Nicolai Tulpii, Amstelredamensis, observationvm medicarvm : Libri tres : cum aeneis figuris

발행: 1641년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

MEDICARUM LIB. I. 37 arcanis,abunde exercitatis, subduxit se clan

culum aegra: impediens hac ratione, ne mentis acies profundius dirigerctur in insanam hanc feriendi libidinem cujus absconditam naturam, nisi nobis invidisset, fugitiva haec aegra, neque nos sane invidissemus posteriatati.

Imaginaria ossium mollities. V Elut non cujusvis est, melancholicis me deri, sic dissiculter quo e eradicantur clanculum, ex ipsorum animis imagines, ab atra bile, falso impresse cujus tamen in geniosi inventi, nobile specimen olim edi turus, Philodotus medicus, restituit, plum bco pileo , cuidam melancholico caput, quod putaverat sibi jam diu, amputatum. Quo respiciens Cornelius Celsus, suadet

lib. ΙΙΙ. cap. XVIII insania lauic saepius ast sentiendum , quam repugnandum: non evidenter, ab his, quae stulte dicuntur, ad meliora, mentem ipsorum abducendam.

Insignis Pictor, infestatus aliquandiu ab atra bile , imaginabatur sibi falso , cuncta corporis ossa, adeo mollia, ac flexibilia sibi csse , ut instar sequacis certe, facillime in se complicarentur; si vel minimum illis innite retur. Qua opinione menti penitius impres

62쪽

38 BsERVATIONUM sa continuit se integram hiemem in lecto: veritus inde si surgeret, aliquid sinistri.

certo certius Venturam , quam hactenus metuerat, deformem ossium suorum , vel potitis totius corporis conglobationem.

Quo metu intellecto , nolui ipsi adversari: neque palam, sed clam surreptum ire, quam

conceperat imaginationem Asserens pro . pterea, mollitiem hanc non latere medicos: quin potitis iam diu animadversim ab Inctu to Fernelio lib. 11. de ab i. rer causis sicuti cera emollitur, ac induratur sic plurimum in ossibus etiam posse artem medicam, modo morigeros se praebeant aegri. Ipsius au tem Ossibus, intra triduum , restitutum iri

pristinum stabilimcntum. Et ante diem seg tum, potentiam quocunque ambulandi; dummodo fuerit diisto audiens. Quae promissa, dici vix potest, quantam excitaverint spem recuperandae sanitatis: de quam morigerum reddiderint ipsum, in admittendis remediis, atrae bili dcstinatis. Qua

convenienter CX corpore depulsa, exsolvi

mus mos facile fidem nostram jubentes ipsum surgere, ex cubili in quo integram

hiemem decubuerat. Vertim cum ea lege, ut duntaxat insisteret pedibus neque procederet vel latum unguem Secus si faceret, penes se culpam futuram. SeXto vero die, me veniam ipsi daturunt, quocunque deambulandi.

63쪽

MEDICARUM LIB. I. 39bulandi Modo rite obtemperaret arti. Quae certe monita eo fuere rigidiora, quominus expediit ipsi dolum hunc resciscere. Qui quo magis lateret, continuavimus te dia in medicamentis catharticis. Sed appropinquante jam secundo triduo; ostendimus coram promissi veritatem. Fadia non tantum venia, ambulandi per conclave, sed

etiam in publicum prodeundi Mobeundi jugiter, qualiacunque, sani hominis, munia. Qua libertate tantopere gavisus fuit ut ignoraverit quibus encomtis extolleret sani tatis suae Praesidem. Admiratus hinc artis potentiam illinc detestatus suam dissiden tiam. Quod tam diu denegasset fidem aqua tam salutare recepisset consilium. Vidit quidem hic aeger robur ossibus suis restitutum:vidit rediviva cruruum Oxlicia:vidit expeditum incessum vidit alia sed stuliatam hanc, totius hiemis imaginationem clanculum sibi eripi, nec vidit, nec sensit,homo caeteroquin minime stupidus, sed in arte sua abunde sagax, vix ulli secundus. CΑΡv1 XIX. Mola imaginaria. Uod ipsum inventum, non miniis se iciter quoque cessit uxori Salomonis Galem. Quge credebat, in vulva sua, conti

