Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

neqvagnam noui: idem videlicet nemini in nercatu se ei undo fidit, nisi statim ipsoque in loco pecunia num earetur. Mentiendi crimen non Graecis omnibus generatim, sed solis Cretensibus, exprobratum est Menandri versiculo, quem diuus Paulus ad Tit. I, Ia adducit:

Non inficiabor, auditores, quod non parum mihi placeo, me Iue amo, cum nationem illam olim florentissimam, quam supra ceteras Omnes demirari usque a puero consueui defundendi occasio datur, et crimina propulsandi, quae falso alli imputantur, praecipue vero adeo probrosum mentiendi crimen, quo eam plerique, etiam literati viri, allati prouerbi sensum ignorantes, in malamque partem accipientes, per summam iniuriam ini

mant et calumniantur.

DISSERTATIO XV.DE LAUDATIONE, IVA MOMERICI HEROESSEIPSOS INTERDUM EXTOLLUNT.

s UNO PsIS. Laus in ore proprio sordescit Iactationis definitio. Duae eausese, cur sit vitiosa rates sunt glirios Homeri modesta Pindarus, oratius et Ouidius laudibus se ipsos exerunt. Similiter CDeero. Gloriatio minus dedecet milius. Gloriatio Aeneae. Intol randa Maximini Imperatoris iactantia. Caus se, quae areationem excusant, quatuor Anci propriis laudibus indulgent. Sine eat Draudare seipsum , turpe es. Aliqua ferme caus a heroas Homericos, e se magni ce loquentes, tuetur. Nequaquam damnuntas Homerus, quod militares homines thrasonice loquentes fecerit.

audem in ore proprio sordescere notius est, quam ut verbis explicari opus habeat Illud enim Maccaauros

132쪽

IIo DissERTAT XV. oev Eγκωμια, feceris deue ira encomia, adagii loco, ex Menandro usurpant Graeci.

De te alii narrent, proprio sordescit in ore Gloria si taceas, plus tibi Iaucis erit.

Non ineleganter Michael Verinus, moralium disti estorunt praeclarissimus scriptori verum tamen numquamne seipsum laudare liceat Numquamne non vitio verti debeat

honorumifice do seipso loqui Atqui hoc ipsum est, de quo

hodiernam disputationen instituimus, ut simul Hornericos heroas, qui sibi ipsis laudem non raro tribuunt, defendamus, simulque vobis non inutilia de laude sui praecepta tradamus, ornatissimi adolescentes. Quod dum

breuiter X sequor, peto, atque obsecro, ut me benigne attenteque, tuemadmodum consuestis, audiatis.

Equidem non infitior, quod extollere se ipsum gloriando, vitio plerumque non caret. Est enim laetantia inanis de se, et stulta praedicati, siue cum Cicerone mavis eam definire iactantia est olusetas gessiens, et se esserens insolentitis. Tu sti lib. IV. Duabus vero de caussis sordidam isse liquet, a vitiosam praedicationem de seipso quarum prior ea est, ii odi decebat te pudor, etiamsi ab aliis laudareris, quanto magis aduersus pudorem modestiamque fecisti, dum laudes tuas per te ipsum arroganter adferre non erubueris ' Altera vero, quod ius etiam violas, dum tibi videlicet ipsemet sumis, quod tibi ab aliis tribui oportuit. Nihilominus nescio, quomodo huiuscemodi iactatio peculiare summorum siue ingenio, siue

rebus gestis, virorum vitium est; quibus tamen magis credo admiratione virtutis, quam iure caussae plerique hominum hanc culpam solent remittere. Quantum enim

Dii boni se suaque amant, ac iactabundi esserunt maximi vates Si enim unum Homerum excipias, qui singulari exemplo pudoris et modestiae non solum a propriis audibus sibi temperauit, sed ne nomen quidem suum diuinis

carminibus uspiam adfixit, in eoque totus esse visus est, vi se ipsum celaret, vix alium inuenias, qui suarum laudum buccinator non sit, seque non celebret arrogantius. Namdi

133쪽

Nam, ut Graecos praetermittam, in quibus prae ceteris Pindarus habetur elatior, dum nullum finem facit, facultatem, qua pollebat, magnifice ostentandi, nonne Horatius atque Ovidius putidas sui ipsorum laudes obtrudere videntur. Exegi monumentum aere Perennius,' inquiens ille , hic vero

Iamque opus exegs, quod nec Iouis ira, nee lanis, Nec poterit ferrum, nec edax obolere elusas.

