Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

reris Eleusinae ante Herculem Thebanun floruit, ut Herodotus, Velleius Paterculus, aliique cliptores testantur. Pudet, auditores, phallos atque thyphallos Baccho sacros memorare, eamque Petundam, quae praesto erat inaritis, ad primum Veneris conflictum feliciter absoluendum, eumque Mutunum, siue Priapum, cuius immani verpa virgines, antequam viro traderentur, teste Arnobio, insidebarit, innumerasque huiusmodi turpissimas sordes, quibus ethimeorum religio foetebat. Ex quibus intelligi potest, homines, antequam poetae fabulas ersibus illulirarent, iis erroribus implicitos non expertes putasse perturbationum, humanorumque vitiorum Deo immortales. Videte igitur, auditorcs, quales quantasque Osoporteat gratias agere Deo optimo Maximo, qui licea tempora nos incidere clementissime tribuit, quibus iam, coeca delirae superstitionis caligine discussa, et veritatis luce micantissimos undiquaque radios omittente, exclamare cum ingenti gaudio licet moritim es in tenebris lumen fata CXI. o. Habifomlibdisqtie in regione m-hrae mortis lux orta est eis. Falce IX, 2. Quia vero nullo rion tempore aliqua saltem eius lucis scintilla Deo sic disponente, qui illuminat omnem hominem, enisntem, in Enc tindum Ioann. hominibus fulgurauit, bono eius ductui demtidem se committens noster vates, densisque, quae totum paene terrarum orbem ObUOluebant. tenebris aliquantisper emergens, quam bene sapienterque de Deo, diuinisque rebus senserit, iis, quae sequentur, disputationibus planum faciemus, quibus Oe- iam illeologum vobis illum ostendemus et cominen labb

inus

DISSER

242쪽

DISSERTATIO XXIX.

IN QUA EA LOCA EXPENDUNTUR DI POETAM THEOLOGUM SE PRAEBET HOMERUS SED SUB FIGURIS ET AENIGMATIBUS.

sui de Deo senserit Plato, aliique philosophi Homerus cum Poetam theologum se praebet, de diuino numine sapienter lasserit.

Id aut praestat modo latenter et per Genlamstari modo perte nulloque figurarum integumento suid lanis cet Iouis peregrinatio ad A ghiopas Bonorum consuetudine gaudet Deus quam sxime Simulacrum Iouis gesautes, Aethiopes per totos duodecim dies obiam cibeumibant. Deorum mensae in templis, Desissemia ac puluinaria. Iupiter Graecorum eradem Thetidi pollicetur. Nutus Iouis ita iuuestisque coloribus a poeta descriptus , t Phidias inde suum Iouis , - mulacrum est .rmare didicerit. Sacrae scripturae loca Homerico commento valde adsentc. Iupiter somnium Agamemnoni mittit, non secusae Deus mendacii spiritum Achabo Nonnulla item alia loca expli-eantur, in quibus i tur Minerua in fraudem et crimina homines impellere quae tamen theologicae rationi non repugnure ex altis is milibus diuinarum paginarum Deis euincitur Deorum alteri a Graecissant, alteri a Troianis, quemadmodum etiam ex angelis alter Graecos defensat, alter Persas.

Ituod nullis verbis exprimi possit Deus, omnia repleat, dum nullo ipse loco capitur, omnia condiderit.

supraque omnia celsissimus resideat, omnem vitam, sapientiam omnem vincat et subter se habeat, sensque boni inexhaustus omnia irriget, fecundet, seruet, docuit Plato in Sophis. Quod mulidum uniuersum regat, et immotus in se ipso cunctis motus impertiatur, tradidit Aristoteles, et hils lib. I. v. . Mentem, omnia disponentem, Deum dixit Anaxagoras, ut Clemens Alexandrinus

testatur in Protrysic. iiii et nationem, ni Versa permeantem, praedicabant Stoici, ut ex Plutarcho discimus

de Placit Philas si lib. I. cap. r. Profecto philosophos

243쪽

hosce, dum ad hunc modum de Deo cogitarunt, ac disputarunt, in theologorum censu probam doctrinarutuentium iure meritoque descripseris. Verum itane de diuino numine sensisse Homerum adfirmare possumus, auditores Expedito naihi ab iis disputationibus, quibus illum, ubi de iis fabulatur, poetarn vobis tum physicum, tum moralem ostendi, pulcherrima documenta sub Deorum fabulis, quae primo sane intuitu absurdae videantur, ad naturam moresque pertinentia tradentem, superest modo, ut tandem poetam theologum praedicem et commeudem. Una vero theologum Homerum dico, ex eo numero dico, qui de Deo senserunt ac disseruerunt, non diuina fide collustrati, sed solummodo humanae rationis ductum secuti in quo ta

men non vereor, ne Non mecum statuatis, auditores, tan

tum virunt, tamque profunda sapientia praeditum, philosophorum ethnicorum, diuinum numen cum dignitate adpellando cessisse nemini. Sed lianc quoque postremam huiusce argumenti partem, ut lucido tractemus ordine, rursum diuidere atque in plures dissertationes dissecare opus habemus. Modo enim theologum plane se praebet, sed figuras adlii bens et aenigma a probe scilicet de Deo disserens, sed ita tamen, vi vel ba eius, ad verun1 inde sensum enucleandum explicatione indigeant, modo autem aperte nulloque figurarum integumento theologus est, ita, ut per se ipsum quilibet vel e vulgo facem nemine praeferente, sapientiam Homericorum dictorum diis

vini numinis maiestatem, naturam, virtutes, decora rite exprimentium agnoscere valeat et praesentire.

Primum igitur ea loca expendentur a nobis, in quibus sane theologum agit, sed latenter, figuris videlicet

et aenigmatibus ea, quae docet, inuoluens. Ecce autem

ex primo Iliadis libro statim se mihi expendendum offert locus ille, ubi Thetis, cum ad Achillis, filii sui, grauissimum dolorem leniendum opportune accurrisset, se Iouem adituram illi pollicetur, enixeque petituram, ut quamdiu ipse abstineret a pugna, maximis cladibus Graeci adficeretitur, illataque Agamemnoni ultione, in quam ille aestuabat.

244쪽

222 DisSERTAT XXIX. nuabat, quam cyssime frueretur, atque ipse agnosceret

Agamemnon, qualem quantumque virum iniuria adfece rit et ad iracundiam vesane concitauerit. Id autem non,

nisi post duodecimum diem se fore praesituram, quod

nempe hesterno die Iupiter una cum ceteris Diis ad Aeothiopas, quos 'υμονα , id est inchoatos adpellat, peregrinatus esset, ut inter eos versaretur, festoque epulo accumberet; neque enim illum non nisi totis ditibus duodecim elapsis ad coelum esse reuersurum. Sed iam meisiterpellantes rogantesque audire vos mihi videor, utrumne, ubi haec de Deo disserit, dici haberique theologus

debeat Maxime, inquam, auditores, neque plane ipsim et manifestam rei explanationem, quam breuiter damus, detrectabitis Aethiopas dicit vates oeμυ Aoνα irrepreheη-fos, vi modo notabamus pietate enim in Deos, iustitia, morum innocentia fuisse spectatissimos, tertio historiarum libro Herodotus, grauis inprimis auctor, testatur. Cum igitur huiusmodi hominibus maxime delesitetur DeUS, Osri fidem suam accipiat, impens diligat, suas delicias sa-ciat, interque illos medius venire gaudeat, cur non apti csine fabulam illam de Ioue ab Homero narratam esse adfirmemus Z Multa profecto de vero numine habent sacrae Paginae, quae Homerico commento limitia valde sint, multumque adfinia. Vnum adferam, quod adprime ad rem nostram facere mihi visum est et non enim quidquam eo congruentius vel de industria confingi liceat. De viro iusto, eumque, ut par est diligente nonne Christus dominus apud Ioannem XIV, as diserte inquit Ad eum Ueniemus, et man tarem uti statim faciemEL Non infitia-mUrtamen Homericam sabulum historico etiam fundamento inniti. Perhibent nim, ut apud Eustathium videre licet Iliad. lib. I. Dios poli, quae est Aegypti ciuitas, esse Iouis templum maximum, unde Aethiopes, sculptum Iouis simulacrum accipientes, et aliorum quoque Deorum simul certo quodam tempore Lybiam circum-etant, et con UentUS istos generales per totos duodecim

dies, totidem siquidem sunt apud ipsos Dii, concelebrant, Opipareque epulantur, atque iis epulis persuasum habent

inter

245쪽

interesse Deos, easque degustare. BlUm vero morem mensas ante Deorum simulacra instruendi in Graeciam inox irrepsisse, atque hinc ad Romanos permeasse, comis pertum habemus, apud quos numquam sacris lectisternia se puluinaria Deorum defuerunt. Sed Iupiter, cum ab illa celebritate pedem retulisset, rogatus a Thetide se eius precibus foro obsecuturum spopondit. Quod dum

memorat noster vates, Iouis maiestatem summamque po-itentiam ita vitiis aptisque coloribus depingit, ut nihil possit inueniri sublimius ac magnificentius Ait enim

Dixerat, atque superciliis Pater annuit atris, Ambrosiaeque comae diu no e verisce summi Nutarimi regis, m Tuum et tremefecit Ompum

Dolemus quam maxime, auditores, horum nos versiculorum incredibilem vim, mirificum onum, emicantemque, quo animantur, spiritum, n(an solum non probe exprimere potuisse, sed vix adumbrasse versione nostra. Graece enim tanta praediti sunt verborum significatione, tantam obtinent pulcritudinem ac pondus, ut maximam ingerant audientibus diuini numinis aestimationem, sacroque veluti horrore percellant animos. Nihil proinde miror adeo in audiente Phidia sculptore celeberrimo, eamnientis facultatem, qua res concipimus, atque X cogitamus, excitare, esseetumque illum, quem narrant, pare re potui A. Cuna enim magnus ille vir simulacrum Iouis vellet efformare, modulusque, quem ingenio suo confecerat, non sibi valde arrideret, cuiusdam forte rhetoris

scholam ingressus, qui Homerum discipulis explicabat,

atque liune locum, ut singularem eius praestantiam atqUe excellentiam agnoscerent, sedulo excutiebat, tanta admiratione adfectus , spirantique illa Iouis imagine adeo delectatus est, ut, repente excitato ingenio, nouam graphidem instituerit, atque huiusmodi Iouis statuam exegerit, quae totius antiquitatis miraculum habita sit, diuinorum. que

246쪽

que eius operum longe pulcherrimum. Miror vero, et vehementer miror, Ioanni Spondano locum hunc non omnino probari videtur enim eius laudem aliquatitulum eleuare in scholiis suis, dum ait solet ista minertis τερατολο- 2 p. id est, miracula obtrudere, de Deorum Oribtis,

crassius ad humanae vaturae imilitudinem expressis. Quis

enim umquam hominum tam ingentem nutu valeat gignere concussum, et Olympum tremefaceres Mirari potius debuerat Spondanus praestantissimam ingenii aciem, qua excogitare potuit vates imaginem, plane non absimilem iis, quibus summam diuini numinis potentiam descripserunt Iobus, regiusque saltes. Alter enim magnifice ait de Deo XXVI, ii Columnae coeli contremiscunt et pa-υent ad nutum eius. Alter vero non minus sublimi plectro

cecinit Fata CIII, sa. Qui respicis terram etfacit eam

tremere. Magis autem fateor explicari opus habet, quod de Ioue Homerus tradit initio libri secundi, cum, ut ea, quae Thetidi promiserat, exitu praestaret, somnium ad Agamemnonem mittit, a quo ille in fraudem inducitur. Quod plane factum non solum cum sana theologia non cohaerere quibus lan videtur, sed eam prorsus infringere ac destruere, multamque impietatem inuoluere. Verumtamen non ita res habet, auditores. Siquidem somnium mendacio Agamemnonem decipit at illud mendacium non ab Ioue prouenit prouenit a somnio. Quid autem

absurdi est, si somnium mentiatur, Iupiterque sinat, ut Agamemnoni sucunt faciat Aliud est enim fraudem alterius permittere, aliud fraude sua fallere. Diuinus certe codex suppeditat exemplum in Achabi, regis Israelis, historia facio huic perquam simillimum a. Paralip. XVIII.

Cum enim eius cladem atque internecionem decreuisset

Deus, misit ad illum mendacii spiritum, qui eum decipere, ad eum ferme modum, quo Homericus Iupiter ad fallendum Agamemnonem somnium destinat Potestne,

quaeso, expeti quidquam similius, quo haec duo acta,

unum sabulosum, alterum verum inter se committantur Itaque quemadmodum Deus noster, qui ipsamet veritas

adpellatur, et est, nec mentiri nec fallere potest, nullam habet

247쪽

habet in eo mendacio partem, quo Achabus salsus est;

sic et Homericus Iupiter, somnium Agamemnoni mittens, omni crimine habendus est insons. Hoc autem exemplum eo magis delectat, quod eadem prorsus aetate, qua Achabus Israelem sceptro regebat, Iosaphatus vero Iudam, Homerus vixisse fertur. Homerum igitur eius veritatis ignarum non fuisse constat, quod Deus creatarum rerum

peruersitate utitur, ut abstrusissima iudicia sua, quae perscrutari nobis et adsequi nequaquam licet, ad exitum petaducat. Huc refer Mineruam, quae Pandarum dirigit et ad foederis conturbationem impellit Iliad. lib. IV. quae decipit Hectorem, et ad pugnandum cum Achille, ut ab eo mactaretur, per fraudem inducit h. XXII. quae mentem Troianis aufert, lib. XVIII. et id genus alia. Ea siquidem loca omnia, quibus de iii lustria in fraudem homines implicare Minerua videtur, multaque mala et

damna dolose inferre, ea lege debent intelligi, qua similia diuinarum paginarum loca explicantur, in quibus tamen longe profundiorem fateor latere sapientiam, ubi Deus traditur Pharaonem indurasse, atque excaecasse, videlicet permisisse, ut animum suum ad peruersitatem obfirmaret. Non enim obdura Deus, praeclare ait Augustinus, impartiensi malitiam, sed non in artiendo misericordiam. p. XIX. ad Sixtum. Quae vero Deus tantUmmodo permittit, siue fieri non vetat, solemne est diuinis scriptoribus, tamquam a Deo facta enarrare. Ex quo

potest intelligi, immerito reprehendi Homerum, dum ad eumdem plane modum de Ioue ac Minerua, Iouis filia, disserit. Atque hic sagacissimum poetae iudicium animaduertite, auditores, qui dementiae caecitatisque, peccata sere instigante Minerua a stultis tradit admitti, illud nempe significare volens, quod dum diuina sapientia suo

lumine collustrare desinit, quos plectere meditatur, in teterrimum malorum barathrum illos abripi necesse sit. Atque illud interea similiter obseruandum est, solerter facere Homerum, dum, ut poematis verisimilitudini seris viat, illa Troianis mala a Minerua inferri comminiscitur,

quod propitia Graecis De sit, Troianisque inimica. In quo

248쪽

eta DissERTAT XXX. quo profecto a Socrate poetam carpi miramur apud Platonem iii republica. Nihil enim theologicae rationi repugnat, alios Deos an oianis stare, alios a Graecis, cum sacrae etiam literae tracant angelorum sibi inuicem aduersantium studia, dum alter Graecos, alter Persas defensat, ut apud Danielem legitur lv. o. cuius rei profundam intelligentiam aliis expiscandam relinquimus, ne ultra, qUam par est, orationem protraham US.

DISSERTATIO XXX.

DE EODEM AER GUMENTO.

sYNOPSIS. suid pilaesit apud Domerum Iouis somnus Obdormiscere Deum perhibent etiam diuinae literae Iupiter alio conuertere oculos, nec res intueri dicitur. An absurde id aetaerii vates ' o Iouis oculus In ceteris Diis De Opt. Max proprietates, Ilae attributioues, dum orasse videntur ethnici, qui tamen turpibus fabulis Deos quam maximme dedecorarunt. Ea fabulas poetae suis carminibus speciosiores reffecerunt. Nonnulla dicta demtidem effuderunt , quae a theologia Sue Hebraeorum, siue Chrisianorum non sive absunt. Eleganti ima similituit apum, ex Isocrate desumta. Amores Iouis in mortuos feminas. Ad angelorum I militudinem Deos suos confinxerunt ethnici. A Homerus, ceterique tum poetae, tum philosophi antiqui sacras Ateras Iesserint, sacramque Hebraeorum dominam nouerint. Hebraeos eum doctrinam neminem cerasse, testatur Iosephus. A Chaldaeis ad Aegyptios, ab Ae ptiis ad Graecos sapientiam promuncus.

Iunonem sucum fecisse Iovi, atque in monte Ida ad spectandum Troianum bellum sedentem in fraudem pellexi L

se, ut secum illic concumberet, somnoque correptUS U-gnae oculos non aduerteret, alia disputatione enarrata iiDU8, auditores, in eaque exposuimus, quidnam vates hac abu

la voluerit indicare Iliad. lib. XIV. Resia solum, ut

dormen

249쪽

IN HOMERVM. et a

dormientem Iouem observemus, et an in eius somno quidpiam lateat, quod theologicam doctrinam redoleat, expendamus. Quis vero Iouis semiium, ut a sana theologia absonum, culpare possit, quando prophetae ipsi sacrorumque librorum scriptores cum obdormiscere diuinum numen, tum Xcubare frequenter dixerint Excubat videlicet iis, quibus opem ferre praesentissimam, et a malis vindicare decreuit et obdormiscit vero iis, quas auxilio suo fere destituit, malisque conrlictandos permittit. Hinc regium Psaltem, ubi Dei opem implorat, exclamantem audimus: Exsurge, quare obdormis Domine falim XLI II, 3. Fertur item obdormiscere Deus, quando in hominum sceleribus conniuet, nec facinorosos coercet, repente ver a somno expergisci, cum in improbos

desaeuit, iustoque eos adficit supplicio. Quod idem David aptissime exprimere visus est, cum ait Excitatus es,

iamquam dormiens, dominus, tamquam potenI, cruritatus a Dino. Et percussit inimicos suos iu poseriora, rarobrium sempiternum dedit eis. Fata LXXVII, 8. Nec plane absimili explanatione opus est, cum poeta Iouem narrat, postquam Hectori ac Troianis vires addidit adsemitam sibi aperiendam, qua ad Graecorum naue oppugnandas peruaderent, a ferendo ipsis suppetias abstinuisse. oculosque alio auertentem . hoc est, in Thraciam et Mysiam, regiones ex aduerso sitas, solos belli periculis obiecisse, voluisseque, ut ipsi per se commissae illic pugnae labores experirentur, clademque perferrent. Iliad. lib. XIII. Quid enim aliud sapientissimus vates docuisse putandus est, quam quod diuini numinis obtutus ipsa est rei

feliciter peragendae virtus, quam, quibus vult, tribuit et cum vero oculos suos alio conuertit, perinde est, quasi opem suam a nobis amoueat, atque excidio nos permirotat; quemadmodum apud Ieremiam inquit h. VIII . . Dorsum, et non faciem, Osendam eis in die perditionis pNihil profecto Deum aliquando latere, semperque orbis administrationi excubare, quis umquam hominum est tam perfricta fronte, qui deneget Nihilominus ad captum nostrum sermonem adcommodantes, humanisque verbis P a rem

250쪽

rem exprimentes, dicere consuescimus, Deum interdum captare somnum, quaeque in terris geruntur, paene non

intueri. Atque huiuscemodi loquendi formas, ut mox aiebam, astatim ipsaemet exhibent sacrae paginae. Itaque Homerus et ipse, ut Oeta theologus, illas non absurde usurpavit. Quia vero falsa ethnicorum religione implicabatur, paulo licentius usurpauit, quam coelestium voluminum sancti stimi scriptores, quorum mentes diuinus spiritus fulgentistima luce sua collustrabat, eorumque sillos, dum scriberent, peculiari cura regebat. Ceterum tum agnouit se, tum docuisse vatem nostrum, quod Deus ad mundi gubernacula perenniter sedeat, et quidquid umquam est, aut peragitur, solertistime inspiciat, in dubium reuocet nemo, qui eos versiculos sedulo expendat, quibus Menelaum inducit, opem implorantem Iouis et Solis

Iliad. lib. III qui certe Sol nihil aliud eo loco significat,

quam Dei oculum acutissimum, eiusque immensitatem, qua praesens ubique est, omnia intuent, omnia auis diens

Quos versiculos ita latine conuertimus e

Iupiter omnipotens, clari ame, maxime Diuum, Insplassans nubes, dabitans palatia coeli; Et tu SoI, qui cuncta ides, audisque per orbem.

Sed ipsius somni maxime notanda sunt verba, quae ad Iunonem habet, dum illum nixo precabatur, vi Iouem consopiret. Nequaquam enim, inquit ille, nolente ipso, ipsoque non imperante, sibi fas esse, ut Iouis oculos premat, atque ad dormiendum, adigat Iliad. b. XIV. Ex quibus plane liquet, Iouis somnum ex eius volUntate pendere, eamque praeferre signi ficationem, quam modo attulimus. Quoniam vero in Sole Dei oculum agnouimus, possemus adfirmare, in aliis similiter Diis alia Dei optimi Maximi proprietates, sue attributiones, a poetis fuisse adumbratas, maiestatem in Iunone, in Pallade sapientiam, quas

SEARCH

MENU NAVIGATION