Quaestiones Parthicae. ...: specimen litterarium inaugurale quod...pro gradu ...

발행: 1882년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ες τε την Ἀσέαν τυ εθνος διὰ τῆς Συρεας η λθ 9

Ut vides, multum inter utrumque auctorem discrepat

cum de loco, tum de tempore, quo Tiridates ad Augustum confugit. Quod Iustinus in Hispania evenisse testatur, id secundum Dionem in Syria actum est quod hic assignat tempori, quo Octavianu Aegypto pacata et constituta per Syriam in Asiam provinciam rediit, i.

e. hiemi ineunti anni o id ille reser ad Augusti bel

lum Cantabricum, quod per anno 26-244eStum eSSe constat. Cf. Dio LIII, 25. Itaque sponte haec quaestio sese nobis offert sitne res una eademque ab ambobus scriptoribus diverse exposita ita, ut alteruter err Seiudicandus sit, an potius sententia nostra eo inclinare debeat, ut singulorum narratione ad eventum diversum Separatumque pertinente sorte ortuna alter servaverit

quod alter omisit. Profecto arduum ille negotium suscipit, qui hanc litem diiudicare et discernere aggreditur. Aegre enim desideramus solidum fundamentum, quo freta disputatio nostra ad certum aliquem finem perduci possit. Ipsi con-

62쪽

46troversiae auctores Saepius tanta socordia ac negligentia res gestas Scripto mandarunt, ut neutri, nisi alia testimonia

accedant, statim fides habenda sit. Ceteri scriptores aut omnino tacent de dissensionibus civilibus Parthorum, aut nihil sere dant, quod ad rem nostram conducat. Unus Horatius Flaccus nonnullis trium priorum librorum carminibus res Parthicas illius aetatis tangens, auxilium nobis affert, sed tale auxilium quod sere συκένην ἐπε-ου- ρέα dixeris. Quamvis igitur parum spei sit, ore ut certo iudicio rem ad liquidum perducamus, operae pretium mihi

tamen visum est perpendere et examinare Dionis ac Iustini narrationes, ut experiamur, si sorte, non dico

certum, at Saltem probabile et verisimile aliquid propo

Quae disceptatio ut recte et ordine procedat, res paullo altius repetenda est, et necesse mihi videtur, ut historiam rerum in Oriente gestarum breviter exponam ab anno

36, quo Antonius infelicem in armos iniit expeditio

nem.

Nota res est, ut hoc bellum, quamvis susceptum in regem Phraatem, geStum Sse non ii Parthia ipsa, sed in Media Atropatene, I cuius re Artavasdes Parthis foedere erat iunctus Antonius enim iam ad Euphratem proceSSerat, Cum re Armeniae aioris, cui et ipsi Artavasdi nomen erat, magnis pollicitationibus auctorei fuit, ut itinere averso edos, quibuscum illi inimicitiae intercesserant, bello persequeretur. OX autem illius promissa vana et irrita evaserunt. Cum enim ipsi Antonio Phraata caput edorum oppugnanti re minu ProSpere cederet, et Statianus legatus, quem in itinere praesidio impedimentis reliquerat, cum permultis suorum a Parthis

I Haec regio, quam cave ne confundas cum edis proprie ita Dominatis, quos saeculo praecedentemithridates I in potestatem suam redegit, CL Just. XLI, 6 Strabonis aetate adhuc libertatem suam elici eventu defendit ab A mentis et Parthis, inter quos posita erat. s. Strab. 23.

