Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

IN HOMERUM. et syXαμαιευν- vero vocat humi cubantes his lib. XVI Hinc χαμ existipio humi cubationes dictae maxime apud scriptores sacros. Quantum ad morem conuiuiorum,(nam de cibo potuque satis disputauimus dissertatione

XVii), sua mensa adponebatur cuique conuiuae. Umvero dicat Homerus, mensas apud conuiuas extendi

hinc infert Felthius fuisse oblongas Neque solunt laevigatae erant sedulo artificis dolabra, sed spongiis etiam

ancillae eas adsidue perpurgabant, mundabantque Nullus enim tune fuit linteorum, apparum aut mappUlarum usus, sicut nec furcillarum, aliorumque similium in-shumentorum. Cuius simplicis moris vestigia adhuc supersunt apud Indos, et plerosque orientis popUlorum, teste Salmono, qui a conuiuio surgentes sordes, quae sibi, cibos contrectantibus, adhaeserunt, lauacro tollunt Throni et sedilia , ονοι, κλ.i uotis, quorUm mentio passim occurrit apud Homerum, in eo videtur differre, quod thronis adderetur scabellum, seu fulcrum pro pedibus, et praestantibus conuiuis darentur, sedilia illo carerent, minusque dignis parata essent. Vlyssi vero, sub mendici forma latenti, data es in conuiuio procorum seorsiam ab aliis sella vilior, stoeoc Antequam mensae adsiderent, ancilla aquam ex gutto et fundebat super lebetem ad lauandas manus Ancillae item panes expediebant e vimineis canistris. Pue i crateres potu coronabant, et singulis conuiuis adstantes aequalia pocula ministrabant. Ex aequo etiam distribuebat carnes hi lancibus meteoc, hoc est, coquus, aut alius quispiam illis diuidendis praefectus , ex quo mensas ubique vates aequales vocat. Nihilominus largior carnium portio, et maiora ac pleniora pocula saepe dabantur principibus viris. Cum vero ad bibendum sese inuitarent, praegustatum poculum sibi mutuo porrigebant, quod apud nostrum vatem dicitur .aιδί. Drom, ut cum Iliad. lib. IV. narrat, Deo aureis pocu

282쪽

Quem morem bibendi ex eodem poculo in eiusmodi conuiualibus inuitamentis clarum explicat Plautus in Curculione:

Propino militi magnum poeulum, ut ebib t.

Antequam e conuiuio abirent, iis libare, et linguas in-eidere in more habuerunt. Primum perpetuo factitatum, alterum non semper. Putat Felthius, scholias se auctoritate fultus, illam linguarum incisionem adhiberi consuesse praecipue ab eloquentiae studiosis. Ego vero memini me legere, expiationem fuisse, si quid forte inter conuiuandum lingua peccatum esset quae quidem interpretatio magis arridet. Cibus sumebatur mane, meridie, vespere quae tres cibationes dictae sunt eiφον δ πνον , oenop. Iustum tamen conuiuium fere celebrabatur vespere ac deinde mutato nomine, non meridiana, sed vespertina cibatio vocata est δ πνον, quasi διαπεπονημένον, hoc est post laborem acquisitum. Quamquam vero tria illa tempora diei erant victitando de innata, bene tamen animaduertit Felthius ex Athenaeo lib. V nullum ostendi apud Homerum, qui simul eodem die ter cibum sumserit. Qui duabus prioii-bus do die cibationibus uteretur, simplici plerumque contentus erat quas ientaculo, pane scilicet vino intincto.

Et sane non placet, bis in die saturum fieri, ut inquit Cicero rescri lib. V.

