장음표시 사용
251쪽
quas ambas idcirco facit Homerus adsidentes Iovi, in Uenere pulcritudinem, in Marte fortitudinem,' atque ita de ceteris Sed quia ethnici, verae religionis lumine destituti, maturam a facta meorum aeque atque hominum comminiscebantur; idcirco tam absurdas fabulas de Diis illis postea omniarunt, tam turpiter eos dedecorarUnt, vi vitiosiores perditis hominibus fecerint,' et diuinitatem
paene habuisse ludibrio videantur Talia quidem scelera de numinibus praedicarunt, qualia nemo in suos inimicos iactare audeat. Neque enim furta solum, et adulteria, et apud homines seruitutos eis exprobrarunt; sed et liberorum deuorationes, et patrum exsectiones, et matrum Concubitus, et multa alia teterrima acinora de ipsis confinxerunt Poetae vero, si quid ab eis peccatam esse dicendum est, in eo solum reprehendendi videantur, quod, dum vulgo placere student, eas fabulas suis versibus speciosiores ei fecerint, simperitumque populum, extimum illum fabularum corticem penetrare non Valentem Vt amplius iis erroribus irretiretur carminum dulcedine atqtae
elegantia compulerint Sed quia etiam de diuino numine, Ut par est, philosophari nouerant, nonnulla idenatidem ei fuderunt de eo dicta, quae ab ipsa Hebraeorum Christianorumque theologia non longe absunt Haec igitur probe Os tenere, animumque praeparare oportet,
optimi adolescentes, antequam ad poetarum insignis imorum, maxime vero Homeri lectionem accedatis, ne quid occurrat, quo inter legendum offendamini, minusque benevolo animo in viros summos ob impietatis suspicionem adficiamini. Atque ut apes, si elegantissimam Isocratissimilitudinem orat ad Demonic mihi liceat siurpare, omnibus quidem insidere losculis, de singulis autem utilia carpere videtis sic vos pariter eruditionis comparaudae cupidos nullius rei esse rudes, sed tum ex Homero, tum ex aliis antiquis scriptoribus saluberrima quaeque colligere decet, atque iis purissimum sipientiae mel, quo mentes vestrae dulcissime alantur, relaborare Sed in Iouis facto, qui fraudulenter ab Iunone in amorem pellectus esse perilibetur, aliud etiam considerandum occurrit V .
252쪽
2 o Diss Enae AT XXX. lib. XIV. Iupiter enim ad Iunonem inquit, se tam acribus in eam amoris stimulis tunc esse exagitatum, quales numquam expertus sit, cum aut Ixionis uxorem adamavit, quae illi Pirithoum peperit, aut pulcherrimam Danaen, Acrisii filiam, quae genuit Perseum, aut Piliam Agenoris, Phoenicum regis, quae Minoen et Rhadamanthum tulit in lucem, aut Semelen, aut Alcmenen, quarum altera I sacchum, altera Herculem concepit, aliaS., que complures. An vero Iouis aliorumque eorum amores, qui mortales feminas concupierunt, cumque ipsis amicitia et lecto, ut Homerice loquarta commixti sunt, ex eo confinxerunt ethnici, quod Moyses narrauit
in Ienes VI, et Videnses, ait ille Dii Deissias homi
num quod essent stiloeae, acc erunt ibi Uxores. Quamquam enim consecutis seeulis christianae doctrinae magistri, re maturius perpensa, intellexerint nomine filiorum Dei Sethi posteros designari, genus hominum pium ac selectum, filias vero hominum adpellari natas e Cain pro- Senie, quae, patrum suorum praua exempla secUtae, I Oilia contagione, et eleganti: adspectus illecebris Sethisilios corruperunt pellexeruntque, ut secum connubia iungerente tamen nomino filiorum Dei commonstrari angelos, serio docuit Iosephus Anti . lib. I. cap. s. et haec quidem sententia olim apud veteres obtinuit, quod aliquo certe fundamento non caret. Nam, ubi Aquila interpretatus est a b cῶν, si Dei, septuaginta verterunt i P EAc. v Θεου, angeli Dei. Maxime vero haec sententia sedisse videtur Clementi Alexandrino Irom. lib. III. et C. Tertulliano de Idol Cypriano do Discipi et habit. Virg. Ambrosio lib. de me es Area ea M. ac Lactantio
lib. I. v. q. aliisque permultis. Quae cum ita sint, nil mirum ethnicos, qui sabulis diuinarum literarum vera dicta peruertere solemn habuerunt, tot amore Iouis, Ceterorumque Deorum, in mortales seminas esse Ummentos Deos enim apud ethnicos scriptores confictos
esse, verisimile est, ad eum modum, quo angeli vere Meuntur exsistere apud Moysen.