63쪽

47 Medisque ad internecionem esset occisus deSperan Romanorum victoriam rex Armenius in regnum suum dis-CeSSit, Secum abducen Omnia auxilia, quae Antonio

Suppeditarat, equites d numerum sedecim milium, Parthico more optime instructos eorumque generi pugnae assuetos. Hoc incommodo nihil Romanis molestius evenire poterat, nam quos ipsi equites habebant, celeritate equitandi barbaris longe inseriores, non satis acriter hostem fugientem insistere valebant, unde factum est ut, sicubi Romani victoriam reportavissent, ea omni careret effectu. Antonius igitur, ut par erat, Artavasdis culpae et proditioni assignabat, quod post multas clades rebus insectis tristem illum in Syriam reditum inchoare erat coactuS, nec quicquam certius habebat, quam ut occasione data perfidiae poenas ab illo repeteret. Ne statim in reditu sumeret vindictam prohibuit misera conditio exercitus, qui continuis laboribus, proeliis, morbis graviter erat amictus. Itaque offensum suum animum quam maXime dissimulans

de solita familiaritate nihil remisit, sperans ore ut omni

ultionis suspicione remota minu paratum eum inveniret, cum bellum esset renoVamrNS. Postero anno, cum ad alteram expeditionem e com Pararet, OVUS SOCiuS, neqUe i SpernenduS, Peram

Suam prosessus est. Rex enim edorum Phraati propter iniustam praedae divisionem succensen timenSque ne

rem ab eo privaretur, legatis missis Antonii amicitiam ambiebat, atque ad bellum Parthicum societatem suam

Offerebat. Quam ille eo cupidius arripuit, quod Sic quidem id sibi adiunxit, cuius inopia imprimis fuerat in causa,

quominus anno priore hostem devicisset, nempe validum

equitatum, I qui armorum copiis pares dici poterant.

1 CL Strabo ax ἔ- δ' ου μικρα κατα την δυναμιν scit. τὶ ' τρο- πατιος Μηδία ῶς φησιν Ἀπολλωνίδης, et γε καὶ μυριου ἱππέας δυναται παρέχεσθαι, στεων δε τετταρας μυριάδας.

64쪽

Itaque ad magnam spem erectus ex Aegypto abiit, ut poenis, si fieri posset, a perfidis Armeniis sumptis, ad Araxem flumen cum edo iunctus, denuo bellum Parthicum inserret Uerum ne haec quidem expeditio ad finem

optatum perducta est. Nam medio itinere per litteras certior est factus, Octaviam uxorem Roma sibi obviam prosectam, Athenas iam pervenisse, pecuniam, militeS, multa, quae bello usui essent, dona asserentem, eamqUe percontari quonam illa munera missa vellet. Id ubi cognovit Cleopatra, quae honoris causa Antonium prosecuta adhuc ad exercitum morabatur, nullas non artes, fallaCi , machinas, quas seraX.aemulae seminae ingenium excogitare potest, adhibuit, ut ab Xore illum abalienaret ac tanta erat vis, quae hisce illecebris in miserum virum exercebatur, ut Cleopatrae plagis prorsus irretitus Alexandriam rediret, bello Parthico in annum proximum dilato, idque,

ut Plutarchi verba asseram καί περ ἐνστὰ ε τῶν LMQΘεκῶν εἶ ε λεγομένων. Iam lutarchi auctoritas, cuius vita

Antonii, in rebus Parthicis, magna fide sese commendat, mihi sussicit, ut initium discordiarum ponam in anno 35, non anno II, quod Viri docti statuunt male intellecto

ναστώντος, προτερον μέν, καὶ ως τε τὰ του Ἀντωνέου καὶ

Νεετὰ τὴν ναυμαχέαν ἀνθεεστηκεε, quae verba nihil aliud

significant, nisi iam ante pugnae Actiacae tempus Seditionem in Phraatem exortam esse. Accedit alia reS, quae Plutarchi testimonium eximie confirmat Post splendidaS, quibus de Antonio potiti erant, victorias Parthi praeter morem suum quieti domi manebant, nec operae pretium iudicare videbantur invadere in imperium Romanum et quaeStu praedaSque facere e terrore et tumultu quem ubique adversariis iniecerant. Quis est quin vehementer