Alia sobrietas in Homero est animaduertenda con livia vespere incoepta ante nodlem desinebant. Soli Phaea-ceS, QUOS Olles, intemperantes, crapulaeque inseruientes depingit vates, ad multam noctis partem comessationes producebant, aureis iuuenum simulacris lucem praeferentibus conuiuis in suggestis Odyst lib. VII. Qui

Inos magis arris si videtur corruptis posteris, quibus ad lucernam ludo et compotationibus indulgere, exori autem iam diu sole adhuc stertere dulcius est, quam noctem de iis

283쪽

destinare somno, lucem vero diei excubationi, quod certe magis esset naturae congruum et consentaneum. i.

que enim, noctem di tam esse intemPesiam et concubiam, quod intempestiua ad operandum, videtur ad cubandum secta. Quare, heroicis temporibus simul cum aurora exoriente i*-νομέν . e lecto homine surgere, nullo non loco ab Homero dicuntur. Sed, quod dein uin reliquum est in hac conuiualium ta- tuum narratione, exsequamur. Conuiuis abeuntibus remouebantur mensae, et, quae superessent, edulia ab ancilla penuaria recondebantur. Credidit Felthius, id factum in hospitum gratiam, si quis forte non exspectatus adueniret. Atqui ego crediderim, non omnes ciborum reliquias a penuaria reconditas esse, nec solis hospitibus,

sed iercula illa tantummodo, quae ripida bene sapiunt, et semel iterumque mensis inferri possunt, quod etiam apud nos fieri videmus. In primo Odysseae libro specie

Mentoris, Taphiorum regis, inopinato aduenit Minerua domum lysiis, dum proci conuiuium celebrabant. O tinuo mensa illi parata est, et adposita a penuaria adfatim, ait vates, fercula ex iis, quae apud se seruabantur:

Deinde vero narrare pergit carnium omnigenarum plenas lances allatas esse nouo hospiti a coquo Cum igitur adhuc praesto essent carnes calidae, cur penuaria adferret

illi reliquias hesterni conuiuii Itaque verius dicendum, frigida illa fercula eius generis fuisse, ut non solum inhospitum gratiam, sed etiam aliorum conuiuarum seruarentur in crastinum. Multa sane tenuiora adnotare possem, auditores, de conuiuiorum, ab Homero narratorum, ritibus. Sed, quia concessum ad dicendum tempus excidit, prudens mitto, praesertim cum ea, quae vobis indicaui, sussicere putem ad vatem nostrum probe

intelligendum in iis locis, ubi eos memorat et describit; quem scopum, si meministis, mitio huius enarrationis initu proposui.

284쪽

DISSERTATIO XXXV.

VTRVM E BONIS STRENUISQUE PARENTIBUS CONSIMILES SAEPIUS PROGENERENTVR I. VI AN DETERIORES.

sv NOPSIS. Magna indoles obgurgationem non patitur. Exemplum Stheneli. Plura tesimonia atque exempta Aorum, qui irtuti parentum non responderunt, coaceruantur. Disa Horatii et Ialonis, qui sibii P aduersari visi sunt, conciriantur. Indolis praefantia a parentibus plerumque ae riuatur in flos; sed Dorum culpa saepe corrumpitur. Homeri locus, bi Minerva Telemachum adhortatur. Iantarum similitudo. Di cultas graecae linguae excutitur. Ad eam

a pirari Horentini adolescestes debent, quia di cum esses

tarat

Qtuod generosa et colo indoles aegre dolenterque Obiurgationes admittat, obiectumque dedecus a se statimana oliri connitatur, tum multis aliis exemplis posset ostendi, tum exemplo Stheneli apud Homerum Iliad. lib. IV. qui Agamemnoni una cum Diomede illum oblique coa guenti, quod minus siuenuos se praeberent in praelio, nec patrum suorum gloriam aemulari contendeIent, respondit audacter se immo gloriari patribus suis esse .melioreS Vtinam mihi, adolescentes, qui, ex hoc loco proxime anteactis diebus iterariis vertentis anni resumendis exercitationibus de more praeludens, vestrum in literas studium minus acre incusaui , maiorumque vestrorum, qui adeo literis excelluerunt, gloriam obieci, vos similiter responderetis, quod longe patribus maioribusque vestris meliores esse gloriamini Haberem enim et praeclare indolis argumentum, et re quoque ipsa vos fore praestitu

ros,

285쪽

ros, quod de vobis verbo praedicassetis, sperarem Sed haec modo missa ruptis per facior me quidem animo haec reputantem quaestio illa huc pertinens ad se vocate Virtim e bonis Frenriisque arentibus tonsimiles si his sit Progenetrantur, mn deteriores Cum enim anceps ea de re opinio feratur, grauislimique homines modo in hanc. modo in illam sententiam tuerint; non ab re fuerit, adves ram eruditionem, optimi adolescentes, eoruna dicta vobis adferre, et deinde, quid egomet sentiam, subiicere,

