De recte formando studio theologico libri quatuor. Ac De formandis sacris concionibus libri tres, omnes collecti & restituti per Fratrem Laurentium à Villauincentio Xerezanum ..

발행: 1575년

분량: 953페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

921쪽

Docet ex

Igitur operae pretium est allegoriam, de qua nobis sermo est,ab his paululum distinguere, atq; concisus crassiusq; diffinire. Allegoria ergo est interpretatio scripturarum petita, aliquanto longius, di vel

Pter utilitatem, Vel propter necessitatem, post in te pretationem Grammaticam ac moralem, opporturi E diuncta.&quamuis a veiborum quidem sententia nonnihil remota sit, attamen reru quae conferuntur aptam retinet similitudinem, semper aute doctrinae

fidei est analogia, atq; ad audientium institutionem

coparata. Cuius sane interpretationis exempla apud scriptores Ecclesiasticos frequentia obueniunt.Similitudine autem redditur,quod dicimus manifestias. Poetarum qui fuerunt Theologi Gentilium, narrationes,&insis plerasq; fabulosas, videmus ita explicari, ut sub fabulosis inuolucris, ostendatur latere maximarum rerum cognitionem, necnon posse ex illis insignem doctrinam modo videlicet de naturis

rerum, modis de vitae institutione, modo de religionis placitis decerpi. Cuius generis interpretationum formae elegantes exstant, apud Palephatum, de non credendis ni storiis. Fulgentium, in Mythologiis. Diuum Basilium, in libro seu concione ad adosescete de legendis cum fructu scriptoribus Gentilibus. Elt autem omnis haec interpretatio, si rite expendimus, plane allegorica, dc nemo it inficias, utilitate ingentem in ea eue positam. Ad eundem igitur mota dum,alienum non est, multos lacrae scripturae locos allegorice,&quidem magno cum fructu enarrari, mox xime cum in consesso sit. Sacram scripturam myst riorum esse supra quam dici potest foecundam, ne non uberrimani spiritualium bonorum materiam, in omnem vitae dc cognitionis usum suppeditare. Ex

his igitur,quid praesenti loco per allegoriam velimn perspici potest.

Caeterum oportet prudenter allegoriam a typo distinguere. Multos nanq; videmus. qui typos de allegorias confundusiuit ubi typus apud scriptore sese oc

922쪽

fert. ibi allegoriam esse falso autumant. Etenim qua do legunt, i. ad Cor. io. Patres nostros Omnes sub nu- patinis be fuisse,& omnes per mare transisse,& omnes in Mo stri omnessen baptizatos, in nube & in mari, Sc. opinantur ibi sub nube esse allegoriam,sed falluntur, cum typus latum proia fuerunt. feratur,aut verius exemplum. Evincit nanci, Apost. exemplis ob oculos positis, eos qui postquam sacra mentis per Christum salubriter institutis Vsi fuerint, quae si si in pristina peccata recidunt, nequaquam impunes suta ibi euasuros. Igitur discrimen inter typum & allegoria notetur hoc obseruetur. Typus seu figura snam hoc nomine Vocem typi Disteren-esserunt interpre: te est,cum factum aliquod accersi. tiaiypicitur E veteri testamento, idq; ostenditur praesignificasse, seu adumbrasse aliquid gestum vel geredum in te

stamento nouo.

Allegoria vero est,cum aliquid siue ex veteri, siue ex nouo testamento, nouo sensu exponitur, atque accomodatur ad spiritualem doctrinam, siue ad vitae iii stitutionem. Typus consistit in factoria collatione, de totus hi a Typus. storicus est. Allegoria occupatur non tam in factis, Auςῖoxia in ipsis concionibus, E quibus doctri nam, di multa cidi dactici sunt generis, depromit. Typus non fere de aliis rebus sermocinatur, quam de Christo, S: Ecclesia delege,& Euangelio, neque passim accommodatur nostris personis. Allegoria vero disserit de rebus quia buscia laque, a tq; pl urim v m accommodatur personis nostris, quas oportet per eam erudiri, atqiae ad officia excitari pietam. Bretiiter, typi ad certas res, de PersO- Nota. na Christi, de Ecclesia, de lege, de Euangelio, in a ngi sium contrahuntur. Alleporiae autem latissime patent,& per quascunque distunduntur materias. Vn-dὶ fieri porcst, ut in una eademque historia, hinc tyrus, inde allegoria, seu interpretationes longo intc uallo dissitae. diuersa ratione ad norentur. Narm historiam Dauidis pugnantis cum Goliath, si dicam piae-