253쪽
1 HOMERUM. 23sAtque hinc similiter non leuis mihi suboritur suspicio illas quoque fabulas originem duxisse, quibus Dii narrantur saepe se videndos hominibus praebuisse, apud eos tum
diuersatos, tum coenatos esse, cum illis in bello manus conseruisse, ab iis denique deuictos esse et vulnera accepisse. Nam et angelos saepe perhibet Moyses a Deo ablegatos hominibus se stitisse, angelumque cum Iacobo
colluctatum esse, et ab eo superatum abiisse. Neque enim dubium esse possit, Homerum, Hesiodum, aliosque illius aetatis, siue etiam aetatum antiquiorum, sapientes viros, Musaeum scilicet, Orpheum, Linum, et si qui fuerunt alii, ea, quae diuinae literae docent, plane non ignorasse, multoque magis non ignorasse Platonem, Aristotelem, ceterosque philosophos, qui recentioribus aetatibus floruerunt, ac proinde omne sapientiae studium coelestis esse originis, et a Iudaeis, veluti a fontibus, in exteras gentes ita manasse vi scriptores ethnici e sacris literis plurima accepisse videantur, quae corrupta erroribus, fabulisque laruata, vulgauerint. Neque vero illud, quod
vulgo iactatum accepimus, verum esse omnes concedUnt,
Hebraeos ceteris nationibus sanctos libros de industria abscondisse, maximeque, ne in earum manus aduenirens, cauisse. Nam Iosephus antiquitatum Iudaicarum prooemio luculentissime testatur, quod, cum Ptolemaeorum secundus, rex maxime disciplinis librisque colligendis deditus, magnopere contenderit Hebraeorum legem, reique publicae ex ea constitutionem in graecum sermonem transferri, EleaZarus, qui virtute non inferior erat, quam
quisquam superiorum pontificum , hanc regi illi non inviderit utilitatem, reclamaturus omnino, nisi mos patrius exstitisset, res bonas et honestas celare neminem. Sed neque obstat, quod diuinae iterae post Olympiadem ceu-tesimam trigesimam secundam sub eo rege in graecam linguam primum conuersae fuerint, ut idcirco vix anti- maioribus Graeciae poetis philosophisque innotescere potuerint Potuerunt siquidem nosse Chaldaicam linguam,m qua habebantur sacrae literae , praesertim cum e Chaldaeis, ab Abraham instructis, quem Eusebius hist. lib. IX.
254쪽
2g2 DissERTAT XXXI. coss. II. et lib. X. cap. a. adpellat chaldaicae disciplinae inventorem, scientiae profluxerint tum ad Aegyptios, tum ad Graecos Et, quamquam id etiam a quibusdam denegaretur, potuerunt e sola consuetudine Hebraeorum, vel ex Aegyptiis, quibus Hebraei tot annorum spatio commixti sunt, de eorum religione doctrinaque sacra, quae viva voce et patrum traditione tunc seruabatur donec
Moyses literis eam consignaret, abunde edoceri Nam vel caecutientibus clare liqueat, eos illinc plurima ad salsas superstitiosasque religiones transtulisse, multa fabulis corrupisse, multa etiam integra seruasse ' Profecto siquis Homerum diligenter euoluat, librosque, quos Pentateuchi
adpellant, atque alios usque ad Salomonem conscriptos, quae tantum e diuinis literis potuerunt Homero esse nota, cetera enim consecutis post eum temporibus conscripta sunt, et veraque ad trutinam expendat, tam multa passim ostendet, sibi inuicem maxime congruentia, et eodem
non ingenio tantum, sed fere iisdem verbis expressa, ut sibi animum inducere nequeat, Homerum HebraeorUm doctrinae non fuisse apprime peritum. Quamobrem eum plane intelligimus, quamuis magna ex parte vulgi erroribus fabulisque receptis adhaeserit, ut suorum Graecorum voluptatem plausumque maxime aucuparetur permulta tamen theologice dicta suis carininibus admiscuisse, sicut et praeteritis dissertationibus planum fecimus et aliis, quae consequentur, planius adhuc faciemus.
sYNOPSIS. Triplex aureae Iouis eatenae laterpretatio quarum prima p/ cca es, altera moralis, tertia theologica Fatum e ipsum Deum, de eius decreta ignificat rances Iouis fatales, ex eius arbitrio
255쪽
cuncta dependere, mendunt. Locum hunc Virgilius elegavier expressit. Metur e sacris Iberis esse desumtus. Duo dolia sub Iouis pedibus, suorum ex altero bona, ex altero mala proficiscuntur. Ita in manu Dei ex auisse: nde non improbabile est commentum ictu dolior, originem habuisse. Duplex fatum Iouis decretum inelusaebio num alterum euitabile. Iterius duo exempla e sacris paginis adfrunturAbi Hicet mechiae regis, et Niniuitarum.