tandemque eo reuerti, ut iterum vos cohorter, ne a maio

rum vestrorum gloria desciscatis, graecaeque linguae studium, quod profitemur, siue capessatis, siue alacriter persequamini. Nam huiusmodi cohortationem, Uae a me vobis promissa est quaeque huiusce anni dissertationum

principium veluti erit, et caput, e re nata I SUIDei tum

ipsum facile suppeditabit.

Qui praestantiorum virorum liberos plerumque degenerare et e probis parentibus nasci ferme filios improbos. docent, exemplis id bene multis confirmant. In Seuero Augusto Aelius Spartianus, tisanli, inquit, mihi Agmi-Nem serve magnorum irorum utimum et filem sitim reliquisse, satis claret Denique aut sine liberis iri interies tint, LROmultis, Numa, Camillius, Scipio Demosthe-κes, Irgilius. aliiqtie, aut tales hahuertiri plerique, it melius fuerit de rebus timanis sine se erilara decedere.

Quid de Caesare Orfid de Augusto qui nec ad liminsitum bonum habuit, rem illi eligendi solsas j ijset ex

omnibus. Potuisset hic auctor monstrum etiam illud hominis, Caligulam, possimumque illum Commodum re, censere V ambo enim optimos habuerunt parentes, hic Marci Antonini filius, ille Germanici plus quam degener proles Iam vero Pericles, qui eloquentia sua tonare aetfulgurare dictus est, duos reliquit filios stupidos, et tertium, Cliniam, furiosum etiam. Aristides quoque, O-guomento Iustus, nullius rei filium est nactus Hippocratis itidem filii degeneres in prouerbium abierunt. Thucydidis ad haec filii duo paternae virtuti non responderunt, At docet apud Platonem Socrates Quare De-ho mo si he-

286쪽

mosthenes, orator, talibus exemplis commotus, aiebat, ut refert Aristides rhetor in Cimone, veluti fati legem esse, ut a bonis parentibus utiles proueniant filii. Ipse etiam M. Tullius, filius Ciceronis, nihil ex paterno ingenio habuit, ut Seneca rhetor testatur, praeter urbati itatem. Praeterea Graecorum paroemia habet, maximam partem mortalium a bonis parentibus degenerare o πα-τPκα αυAH μέλhi, hoc est . non Paterna cantica canere.

Apud quos et aliud iactatur adagium, cuius Plutarchus meminit in Phocione et Catone, qui et ipsi viri optimi pessimos filios reliquerunt Hecuων τεκνοι Π ματ herolim Alii noxae Cui Hebraeorum aliud prouerbium consonat: Acetum stas vini. Addunt quoque militudinem sic

enim, inquiunt, auream aetatem excepit argentea, argenteam aenea, hanc ferrea, degenerante paullatim, et vergente in deterius, natura hominum. Nec praetermita

tendum Horatii dictum lib. II cod. c.

Damnosa quid non imminuit dies: setai parentum, peior auis, tulit Nos nequiores, mox daturos Progeniem vitiosiorem.

Quam sententiam cum effatus est Venusinus vates, raa oculis distichon illud habuisse videtur, quod Platoni attri-huitur

Hoc est:

Omnia fert aetas, mutatur tempore longo Fortuna et forma et nomen et ingenium.

Nihilominus ipsim et tum Horatius, tum Plato, contrarium alibi luculenter ad tarnarunt. Horatius enun ait lib. IV. Od. .

Forte ereantur fortibus et bonis, O in iuuencis, es in equis patrum Virtus, ne imbellem feroces Progenerant aquilae columbam.