923쪽

Christus vicit, ac prostrauit, adduxero expositionem per typum, si vero transtulero ad nos,dixeroque si gnificari pugnam spiritus cum carne, quam unusquisq; nostrum in sese experi tur, erit haec interpretatio alle gorica . Haud magni negoti j est paria exempla congerere. Certe probationes siue expositiones a typis,pa sim in nouo Testamento fiunt obviae sonas deuorari a te. ra. tus a pisce, iterumq; eiectus, describitur. Matth. 32. typus Christi per triduum sepulti, dc a morte reuiuiscetis.Serpens aeneus. l Oan. 3. typus Christi crucifixi. Io-x hoh; 300 I9 agnum Paschalem, cuius ossa non frangebanditii uiri A se Cluisti extitisse typum atque imaginem decla postoli ad ratur. Ad Gal. duo fili j Abrahae, typum oerunt duo

Ual. . rum testamentorum. o loco, tametsi Apostolusi si ibi alte pse pronunciet,ea per allegoriam dicta, tamen rectE L adieceritnus, non per allegoriam, sed potius per typudicta esse. dante nos sapieter adnotauit in commentarijs ad eandem epistolam Clarysost.dicens: A legoriae vocabulum ibi usurpatum pro typo . Vidit quippe doctissimus Scripturarum interpres, allegoriadi typum vehementer discrepare. Quamuis diit u lari non potest, allegoriam quoque statim aspergi, ubi

Apost. Hieiosolymam interpretatur matrem nostra,

intelligens haud dubie, Ecclesiam ex Gentib. collecta quae sterilis semper fuit existimata, sed foecundiores secta est quam synagoga Iudaeoru , qua de re Hieron. . an commentariis super verbo illo Isa. . Letare sterilis quae non paris. Caeterum allegoriae non ita crebri sunt, Vt typi,&allegoriae spectantur, non modo in historiis, veru si Gquenter etiam an pr ceptis, tam in lege quam in Euangelio compraehensis, veluti cum i uber Deus, bovi trituranti non obligari os, non spargere in agro diuersum semen. Item Christus mandat yr ingi lumbos. ει gestari lampades ma nibus. Quibus sa ne locis a llegoriae manifest subsunt. Si quis exempla plura disci εmen inter typum & allegoriam aperietia, desiderat. commentarios legat Cyri lii in Leuiticum, ubi ire quenaeis

924쪽

quenter, c im de sacrifici jGrilib. dcc remoniis agitur: Primo loco exponit, si quis typus de Christo vel EG clesia in illis lateata secudb annectit per alleo oriam, aliquid ad nostram institutionem coducibile. Hu usq;,quantum allegoria dc typus distent. Superest nunc, bi, dc quando allegoricas interpre Ibi&quitationes expediat adhibere, demonstxςm V ti,in. 4M Certh locus postremus ijs dabitur, nec prius lice bit ad allegorias descendere, quam excussa fuerint, diati primum quae ad sensum Grammaticum, deinde quae ad moralem, siue ut A post. loquitur προς ποδεια. νspectant. Quamuis nec semper, nec temere, sed tunctant. m,cum vel cogit aliqua orationis necessitas, vel Tribu, d. suadet singularis auditorum Utilitas. Utrumque causis ne- quomodo contingat, ostendamus. Necessitas qui cesse est aldem exponendi per allegoriam tribus ex causis pro

Prima,quando scripturae, nisi tropum subesse acci- ptima eanpias,falsitatem prae se ferunt. Verbi gratia: Psalmus se. . canit de Christo Super aspidem dc basilinum ambu labis,dc conculcabis leonem & draconem. Atqui cu

Christus fecisse istud non legatur , subesse videtur verbis Prophetae salsitas. Gre verba illa per allegoriam. si de superatis,ac debellatis, diabolo,mundo, '

peccato, morte enarres, perspicuam ac veram habes sententiam.

Secunda, quando verba scripturae insensu Gram- serenomatico accepta,pariunt absurditatem. Quo pertinet causa. locutiones ill de Deo, quibus tribuuntur ei adfectus

humani, nonnunquam etiam vitiosi, ut ira,poenitentia, taedium, dubitatio, vel ignoratio furor, &c. Item ad Rom. 9. Hoc faciens, carbones ignis congeres si per caput eius.Vbi, cum de cibando & reficiendo in mico verba praecedant,videntur sane ista contra amia citiae leges esse addita. Velum oportet allegoricei

terpretari,quemadmodum ait Augustinus de doctriuna Christiana, libro 3. capite i6. Vt intelligas te ad beanescentiam reuocari, A carbones ignis esse ure tespc

925쪽

tes poenitentiae gemitus,quibus superbia sanatur ei', qui dolet se inimicum fuisse hominis,a quo eius miseriae subuenitur. Eiusdem generis est praeceptum illud Deu ter. as. Non obligabis os bovi triturati, nam in speciem a surdum videtur,de ea re precipere. Quotusquisque

nim solet boui obligare ost Itaq; rectissim Einterpretatur Apostolus, eo per allegoriam, significari fideliter laborantibus in Euanges ij ministerio, haud deneganda vitae necesi tria.

