qui , postquam ad eum pervenerunt , Rante suggestum elus constiterunt : Non vestra , inquit, sponte vos certo scio, sed illius scelerati vestri Imperatoris impulsu , & imperio eo Elos cives , & optimum quemque nefarie consectari. Quos quoniam fortuna in nostram de tu Iit potestatem , si id , quod facere debetis , Remis publicam eum optimo quoque defenditis, certum est vobis vitam , ct pecuniam donare e quapropter, quid sentiatis, proloquimini. Hac habita oratione, Scipio , cum existimasset pro suo beneficio sine dubio ab iis gratias sibi actum iri . Z 4 pote-4s

a itinere per remum Iubae facto 3 Longae ambages , cum breve iter ab Acilla c sive Acholla est . sive oppidum aliud ire

tractu maritimo . ubi tum Caesar agebat Adrumetum re Eta via ferret. Uide quae supra ad Caes. B. CiU. II. cap. 38. REt. T. notavi mus . Aut Iubae regnum supra provineiam Romanorum Africam in austro usque ad mare Syrtium prol tum fuit: quod infra cap. ''. lact. I. videtur significari. h ad aegimurum insulam in Carthaginiensi sinu. Livius xxx. 24. AEgimurtis Mum ab alto claudit. in suo sita Carthago es e

539쪽

s3o DE BELLO AFRIC. LIB.

potestatem iis dicendi secit . Ex eis Centurio legionis x 1 v. Pro tuo , inquit , summo beneficio, Scipio, tibi Rratias ago , non enim Imperatorem te appello ) quod mihi vitam, incolumitatemque belli iure capto polliceris; & forsan isto uterer beneficio, si non ei summum scelus adjungeretur. Egone contra Caesarem Imperatorem meum , apud quem ordinem duxi, ejusque exercitum, pro cuius dignitate, vid oriaque amplius xxxv I. annis depugnavi, adversus , armatusque consistam ' Neque ego illud ficturus 1 iam , ct te magnopere , ut de negotio desistas ,

adhortor. Contra cuius enim copias contendas si minus antea expertus es , licet nunc cognoscas. Elige ex tuis cohortem unam , quam putas esse firmissimam , ct constitue contra me . Ego autem ex meis commilitonibus, quos nun in tua tenes potestate, non amplius x. sumam .

Tunc ex virtute nostra intelliges , quid ex tuiso copiis sperare debeas . Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus. ira percitus Scipio , atque animi dolore incensus , annuit centurionibus , quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit, reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni ἀAbducite . inquit, istos nefario scelere contaminatos, ct caede civium laginatos. Sic extra ual-

Ium deducti sunt , ct cruciabiliter interfecti . Tirones autem iubet inter legiones dispertiri ,& Cominium cum Ticida in consperuina suum

prohibet adduci . Qua ex re Caesar commotus , eos, quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsum custodiae caussa esse iusserat , ut suis onerariis , longisque navibus praesidio essent, ob negirgentiam ignominiae caussa dimittendos ab exercitu, gravissimumque in eos edictum proponendum curavit. CA

540쪽

331 Ingens saxorum nimbus eoortias Caesaris exercitum rebus necessariis carentem affligit. ΡEr id tempus fere Caesaris exercitui res acci- dit incredibilis auditu . Namque , a Vergiliarum signo confecto , circiter vigilia secunda noctis, nimbus b cum saxea grandine subito est exortus ingens . Ad hoc autem incommodum accesserat, quod Caesar non more superiorum Imperatorum , in hibernis exercitum continebat Ied in tertio , quartoque die procedendo , pro piusque hostem accedendo , castra communiebat. pereque faciendo , milites se circumspiciendi non habebant facultatem. Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportaverat , ut praeter ipsum militem , ct arma , neque vas , neque mancipium , neque ullam rem , quae usui militi esse Consuevit, in naves imponi pateretur . In Africa autem non modo sibi quidquam non acquisierant , aut paraverant ; sed etiam propter annonae caritatem , ante parata consumpserant . Quibus rebus attenuati , oppido perquam pauci isub pellibus acquiescebant. Reliqui ex vestimen-ttis tentoriolis tactis, atque arundinibus, coriis- tque contextis permanebant . Itaque subito im-ibre , grandi neque consecuta , gravati Pondere , tenebris , aquaque omnes subruti , disiectique nocte intempesta , ignibus extinctis, rebusque ad victum pertinentibus omnibus corruptis, per Castra passim vagabantur , scutisque capita contegebant. Eadem nocte v. legionis pilorum cacumina sua sponte arserunt.

a Verxillarum rano eonfecto Vergiliae sunt Pleiades: conomarguit occasum: sed qualem Haec, ut ex cap. 37. apparet. Februario mense videntur accidisse. quo Pleiadum nec coD micus, nec acronychus, neque heliacas occasus datur. Pr pius tamen adultus Februarius aut Martii initium ab heliaco occasu abest . quam a ceteris. & Hirtius fere per id tempus dicendo non plane eodem mense contigisse fignificat .h cum saxea grandine ) Olim editi , etim saxorum . Post au- . tem lecti. 6. simpliciter erando vocatur , cuius crassitudo , Glitudinem saxorum attulit. u . .

SEARCH

MENU NAVIGATION