Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

merum audacter reprehendit, fereque passim sugillat ac proscindit, neque tarnen Homerum, sed se ipsum traducit, suamque imperitiam, petulantiam, temeritatem misere prodit; recentior, inquam, hic Zoilus inter alia crimina, quae summo vati obiicit, illud quoque habet, quod Deos fecerit morti obnoxios Cum enim esset Veneri a Diomede vulnus adflic tam Dione ut eam consoletur, plura aliorum Deorum adfert exempla, qui vulnera similiter acceperunt, et paene extrema clade adfecti sunt, praesertim vero Martis Iliad. lib. V. qui tredecim mensium spatio turri aenea fuit inclusus, atque ibi fortassis, inquit ea, terribilis ille Deus, qui bello et stragibus

numquam exsaturatur, malis Obrutus periisset, nisi nouorisca Alcidarum, qui in vincula illum coniecerant, perpulcra nimirum Aeriboea Mercurium admonuisset, qui Opeintulit, et qua erat vafritie clanculum surripuit, cum iam dolore confectus esset, et catenarum pondere attritus. Graeca vox, qua Homerus utitur, Orilius est verbi απολ- λυHai. Inquit enim:

hoc est

Atque ibi Mars periisset, quem diser in belli

Verbum autem illud non mori significat, sed perdi, ne sessumdatu, Itimamque sati calamitatem. Si igitur censor ille graecam vocem potuisset intelligere, Homerum non accusasset. Namque Mars seriisset nequaquam graece significat, mortem obiisset, sed eversus esset, videlicet actum esset de illo. Eadem vero significatione verbum

1ποκέ α usurpauit euangelis a Matthaeus XII, 28 ubi Christum dicentem inducit Et nolite timere eos, tii Dccidunt coi us animam ctutem non solstitit Occidere sed politis timete elim qui potest et animum et corylis ei dere in

thaeum verbum illud anchim, nou siguificat destruere, sed iu

262쪽

in extrema mala coniicere, hoc est, in sempiternas inferorum flammas, teterrimosque cruciatus sic et apud Homerum idem certe valet, apud quem Dii numquam emori possunt, sed tamen in tam aerumnosae vitae statum

redigi, ut non vita habenda sit, sed crudele quoddam

mortis genus, quae incessanter perimat, numquam autem

destruat. Itaque poterant Dii perire, non tamen Inori, poterant de coelo expelli, praecipitesque agi, atque in imum Tartari barathrum, unde nulla emergendi spes, deturbari, ut Saturnus et Titanes; non secus atque ipsa christianorum theologia docet, malos angelos et scelestorum animas in tenebricosissimum inferorum carcerem de trudi, aeternamque illic mortem pati, quin umquam moriantur. Tantum ergo abest, ut eo loco Homerus sit reprehendendus, ut potius tamquam theologum suspicere illum debuerit censor importunus: quandoquidem fabu- .la illa sacrarum paginarum veritatem adumbrauerit, e

duelliumque angelorum e coelo casum, de quo alibi dis,seivimus, designauerit. Sed, ut magis magisque huic explanationi lux adferatur, duo placci e diuinis literis adferre loca, ad rem maxime facientia, ac paene ipsum Homericum sensum exhibentia, quorum alterum posterior D. Petri epistola suppe-d: tat, alterum vero epistolam Iudae. Si enim Deus, inquit diuus Petrus II q. angelis Peccantibus non P ercit. sed rudentibus inferni defractos in Tartarum tradidit cruciandos in iudicium reseruar etc. Diuus lutem Iudas comismate . angelas ero, qui non fertinuerunt Iutim si incia

pallim, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei Dinculis aeremisseti caligine resemavit.

Quod vero Homerus Deos habuerit immortales, se- ternaque fruentes felicitate, quis umquam possit infitiari Facit enim Diis poculorum minit iram Heben hoc est, iuuentutem Iliad. lib. IV ut eorum aetatem semper floridam, validam atque integram esse significet, vitamque in ipsis, et beatitudinem numquam canescere. Deinde, qua de Diis omnibus ex aequo et commuiuiter pronUnciauit,

263쪽

clauit, motiora sunt, quam ut militii Aplicari opus habeanta qualia sunt Iliad. lib. XXIV.

