Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

rum sucum solent deprehendere: nam si viderint mulierem ad quoscumque sonorum concentus siue veloces, siue tardos , et similes alios statim, imo et indiscriminatim saltare, eam non esse a tarantula demorsam statuunt ;quod deinde ipla etiam euincitur experientia. Iam vero meditanti mihi, quomodo musici instrumenti pulsatio tam mirificam virulentiae illius curationem praestet, eadem ferme succurrit ratio, quam superiori parte adferebamus, videlicet fibras, virulentia imbutas, cieri a sono. inde motum gigni, virusque in illo illo tu dissipari, ac per sudorem e toto corpore emanentem egeri, ita tamen, ut sonus singulorum aegrotantium fibris ac singularum tarantularUm veneno attemperatus esse debeat, quo motum in ei essicere valeat, atque hinc sonorum diuersitatem iuxta aegrotantium diuersitatem requiri. Quod igitur Theophrastus Erosius memoriae prodidit, quarundam viperarum morsibus cantus tibiarum ac fidicinum atque alia organa artis musicae, modulate adhibita, aptissime mederi simili fortasse ratione explicari possit. Quaedam item insania, e sanguinis vitio ortum trahens, in Germania olim frequens fuit, quem morbum a sancto Vito animissum superstitiosa plebs credebat bellico autem 'n-pano et fistula non tam curabatur, quam esserebatur, adeo, ut miseri homines eo correpti supra naturales vires saltando atque exsiliendo per aliquot dies sine ulla intermissione viros etiam fortissimos defatigarent, et quamuis viribus lassi conciderent, linteis tamen in sublime excUterentur, quod quies ipsa periculosa esset, nec prius hic furor cessaret, quam partim laboro consumeretur, partim ardore exhauriretur morbi materies. Sed iam vela contrahamui, et summa disputationis capita perstringamus. Morbos animi, quos definiuimus, aliquatenus musica curari posse contendimus, dum tamen ad canoras impressiones recipiendas animus sit accomino latus. Sunt enim aliquor amanimi ita ab harmonia alieni, ut nullo modulationis sensu adficiantur. Quantum ad morbos corporis, Ulnera

obduci cantionibus vel fabulosum, vel magicum credimus Tarantulae virus, aliudque sitnilo, vel insaniam

222쪽

illam Germanicam huiusmodi esse, ut concentu sonituque in motum cieatur, et per illum motum absumatur, atque evanescat, facile admittimus.

DISSERTATIO XXVI.

DE DIIS.

sv NOPSIS. Hesiodi atque Homeri apud Inferos poenae. Vterque a multhreprebensus, quod impie de iis senserit. . Eius carmina muDis in locis non citra allegoricum sensum accipienda sunt. Etiam sacrae pa

ginae multa docent per ambages et aenigmatc. suamqnum ethnicorum theologia praua est, ac Ditiosa non tamen culpandus Homerus,

perinis quasi primus inuexerit. Aetatis suae theologiam expressit. Haud raro de diuinitate rectissime sentit Homeri nulla satietas. Hoc de Diis argumentum trifariam, Iributum.

Diuod impie seripserint de Diis duo praeclarissimi o.

tius antiquitatis vates Homerus atque Hesiodus, poenas eo nomine apud inferos dare grauissimas, Laertius et Suidas testatum reliquerunt. Nam Hesiodi anima, columnae aereae arctissime adligata, magnos eiulatus emittere, alterius vero a serpentibus cinis a similem in modum gemere confingitur. In primis vero, si Sexto Empirico credimus, propter indignas fabulas, quas de Diis commenti sunt, eos perstrinxit Xenophanes. Ab Atheniensibus vero ob eamdem forte causam mulctatum Hometrum, tamquam insanientem, quinquaginta drachmis tradit Heraclides Heraclitus vero philosophus Homerum adfirmabat dignum, qui ex certaminibus eiiceretur, et colaphis caederetur. Quid vero Plato p Nonne, cum in

libris de legibus testatus esset, se sabulas illas et commenta, utpote Diis indecora, improbare, in tertio deinde reipublicae libro ex urbe sua Homerum abire iubet, et aliorsum