Tertiare. Terrib, necessitas cogit allegoria adhibere, quadosa. sensus Gramaticus pugnat cum sana doctrina Christiana, vel aduersatur bonis moribus. Praecipit Chri i stus Mati. s. ut oculum siue pedriqui offendiculi causa existit, eruas,abscindas, abs te pro ij cias. Sed quado sine peccato, quod his verbis mandatur, haud posset perfici, cogit profecto necessitas allegoricam interpretatio item inquirere. Itaque rectEChrysostomus in Matth. Homi l. i7. non de membrorum disturbanda compage, verba fieri astruit, sed malum argui voluptatis, nec non de his esse sermonem, qui nobis famuliaritate iunguntur. Fugiendam igitur esse volu

ptatem, fugiendos & propinquos, qui a pietate nos

abducunt.

Permulta occurrunt huius generis in Canticis ca ticorum,ut de multis uxoribus,& concubinis sponsi, de contrectatione uberum, de voluptariis conuiuiis. Imo totus hic liber ex perpetuis allegoriis conflatus est. Item Hieremiae aue. Bibite & inebriamini, vomite

di cadite.Vbi loquendi forma, atque similitudo de

briorum moribus sumpta est, notanturque incredu biles omnium regnorum pςrturbat OneS, atque maximae strages secuturae. De qualibus sententiis A ug sinus de doct. Christ libro tertio, capite a 2. Si quae facta, inqui Cleguntur a Patribus etiam sanct is, quae tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post aduentum Domini, diuina praecepta custodiunt.

ad intelligentiam referant, id est, ad my-

926쪽

po I MANDIS, LIBER III. t

sterium per allegoriam,factum vero ipsum, ad mores non transferant. Quandocunq; igitur huiusmodi loci fiunt obuii, necesiarib ad allegorias cofugitur, qua- do quidem interpretatio Grammatica si retinetur,

errores non paruos gignit. Sic enim natus est error Anthropomorphitarum, Deo tribuentium humana membra & adfectu , cum morphita nollent locutiones illas de Deo in scripturis usitatas rum. iuxta tropum quemadmodum decet accipere. Sim i Euchitaraliter errarunt Euchitae, semper orandum esse stolide I Qx contendentes,quia in euangelio dicitum oportet semper orare,&nunquam intermittere. Qua uis hic synech doche potius occurritur errori, qua allegoria. Sed

illorum error crassior, minusq; tollerabilis, qui sei psos castrauerunt, quod in Evangelio praedicentur beati, qui seipsos castrauerunt propter regnum Dei.

Liquet igitur. necessitatem interdum imperare, Ut allegoricae interpretatio nes in medium adducantur. Iam vero utilitas suadet, adhiberi allegorias, quan Tune addo nimirum siue in historiis, siue in pr ceptis & com hibeturcionibus tam in lege quam in euangelio obuiis, ver Ri ba ipsa grammatice sumpta nullam Viden lux ad se qitandore utilem doctrinam,aut institutionem, vel si aliqua ta ea

apparet, longe tame proueniret uberior, Vbi interpre- tas auditotatio allegorica adiungeretur. Quod exemplo planu ribus pi facta Legis in historia Iacob, quomodo deceptus me rita socero Laban, quomodo Lia acceperiti putans se R potiri Rachele quomodo pro Rachelh tot annos duram seruitutem seruierit, quomodo in te ea gregem suum mira solertia auxerit, , irgulis versicolori b. ad canales positis. Hic aut exigua, aut nulla videtur Vti ais doctrina esse propolita,sed potius fraudes, astutiae, stultus amor,opu cupido. Qu'mobrem ut fructum aliquem decerpas, expediet te omnia per allegoria eX-plicare,& dubio procul, sub duro cortice lite ae, inue- interprenies suavem nucleum spiritus,&non iniucunda my tatio hi- steria. Nos aliquando iuuenilis exerciti j causa, ita su storiae I