Diu felices aeterno temporis ae uo.

Diad. lib. V.

Nam nee edunt fruges, totcntu rardent ubina, Idcirco exsangues sunt, aetereique o sntur.

Non abs re autem fuerit, optimi adolescentes s hanc occasionem nacti ad vestram locupletandam eruditionem tria illa expendamus, quae pro frumento, vino et sanguine Homerus Diis atti ibuit, ambrosam videlicet, Messia et ichorem. Quamuis enim Cicero Trocul ib. I. se minime aibitrari aiebat, ambrosia Deos, aut nec late, aut iuventute pocula ministrante laeta risi nequaquam tamen damnandus est vates, qui haec de iis, ut se humano captu accommodaret, confinxit. Animi quideria beatitas alterius aeui, pura illa, simplex et defaecata, et ma. teri ei consortione omnino expers, sublimior est, quam ut hominum mentes, rudium praesertim atque imperitorum, corporeis tenebrii obuolutae adsequi possint. Quocirca et ipse Christus, praeceptor noster sapientissimus, splendidioris conuiuii imagine eam nobis describendam duxit.

Et ego, inquit, inpono vobis, Aut io ut mihi pater

meus regnum, Cedatis et libatis super mensem meam. Llic. XXII, D. Et rursus : Iam non bibon de hoc geni mine vitis sque in diem illam, Em illa bibam tistitim in regno Dei. Marc. XIV, 3. Equidem fateor, Christum haec longe sanctius attigiste, ac decentius, neque illud niihi in animo propositum est, At vatem ethnicum cum

264쪽

a et DissERTAT XXXII. eo componam, perinde quasi pari sapientia dicta fere eadem studerint, sed cum aliqua in iis adpareat similitudo et confensus, digia plane esse arbitror, quae a ludiosis

observentur atque expendantur, neque temere ut leuia

ac stulta reprehendantur. Sed iam pauca quaedam de ambrosia et neclare disseramus, ut, si qui adsint, tironei, quid ea sint, et quomodo a scriptoribus usurpentur, probe teneant quam quidem cognitionem doelioribus adferre, putidum esset ac molestum. Ambrosia igitur Deorum est cibus, nectar vero potus. Adpellata autem est Ambrosa, vel quia mortales non Omeduut, vel quia eos, qui comedunt, efficit immortales. Si quis vero ethnicos hanc Deorum escaHi commentos

existimet ex iis, quae de fructi arboris illius vitalis interrestri paradiso florentis, acceperant, non longe forsitan aberraret a vero Apud Hesiodum in Theogonia habetur, quod Iupiter, consentientibus aliis Diis, aeterna lege sanciuerit, ut, si quis Deorum Dearumque periurio Stygis numen violasset, integrum annum et aliquot dies neelare et ambrosa careret. Quod certe videtur alludere ad primos humani generis parentes, qui ob admissum crimen a deliciis pomarii illius beatissimi expulsi sunt. Ambrosa alendus prouerbii loco a Cicerone lib. II de Orat. p. de eo dicitur, qui vel immortalitate dignus, vel Diis ipsis aequandus esse videatur. Ambro itis item saepe apud poetas pro diuino atque odorisero usurpatur Aeneid. XII.

Ambro aeque comae uinum ertice odorem

hoc est, ambrosa oblitae, unguento eorum nam non cibum tantum, sed et unguentum Deorum ambrosiam di ci notauit Seruius. Quamquam vero ambrosa pro cibo maxime furpetur, nectar pro potvi Graeci taliaeta promiscue et ambrosiam pro nectare, et nectar pro ambrosia

ponunt, ut Anaxandi idae, Sapphus, et Alcmanis locis comprobat Athenaeus Ab Ipsum vero Nectar per

265쪽

1N HOMERUM. 2 3 translationem usurpatur pro quovis vino dulciore, et pro

ipso etiam melle, ut apud Virgilium Georg. IV.

et dulci disendunt nectare cetras.