223쪽

sum ablegat, quamquam honoris caussu unguentis delibutum, lanaque Dei instar, coronatum Z Nonnullos

enim alios praetereo tum ex antiquis, tum ex recentioribus, qui acriter ob eam rem vatem nostrum reprehendunt, minusque benevolo animo prosequuntur. Profecto, auditores, Homericas Deorum fabulas primo adspectu intuenti et reprehensione dignus, quod eas enarra verit, videatur, et supplicio. Cum primum Iliadis librum vobis olim explicandum suscepimus, locum flatim si meministis, occurrit veritatis huiusce testis admodum luculentus, videlicet quod in iis, quae ad Deos pertinent,

Homerus quam audacissime sit versatus. Cum enim animaduertisset Iuno , Iouem promisisse Thetidi ad grauem Achillis, filii sui dolorem leuandum, inflictumque animo vulnus ob acceptam ab Agamemnone iniuriam leniendum, se facturum, ut Graeci adficerentur clade, donec

a pugna abesset Achilles, ipsa Iuno, quae acerbissimo odio Troianos insequebatur et quam citis meri Graecis profligatos, euersosque funditus videre cupiebat, cum Ioue grauiter iurgatur, quod huiuscemodi rem se praestiturum eae pollicitus esset, eoque insolentiae altercando progreditur, ut iratus Iupiter, nisi linguam inhibeat, eius. que voluntati se submittat, manus illi, quod etiam alias secisi commemorat, sese iniecturum comminetur. Quid indignius, quid turpius, exclamant isti, de Diis excogitari, fingique umquam potuit Quaenaiam igitur superioribus disputationibus, cum multa alia, quae in Homero reprehendebantur, tum praesertim heroas, defendimus, multaque esse ostendimus, quae legentes offendant, vel quod antiquitatis sint ignari, vel quod interpretes perperam verterint, planeque ridiculum atque indisertum per summam iniuriam tam insignem vatem effecerint sentio, eo alia me deuenisse, ubi ab iis criminationibus vindicare oporteat, quas in eum plerique congerunt, quod Deos paene ludibrio habuerit, et Deorum fabulas, quae piorum aures grauiter laedant, homo impius suis carminibus ingesserit. Equidem cum Hera--ude Pontie fateor, auditores, laesae contemtaeque deo-

224쪽

eto Diss1RTAT XXVI. rum maiestatis reum fuisse Homerum, prorsusque impium, si non aliud dixit, aliud sensit, scriptaque ipsius

in utraque poesi sacrilega esse, et impugnante Deo vecordia passim fuerere. Quamobrem si quis citra contemplationem et allegoricum sensum eius carmina accipiat, non alius utique fuerit Homerus, quam Salmoneus et Tantalus, intemperantia linguae, qui inorbus es turpissimus, laborans. Atqui non ita res sese habet. Nam Homeri locis bene multis allegoria medendum censuerunt praeter Heraclidem, quem modo citabamus, et Plotinus, philosophus summus, et Porphyrius, et Proclus acutissimi homines, et Macrobius, et Eustathius, et Stoici Omnes, teste Cicerone de natura Deoruin Multique praeterea sapientes viri hanc sententiam adprobarunt, ut prudenter non amplius, tamquam inepta reiici posse videatur. Allegoria siquidem poetae veritatem saepe abdere rati sunt, ne vulgi oculis conspecta vilesceret, ob eamque caussam quaedam fabulae, quae impiae extimo in cortice ad pareant, ob significationem intus latentem, eorum maiestatem minime dedecent, quod his non eorum vitia, sed naturae opera exprimantur. Quo sit, ut huiusmodi fabulis et imperiti gaudeant, et sapientes: nam imperitos fabulosa narratio, sapientes fabulis inclusa veritas voluptate adficit. An non et sacrae literae sermonis inuolucris saesunt, et videntur hoc orationis genere abundare Quot,

et quanta, Dii boni per ambages et aenigmata passim docent Sane Iosephus opus promiserat, si longiorem sibi Deus concessisset aetatem, quo Mosaicorum librorum non infrequentes allegorias erat explanaturus Antiquit. Iud lib. I in proem. Atque huc respicere visus est Dantes noster P r. v. s. poeta et ipse maximus, ubi sacras paginas ait humanae imbecillitati orationem saepe accommodare, dumque manus pedesque Deo attribuunt, et Gabrielem, Michaelem, illumque alium, qui sanitati aegrum Tobiam restituit, humano vultu spectantes exhibent, aliud intelligere, atque innuere, velle. Enimuero philosophi quoque, quos nuda, nullisque coloribus fucata verita naagis decet, ab ho docendi genere quandoque