Inrgumentum prosecuturi iam pridem incoeptum, atque aliis, quae lianc antecedunt, disputationibus pertractatum, ubi complura explanavimus, quibus vates theologi partes agit, non aperte quidem omnino, sed sub aliquibus figurarum inuolucris, quaedam huius generis alia delegimus hodierno sermone vobis differenda, ornatissimi auditoress auream scilicet Iouis catenam, aureamque libram, ac gemina dolia, e quibus bona ac mala depromit, et hominibus dispertit, ut ostendamus, non inepte sub hisce imaginibus de diuino numine illum cogitasse deinde breuiter nonnulla de fato, ae de Iouis prouidentia, quae rectam theologiam euertere aliquibus videantur, euolue
Initium ergo a catena illa ducamus. Confecto prioris diei praelio, et utriusque exercitus conflictu acerrimo enarrato, memorat Homerus, postquam Diomedes, Minerua sibi auxiliante, renue rem gessisset, et Venerem iunaanu, Martem in ventro sauciasset, Graecique multos Troianorum interfecissent, Iouem Diis mandasse, ut bello abstinerent, neutrique partium opitularentur. Cum enin conuocari Deorum concionem in celsissimum Olympi verticem imperasset, ainque adessent omnes, ad hunc ferme
modum verba facere instituit Iliad. lib. VII I. Audite Mine Dii Deaeque, neque quispiam vestrum quidquid Mimperauero irritum se factitarum putet, sed simul omnes semeis iussis obsecundate, ut, quae mihi placita fuerint, ac decreta, perducam ad finem. Si quis ex vobis ad ferirendam Opem siue Troianis, siue Graecis in belli cam--pum descenderit, se sciat meam offensionem grauiter m-
256쪽
cursurum, neque ad Olympum, nisi acceptis plagis, re gressurum, vel potius ui ima Tartari sedes, ferreis por
tis aeneoque pauimento obringentis, me fore illum de turbaturum, tantumque sub Orcum detrusurum, quan- tum coelum distat a terris. Atque is proseeto tunc sen- tiet, me longe ceterorum Deorum esse potentissimum. Quam meam potentiam ut cognoscatis omnes, ela agi trum, ,,ad coeli cacumen auream catenam adpendite, et, quot quot umquam estis Di Deaeque conniti minor, uti Ummum ad vos Iouem pertrahatis verum inani conatu ad
Vo me deducere contendetis. Contra vero, si mihi libeat, omnes vos nullo labore ad me sustollam, unaque vobiscum et terras et maria, sique ad coeli verticem adligauero, ea omnia immota maneant ac suspensa necesse erit. Adeo supra Deos et liomines sum adeo sum eorum conatibus maior, etiamsi suas ipsorum vires aduer sus me omnes simul coegerint.' Haec omnia Iupiter
initio octaui libri ad Deos effatus est. Cum autem locus ille esset aliquanto longior, vi gratae breuitati consulerem, Graecia omissis, concionis summam latinis verbis enarranda; n putaui. Age vero, quid haec catena significet, paucis expendamus. Plato in Theaeteto Homerum censet per eam indicacse Solem, qui diurno cursu mundum circumien rebus omnibus vitam indere, easque ad actionem excitare videtur, ita, ut, si in coeli vertice aliquo vinculo detentus a cursu suo inhibeatur, rerum uniuersitas grauissimam sentia iacturam, siue etiam omnino pessum eat, ac tota natura agendi vi destituatur, necesse sit. Sane interpretationem hanc, tamquam pulcherrimam ac sapientissimam, et admiramur, et commendam Us, auditores.