Plato

287쪽

Plato vero in oratione funebri inquit abo: ν γένd roA τ συν- ε ἀγαθων, Oni autem exsiterunt, quod exhonis nati essent. Cui etiam Aristoteles consentit Politie

αμτη bou , ramalitiores, par est, ex praefantioribus progenerari indolis enim prae antia irtus generis est. Vnde autem factum putemus, ut tam graues, tam sole

te auctores sibi non constitisse, sibique inuicem aduersanistia dicta in hac quaestione pronunciasse videantur Equidem credo, nodum facile expediri per ea, quae mox subiungit idem Horatius. Cum enim dixisset, fortes creari fortibus et bonis, continuo subdit:

Domina sed vim promouet inintam. Reesique cultus pectora rotarcis, ncumquo defecere mores, Dedecorant bene nata culpae.

Ex quo manifeste adparet, opus esse labore, studio, do-HTinaeque cultu, ut bona indoles vim suam exserat ignaviam autem, prauosque mores luem esse teterrimam, quae indolis bonitatem, acceptam a maioribus, CorrUmpit in liberis. Quamobrem, ubi auctores praedicti, allibque, quos vobis adferre omnes, breuitati consesentes, omisimus, in peius ruere plerosque siliorum, et a bonis parentibus inueniri degeneres, ad firmarunt, id tantum innuere velle visi sunt, propter socordiam prauamque morum disciplinam a paterna probitate procul abire, propriaque culpa eno natam indolem in se os dedecorare, siue quod laboris illos taedeat ac sedulitatis, siue quod paternam sibi gloriam sufficere stulte arbitrentur. Atque hoc plane sensu Mineruam induci puto ab Homero, Telemachum ad virtutem exstimulantem Ocribi lib. II Quem locum primo respicit haec nostra disputatior quandoquidem tum huius, tum cete num laudem ducimus longe maximam, quod ab Homericae doctrinae perenni sonte proiluant. En Hannieri Oeum:

Res Quos

288쪽

Quos versiculos ad hunc modum latine conuertimus:

Patribus ad miles sunt pauci deteriores Sunt plures melior proles perrara parente.

Si namque ea mens fuisset Homero, ut naturae vitio id tribueret, quid roboris, quid neruorum cohortationi, qua Telemachum urget, inesset Me quidem iudicio rigeret, et Homero prorsus esset indigna. Sin autem illud, quod aiebam, vates intellexisse dicatur, ipsorum nempe liberorum culpa contingere, ut pauci patribus consimiles, paucissimi meliores, peiores plutes exsistant nonne ab ea culpa vehementer deterret nobilem iuuenem, et ad aemulandam paternam gloriam praeclaris acinoribus exacuit Hanc tamen interpretationem, qua pugnantia inter se sapientissimorum hominum dicta conciliare studuimus, ita damus, ut non negemus, saepe Venire, Uaecumque demum caussa sit, ut e strenuo nascatur imbecillus, et econtrario ex imbecillo strenuus, saepius tamen accidere iudico, quasi lata naturae lege, ut e strenuis strenui, ex imbecillis imbecilli progenerentur. Sicut enim plantae, quae bonae sunt, bonos fructus solent emittere, malae autem malos sic parentum aequalis est ratio, quidquid

nonnulli philosophi opinentur, qui aptissimam hanc plantarum similitudinem respuunt, plusque maternis ouis. quam patrum semini in humana generatione tribu Unt. Conueniens igitur naturae est, ut e bonorum parentum

semini boni frequentius gignantiu liberi. Et haec quidem sunt, quae ad huius quaestionis explanationem mea quid potuit suppeditare doctrinae exiguitas. Quid autem haec, dicet aliquis vestrum, spectatissum

adolescentes, ad nos cohortandos, ut graecum studium alacriter capessamus, quemadmodum te fac tirum sermonis initio praedicasti Quid rogatis Nulla re puto me aptius atque expeditius huc deduci potuisse, quam pertractata quaestione. Si enim infertur ex ea praeclaram Parentum maiorumque indolem a filiis pos erisque plexumque vigere, cum vos ex praeflantissimis in virtute maioribus ortum habueritis, nonne par est, ut ipsis consimiles