Cicero autem, vi saltem unum etiam ex oratoribtus praeclarissimis nominem, consulatum suum , Catilinaeque a se detectam, profligatamque coniurationem nullo non loco ad nauseam depraedicat, suumque ab exsilio reditum adeo verbis exornat, extollitque, ut reipublicae humeris, quum regrederetur, aduectum se esse iactet. Ita sanores habet, auditores. Summi ingenio viri, ut mox dicebamus, licentiam quanimiam seipsos laudandi, nemine paene refragante, sibi tribuunt, longeque adhuc maiorem licentiam arripiunt milites magnique duces et exercituum Imperatores, quos certe esse gloriosos, ex eo, quod profitentur, vitae instituto, minus videtur dedecere. An-

non Virgilianus Aeneas, quem isti Homeri iniqui reprehensores, non recto fortasse iudicio, Homericis heroibus anteferunt, longeque illis adpellant pietate, honestate, verecundia absolutiorem, seipsum sidentissime praedicauit

Sum pius Aeneas, Fama super aethera notuX. Aeneae magni dextra cadis.

Quae duo plane loca satis effusam, tumidamque prae se

serunt iactationem. Neque vero Aeneam reprehendere propositum mihi est, auditores. Novi enim iactationem illam egregiam quamdam in loquendo confidentiam, praeclarumque excelsi animi argumentum a plerisque exilli mari, et a virtute potius Ortum laabere, quam culpae nomine esse coarguendam illud solummodo contendo,

quod, sicut ille se ipsum praedicans ab omni culpa prope iure suo vindicari postulat, ita et Homericos heroas pari dignot

134쪽

git DissERTAT XU. dignos venia habeamus, aequum est. Sed quoniam quacumque in re statuendus est modus, quem praetergredi sine culpa non liceat, idcirco si certos fines, prudentis arbitrio viri figendos, transiliant vel ipsi duces, summique imperatores, dum se ipsos praedicant, nimisque imis modicis iacitationibus sibi placent, minime puto tunc esse serendos. Quis enim erat Maximini Imporatoris iactantiam, arrogantiae plenissimam, quam recenset in eius vita Capitolinus victa siquidem Germania, tam superbas literas ad senatum dedit, ut nihil umquam insolentius exis cogitari posse videatur; quarum exemplum hoc est Brevi tempore P. C. tot bella gessi, quae nem Ueterum. Tantum praedae in Romanum solum attuli, vinitum perari non soluit. Tantum cutiuorum adduxi, uel Dix bla Romana sufficiant. Itaque huiusmodi laudationem sui ultra modum arrogantem, et inflatam imperatori etiam nequaquam licere vltro adfirmamus. Sed ubinam in Homericis heroibus immoderationem tantam, tantamque insolentiam, animaduertas et damnos ' Atqui si rem diligenter inspiciamus et cum doctissimo viro, Plutarcho, examinemus, ipsis ferme eas fuisse caussas, cognoscemus, quibus non modo bellicis inperatoribus, sed aliis quibuscumque laudes suas pertractare nequaquam turpe sit, sed utile potius et honestum. Primo enim se ipsum commendare licet, ad crimen fictum, sibi intentatum, propulsandum, refellendamque calumniam. Qui enim id facit, sibi ipsi veluti ius suum, aliena adactus iniuria, triobuere videtur. Quapropter Sthenelus plane nobis damnandus non est, quum diceret Iliad. I. IV.

Nos, multo nostris meliores patribus esse,

Si quidem verba illa contumeliosa, quae Agamemnon in

Diomedem coniecerat, concoquere non alabat, videlicet

135쪽

IN O HOMER v M. iis Eheu D in tam forti nate parente Otii trepidus, timi usque acies circumspicis Oiptas FCum itaque amicum, atque ex obliquo se plum, utpote Diomedis adsectam, ignominiose compellatum, defendat, ipsa cauila veniam de se dicenti conciliat. Quod si ad ineratos praeclaro viro, in aleficia pro bene sietis recipienti, verba sacere contingat, maior etiam facultas res, quas gessit cum laude, recensendi permitti debet. Sic Achilles indigne ab Agamemnone habitus, iniuriaque illa quar saepsus memorauimus, lacessitus, irae, Uae se transuersum agebat, hecessata ana veluti exhalationem, concedit iactatitiam Iliad. lib. IX.

et rursus Ilias L XVI.

Non uenire galeae fulgorem cernere Uirce Cominus a debunt.

Nam loquendis bertas, quae sui ipsius defensionis pars est ut ait Plutarcius, ex quo pleraque haec studiose delibauimus iactatio aena admittit. Secundo potes aliquis laudationem sui sine crimine auditoribus ingerere, ad eos honestae aemulationis studio inflammandos. Hoc sane modo Nessor, suas pugnas et praeclara facinora narrando Iliad. V L et Patroclum ad pugnam instigauit, et nouem graecox heroas ad singulare

cum Hectore praelium excitauit. Hortatio enim, quae factum verbis coniunctuiri habet, exemplumque proprium ad imitationem inuitans animata est, et mouet, et exsil-m Ulat, et cum impetu, ac proposito animi spem etiam

consequendi et potiundi eius, ad quod impellimur, certam iniicit. Tertio interdum etiam ad deprimendum, cicurandumque insolentem hominem ac serocem conducit, det

136쪽

is Dissi RTAT. AU. se ipso aliquid tumidius iactare, ut rursum Nestor Iliad. G. I.