Baccheum nectar vinum dixit Statius lib. F. Sylv. Lueretius autem pro grato odore usurpauit lib. L.

Et Claudianus de nuptiis Honori Fores nectareos adpellavit. Quibus omnibus lectissimam illam potionem Indicam, non ita pridem nobis diuino munere aduectam, scitissimo sapore omnique suauitate conditam , addere liceat, illamque similiter nuncupare nectaream. Quis enim, qui palato non utatur stupido, planeque corrUpto, cum diuini roris dulcedinem degustat, spumantemque pateram sorbillat, non ipso numinum nectare perfundi, et coelesti poculo recreari sibi non videatur Iam vero et de ichore aliquid dicendum. Dii eniin apud Homerum non corpore conflant, Uemadmodum homines, e crassa materia conflato et faeculento, sed subtili a simplici quamobrem corruptioni minime sunt obnoxii, cum per eorum corpora non ille hominum an

guis glutinosus perpluat, sed tenuistimus quidam nulla faecis admixtione humor, qui adpellatus est icho Iliad. lib. V.

Ad quem versum allusisse perhibent Alexandrum , dum

accepto vulnere ex et Us corpore efflueret suis ensin adsentatoribus, qui illum Deum Iouis filium, aciebant, indi abundum exprobrassi CPlut defori Alexo:

videlicet

s-- -- - atqui anguis verissimus hic est, Non ictior, qualis Diuorum corpore snat.

266쪽

a DissERTAT XXXII. Quamquam Seneca rhetor non Alexandro, sed Callisthani philosopho hoc dictum attribuit Stic prima quem et

Alexander occidit propter intempestiue prolatos liberos sales. Nam cum Deus vellet videri Alexander, et vulneratus esset, viso satagine eius, philosophus intrari se dixerat, quod non esset

Hunc item Homeri locum, ubi eos vocat aovoce, hoc est, exsangues, respexisse crediderim Anacreontem in de de cicada

VIIa nec aucta carrae,

Alae auicta sanguine, o Ibis abes parum a Diis.

Quis vero non detestetur impium Celsi conuicium apud Originem, qui oborpore seruatoris nostri trunco adfixit chorem manasse dixit, perinde tias non verum sanguinem, verumque corpus adsumserit 'Superest modo, ut quatuor hisce disputationibus, quibus vatem latenter et dissimulanter, ac veluti aliud agentem, theologicam docti inam pertractasse demonstrauimus, tamquam colophonem, addamus epitheti illius explicationem,rrib me. θώ oc, videlicet Diis convctraudus, diremiis. Namque illud poeta saepisti me ac nimis intemperanter, vi censent nonnulli, tum hominibus, Una ceteris rebus adfigit ut ea prodigentia diuinitatem ipsam siue contemnere, siue eleuare videatur. Atqui ego Ontra, quam isti existimant, sentio. Cum enim epitheton illud usurpet ad praestantiam, pulcritudinem, magnitudinemque rei declarandam, mihi sapienter innuere visus est, omnem boni plenitudinem in summo Deo unice cumulari, ex eaqUe tamquam ex uberrimo perennique fonte parti.

267쪽

particulam aliquam ad res creatas profluere, Suae proinde, si quid umquam boni, praeclari atque admiratione digni habeant, ab impertiente Deo accipiant, quod quidem, nedum diuinitatem imminuat, mirum in modum amplificat, extollit ine. Hoc plane sensu et montes Dei in sacris eloquiis legas, loc est, re arduos adscensus erectos et cedros Dei, scibice procerissimas Iacobus

similiter ad Esauum inquit Genes XIII ro. Vidi iaciemiliam, quasiliderein vultum Dei. Et ipsemet Deus ad Iosephum Exod. VII, consitu te Deum Pharaonis Nec illud Dauidis praetermittendum est Falata LXXX dixi: Dii estis, rei sui excelsi omere .