65쪽

49 admiretur ignavam desidiam eorum, qui post Crassi caedem per complures deinceps annos Euphratem transierant et arma Sua longe lateque tulerant in Syriae Asiaeque fines Quid, quod Phraates, cum anno post Antonius totam Armeniam in potestatem redegit, regemque ArimaSdem comprehendit, ne tum quidein Romanis obsistere, et socio suo auxilio venire sustinuit Haec omnia, quae Xplicationem vix habent, nisi iam tum apud Parthos bellum inteStinum exarsisse statueris, me inducunt, ut Plutarchi auctoritate confisus profitear, iam anno 35 Tiridaten, idque haud dubie ab Antonio et Artavasde Medo instigatum et adiutum seditionem in Phraatem concitasse. Q)Has discordias egregie Antonius in rem suam ConVertit. Anno 34 sub initium veris in Armeniam contendit a)Rege specie amicitiae in castra pertracto, totam regionem partim vi, partim deditione suae facit potestatis, et filio suo Alexandro, ex Cleopatra prognato, tradit regendam. Filius Artavasdis, Artaxias, 3 a popularibu in patris locum suffectus, hostibus se opponit, sed frustra; proelio congressus Superatur et ad Phraatem confugit. Ipse Artavasdes cum uxore ac liberis in Aegyptum abreptus, ante currum Victoris ductus est in triumpho, que 'ade Armenia Antonius Alexandriae egit, ibique pauciSannis post iussit Cleopatrae ultimum subiit supplicium. Poster anno Romani iterum arma in Orientem On-Verterunt. Ne autem turbis Parthicis in Tiridatis gratiam intercederent, vetuerunt in dies crescente triumVirorum Simultates, quae iam ad apertum discidium et bellum

I Iustini quoque verba: qua victoria insolentior Phraates reddis, s cum multa crudeliter consuleret, in exilium a populo suo pellitur,' innuere mihi Videntur, secundum ipsum Trogum Pompeium haud ita multo post cladem Antonii arthos dissensionis secisse initium. a Dio XLIX. 33 sqq. lut Ant. O Vell. II. 82.3 Hoc nomen habet apud Augustum in on. Ancyr. V. 25 ac Annal. II, 2. Ioseph. A. J XV. 4. Dio autem eum Artaxen nominat. s. Dio XLIX, 39 I, I 6.

66쪽

so Spectare coeperunt. Quapropter minus commodum existimans longinquae expeditionis discrimina tentare Antonius non ultra Araκen flumen progressus est ac satis habuit societate cum Artavasde rege Medorum confirmata nova sibi parare equitatus subsidia ad bellum, quod cum Octaviano erat gesturus. I Itaque pacto inter eos convenit, ut Antonius edo contra Parthos, edus Antonio ad-Versus Caesarem auxilia praeberent, ut Romani partem Armeniae traderent Artavasdi, hic autem redderet signa militaria quae clade Statiani a fuerant amissa, de nique ut rex Iotapen filiam suam, pignus amicitiae, Alexandro Antonii filio collocaret in matrimonium. His rebus constitutis Armeniae a Phraate nihil periculi ini pendere iudicans Antonius in Ioniam properavit, ut totum se conserret ad bellum contra Caesarem parandum. Sed opinio eum sesellit. Initio quidem Phraates cum a Tiri date, tum a Medis districtus, nihil movebat, ne quic

quam ad Artaxiam in regnum paternum restituendum agere valebat; postquam vero Antonius in rebus e rendi minu prospera sortuna usus, copias suas ex edia revocavit, nec tamen reddidit auxilia, quae ipse mutua RcCePerat, rerum Statu promus mutatus est. Ab eo inde tempore Artavasdes non amplius vim hostium sustinere

poterat proelio superatus ipse captus est et edia cessit in poteStatem Victoris Armeniam quoque Phrames invasit eamque recuperatam reddidit regi legitimo Artaxiae, qui

regnum Suum auSpicatu est caede omnium Romanorum,

qui ibi reliqui erant. Rex edorum nescio quo mod0 in libertatem restitutus anno O ad Caesarem confugit et ab eo impetravit, ut filia Iotape, quam ante Antonii filio desponsaverat, sibi redderetur. C Dio Ι. 6.