225쪽

que non abhorruerunt, et vel ipse Plato, qui Homerum reprehendit, allegorias, fabulasque, ubi etiam de iis egit, eloquenter est persecutus, ut peculiari dissertatione planum fecimus. Quanto igitur magis poetis id conueniat, quibus philosophari non nisi occulte, et quasi aliud agentibus, licet Hinc igitur adparebit, cur Numinibus tribuant adfectiones ab illa diuina, immortalique natura

abhorrentesa cur a Sta fingant Deorum, quae turpe sit hominibus, non omnino perditis, attribuere. Non enim haec numinum peccata, sed naturae adsectiones non adulteria, contentiones, irae, libidines, sed elementorum pugnae, rerum mixtura, desideria naturae debent intelligi. Quamquam vero hisce diuinandis allegoriis nimis intemperanter quidam indulgeant, nullumque finem faciant eas ad fastidium feetoribus obtrudendi, nonnullasque excogitasse videantur, quae imaginariae prorsus sint, futiles ac violenter extortae, adsunt tamen aliae plUrimae, qua tam manifestis indiciis sese produnt, ut, nisi cum pervicacia, refelli non possint. Hasce igitur considerandas vobis Offeremus, auditores, ubi Opportune atque Ordine suis in locis singulas excutiemus in praesentia ver satis esto, pauca haec generatim indicasse. Illud autem palam omnibus aestum volo, defendenti mihi Homerum in iis, quae de Diis enarrauit, haud quaquam propositum esse, ut ethnicorum Theologiam Xeusem, aut protegam, quam prauam esse, ac vitiosam vitro damus, et fatemur, ut proinde recte et laudabiliteriecerint tot sapientissimi viri, qui ad eam refutandam si renue Operam suam contulerunt, nimirum Athanasius contra gentes, Gregorius NaZianγenus duabus acerrimis in Imperatorem Iulianum actionibus, Eusebius tu eruditissimis praeparationis euangelicae libris, Arnobius similiter aduersus gentes, Lactantius do vero cultu, caeterique quam plurimi. Itaquo falsam, inanem, superstitiosam, eriminosam ethnicorum Theologiam nos quoque damnamus et improbamns quam maxime Verumtamen contendimus, reprehendendum Homerum non esse, perinde

quasi primus ipse sabellas eorum, quas commemorat,

226쪽

effinxerit; quod certe maxime abhorret a vero. Ua- propter Ciceroni, qui Homerum habet veluti earum fabularum auctorem, nequaquam adsentimur. Inquit eni in lib. L Tuscul. Fingebat haec Homertis et humania trianstulit ad Deos, diuina mallem ad nos. Non eas fabulas primus Homerus confinxit, confictas reperit ante se. De Diis siquidem ea in medium attulit, quae antea Orpheus et Musaeus uulgauerant, quaeque uulgauit Hesiodus in theogonia, Homero ipsi ferme coaevus ita, ut, quemadmodum testatus est Aristoteles, opiniones, quae tunc apud omnes vigebant, doctrinamque vulgo acceptam,vno verbo, aetatis suae theologiam suis in carminibus expresserit. Neque vero aliter facere ipsi licuit, dum gentis suae laudem et comprobationem aucupabatur. Nihilominus, ubi meliorem mentis suae ductum secutus est, nequaquam philosophis prudentiolibus concedit, de divinitate disserens, et quandoque, paene dixerim, ut christianus theologus, de diuino numine recte sentit Illum sane ethnicorum errorum tenebrae obuoluebant, sed has transuersas tenebras fulgurans demtidem veritatissa diu permeabat, eiusque mentem veri numinis luce collustrabat. Neque enim existimandum est, qua erat iugenii perspicacia ac dexteritate, illius theologiae sordes et

dedecora non agnouisse, et, ut prorsus absurdam, secreto mentis iudicio eam minime respuisse, aspernatumque

eis: sed quoniam poetam agebat, qui eo maxime collineat, ut lectorem ubique oblectatione demulceat, imagitios illas et fabellas adhibuit, quae vulgo praesertim arriderent, voluptatique euent. Quia vero simul etiam docendi finis illi propositus erat, verisimile est, utile dulci

commiscendo, non contemnenda monita sub illis fabulis abdidisse. Iniquior autem sis, qui a poetis exigas, ut res aperte, et sine ullo velamine tradant, quemadmodum legumlatores, philosophi atque oratores idem enim erit, ac poetam e gradu suo deturbare , et ad aliam agendam personam ridicule impellere. Iam vero, quae leuiter aestrictim de iis Homericis modo attigimus, aliis atque

aliis disputationibus fusus deinde explicabimus, resque

227쪽

singulas, quam poterimus , maxima ordinis perspicuitate digeremus. Dabimus enim tamquam sub unum conspectum, quidquid in multis variisque in locis de numine sparsim disseruit. Vestris enim commodis inseruiens, ornatissimi adolescentes, ea omnia transacti anni auctum naia

libus feriis ex Iliade studiose depromsi:

Romani belli scriptorem, maxime Lol , Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi,

ad amicum scribit Horatius lib. I m. a. Sed ego contra,

adolescentes, dum vos ruris otio fruebamini, commoratus iii urbe, domique abditus, a capite ad calcem Iliadein reuolui. Etsi autem non multum intercesserat temporis, ex quo iterum similiter euolueram, tantam nihilominus cepi voluptatem, ut vestra ruris otia ac delicias vobis non inuiderem. Habet enim hoc peculiare Homeri potas, ut vel centies, vel millies repetita placeat, ne dum dicain decies. Nam quemadmodum solis luce numquam explemur, sed suauissimus eius conspectus perenniter nos recreat, suique fastidium numquam gignit sic diuina Homeri carmina, ubi semel quis degustaverit, iterum ac saepius auidius repetuntur, numquaque dulcedine sua exsaturant, sed nouas semper delicias novamque adserunt voluptatem, ut eorum amor et desiderium ad terminum usque vitae protrahatur, viresque acquirat eundo I hi 'Mo- απώraciarum, Omiuium satietas, tamquam e tripode ait Isocrates Orat ad emou. Sed ne mendacii effatum illud Coarguatur, Homerum excipe, cuius nulla umquam satietas est. Quam bene Homeri carminibus, velut aquis e

purissilia splendidissimoque fonte manantibus, Ovidii versiculum illum accommodes lib. I.

stuo plus fini potae, plus sitiuntur aquae.

Eia agite, optimi iuuenes, ad has aquas, omni melle dulciores, et vel ipsi Deorum nectari conferendas, properate. Ad eas linguae graecae praesidio hauriendas vos prouocamus atque inuitamus. Diuturno atque improbo labore satagite, ut non extremis tantummodo labris ma

didi

228쪽

etos tasERTAT XXVI. didi, sed poculis capacioribus proluti, possitis et ipsi a.

lium deliciarum intimo sensu adfici, eaque voluptate, qua nulla in literis plenior et iucundior, large perfundi. Certo enim scio , me tunc vos meorum dictorum disertissimos testes habiturum. Totum vero de iis argumentum hocce trifariani partiri utile ducimus. Quoties enim de Diis sermonem habet Homerus, vel de rebus naturalibus sub allegoria rum ambagibus disserit, vel documenta ad mores pertinentia tradit, vel serio theologum agit. Ad haec tria capita,

quidquid dicturi sumus, facile redigemus, et publicam

hanc materiem, eo quem proposuimus, ordine adhuc a nemine pertractatam, nisi quod ita pertractari posse animaduertit immortali Daceria, priuati iuris nosti sacere enitemur. Quamquam enim innumeros accepimus, qui Homerum prolixis commentariis, notisque docilissimis illii. strauerint, quod tamen campus iste fertilistimus tam late pateat, omnigenaeque doctrinae messem copiosissimam

serat, mirandum non est, non totam omnino a maioribus esse occupatam, et multa adhuc Isse, quae eorum industriam effugerint, ut proinde liceat etiam posteris, in semper lorentem Homeri poesm nouas parere lucubrationes Multum igitur restat adhuc operis, quemadmodum aiebat Seneca, multumque restabit, nec ulli nato post

ni illo secula praecludetur occasio aliquid adiiciendi. Vt

autem , quae sumus polliciti, rite atque utiliter exsequamur, patientiam hanc vestram humanitatemque singularem ut nobis etiam in posterum exhibere non desistratis, enixe petimus atque oblecramus, ornatissimi auditores. Hae enim et diligentiam nos ram non parum exstimulari, laboremque leuari probe sentimus ut acceptum referri profecto debeat non magis solertiae nostrae, quam vestro

in nos studio, si quid umquam boni in hisce Homericis disputationibus tenuitas ingenii nostri vel hactenus edidit, vel deinceps est editura.