Quoniam vero rem explicat .ptionc , ad ceteras alias, quas peculiari sermone dedimus, cum ea loca interpretaremur,
quibus ut poeta physicus de Diis disserit, eam reiicimus. Putarunt alii, nihil aliud sibi lio commento voluisse vatem, nisi ut unius gubernationem, Uam,oyαβψα vd- Pellant Graeci, caeteris anteferret, doceret Ue, quod, sicut via Deo, uniuersarum rerum domino, coelum tellusque
257쪽
IN MOMERUM. 23stusque subditur, et cuncta obediunt; sic homines, si felicitatem nancisci velint, in omni republica via regi parere debeant. Verum hanc item interpretationem, quae ad mores pertinet, rationemque illam, secundum quam viuere homines et conuersari decet, persequitur, iis ac-eensendam existimamus, quibus planum fecimus, quan-dsque de iis, vi poetam moralem, esse fabulatum. Tertiam igitur explanationem potius amplectimur, quae, quoniam ad praesens argumentum facit, nobis magis arridet ea quidem Homerum poetam theologum nobis commendat Fatum igitur eiusce catenae fabula luculenter significari credimus, quod, cum nil aliud certe sit, qUam lex aeterna, a Deo profecta, res omnes sibi subiiciat, et ab earum nulla subiiciatur, necesse est Quam, obrem nemo putet absurdum, fatum esse ineluctabile, cum sit ipse Deus, Deus, inquam, ille summus, ille omnium Deorum atque hominum rerumque conditor. Idcirco dixit Seneca Vicit 'in fallim scare noli errα-
his Hi es, ex quo suspensa sunt omnia, alijssa caussu-Fum lib. I. v. s. quasi naftira Cum ergo ecfat dependeant uniuersa, fatum ea catena aptissime significatur, quam se Homerieus Iupiter e coelo demissurum, et terram, elementa, eos ipsos attracturum minatur. Quam vero mihi arrident, ea euangelii verba apud Ioan-Nem XII, a quae tarn bene huic loco quadrant Omnia
traham ad me ipsum pNeque minus significanter, fatum esse in Iouis potestate, et ex eius arbitrio dependere, Homerus ostendit. ubi eius amanu libram sustineri tradit Iliad. lib. XXII. qua alterutrius maximorum heroum, Hectoris scilicet aut Achillis, mors decernatur, cum belli extremum discrimen singulari certamine depugnantes essent subituri. Iupiter, , inquit ille, auream arripit libram eiusque lancibus hinc Matque illinc duo iniicit sata, num Hectoris, alterUm, Achillis, ac deinde libram sursum attollens eorum Ou- des explorat. Ac fatum quidem Hectoris grauiore sibi impreiso momento alteram lancem depressit, quae ad
Morcui in descendere visa est Quibus peractis, Apollo M ui
258쪽
-qui Hectori aderat, viresque suppeditabat, fato cedens, id est, Iouis decreto obsequens per Mineruam, id est, Dei sapientiam, quae fauet Achilli, executioni demandando, protinus eum deserit, mortisque potestati per--,mittit. Hunc locum eleganter quidem, sed paene iisdem Homeri verbis expressit Virgilius Aeneid. lib. XII.
Nam cum moriturus est, Turnus, antequam moriatur, ait:
Iupiter ipse duas aequato pondere lances sinet, a fata imponit diuersa duorum, suem damnet Iubor, et quo ergat pondere letum.
Ceterum praeclaram hanc librae imaginem, e manu Dei dependentis, manifeste liquet perquam fuisse familiarem orientis populis. In Balthasaris, Babyloniorum regis historia memoriae proditum est, funestam manum, quae in aduerso pariete conuiualis aulae nigris notis sententiam mortis aduersus regem descripsit, inter alia verbum There expressisse, quod significabat, ut ipsa emet diuinae literae perhibent Dan Pensus es in atera, efinuentus es minus habens. Sed haec imago adhuc dilucidius in Estherae Ebro expressa est Dan. X, Io Et duos. inquit, sortes se praecepit, nam vult Dei, et alterani cunctarum gentium. Ea quoque usus est Iobus VI, a. Vtinam adpenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitos, quam patior, in Falera. Et rursus XXXI, C
pendet me insatera iustitiae, et agnoscet serfectionem
Eodem spectant similiter duo illa dolia, quae sub Iovis pedibus iacere poeta confingit Iliad. lib. XXIV. quorum ex altero bona, ex altero mala proficiscantur. Pariter enim docet lio commento, nilii siue felix Diue calamitosum accidere mortalibus posse, quod non proueniat