mus in scholis interpretati. Lia diximus adumbrare

927쪽

s t DE SACRII CONCIONI IL

philosophiam humanam . Rachelem vero diuinam. siue Theologiam, pro hac percipienda omnes labo res,vigiliasque impendi debere. Nec aspernandam quidem philosophiam humanam, si nobis obtrudi

eam contigerit, sed tamen finem studiorum ora nium, ad rerum diuinarum cognitionem comparandam tendere. Interea autem nobis amplissimos

fructus obtingere, dum in studiorum cursu pers ueramus . Neque ipsius Laban , id est, mundi αcarnis imposturas posIe obsistere, quo minus optatis tandem bonis fruamur. Alius sorte aliter,&commodius doctiusque. Legis insuper diuersa praecepta in Leuitico , vel alio volumine de sacerdo tio, de caeremoniis, sacrificus, obseruationibus di uersis, atque horum quidem , quando sola inspici tur sententia Grammatica, nullus plane nobis usus est, cum defunctiones legales nunc sint abrogati, nulCocludit loq; modo ad nos pertineant. Quo igitur fructum a- locos,qui liquem spiritualem ex his capias, consultum est iii

seςundu terpretationes accersere allegoricas,ad vitae tuae instii Udδ ii xς tutionem utiliter comparatas. Sic autem Origene ii stetite, Cyrillu Eucherius,prqcepta legis c remonialia pro videntur pe omnia apud Graecob enarrarunt,apud Latinos ali per allego quoties idem facit Augustinus. Relinquitur ergo, iuria expo- istiusmodi locis, ne veluti steriles sine fructu praeterni Posiς- eatur,optimo iure allegoricas interpretationes coctu' nari, in caeteris vero locis nequaquam, Nam ubi petispicul su ni historiae, quae per se satis largi ter doctrina

Docet qua salutare suppia itant, quales in libris Iohosua, Iudicudo min0. Saninetis, Regum plurimae, ubi item nuda continenaue otia tur precepta mores informantia, velut in libris dida cticis, Prouerbiis inquam, Ecclesiaste. Hiob, Psalmis.

superuacaneu fuerit allegorias anxie interserere. Naneq; necessitas, neq; utilitas, laborem eu requirit ibi. Porro quomodo a Ilegoricae interpretationes for mari debeant, explicemus. Est autem eiusmodi hoc artificium,quod potius usu , frequentiq; exemplorum

ab alijs tractatorum dijudicatione, quam praeceptio nibuu

928쪽

hibus vllis addisci queat,attamen in gratiam tyrona quo de allegoriis, quas ab alijs subinde proferri videt,

prudenter iudicare adsuescant,aliquotveluti generales regulas seu obseruationes proponemus.Sit itaque prima obseruatio. Non vacat temeritatis nota, qui putat quouis loco allegoricas interpretationes in medium produce r. obstitiadas. Mirum in modum labefactat ea audacia si riptu Tarum authoritatem. Statim enim suspicantur audi tores, nihil certi scripturam in se habere,&libera esstud quemvis locum quamuis adsuere interpretationEQiram ob causam Porphyrius nostrae religionis do. ctores irridebat. Iulianus ibidem inuidiotissime no stris exprobrabat.Seper reuera oportet dispicere, que-

admodum diximus, ubi fieri illud postulet necessitas

vel suadeat utilitas.Si ulla in te,certE in hae sobrios parcosq; esse decet. Si animus est allegoriam te tere, vide in primis, Ut interpretationis eiusquam meditaris,sententia alibi udio. inscripturis clarE & absq; tropo expressa inueniatur, atque detracto velamine,analogiae fidei respondeat. Clim enim allegoria omnis ad docendos auditores de rebus pietatis in stituatur, par est, in ea simplex doctrinae veritatis eluceat. Q circa tantum non est,

qua suis at lcgorias ab aliis fabricatas recipere, sed exipere eas oportet ad Verbi Dei pormam & perpendiculum.

Dabitur deinde opera, ut allegoriae intra certos do 3 obsee ctrinae limites coerceantur, nec non potissimum ver u W0:insentur in locis communibus,euangelii atque doctri inae Christianae. Extra haec septa, qui eas deducit, prae--versariterquam, quod iniuriam facit sacrae scripturae, tu Vci debet aliexb auditores letdit magis, qua adiuuat,&de ipso dici soria.

potest, quod iuxta prouerbium, extra oleas currat.