Iam primum negandum mom est huic rerum ordi-

1 Plut Ant. III; Dio XLIX. 44. a Vide dissertationis pag. 46.

67쪽

n optime congruere, quae Dio de Tiridatis fuga

exposuerit. Etenim quid magis comentaneum St, quam ut Tiridates, quippe quem Antonio et Artavasde sociis devictis, vires ad bellum contra Phraatem sustentandum deficerent, eo sere tempore, quo rex edorum, Superatus et in exsilium pulsus sit 8 Eodem ducit et alius locus Dionis V, IO, ubi agens de rebus a C. Caesare anno a P. Chr. n. in Armenia gestis dicit

barganes ille fuerit patet ex onumento Ancyran V. 28 , Ut eandem emum ossea desciscensem e releuanum, domi am per Caium sitam Ariobarzani regis e-,dorum Artavasdis filio, geniam radidi, e fou, eius moriem lis eius Artavasdi.' Ariobarzanes igitur si filius fuit ArtavasdiS, nonne eo tempore cum Tiridate

eum ad Augustum confugiSSesar St, quo Pater regnum suum amisisset Verum aliud supereSt, quod maius etiam pondus Dionis narrationi affert. Nam libro LI. O commemorans initio anni a Romam pervenisse litteras ab Octaviano de rebus Parthicis ad senatum conscriptas accurate enumerat honoreS, quibus patres Augustum in laeti huius nuntii gratiam exornaverunt. Cui testimonio

fides habenda est haud improbabile enim iudico, Dionem hoc Senatusconsultum petivisse e sonte summae auctoritatis, ad quem illi, utpote viro consulari, facile aditu patebat, nempe X pSi acti SenatuS, quae Repius eum ad manum habuisse satis Constat. Q) Quodsi igitur certum exploratumque haberemus, semel tantum Tiridatem se ad Augustum contulisse, nullLs equidem dubitarem, quin Olu Di verum nobis rettulerit; tam rapte omni quadrant, mi huius narrationem

3 CL Wilman : De Dionis Cassii sontibus et auctoritate, M. I.

68쪽

cum rerum Orientis statu contuleris. Quandoquidem vero illud minime constat, nunc iam alteram partem noStri

propositi aggrediamur, et Iustini verbis in disquisitionem

vocatis videamus, num sorte ab aliis scriptoribus quaedam exhibeantur, quae huius quoque auctoritatem Confirment. Ut enim sit quantumvis verum et omni dubio Vacuum, anno O Phraatem finem bello intestino impo-SUiSSe, non necesSario inde equitur, ut omnis sit fides

alteri testi abiudicanda fieri potest ut Tiridates, postquam in Syriam ad Augustum se contulit, certamine renovato in regnum Parthorum restitutus sit, et deinde anno et iterum a Phraate adiuvantibus Scythis superatus a s Caesarem in Hispania et una Iunc emporis ferensem rofuerit. Ex quo Lachmannus in hac lite discernenda sententiam tulit pro Dione, res iudicata esse videtur nec quiSqtiam

amplius Iustini habet rationem 1 Carolus Franke in Fastis Horatianis pag. 65 Horatii carmen XV libri Iladscripserat anno 25, idque ad Iustini auctoritatem pro vocans. Quod iudicium in epistola critica quae operi laudato addita est, hoc modo Lachmannus impugnat s Cou ce ses, ni fasior, aliquot annis prius scrib omisso quis Sub arcto rex Elidae me uam orae, qui myririum se rear tam enim sub arcto retem cre o ibi eorum Se S uarum quorum auxilio fustinus XLII. 5 5 Phraatem in re num restitum esse scribis, quos Tanaisas alio

carmine III 29 fore sieni car se de empore se Ius sinus ecerit, qui cum debere dicere cum Dione I, 8 in Asiam ad Caesarem requisse Tyri fem, ferverae, in Hispania butam Iunc emporis perenum' somniavis, quod vitae a Tro um subiecisse Dio quae post haec

I Unus, quod sciam, excipiendus est Hermani Schillet Q. Horatius Flaccus, Oden und poden qui pag. Io res Parthicas exponens, Iustini narrationem probat, sed nulla sententiae reddit rationes.