64쪽

Quam operam siquidem ipsi denegasses,sat agens rationibus potius, quam sagaci aliquo

stratagemate sententiam illam evellere, O peram perdidisses, neque vel tantulum profuisses aegrae. Quam praestitit clam circum venire, quam palam conVincere. Monita itaque fuit, haberet exactam e cretorum rationem si quae conspiceret

atra vel nigrae fuligini simillima crederet firmiter jam tum expelli molam sibi ingratiLismam. Quibus verbis ridem habens, ad misit haud gravate , modo Veratrum ni grum modo confeci ionem hamech, aliave expellendae eiuscemodi insaniae apta ratio rum ope, atra bile excreta, non dubitavit amplius de molae suae internecione : certa

uti credebat ex ejus occisis colliquatione , sequi nigram illam dejectionem: in quam praedixeram dissolutum iri, vivum illud monstrum quod imaginabatur vulvae suae inclusum. A quo licet id temporis feliciter evaserit: incidit tamen haud diu post in simillimam

insaniam, sed priore multo graviorem, cre dens firmiter se fato fimctam, ea conditio ne a Deo in mundum remissam, ut viveret deinceps excors Corde enim suo, a Deo,

retento, doluit impense,aliam esse sibi, quam aliorum Orvalium vitam quam tamen imagi

65쪽

MEDICARUM LIB. I. Iimaginationem, nulla cum auferrent strata

gemata affixit quidem ipsam aliquandiu, haec tristitia sed tandem quoque, licet latruditis discessit juxta illud elegantissimi Iusti Lipsit, Illos ab atra bile, curat dies, & quies

X venenato canis rabidi morsu oritur terribilis, ac exitialis ille aquae metus; quem de φοβώ. appellant Graeci. In quo siti enecantur ec tamen bibunt aegri .Cujus miseriae unicum remedium est, laquidem credimus Celso, lib. v. cap. XXVII . nec opinantem in piscinam projicere. Praesertim e 11

deveniant, antequam aquam metuant alias

foret spes in angusto, ex eodem Celso, vi cenna ac Cassio Aureliano imo ipse usu, essicaci 151mo, omnium rerum, magistro. Quod ipsum auxilium,tanti, in hoc mor bo, fit nostratibus,ut eo solo ferme contenti, vix expetant aliud. Neque sane injuria. a nat qUippe mare quoscunque. Neque vidi hamnus quenquam licet viderim pluri mos cui tempestive in mare projedio, quicquam sinistri, postmodum evenerit. Sed fa- itari hoc remedio, vel flocci facti O, Vel tarde, ac timide adhibito dedere multi, irrepa

rabilas, supinae suae incuriae poenas obsessi

66쪽

42 BsERVATIONUM jam tum penitius, Oblongiorem moram, quam ut ulla arte dispelleretur inevitabile strangulationis periculum. Viro aestuanti ac summe irrequieto, in censum clim oret guttur, utique impedita

deglutitio intenta praecordia spiritus dissi

citis; sitis inexhausta; c vibrans arteriae putasses: imperabatur confestim sanguinis detra ctio praeter clysterem, potiones frigidas: quae duo postrema auxilia, ceu humida, eX Pavescebat tam evidenter, ut moverit suspi cionem hydrophobiae, quam deinceps con si mavit certo adesse, exile aliquod vulnii sculum quod ante quintum mensem, in flixerat rabida canicilla. Quo neglectui habito, neque tanti facti Θ,

ut vel convenienter inde extraheretur con

ceptum Virus, Vel propterea proficisceretur mature ad mare proserpsit sane haec a bcs tam alte, ut infectis visceribus, degene raverit in steram rabiem. furorem adcoindomitum, ac belluinum, Ut nullis coerco retur Cpagulis quin poti iis miserabiliter pesiundaret hominem, cum per terribiles

nervorum contractiones , tum per incendium, ne toto quidem mari, eXtinguendum. Adeo ut opus non fuerit, nec huic, nec

aliis aegris, quoscquidem vidi satis frequen reS mortem maturare, sive per stragula, si ve per culcitram uti loquitur vulgus ori impositam.

67쪽

MEDICARUM LIB. I. 3positam. Pereunt quippe, per se fatis cele riter: utpote raro superstites, cu aquae formi dine,in diem,Vel tertium, Vel quartum.Qui bus addo, quod equidem neminem hacte nus, vel audiverim latrare, vel viderim mor dere; nedum cuiquam detrimento fuissera bidorum puta quae tamen, ne forte nocerent, jum nihil ominus, curiose mari semper abluere territus exemplo illius artricis, quam Caesius Aurelianus l. IVI. acut.morb. cap. IX scribit tertio die in rabiem conver sam quod lingua tetigisset, pannorum si turas, arabido morsu conspurcatas.

enex rabiosius. NA ut septuagenarius, demorsus a cane

rabido,elicuit minus mature virUS,bra

chio suo impressum neque demisit se ita in

aquam ut invitus ea satiaretur in quo a men Cornelio Celse, hujus auxilii summa. Sed blandius,propter aetatem, aliberis habi tus, perfundebatur Tya fluvio, non minus leniter, ac si solius cutis immunditiem deter sum venissent. Quum tamen expediisset, &penitus submergere, Minopinato illo terrore, integre Xpellere, aquae metum; ipsum

alias certo occisurum.