Quarto tempestiue nos iactando non modo amicos ferocientes retundere postumus, inodestioresque reddendo, ad officium reuocare, sed et timidis atque attonitis animos sacere et adflictos erigere. Adparit autem, hoc perspectum fuisse Homero. Facit enim Vlyssen sociis, ad luctus et strepitum circa Charybdim rimos despondentibus, in memoriam redigentem calluitatem suam et

sortitudinem, ff. lib. XII.

D tamen hocce malim nune grandius gruit iis, suam cum vos tenuit asso Polyphemus in antro, Etssinen hinc irtute mea nos, consIDPeFugimus.

Denique in hanc qualemcumque culpam cuna primis incidunt senes, ubi ad castigandos alios, arguendOS Uepra UOS Ores, ac malefacta conuersi, eo progreditur, Ut se ipsos laudibus extollant, actaeque suae pueritiae et adolescentiae tempus memorent, diligentiamque iactent suam. Quod probe notauit Horatius in arte, ubi de sene ait:

---- tali stor temporis acti, Se puero cc ifr asylactorque minorum.

Nihilominus, si non aetate tantuin, sed gloria etiam et virtute praediti sint, a culpa hae absolutos acile dimittimus, quum non prorsus inutilissae eorum iactatio, sed iunio.

137쪽

IN HOMERUM. II siunures siue a norum prauitate reuocet, et ad recte facto.

ruri studium impellat, sue iam virtutis pulcritudine l. lenos in laudabili proposito stabiliat, et confirmet. Ce-icium nulla ex iis, quas explicauimUs, catas iS, excusant , neque nos laudationem sui, quam Gl aeci ivαυτολο- .ce vocant, excus Q mus , sed, utpote furiosam at tu iu- tolerabilem, condemnamus. A qua proinde omni studio abstinere contendite, adolescentes. Vt enim recte admotne Pindarus I. d. x

Intempessua gloriatis Stultitiae consonat.

Abstinebitis autem profecto, si culpam hanc animaduertatis in aliis, qui insolenter se ipsos laudant, et vobiscum

reputetis , quam molesii liabeantur, et importUni, quantum in odium omnibus veniant, et ut nulla oratio audientibus sit perinde grauis et inuisse. Quippe ut nullam aliam iniuriam in nos eorum, qui se iactant, conqueri possimus, tamen tamquam naturae instinctu moleste ferente eam rem, et auersantea dimitti ab eis et respirare properamus. Neque desunt, qui, malum malo addentes, non solum inani, stultaeque sui ipsius praedicationi obsequuntur, sed simul alios, cum quibus se comparant, criminantur, iisque sese iactant meliores. Quam turpe est, auditores, lucrum ex alieno damno gloriamque ex alieno probro quaeritare Satis est, ad istorum insolentiam compescendam, pulcherrimum Ciceronis dicium adferre, pro Sext. Rosc. Is tandem, aiebat ille, missi fidetur ampli Dinus, qui Virtute sua in altiorem locum Hscendit, non adscendit per alteritis inconimodum et calami

tatem.

Sed, ut heroas quorum caussam hactenus egimus, repetamus, in eoque, unde progressa esl, conquiescat oratio, nulli bi fere magnifica verba de se usurpantes observes, non aliqua illos ex allatis causis protegente, et a vitiosae ostentationis crimine vindicantu Quodsi ad-

138쪽

ris DissERTAT XVI. huc obfirmatis cerui bus aduersarii contendant, at qua esse loca, quae nimiam, nec ferendam hero una illotam exprimant iactationem, ne diutius cum eorum perui caua luctemur, dare illis, quod aiunt, non detrectamus nihil inde tamen est, quamobrem damnemus Homerum, Limilitarium hominum mores, thrasonico loquentium, bene repraesentavit; nam ut docet Horatius inter alia artis praecepta

Intererit multum, Davusne siquatum, an heros Maturusne senex, ' an adhuc florente iuuenta Fervidus.

et rursus:

Nespicere exemplar vitae morumque iubebo Doctum imitatorem, et eras hinc ducere oces.

Neque vero dum ad hunc modum eos depinxit, vel probauit, vel commendauit quod etiam in alio argumento nos animaduertere meminimus sed integrum cuicumque reliquit, ut de iis, prout sibi videtur, serat iudicium.