289쪽

IN MOMERUM. 26 les aut etiam praestantiores vos ipsos exhibeatis Ad laudem quidem humanam maxime pertinet, ut decus patrum in prole resplendeat. Quapropter cum maiores vestros in unaquaque re excellentiam respexisse, ardua semper esse conspectatos, vulgaremque gloriam contemsisse, pulcherrima atque admiranda ab ipsis relicta monumenta

satis superque ostendant; nonne vos ipsi, qui ad literarum gloriam contenditis, si quid in vobis eorum sanguinis est graeci sermonis cognitionem vobis omnino comparandam arbitremini, sine qua nihil grande , nihil suminum in literis praestar licet Profecto non semel ex hoc loco errorem illum, adolescentium mentibus insidentem, amoliri conati sumus, quo a graeco studio deterrentur. Putant enim, tam arduam, tam itficilem graecam esse linguam, ut sine crudeli labore, immensoque complurium annorum studio nemo illam possit comprehendere, ostendimusque, quamuis siue gallica, suo Hispanica ceterisue vernaculis linguis, quae magnam habent cum no

stra Italica adfinitatein, si dissicilior, nihilominus, si

Dis vel mediocri ingenio praeditus ea, qua par est, ratione in eius studium incumbat, breui duorum annorum curriculo non poenitendam in ea posse fieri progressionem, dummodo eius studio quotidie vita saltem hora perseueranter impendatur, nullis nimirum feriatis diebus intercalatis, et idemtidem praeceptor aliquis adhibeatur, qui iacem praeferat ad grammatices loca quaedam ardua, vepribusque obsepta, superanda, quae studiosus adolescens aegre, ac non nisi ingenti taedio se solo valeat transsilire. Saepius, inquam, haec docui, inculcaui, ad rauim praedicaui Hodierno autem die me profecto pudet, hac vos, inclyti adolescentes, adhortari ratione, graecaeque lingua dissicultateria attenuare dicendo Vectrae indolis praestantia, quam a patribus maioribusque vestris ad vos derivatam minime ambigo, contra XiSit, ut verbis potius huiuscemodi difficultatem exaugeam, Am plificemque fatear tuo graecam linguam, quam Obis33- petendam esse contendo, in arduo veluti scopulo reside- se, adscensu acetaui atque aspero, multos esse labores

290쪽

deuorandos, rupesque praeruptas, antequana ad eam quis pertingat, manibus pedibusque supergrediendas, ut inde colligam adposite ad vos inflammandos, ob id ipsum ad graecum studium vobis esse adspirandum, quia arduum est, quia operosum est, quia laboriosum est, quia vulgo inaccessum est. Infirmioribus fucus faciendus, et ab eorum animis orationis lenocinio dissicultatis opinio remouenda: at, quos magna indoles informat, rei suscipiendae dissicultas accendere debet atque exacueres quemadmodum strenui milites atque impigri arcem Tiarum firmis munimentis vallatam obsidere dedignantur, in eam vero, quae munitissima sit, ac paene inexpugnabilis, alacriter inuadunt. Itaque cum vos, optimi adolescentes, gloriosum literarum iter sitis ingressi, nisi ad graecam a. pientiam, quae literaturae veluti apex est, contollatis gradum, doctrinaeque studiosi id, quod in doctrina abstrusius est, et a vulgo secretius, adsequamini, quomodo generosorum maiorum soboles esse gloriemini, qui in ardua

semper Onari consueuerunt, eamque nominis famam genti nostrae compararunt, ut ad summa quaeque nati Florentini dicerentur Illud etiam vobis est cogitandum, a maioribus vestris graecae linguae, olim barbarorum alluvione in Europa propemodum exstinctae, vitam esse restitutam. Ergone per maiores vestros in magna temporum caligine graeca lingua in hac urbe reuixerit, per vos autem, generis vestri oblitos, ad interitum rursum recidet Videtis, iuuenes, me muneri meo certe non deesse, nullumque ad graecum studium vos cohortandi qua Opportune, qua etiam importune, finem facere. Ne committite, quaeso, ut, quas in graecam linguam amori scintillas mearum cohortationum quasi ictibus in vestris eordibus extrudere connitor, continuo neglectae restinguantur; sed vos ipsi ea, quae diximus, memoria recolentre, nutrimenta date circum vestrarum cogitationum, curateque, ut Una in meo, tum in vestro fomite rapiant flammam, Da in studium inexstinguite exardescat..

SEARCH

MENU NAVIGATION