ab ipso Deo, qui sapientissimo consilio suo dispensat hominibus, quaecumque vult. Sed illum etiam significari voluit, nullum trivi a Deo laominibus, in hisce terris degentibus, sincerum bonum , sed omnia passim malis permisceri res esse sapientissime aiebat Ficinus, in mundo
259쪽
IN HOMERUM. 233 contignationes, coelum, terras, inferos. In coelo purum est bonum, in inferis purum malum, in terris mixta omnia Puto autem, illam doliorum imaginem non prorsus a poetae mente prodiisse, sed ex Hebraeorum sermone atque ingenio, maxime vero ex David forsitan a
cepisse. Ait enim Dauid fata LXXIV. Qiιoniam
Deus iudex es , tine humiliat, et hunc exaltat quia calix in manu domini Diui meri lentis mixto; et inclinauit ex hoc si hoc, errιmtamen ire eitis non est exinanita, hibent omneae Peccatores t8rrae. Quemadmodum enim David calicem hunc Deo attribuit; sic Homerus Ioui duo illa dolia Plato igitur, qui hoc commentum in secundo reipublicae lis bro damnauit, eius pulcritudinem nequaquam perspicere visus est. Iam vero quae obiiciuntur aduersus ea , quae contendimus sensisse Homerum de supremo Iouis arbitrio eiusque decretis ac prouidentia adferenda nobis in meis dium sunt, atque eluenda Aliqua enim loca apud ipsum offendas, quibus videtur admittere, quod aduersus sata, quae Iouis esse decreta sumus interpretati, vim aliquando adhiberi liceat, et aliquid perpetrare cetree aio αῖσαρ, Proe-ie Iouis latum, videlicet contra id , quod Iouis fato sancitum est verum duo esse fata, siue Iouis decreta animaduertere debemus, alterum quod certum est, atque ineluctabile eluctabile alterum, ac sub conditione quapiam latum. Itaque cum vates tradit, satum eludi posse, et Iovis decreto adhiberi vim, id nequaquam de primo, sed do
altero accipiendum est. Neque enim cum sana doctrina pugnare, si Deus interdum se reuocare videatur. EZechiae regis exemplo et Nini uitarum ciuitatis, ut complura alia praetermittamus, clare euincitur. Rex namque EZechias, cum ipsi impendere mortem Isaias iis verbis de laxasset: Dissone doniti itiae, hia morieris et non Uiura quaerat in Deum pietate, fusis precibus, ac lacrymis, ut illud praematurae mortis decretum tolleretur e medio sibique ad quindecim adhuc annos vitae tempUS prorogaretur, immpetrauit Isaiae XXXVIII, I. Nini uen autem quadraginta elapsis diebus exterminandam fore, denunciauit Ionas IlI, q. sed ciuibus ad sceleruin poeuitentiam conuersis
260쪽
238 DissERTAT XXXII. sis, triste illud decretum Deus obliterauit, neque amplius passus est Hoc igitur intellexisse memoratis locis Homerum existimamus, Deum nempe, in cuiu arbitrio ac voluntate niuersa res sitae sunt, cuiusque nutu quidquid umquam in mundo accidit, dependet, quae ipse tulit decreta, quandoque sponte sua infringere, ea scilicet conditione non adimpleta, sub qua perficienda esse statuerat. Alius item locus aequum interpretem exposcit, ubi feratur Iuno Iridem ad Achillem misisse nev δ Aioc, Iam Isti Iliad. lib. XVIII. Iupiter vero eam rem haudquaquain nosse, obe in Neoxilio, id est, paene se gessisse, aesi nesciuerit; quod idem est, ac si dicas, conniventem, atque id quod viderat dissimulantem se gessisse quemadmodum, huiusmodi dissimulatione utentem Deum non raro a diuinis literis induci, superiori disputatione demonstrauimus. Atque eam fuisse Homero mentem ex eo
liquet, quod alibi Dei oculos nihil fugere diserte adfir
sv No PSIS. Homerus u ibi eos mortales fecit. Locus dissicuis, tu quo Mars periturus dicitur, explicatur Deorum immortalitas atque aeterna felicitas. Hebe Diis poeusirum minifra. Animi beatitas araterius aeui pura et Zmplex sublimior es, quam Lintellectu, equi homines possint. De ambro a et nectare. Iures necturis acceptiones. De ichore. Explicatur epitheton αντίθειos et 'gos, iis comparandus, diuinus ab Homero tum hominibus, tum ceteris rebus frequenter, xum. Item epitheton sporum, sacer, quod tum Graeci, tum Latini Dipant pro magno .
ecens Zoilus Transalpinus, qui anagno se scelere impiare uon exhorruit, dum graeci sermonis ignarus, Ho