Debet i nsuper allegoria veth per omnia quadrare ad partes siue sententiae, siue historiae, quam enarrandam suscipis, neque pugnare ullo pacto cum praece-ἀentibus in ea aut seqtientib. Etenim si dissentiat, lon

929쪽

Quinta o erua

tio.

giusq; petita si tua interpretatio, durior erit. Ideoq; omnea miserit gratia. No quide, quod necessariu siti singulas particulas, dc circunstantias superstitiose excutere, sed interim eas,quae principales sunt, causamque cum primis illustiant,praeterire haud quaquam

conuenit.

Eo autem artificio formari vult allegoria, eoque o natu vestiri & comi ,ex quo qua si maiestas quaeda a cedat,&vnde auditores iudicare queat,podus aliquod ei inesse, neq; institutam modo ad aliquantam ani morum delectatione. Ieru metiam admouendos, Fquoad fieri licet adfectus. Quod si haec virtus absit,frigida plane erit interpretatio,censebituri parum d xtretractata. Neq; etiam iusto diutius immoraberis, aut logius Se x 0v quam causa postulat persequeris.Vnde quibusda pla- cet iussicere, si allegoriae paucis tantum verbis,argutE . . . di cum quadam suaui acrimonia,perstringantur ve rius,quam pertractentur. d genus usurpatum cernimus in sacris literis, dc propterea merito imitandum,prima,ad Corint. 9.. Non obligabis os bovi trituranti. Num boues curae sunt DeoiAn hoc propter nos omnino dicit propter nos hoc scriptum est, quod spe debeat is, qui arat arare, & qui triturat sub spe spei suae particeps esse de beat Idem Apostolus ad Ephesquinto, quae de sacra mento coniugii, deque mutua dilectione viri de mulieris coeperat, eleganter persequitur, exponens de Christo dc ecclesia Sacramentum hoc inquit, magnu est, verum ego loquor de Christo,& de Ecclesia. inainterpretatione quamuis breui coniuges ad officium vehementer excitat, ct sacramentum matrimonii magnifice extollit Christus, Matthaei. i6. iubens diccipulos cauere sibi a doctrina Pharisaeorum &Sadi ' caeorum utitur succincta a Ilegoria de fermento. Hi storia de Moyse velante faciem suam ex libro Exodi, cap. 34. Multo artificiosissime. z. Corinth. 3. eXponiatur, de exilcatioe Iudaeorum. Etiamsi typum ibi e cuti,

930쪽

FORMANDIS, LIBER III. ssi

cuti, non male quis diceret. Allegoria tamen fuerit aptissima, si de iis interpretemur, qui nostra tempestate veritatis doctrinae ecclesiae Romanae fulgorem ferre non possunt. Et si vero breues allegoriae esse debeant, perspicuastanae, minusq; intricatas esse oportet. Obscuritas om nis cum intelligentiam impediat, utilitatem tollat, tum vero dc fastidium gignit. Cum nihil obsit,quo minus unus idemq; locus varie per allegoriam enarretur,cauendum tame, ne Plures interpretationes adhibeantur, aut si forsitan se rat locus,atq; inueniatur etia apud doctores multi- Cauerelliciter expositus, ea tame sola erit usurpanda, quae debo conplus habet gratiae,magisci; conuenit instituto, Sc ver esonator satur locis communibus, nec non alibi in scripturis, 'ς pluxς comprobata legitur. in Urpre-Extat haec regula apud Augustinum in comen- adhibeaetariis ad Psalmum 8. Postquam enim versum illu& in una ea- sequentes. Omnia subiecisti sub pedibus eius,oues& demque boues,&caei.per allegoriam fuisset interpretatus de cocione. potentia Christi,tandem subiecit. Non quia ista nomina isto solummodo intelligi&explicari possunt. sed pro locis, nam alibi aliud significant. Et haec regula in omni allegoria retinenda est , ut pro sententia praesentis loci consideretur, quod per similitudinem

dicitur. Sed obseruationes plures congerere supersedemus. Magis optamus,ex ipsi allegoriarum artificiosa tra Etatione, qualis tum in sacris libris,tu in sanctorum patrum commentariis conspicitur, addisci,quae: huc perti nent, quam ex nostris annotatiunculis. A ugust. ubi illi visum fuit allegorias adiungere,c teris patribus visus est felicior, sicut etiam parcior. Recentiores non ita multum,&ni fallor ad euitanda apud imperitos offendicula nonnulli enim nostra aetate allegoriis mire abusi sunt)sese in his exercuerunt, etiamsi quidam excellentis ingenij homines,egregium ac dignum imitatione praebuerunt specime. Exemplara

SEARCH

MENU NAVIGATION