Dii etiam passim in sacris paginis adpellantur magistratus. summique reipublicae administiatores Atque hinc probe aliud epitheton interpretari poterimus scilicet sede acer quo frequenter pro muri utuntur Graeci, et post eos Latini, qui morbum sacrum dixerunt, aut etiam di-υinum, piscem sucrnm, ancoram sacram, id est maximam ac firmis limam. Quapropter auri sacra fames apud Mauronem non est fame exsecranda, ut plerique e vulgo interpretes exponunt, sed immodica atque inexplebilis.

DISSERTATIO XXXIII

IN QVA EA LOCA EXPENDVNTVR, IN QUIBUS LUCULENTISSIME THEOLOGUS EST.

sYNOF SIS.Culpa A me Dei obscurauit, non exstinxit. Tum propte=HAU. Aliam, tum propter morum Forrupteram in Deorum falsorum cuDum homines sint pro aps . Etiam inter ethnicos nonnuli recte senserunt de Diuinitate. In his Homerus maxime elucet Iouem, in quo summum cum agnoscit, patrem ocat hominumque eorumque u vero faciat ipsum Saturni Ilum Iouis imperim liberum est, et ex ipso tanti modo penitens Ai posse ceteros Deo contra Iovi, con

268쪽

Aium Iupiter fati arbiter. Lutulentum spectae Hugnae maiesa-

iis in Neptuno. Cur dicatur Iupiter inhabitare nigras nubes, et es ementis tortuosae. Notantur tria ad excitandam lanam de Huinitate opinionem primum in Iunonis incredibili pernicitate, Iterum in Neptuno ociferaente, tertium tu Minerua enitaris flatu ab Achi Iis corpore Hectoris hasam, quam toto impetu eiaculatus erat, depellente. Cur ad tam multas disputationes haec de Diis Homericis tra Tatio protrses. t. Diuinae titerae tantum Homero praesunt, qua

tum Tertim cur In s ulterino.

um Deus hominem condidit, lumine vultus sui meniem eius clarissime collustratam voluit. Verum tenebrassatim offundente culpa, quam communis generis hUmani Parens Olim patrauit non parum tulit ac iura lumen illud emicantillimum, neque tamen omnino exstingui contigit, ita, ut, quod eius e luminis vestigium aliquod in omnibus hominibus diu no plane consilio remanserit, Dei ignorationem nulla umquam excusatione protegi posse, diserte dixerit diuus Paulus Rom. I, o Fateor 'Uidem, hola lines inscitiae tenebris obuolutos, vitiorumque coeno Iniserrime demersos verum Deum e conspectu facile amisi e et ad colendos falsos Deos turpi si ne esse prolapsius. Non eruerunt tamen ex iis, qui eius milia is auxilio, quod Deus omnibus impertitur, probe usi, vel in mediis ethnicorum superstitionibus , quibus a teneris unguiculis imbuti fuerant, veram Diuinitatem agnouerunt, deque ea sensurunt ac disputarunt, ut par est. Inter hos Homerus m Xime elucet, qui, quamuis, de iis disputans, patriae religionis fabulas passim sit consectatus, de Diuinitate tamen ipsa diuinisque rebus atque attributionibus huiusmodi dicta passim effudit, quae virum adprime theolo gum illum commendent; neque id tantum sub figurarum atque aenigmatum velamine praestitit, sed ita aperte non laro atqUe euidenter, ut saltem animo adllaesisse illum solidae veri numinis i eligioni, et a sutili tot inanium De O-rum abhorruisse non imprudenter arbitreris. Equidem ad hanc veri numinis agnitionem pertigisse puto, vel quod mentem capaciorem, incredibilemque ingenii vim sorti