Vti etiam, haud diu post contigit; pro serpente

68쪽

OBsERVATIONUM serpente paullatim veneno:&infestante eius acrimonia, primitin quidem brachium ae sum sed mox etiam alas , illi adpositas; ac 'arum aestu tibi accenderetur cor, occupavit ipsum ilico, non tantum febris, sed

tam vehemens faucium siccitas ut immen sum sitiret neque tamen vel tantulum biberet, ob formidinem, conceptam non tantum ex aqua intuitu, sed ex qualicunque ejus mentione. Hinc torreri viscera, ira fervido a dore, tantas intus excitari augustias, ut demorsus sene reiiceret modo stragula sibi imposita, modo vero exsiliret nudus , ex lecto exclamans stentorea voce, ardenti Us sibi esse incendium, ii gentiorem sitim: quam ut posset ab homine tolerari. Quem tamen fervorem , si quidem sata geret bibendo ompescere , contremisce bant protinus omnia membra senticiis brachii nervos minus firmos, ad retinendum poculum, ratiocinabatur secum adinstar illius Philosophi, qui apud Atium, et II. serm. II cap XXIV. describitur se ipsum rogare quid Cani cum balneo. Quod si vero, tantulum liquoris sorberet, decidere ilico

poculum a manibus, χXhorrescere usque adeo corpus universum, ut exclamari non semel, o homines quid me cogitis , ad ea, quae naturae nacae tantosere adversa. Tantum

69쪽

MEDICARUM LIB. I. sTantum itaque profuit huic seni blan dio haec aquae ablutio : ut potuerit interdum, licet moleste bibere Praesertim cir ca postremos vitae dies, in quibus licet bibe

rit affatim, nequit tamen extinguere incendium, nimis diu inveteratum: multo minus

supprimere convulsiones, quae haud diu post ipsum iugularunt. CΑΡvΥ XXILCatalepsis ex amore.

I Uvenis Britannus, impensius ut soletilla

aetas amoriindulgens, perculsus fuit adeo vehementer ex inopinata matrimonii reputisa: ut obriguerit instar stipitis; sedens in editili suo, χΟΜ, sive detentus, sive congelatuis per integrum diem retinensque continenter eundem situm, oculos non minus apertos; atque olim simillimum adfectum delineavit Galenus, comm II in prori, cap. LV. A qua figura, ne latum quidem cum rec deret unguem iurasses certo, te statuam potius, quam hominem videre Adeo quippe fuere omnia non modo rigida, sed plane immobilia. Verum ubi exclamaretur, alta voce rem ipsius meliori esse loco,in cupiutam habiturum amicam modo adsereve teretur, prosiliit confestim ex sedili, qua si excitatus ex profundiore somno, rediit actutum

70쪽

ης OB ARVATIONUM actutum ad se, disruptis protiniis illis vincii lis, quibus ipsum arcia illigaverat, tenacis sima haec catoche.

pollicis Tremor, a detractionesanguinis. abro cuidam ferrario, nunquam ferieba tur brachii vena, quin contremisceret protinus, vel manus integrae , vel saltem pol lex ejus lateris , e quo sanguis fuit emissus. Cujus tremoris caussa procul dubio fuit, cum a spiritibus evanidis, tum ab innata, humidioris cerebri, imbecillitate quae duo in hoc aegro fuere tam magna, Ut ipsum tan

dem praecipitaverint in lethalem pople xiam. Cujus indicium, uti hic fecit pollicis tremor, ita alibi designat eandem, vel palpe brae, vel labii palpitatio. Vere itaque, vir ingeniosus Actuarius Tremor sit a natura, partim vietrice, partim Vero victa. Lib. I.

cc meth. cap. XVI.

Cognoscenda itaque medi is, non tantum, communis, sed praecipue propria cu

quam qui perspectam habet, is demum vere medetur Penetravit quippe ad naturae penetralia D edoctus, ex simili scintilla, in gens incendium in iisdem aedibus, aliquando excitatum contemnit haud facile parva initia:

SEARCH

MENU NAVIGATION