69쪽

53 finito Hispaniensi bello essent ' In eandem sententiam verunt Eure Horatiana prosopographeia

pag. 24); Oria ius in editione Horatii I pag. 44);

-mmsenus Monum. Ancyr pag. Ι). - QuamviSigitur verear ne Sint qui causam me agere desperatam opinentur, tamen in medium proserre liceat quae mihi Lachmanni iudicio repugnare Videntur. Iam primum, quod Vir Clarissimus originem Iustini erroris detegere studet, id me quidem iudice, Praepostere agit, nam irritus est labor demonstrare qua via quis in errorem induci potuerit, nisi prius revera illum errasse certis argumentis cognitum habebis; et hanc partem disquisitionis, quae antecedere debebat, Promu praetermisit. Haud scio an aequius de Iustini narratione tulisset iudicium, si primum, quae ceteri auctores de iisdem rebus Script mandarunt, Xcussisset. Quod non sic intelligi velim, quasi Iustinum in discordiis Parthorum exponendis omni errore immunem iudicem contrarium o apparebit id tantum volo immerito Lachmannum fidem abneg Se nostro auctori tradenti Tiridatis fugam in id tempus incidisse, quo Augustus bellum gereret in HispaniR. Hoc ut probabile reddam, ipsum Dionem testem producam, qui libro III 33, cum res gesta enarrat anni 43 iterum Parthica attingit hisce verbis: ἐπειση

Hoc testimonium egregie, Opinor, Iustini Verbis convenit. Augusti de litibus Parthorum arbitrium, de quo terque

70쪽

agit, quin unam eandemque rem respiciat, non dubium est. Congruenter enim tradunt, Augustum filium Phraatiremisisse et legatis pro responso dedisse, non se Tiridaten dediturum arthis , neque adversus Parthos Tiridati auxilia daturum. Neque temporis ratio obstat. AU S- tum ex bello Cantabrico domum revertisse constat anno

24 Cf. Dio LIII, 8). Quodsi igitur Tiridaten sive anno

2 exeunte, Sive sub initium anni a 4 brevi ante Augusti discessum in Hispaniam venisse cum Iustino Statuimus, egregie huic accommodatum est, quod Dio tradit, anno post, quum Phraatis quoque legati Romam venissent, Senatum litis arbitrium Augusto permisisse. Quod temporis intervallum si cui sorte longius videatur, illum admonere satis erit, Caesarem haud multo post bellum

Cantabricum in morbum gravem et periculosum esse delapsum, e quo ViX aegreque Antonio US curante,

assurrexerit Dio 3, 3 Suet. Aug. I. fieri potest, ut hoc ei fuerit in mora, quominus prius legatis dederit senatum. Hic orsitan dixerit aliquis nondum causam tuam obtinuisti concedo quidem hoc de legatione Parthorum consensu nonnihil momenti ustini testimonio accedere , neque in dubium esse vocandum, quod Tiridates iterum opem Augusti imploraverit, sed unum adhuc restat tibi ut demonstres, quo iure fide dignus tibi videatur Iustinus reserens anno a Tyriialem ab

advenario re no esse exsuctum. Hoc si vere ab eo traditum esset, neceSSario eo Sententia adduceretur, ut

Tiridates post annum 3 bello renovato in regnum reStitutus sit, quod ne credamus obest Dio apud quem

nihil de bello civili redintegrato legitur.' Haud infitiasiverim Dionem id praetermittere; at quid tandem hoc

ad rem An auctoris sexcentis locis pessimae socordiae convicti silentium sussicit, ut alieno diserto testimonio omnis auctoritas sit abiudicanda Fac autem, revera

SEARCH

MENU NAVIGATION