269쪽

tus fuerit, vel quod Hebraeorum doctrinam sacris voluminibus demandatam largiter hauserit. Adeste igitur aequis auribus, quemadmodum consuestis, optimi auditores, dum hodie tractationis huiusce, quae longiuscule protracta est, extremam partem absoluimus. Spero enim, ea quae dicturi sumta S, ut vatem nostrum theologum manifeste se praestitisse demonstremus; vos ultro fore proba-tUTOS, neqUe me accUsaturos, perinde quasi immodico, quo vatem hunc prosequor, nudi me abripi sinam, et ad ali sua de eo ad ii manda impelli, quae veritati minime consonent, sed luculenta exaggeratione aucupentur fidem, fucumque audientibus faciant. Principio extra omnem controuersiam poni videtur, quod supremum unum Deum, omnium auctorem et conditorem, agnouerit in Ioue, cum omnes ex eo originem trahere adfiimet, patremque illum adpellet Iiominumque Deorumque, Metti si is i μεωντε. Quapropter in Vetustis aris dicitur Exsi erantistatis. Verum, inquies, Iovem ubique fere vocat Saturnium, hoc est, a Saturno Pio creatum. Nae, o bone sed tunc ut poeta physicus disserit. Saturnus enim tempus est, qui filios Omnes necat, omnia scilicet consumit Iupiter vero Iuno, Neptunus et Pluto quatuor sunt elementa, quae pater Oi deuorat, tempus videlicet non conterit; quae profecto nunc longius explicare non vacat, quia hodiernae disputationis argumento non congruunt. At Iouis summum imperium, cum de eo, vi maximo numine . theologice

loquitur, quod liberum sit, suique omnino iuris, et a seipso tantummodo pendeat, praeterea ab alio nemine, non solum significauit aureae illius catenae imagine, de qua suo loco aestatim disseruimus, sed etiam apertis limis verbis Iliadis libro decimo quinto, ubi Iunoni, tibi parere detrectanti, maxima qua pollebat, auctoritate loquens, cuncta sigillatim edicit, quae in Troiano bello euentura decreuerat, quaeque omnia re ipsa contigerunt, nihil contra valentibus ceteris Diis, qui consilio Iouis aduersa

bantur Quod liquido idem esse conniat, atque id, quod diuitia

270쪽

diuina eloquia testantur, non esse eoisilium eontra dominum Proherb. XXI , So.Quod autem Iouem non fecerit fato obnoxium, sedeontra fati dominum atque arbitrum, quod fatum, ut alibi ostendimus, ipsum est Dei decretum, in eius potestate situm, luculenter docet libro decimo sexto, ubi Iunonem inducit, percontantem ex Iove, an sibi libuerit Sarpedonem sati mauu eripere. Quae verba clare inta Utant, fato imperare Iouem, non vero ipsum sati legibus subdi. Iouem etiam adpellat saepissime EAαινε*so , nigras scilicet nubes inhabitantem, et, nurio C r, obliqui nempe consili iri quod certe significat, Dei consilia hominum mente nequaquam adsequi polle, nec eius anfractuosas semitas, ut monet apoliolus Rom. I, II pervestigare,

quemadmodum et Dauid de Deo dixit utibes et caligo in circuiti eius malin XCVI, a. Sed quam egregium diuinae maiestatis specimen sin

Neptuno dederit, e summo vertice nemorosae Sami deoscendente, trementibus interea montibus et siluis, urnim mortalibus Dei plantis premerentur, facile poterit quisque per se ipsum agnoscere, qui locum illum adeat sub initium libri decimi tertii, eiusque pulcritudinem probe inspiciat et perpendat.

De cliuinitate similiter, ut aequum est, cogitare, at-qU Ouine decorum seruare visus est, cum neredibilem pernicitatem describit, qua Iuno e monte Ida Olympum repetit Iliad. lib. XV. Ait enim, tanta illam rapiditate ad Olympum ex Ida remeasse, quanta viri mens discurrit, qui, multi ac maximis itineribus confectis, huc atque illuc cogitatione repente transvolat, memoria repetens longissune inter se distalites regiones, quas peragraUit. Maximam etiam de diuinitate opinionem ingerit, cum vociferantem facit Neptunum Iliad. lib. XIV. tanto clamore, quantum hominum nouem aut decem millia ede.rent; quod plane aliud est, quam Stentoris clamor, qui voce ingenti, quam valebat emittere, quinquaginta clamantes nomines aequasse fertur, quare MAMotam adpellatus

SEARCH

MENU NAVIGATION