DISSER.

229쪽

DISSERTATIO XXVII.

DE PHYSICIS ALLEGORIIS IN DEORUM FABV LIS ABDITIS.

sv NOPSIS. sui sentiant Metrodorus Lampsacenus et Ioannes Sponianus denomericis allegoriis. De Linone, uas incudes pedi ius aptas gesante, et Chubibus ependente, aureo inculo manibus reuinctis. De tribus iis fratribus, orbis imperium, trifariam Aspertitum, accipientibus. De iis praeliantibus, qui bini bini manus conserere a poeta confinguntur. De Diis omnibus, conciatum in Iouis aedibus habitum couuenientibus, prseter num Oceani m. De Nocte Deorum oetusi ima De Hulcani aduersus Scamandrum pugnata Iunone entos et procellas excitcnte. De Iouis gaudio, pugnantibus inuicem Diis. De Iutonis trepidatione, furente bello. De Achiuis equo D-quente. De Furiis.

ontrarias plane sententias, et aduers frontibus mgnantes, defendisse comperimus apud Cl. Fabricium Abblioth graec Tovi. I. pag. I P. Metrodorum Lampsacenum et Ioannem Spondanum in Homeri commentariis passim, quorum alter omnia apud Homerum ad allegorias detorquet, eiusque generis allegorias, quibui naturae res, quas Graeci pυ καc adpellant, latenter indicentur, alter vero adeo allegorias in eo nullas agnoscit, ut illos irrideat, qui eas adstiuunt et confingunt. Liceatue medium inter duos venire, et, quod sentio, apud vos, auditores ornatissimi, libere loqui Z

Dum itant Iulii vitia, in contraria currunt.

Insanire quidem Lampsaeenum, nemini dubium est, qui recte sentiat. Quis enim inducat in animum, totam Homeri poesin perpetuam esse rerum physicarum allegoriam Quanto, Dii boni ingenii labore, quantaque vi opus est, A ad unum illum allegoricu in tenorem totus

Homere

230쪽

Homerus, vel reluctans, adigatur Spondanus item et ipse desipit, dum, ut supra ceteros sapere videatur, ab Homero allegorias omnes amandare instituit. Nonnullae enim allegoriae ita manifestis indiciis sese produnt, ut, qui eas adesse deneget, perinde faciat, ac si deneget, clarere solem. Nobis igitur media insistendum esse via

duximus, ut neque totum allegoriis scatere Homerum cum Lampsaceno adfirmemus, neque eas omnino Cum Spondano contemnamus. Eas nimirum allegorias recipimus, quae sapientum virorum iudicio comprobantur equibus in praesentia eas solummodo seligimus, quae pertinent ad Deos. Cum enim argumentum de Diis complurium disputationum consertione pertractandum susceperimus, si ad alias, quam de Diis, allegorias perpendendas evageremur, cancellos, quos ipsi nobis circumdedimus, egredi videremur. Hodierno autem sermone nonnullas explanabimus, quibus naturae opera desi

gnantur.

Et, ne longioribus verbis rem protrahamus, statim initio considerandum id vobis proponimus, auditores, quod de Iunone meminit vates Graviter enim serens

Iupiter, quod sibi fucum fecisset Iuno, ira excanduit, plenisque minarum verbis sic illam adfatur Iliad. lib. XV.-Callida et fraudulenta ea, quod plane voluisti, malis

techni adsecuta es, nimirum ut Hectorem extra pugnam saceres, eiusque copias in fugam verteres Vix autem

semihi tempero, quin meritas perniciosi consilii liuius,hfactique detestabilis, a te poenas exigam. An tibi exci- dit, te alias duabus incudibus, ad pedes aptis, manibus que aureo vinculo, quod abrumpi nequibat, reuinctis, diu ex aethere nubibusque sublimem dependisse Deos. que, te circumstantes, vi absolutam dimitterent, cona- to esse, neque tamen potuisse*' Ecquam igitur sub hac sabula significationem, quae nos erudiret, latere voluisse Homerus credendus est, auditores Aeris naturam indicatam ab eo esse, cum sapientistimo interprete, Eustathi O, putamUs. Itaque Iuno aer est duas habet pedibus adpensas incudes, Quo videlicet elementa, terram et aquam:

SEARCH

MENU NAVIGATION