DISSERTATIO XVI

DE ARMIS AEREIS.

SYNOPSIS. Passim ab Homero celebratur aes in armis. Irgilius ea, quaec Isimcro nunc untur aerem, Iertimque dixit ferrea. Testarentactiorum scriptorum is su eris. Idaei uis A seris tempersturce cuctores fuerunt. Arma atque in Irumento aerea eterum,dhuc ex flantia in Cta eLis Homerus aliique scriptores non surparunc Lurcte ces proferro. FZenditur tes boni sacrarum iterarum Araferro firmius ac perennius. Aes ad plenaeorem ac magni centium Uisum es opportunius. Non rubigini obnoxium. Gratum iis, et boni ominis. Apud ipsos Hebraeos retiolo sis. An ferro prius fuerit inuentum Omnia tali metu a reperiri non potuerunt Centum et

139쪽

- HOMER v M. IIT A eata sex annis ante bellum Iroianum ferrum repertum es eous, Disputationis epilogus.

Inter ea, quae auribus absurda et absona esse in Homero sui iam mihi noti homines, plane non indocti, sed anti. quitatis insueti, existimabant, arma recensentur aerea, quae frequentissime apud hunc vatem leguntur. Cum enim apud nos arma ferrea usu sint recepta, stomachabantur illi, quod arma aerea Homerus nuncupauerit, quae minus apta, minusque valida ad pugnandum opinabantur. Non erit igitur superuacaneum nec inutile, argumentum hoc hodierna disputatione pertractare, ne forte vos pariter, optimi adolescentes, ineptire putetis Homerum, huiusmodi arma pastina lectoribus suis obtrudendo. Aes igitur in armis ab Homero celebrari veris simum est. Si enim clavam ferream Areithoi Iliad. lib. VII. et pauca quaedam alia, Xcipiamus, cetera omnia ex aere conflata ab eo describi liquet. Verum hallucinatur et errat, qui minus bona ex aere procladi arma putat, quam ex ferro. Equidem fateor, Virgilium non solum armata sed et ce-tora, quae ab Homero dicuntur aerea, saepe adpellasse

ferrea. Nam mortem Homerus dixit χάλκεον υπνον , nimirum aeretim omittimu Virgilius vero sumimm feri sunt. Hic enim de Orode moriente Aeneid Iib. X. ait:

Octi ura quier oculor et ferretis et 1 et Somnus, en aeternam escuduntur Iumma mortem,

Ille vero de Iphidamante Ita l. lib. XL.

Quam sententiam latinis versibus sic expressi:

Atque uno ense feriiseruicem, membraque obit; Aereus et Iapso sopiuit Iumina somnus.

Siquideria mors conuenienter vocatur somnus, siUe aereu', siue erreus, quod perpetuo opprimat, nec umquam ib

140쪽

ias Dis sERTAT . XVI. turn a se depellere hominibus vita iunctis liceat. Q an obrem eleganter cecinit Catullus

Nobis, semes occidit breuklix, Nox es prepetua et a dormienda.Shninterferream Docem dixit Virgilius, b Homems χαλ. κοψω ο Stentorem adpellat, aerea videlicet Voce praeditum quemadmodum etiam Hesiodus in Theogonia aeream vocem tricipit Cerbero attribuit. Haec omnia, inquam, vitro fateor, et concedo Quid tum Numquid ab Homero huc tu parte desciuit Virgilius, ut illum emendaret Nequaquam, auditores; sed consulto aetatis suae moribus deseruiendum putauit, quod et alia disputatione, qua caligerum confutaui, ne animaduertere memini. Iam pridem enim aetate sua magis ferri usus, quam aeria inualuerat. Neque vero ita ferrum, aut chalybem nominat Virgilius, ut non etiam aerea arma commemoret Septimo enim Aeneidos libro ait:

Aserataeque micant peltae, micat aereus ensis.

Libro vero octauo simul arma ex chalybe conssari traditi ilinaeque meminit aeris, aurique Inquit enim:

- , -- Fugi aes riuis, aurique metatium,

Vulnificusque ebal bs vasta fornace liquescit. Itaque Heroteis temporibus consuesse arma constat ex aere, tum ex Homero, aerea arma ubiqUe commemoraute, tum ex aliis scriptoribus apertis lime demonstratur. Nam et Hesiodus, Homero propemodum coaevus, ubi quatuor mundi aetates describit, et primam auro, alteram argento, tertiam aeri, postremam erro adsignat, de aere disserens testatur, non arma tantum, et campestria instrumenta ex hoc metallo constructa esse, sed ipsas do. mos, nondum ferro in vulgares usus recepto. Quod testimonium duobus hisce versicutis continetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION