장음표시 사용
231쪽
IN HOMERUM. Oct aquam aurea vincula, manus vincientia, aether est, araque ignis in superiori regione ex aliquorum sententia, tamquam in sede sibi saaturali, conquiescens ut autem crassiora elementa duo ancudum imago quam optime repraesentat, ut ostenda tur in hisce elementis artes serme atque opera sua homines exercere. Verisimile quidem est, aliquod Iunonis simulacrum exstitisse, quod eas incudes pedibus haberet adpensas, manibus vinculo religatis Eustathius autem meminit, a quibusdam se accepi
se geographis duo adhuc se vivo ingentia saxa multa cum religione Troiae adseruari, quae genis illae ipsamet esse, quae Iunonis pedibus olim fuerant adpensas stulte existimabant.
Neque vero huic abs milia est altera de tribus fratribus allegorica Fabula, Ioue, Neptuno ac Plutone, Saturni ex Rhea filiis Iliad. lib. XV. inter quos orbis imperium trifariam est dispertitum, ita ut Ioui coelum, Neptuno maria, inferi Plutoni eontigerint, Olympum vero
ac terras haberent communes. Docet enim haec fabula tres illos Deos tria esse elementa, videlicet aerem, aquam et ignem, eaque tum in Olympo, hoc est, in media aeris regione, tum in terris commixta versari.
Dii autem, duas in partes secreti, flantesque alteri a Graecis, a Troianis alteri, bini bini singulari certamine pugnant Iliad. lib. XXI. aduersus Neptunum Apollo, Minerua aduersus Martem, sapientia nimirum aduersus temeritatem, Diana aduersus Iunonem, castitas scilicet adversus nuptias. Quas allegorias procul dubio respexisse vatem argumento est, quod in eam partium diuisionem Pluto, Ceres et Bacchus haudquaquam venerint Pluto siquidem cum hominum internecione quam maxime delectetur et gaudeat, neutri partium suppetias serre debuit. Sophocles de eo testatur, hominum gemitibus et lacrymis ditescere, et numquam dicere, satis es; quod cum eo mire congruit, quod de inserno habet Salomon Pro-υerb. XXX, is esse scilicet insaturabilem Bacchus item Ceresque ab hocce bello absistunt, quod ip ho- mines
232쪽
2IO DissER TAY XXVII. mines alant, bellum autem destruat, agrisque vastitatem
Quid vero est ad Deorun concilium, in Iouis aediabus habitum, Abi de Troiani belli cxitu agitur, Meos
Omnes Con lenire, praeter unum Oceanum Iliad. lib. XX. nisi quod aquae elementum altius nequit naturaliter adscendere quam ipsi ab auctore naturae sedes est adsigna tapVbi autem Noctem vetustissimam Deam adpetisti, nonne veluti digito Chaos monstrare videtur Quid memorem Vulcani pugnam aduersus Scamandrum, Iunonemque, ventos ac procellas suscitantem Iliad. lib. XXI. ut Vulcanus igne suo lumen cyus incendat L Quis enim non videat, ignem cum aqua luctantem sabula describi V Ventos autem, et tempestatem rite facit Iunonem cientem: aeris siquidem ea est Iuno. Animaduertimus enim, apud Homerum modo Ioue, modo Iouis sorore et coniuge, Iunone, aerem significari Quid referam ibidem Iouis gaudium, pugnantibus inuicem Diis Gaudet scilicet elementorum pugna, ex qua uniUersae natUrae apta
compositio, mirificusque consensus exsurgit Sed, ut poesin suam animaret, faceretque viuidiorem, ea omnia ad naturam spectantia spirantibus imaginibus, iisdemque speciosissimis docere voluit In quo sane summa poetae laus, summumque ingenium situm est: eo enim spiritu destituta, poesis minime percellit animos, nulloque Oluptatis sensu adficit, , proinde iis, qui frigida atque elanguentia poe nata siue legunt, siue audiunt, oscitari prae fastidio contingat, et dormitare. Quo vero vividiore colore exprimi potuit debacchantium terrae motuum vis, qui intra terrae viscera in solito tumultu depugnantibus elementis excitantur, Suam cum nutonem narrat, ingenti pugnae fragore, horridoque concursu trepidantem et consternatum maxime timuisse, Virgilii verbis di.cam, Aeneid. lib. VIII qui hunc locum, quemadmodum cetera quaeque elegantissime vertit.
- in qua penitus di terra dehiscens Infe ma resere siles , et regna recodas
233쪽
IN HOMERUM. 2II Pn idas se inuisa superque immane barathrum Cereatur, raro entque immiss. Iumine manes.
Profecto tanta est terrae motus vis, tam acris, tam vehe mens, tam uriosa, ut vastos repente hiatus, immensas que voragines interdum aperiat, terrasque ex imis sedi.bus paene conuellere videatur.
Omnium autem absurdissima, maximeque ridicula Achillis equi fabula, more hominum loquentis, visa es iis, ni penitioris Homericae sapientiae recestias peruadeo re non valent. Verum id non Homero vitio vertendum est, si a quibusdam non intelligitur, sed ipsorum me inscitiae imputandum, qui illum non intelligunt. Remigitur ad eos erudiendos paullo accurati V expendam US. Achillis equus, cui nomen Xanthus , interfecto Patroclo, quem ille curru vehebat, grauiter a domino increpatus, quod non seruasset incolumem, Iunonis ope, Uae Vocem
ei tribuit, sonis distincta in Isiae lib. XIX. erumpit in
verba, et a se ipso obiectum crimen amolitur mox vero Furiae, non autem Iuno, quo minus amplius loquatur, inhibent, eique, ut Plautino verbo utar, Ocem OcclU-dunt. Ac primum quidem hominum mores, Vocem Uenon solum brutis animantibus, sed rebus etiam , sensu carentibus, adfingere cum poetae, tum oratores ipsi solemne habent. Cuius rei vel ipsae diuinae literae prae bent exempla, ut verbi gratia lepidissim uin illum cardui cedrique apologum, Reg. XIV. illumque alium, non minus elegantem, de arboribus, regem sibi postulantibus Iridie. IX. Deinde fama vulgo accepta, omni Umque sermone celebrata, Phryxi arietem olim esse locutum ferebat. Praeterea Achillis equi erant genere immortales, ut idcirco non sine decoro mente intelligentiaque praeditos vates fingat Postrein probabile ducimus, veram Asinae Balaam historiam Nem. XXII quae aliquando diuino miraculo locuta erat, Homerum non latuisse, ad eiusque similitudinem fabulam hanc commentum est e. Eritne igitur annis excipienda, et ineptis futilibusque anicularum fabellis accensenda, an potius, ut sapientis inge
234쪽
a II DissERTAT XXVII. ni nobile innentuna, demiranda Sed quod ad rem nostram facit, argumentumque, quod hodierno die pertractamus, confirmat, mecum perpendite, auditiareS,
equo illi facultatem quidem loquendi ab Iunone tributam,
at non item mox ab ea ereptam esse. Quomodo enim IUNO, Uae, utpote De aeris, Vocem creat, vocem destrueret Destruant sane, et in faucibus opprimant Furiae: quandoquidem tam funesta res est, vocis exstinctio, ut non nisi Furias, deceat, tetrum ministerium illud obire. Accedit ad haec, quod iuxta ethnicorum theologiam quidquid aduersus naturam fieret, eiusque firmatas leges Offenderet, illud e medio tollere, atque ex hominum societate eliminare, pertineret ad Furias Quapropter cum nihil scelestius naturam peruertat et pessumdet, quam mors, parentibus a liberis illata, quod facinus omnium est immanissiunum ac teterrimum omnia enim diuina atque humana iura perfringit , eos, qui patrarint, tradiderunt poetae a Furiis flagello, taedisque instructis, Xagitari, quae nusquam illos consistere patiantur, e nempe eorum consilio, ut caeteri omnes, a tanto scelere deterreantur. Quamquam, ut recte interpretatur Cicero
Orat. Pro S., c. mer. Furiarum nomine sincera significatione furor ille intelligendus est qui parricidas consequitur, intestinusque vindex iusto plectit supplicio. Noli- sit enim putare, inquit, quemadmodum in fabulis saepe
senumero videtis, eos, qui aliquid impie scelerateque Om--miserint, agitari et perterreri Furiarum taedis ardentibus. Sua quem clue fraus, et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat, amentiaque adficit, suae malae cogitationes, conscientiaeque animi terrent. Hae sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae, quae dies no-Mcteique parentum poenas a consceleratissimis filiis repe-
Atque haec uilicere arbitramur, ut planum faceremus, quod disputatione nostra ostendendum susceperamus, multa, quae de Diis tradit Homerus, prima sane facie absurda atque indecora videri pulcherrimas tamen rei, ad naturam spectantes, iis, qui solerti mentis acie illuc
235쪽
Iuc introspicere valent, exhibere, adeo, ut omne prorsustulerit punctum, audemque omnem uinulatissime expleuerit, diuinarum fabularum lenociniis lectorem desec stando, simulque praeceptis, tum ad naturam pertinentibus, quod hodie docuimus, tum ad mores, quod alio sermone docebitnus, formando.
DE ALLEGORIIS AD MORES PERTINENTIBVs SV DEORUM FABULIS CONTENTIS
SYNOPSIS. Finis poetarum fabulis prodesse, et monitis oblectare Homerus 'nelius mores format, quam qui praecepta traiae erunt ex in irato. In Iunone saepius iurgante xoris rixosae ac proterus imaginem, bam exhibet. uantae trairtutis, jxorem secuem ferre. ausAeratis Eiusdem Iunonis fraudibus, dum sucum Ioui facit, monet Potes, mulieri nequaquam sidendum. Confirmatus Salomonis aureoritate. De Dea , Ate, a Vulcano , e coelo deturbatis Fratrum Ab aeui in Neptuno, qui Iovi, natu maximo, parere detresci, exprimuntur. Diomedes vulnus Veneri et Marti infert, hoc est, virtus Uo talem ac temeritatem incit Dii,irtutum ae itiorum be- his eorum conculum conuocat, ad Gi secorum ictoriam sancien-uam. Non Homerus inuexit Deorum fabulas, sed elu a supersitioni sua carmina ac minotauit Gratiae Deo agendae quam maximae, quod Neritatis sic nos coctu Irauit Eius lucis scinti a aliqua Homero fulguravit. Centuriae seniorum agitant expertia fretu, Celis praetereunt austera poemata Nocmnes,
bene ac solerter inquit Horatius in arte, hoc est, aetate grandes ac senes poemata inutilia, et ad solam voluptatem comparata aspernantur, ac respuuut contra Vero iuvenes, quo Rhamnes a Romulo adpellat, feroces atque
236쪽
elati neque attente, neque libenter poclinata, quantumuis frugifera, audiunt, quae nulla voluptate sunt temperata. Cuius verissimi praecepti si meminerimus, auditoreS, non
est, cur miremur, lepidissimis fabellis, mirabilibusque inventis carmina sua conspersisse praestantissimos vates. Intelligebant siquidem , id sibi praecipuo studio conandum esse, ut simul praeclaris monitis prodessent simulque gratis illecebris oblectarent. Si enim nude et ieiune, quemadmodum philosophi, monita traderent, ea plerosque Ore perituros sin autem solis narrandis sabulis operam impenderent, nec salutaribus praeceptis humanam vitam iuuarent, illas pariter neglecturos non paucos. Hinc factum est, quemadmodum libi etiam saepe animaduertimus, confictarum reruria dulcedinem praeceptorum utilitati eos plerumque admiscuisse Poemata igitur Homeri non minus profecto, quam Porticus, Academia ac Lycaeuin Ore formant, a vitiis deterrent, et ad virtutem inflammant, nulloque non loco ad omnem honestatem acerrimo sunt hici tamento. Quapropter sagacissimus rerum aestimator, Horatius, Momerum agnoscit philoso.
his ipsis , qui morum praecepta ex instituto tradiderunt,onge meliorem b. I. P. a.
Lui, quid it pulcrum, quid dulce, quidυtio, quid non, Flenius ac mesius Chrisippo et Crantore dicit. .
Verum, ut ea praecepta acilius animis ingerat, iucundo sabularum delinimento mitigat, - ea licentia usus, Vae, ut idem Horatius monet, communi hominum suffragio pictoribus atque poetis permissa est. Et sane in iis ipsis Deorum fabulis, ubi impietatis arcessitur, non inutiliter morum documenta abdere visus est. Quamobrem si altera disputatione poetam *υrinorum vobis Ostendimus, quod scilicet, ubi quaedam absurda Diis videtur attribuere, de naturae operibus dis serit hodierno item sermone poetam &χo demons rabimus, qui numinum sabellis specie quidem absurdis, morum doctrinam sapienter pertractat. Quod ut exsequamur, initium inde ducimus, Ande
harum disputationum ordo de Diis Homericis es uxit, ab
237쪽
Iunone, inquam, quae circa prioris libri finem grauiter cuin Ioue iurgatur, quod etiam iterum saepiusque sa-cientem Homerus inducit, ita, ut Iouem in necessitatem urgeat, minus eam coercendi suppliciisque inuictandi. Verum quis non agnoscat vatem in Iunone uxoris rixosae ac proteruae imaginem vivam exhibere L Neque enim, auditores, malum hocce in obscuris familiis tantumnio-do popellique sece reperitur: iurgia nimirum uxorum virorumque ipsas etiam nobilium domos Infestat, in ipsis principum regumque uti interdum debacchatur: quod significatum poeta voluit Iunonis cum Ioue si ecpaentibus iurgiis Neque miremini, auditores, IOUem, hoc est, magnum aliquem et genere et dignitate virum in
molestam uxorem grauiter excandescere, eiusque rixisserendis esse imparem Tam eximiaeris quidem, tamque
incredibilis virtutis est uxorem procacem ferre, ni viΚquemquam vel ex iis, qui moderatillimi audiunt, paeatissimumque animum praeferunt, mihi ostendatis tanta virtute pollentem, tolerantiaque ob uxoris offensiones non excidentem Socrates sane Xanth ippen, uxorem iracUudam, morosam, difficilem, contentiosam patienter tulit; verum fuit, qui id putauit cum laboribus Herculis comparandum, et quid maius ipso Hercule, ac gloriosius tantum virum depraedicandum Iulianus quidem Imperator, ad Themistium scribens, Alexandro Magno maiora Socratem gessisse ait, uxorem serendo Cato ver maior, Plutarcho teste, in eius vita, hoc unum in illo admiratus est, cum innUmera alia maxime mirabilia supeter ni, quod cum uxore difficillima, et stupidis liberis comiter vixistet. Elegantem apud Libanium declamationem in legere memini mariti, ab Senatu postulantis, vi liceret sibi cicutam bibere, atque ab uxoris molestiis, quas vel ipsa morte arbitrabatur acerbiores tandem aliquando eripi Quam vero dissiculter, Dii boni in uxorem incidas quae Vironumquam molestiam lacessat, ad iracundiam non proUO-cet, et ad coniugii poenitentiam non adigat aeminam
hi esse pestilentius serme adagio sertur:
238쪽
Femina uua bona es, vel bona contigit,lla, Nescio, quo pacto, res malefacta bona es.
Quos plane versiculos non minus vere, quam eleganter an mulierem genus vulgo iactatos accepimus. Non illepide quidam, cur paruam uxorem duceret, interrogantibus is ex eo, inquit, Eo malam es, minus habeam. Et lane uxorem non leue nominis damnum malumqUe
complures adpellarunt philosophi i malum autem humano generi conseruando, subolique suscipiendae requisitum
Sed repetamus Iulionem, quae qua erat vafritia, dolos fere meretricios instruxit Ioui fecitque fucum nam. que ubi formam artificio coluisset, mundoque muliebris parasset, Veneris insuper cingulum, quod acre erat amotas incitamentum, per fraudem accepissiet, alio se per gere siunulans, ad componendas nimirum Oceani, quascum uxore gerebat, simultates, Iouem incautum latenti lenocinio in voluptatem pellexit, ita, ut cum ea in monte Ida, 'bi ad Troianum bellum spectandum sedebat. concubuerit, somnoque correptus, qui finis erat insidiarum, pugnae oculos tantisper non aduertit, quam consilio suo regebat, vi cstoriamque, ad quam partem mallet, anclinabat Iliad. lib. XIV. Vahi quam belle in acto Iunonis depinxit feminarum improbas fraudes, quae dum amorem prae se ferunt, illecebrisque viri mentem demulcent, insidias saepe struunt, exitiumque meditantur. Recte igitur, ut pestem hanc caueamus, poeta admonet, ne sub rosa et viola abditis laqueis implicemur Nam mulieris fronti vix ulla fides, fictoque colori nequaquam credendum Sed de hac re vel ipsum Salomonem Homero licet entissimo longe sapientiorem, audite, qui periculo suo facit vos cautos, ornatissimi iuuenes Ne attendas, inquit, fallaciae Elieris Fatius enim desillans labia meretricetae, et nitiditis oleo hitur eius. Novissima autem illiνs cmara, furum obsinthinino et actita, qu i gladiu hic s. Pedes eius ducendunt in mortem, et ad inferos gressus iusius penetrant. Promere. V, 2.
239쪽
Alio item loco Iliae Iib. XIX. Ateia sue Deam Lamfonem Homerus memorat, quae Iunonis dolo laedit Iovem quod ad idem caput spectat, quam scilicet fraudulentum sit, ac timendum mulierem genus. Aten vero
Iupiter mox digno adfecit supplicio, et e coelo praecipitem in terras egit; quod idem Vulcano contigisse narratur, in eaque ruina claudum utrimque factum esse. Quam certe fabulam ad horrendum illum perduellium angelorum e coelo casum, qui sacris literis perhibetur, referri nemini dubium esse arbitramur. Atque haec interpretatio quamquam ad argumentum hodiernae disputationis non faciat, et ad theologicarum dissertationum classem, quae hanc proxime succedent, potius pertineat; quia tamen cum Iunonis perfidia, quam modo explanavimUS, inagnam habet coniunctionem, eam hic adferre placuit, ne rursus de eadem re sermo nobis sit instituendus. Cum autem in magnis optimatum, regumque ipsorum familiis lites etiam et distidia fratrum non raro exoriantur, minoresque natu maximo, qui supremo iuro siue rem familia rem, siue regnum administrat, aegre se subdant, frenum Ue mordeant, turbasque cieant, id Homerus in Neptuno exhibet liad. lib. V. qui parere detrectat, paremque sibi honorem temere sumit, quod eodem genere, eodemque patre progenitus sit. In Diis enim saepenumero, ut notauit Lactantius defalsa relig. lib. I cap. 32 humana potius, quam diuina conscri Oit. Sed quonam ni ores praecepto instruere dicendus et , cum Diomedem facit Veneri ac Marti vulnus inferentem Z Pulcre docet, U-ditores, virtute, quae per Diomedem significatur, voluptatem et temeritatem, qua in Venere et Marte exprimUntur, facile superari. Nequo absurdum existimate, si vitia per Deos exhibet, quandoquidem ethnicorum theologia Deo habebat virtutum ac vitiorum praesides. Hinc est vitiorum Deo sere Troianis opitulari, qui videlicet mollior quopiam vitae genere diffluebant: quod cum argumentis aliis demonitrari posset, tum praesertim tetet
rimo Patidis scelere, qui hospitis Menelai Helenam XO- rem perfidiose abduxit, prauoque senatus Troiani consi-
240쪽
2I DissERTAT XXVIII. lio, qui tam iniquum et detestabile facinus protegendum
duxit, diutinoque bello defendendum. Quamobrem ut Troia caderet, Graecisque diruenda trade retur, Uminum omnium aequitati consonum fuit. Quae circa cum Deorum concilium ultimo fuit cogendum, ut Graecorum Vl-ctoria eorum suiffragiis decerneretur, eius conuocandi ministerium nequaquam vel aridi, vel Mercurio ad quo de more spectabat, lapientisIimus vates committit, sed Themidi, ut plane significaret illud Deorum do Graecorum victoria decretum ex mera iustitia profluere. Diem extraham, auditores si velim persequi singula recensendo. Verumtamen satis esse putamus, difficiliora quaedam de Diis loca expendisse, quae minorum gentium interpretibus crucem fixerunt, et ex iis non magno conatu siue ad naturam, siue ad mores spectantia praeclara documenta enucleasse, ut possitis hinc intelligere, longe facilior negotio alia quoque minus implexa ad hunc modum explicari. Vtera vero quaecumque loca, quae non sunt huius argumenti, quod ad Deos contraximus, intacta relinquimus; quibus tamen tam bonum ubique morum pra ceptorem se praestat, ut, qui coelestissimorum eius carminum studio serio se addixerit, fieri nequaquam possit. quin melior, moribusque ornatior euadat. Caput autem accusationum hoc est, dum ea, quae exposuimus, docet, valde indecora Diis attribuisse, et ab immortalibus illis, diuinisque mentibus prorsus aliena quod certe per insignem impietatem sapere dictitant. Verum non HolHerum in culpa esse impietatis huiusce iterum contendimUS, auditores sed prauae ethnicorum theologiae, populique opinionibus imputandum, qui eo stultitiae deuenerant, ut Deos iisdem , quibus homines, perturbationibus crederent commoueri, eadem adpetere et declinare, nee esse humanarum adfectionum expelles. Quae igitur de Diis perhibebantur, non tamquam fabulosa habebat vulgus, sed tamquam res vere gestas probabat, publicisque caerimoniis et sacris confirmabat. Quare non poetae huiusmodi fabulas inuexerunt, sed a vulgi opinionibus poetarum carmina originem duxisse liquet Sacra certe Cu,reris