Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

DISSERTATIO XXXVLDE SACRIFICIIS.

sv NOPSIS. Sacrificiorum tractatis latissime patet. E Aeantur Abamenta, si tus, ac molae sustuor heroicis temporibus et a victum, et ad sacris clam surpata animalia. De hecatombis. De sacris candi ritu. Coxae praecipue ex omni, ima iis merebantur, ceterae pur-tes assabantur erubus, atque epulis deseruiebant. Fons commonstratur, nis ritus sacrificiorum suorum hauserunt ethnici. An eteres holocausIum nouerint. De heroum cultu ictimisque, in eorum honorem iugulatis, tam in funere, tum in sacris anniuersariis. De Dus Manibus suo sacri ciorum genere mortuorum anisci uoca

rent,

O quando inopem esse in copia alicui contigit, id maxi

me egomet patior hodierno die, ornatissimi auditores. De sacrificiis quidem verba vobis facturus sum, quorum tam late patet atque euagatur materies, ut veluti in immensa quapiam aquarum alluvione cynabula mentis meae naufragium faciat. Accedit quod, cum hoc argumentum copiosistime a multis scriptoribus iam sit pertractatum, quidquid dixero, actum agere videar, et hane repetere crambem inutiliter. Nihilominus muneris mei ratio et instituta Holia ericarum rerum explicatio, ut de iis etiam nonnihil perstringam ad adolescentium maxime eruditionem, qui adhuc per aetatem scriptores illos non adi runt, omnino postulat. Ac diu cogitanti mihi, perplexoque animo fluctuanti, quid tandem facerem, succurrit videlicet, ut nihil aliud de sacrificiis proferam, quam quae solummodo apud Homerum habentur, ac praeterea de iis breuiter strictimque dicam, et tamquam summa rerum capita Felthio duce persequar, siue etiam succum e pluribus floribus delibem, ut mel vobis hodiernae disputationis conficiam, quod utinam siluestre non sit et austerum, sed dulce ac suaue vobis sapiat.

292쪽

ago DissERTAT XXXVt Ac primum quidem libamenta, iussitus et molas in

Homero animaduertatis oportet Libationes vino fiebant atque hinc passim dictum illud offenditur Aessali is bonoe olborum hoc est, libare ardetilia inu. In hunc vero usum comparata pocula, quae apud quosdam beatiorum auro constabant. Huiusmodi Pelei Iliad. lib. XI. erat ZoocHop -εισον, itemque Menelai Od f. lib. XV. χeuca δέπα . videlicet aureum poculam. Hisce oculis vino repletis leuiter aliquid de summis labris effundebant in Deorum honorem, reliquum ipsi ebibentes atque hae libationes fere cum precibus erant coniunctae. Similiter sussilibus, graece bo acci placabantur ii, atque altaria Aconcac vii Erex sunt adpellata. Qui tamen suffitus uusquam apud Homerum thure confecti leguntur. Iliacis enim temporibus, ut adfirmat Plinius lib. XIII. cap. t. thure non supplicabatur. Cedri tantum et citri suorum fruticum in sacris fumo conuolutum nidorem verius, quam odorem, spargebant. Molas autein schoe siue oυλοχυτα; Homero dictis fruges, saxo aut mola facias intelligimus; in quam rem antiquissimo ritu a Graecis adhibitum est hordeum, ut apud Romanos far Solemne vero fuit illi addere salem; unde etiam Virgilius fruges salsus nominat. Tanti autem illarum usus erat in sacris, ut nulla victima sacrificaretur sine his Illis siquidein

frons victimae, ac partes adolendae conspergebantur, nec non altaria ipsa et cultri. Sed quae demum in sacrificiis heroicis mactabantur animalia Eadem plane illa quatuor, quae communi viri u usurpabantur, ouis sus, bos, caper non ita tamen, ut cuilibet Deo quaelibet animalia mactarentur, sed quae singularis de more essent dicata, ut Iovi bos aetate grandior Iliad. lib. II quem poeta dixit alicubi reprox Tineos, quinquevirems Apollini taurus ut capra Iliad. lib. I Neptun tauri ToιμμέAανε , hoc est, nigerrimi Odtis lib. II Laliisque alia Mactabantur vero Diis victimae vel singulares, vel plures. Quo pertinent illae, quarum tam cre

stantes, sed abusive etiam ex centum alii animalibus;

293쪽

deinde vero ea vox accepta est indefinite pro pluribus animalibus. Neque tantum a sacerdotibus in templo victimae sacrificabantur, sed etiam in aedibus priuatis, siue alibi extra templum a priuatis hominibus saepius mactatas esse liquet. Nec silentio praetereundum, solertem habitum esse delectum, ut optima essent ac praestantissima,

nulloque vitio commaculata.

Iam sequitur sacrificandi ritus, quem ex Homero plene descripsit Dionysius Halicarnasseus, Antiqrs Rom. lib.

VII. Itaque principio lauabant manus, quemadmodurn in omni officio facere consueuerunt quam manuum lotionem verboraeerri et o Homerus exprimit In eum usum aquam habebant lebete paratam , immo tri pi'mpolita in templorum vestibulis, vasa scilicet ad manus lavandas Atque in limine collocatus sacerdos, qui ramo felicis olivae introcuntes adspergeret Parabatur autem aqua haec lustralis intincto ardenti titione, rex ara desumto docet Athenaeus Ab IN. deinde molae salsae a canistro in vi imae caput ac tergum effundebantur, quod

proprie Latinis est immolare Atque hic preces additae, sine quibus teste Plinio lib. XAVIII cap. I. sacrificium

non constabat Petebant vero ea, pro quibus potissimum sacrificium offerebant, ut Chryses pro peste uerruncanda

Iliad. lib. I. Eumaeus pro reditu Vlyrsis OdUf. lib. IV.Cum autem ad mactandam victimam se adcinxissent, eam siue securi, siue etiam stipite percutiebant, ceruice retrorsum acta, cum sacrificabant Diis cum vero heroibus, ceruice in terram, ac veluti in loca infera, inflexa Percussae victimae iugulum cultro supposito insecabant, an guinemque in vas quoddam excipiebant, oris aut c*αγιο

adpellatum Atque haec omnia simul cum salsis frugi bus aliisque rebus, sacro sui destinatis, ferebantur canis ros siue cina, ad quam rem Cis ophori deinde instituti, quorum erat; eam cistam religiosis lime adseruare qua osane dignitas non vltima in ossiciis acris habita est Iugulatas victima statim excoriabant, tum in partes discindebant; se coxas exemtas omento dupliciter cooperiebant, iiique cruda particulas, conanibus membris decisas imisi ponebant,

294쪽

ponebant, quod ista ob seto v vocat Homerus. Coxae hunc in modum adipe et variis particulis, tamquam ex uniuerso animali contectae, igni imponebantur adolendae, dispersa farina, et libamento etiam e vino superfuso. Quocirca cum coxae praecipue ex omni victima Diis olfferrentiar,

hine illud apud Homerum ad notandum sacrificium saepius usurpatum Tio a mei notatarum, videlicet sera ingues Urfre coxias. Porro ceterae partes victimae ab iis disci

sae aflabantur verubui, ac deinde laute opipareque epulantibus adponebantur. Vnde Athenaeus resert μέθυ Aristoteli dictam, quasi area το θύειν, temulentia videlicet sacrificium subsequente. His vero descriptis, seu potius, ut initio aiebam, leuiter delibatis ita tamen, ut ad veterum sacrificiorum rationem cognoscendam satis superque vobis esse possunt, optimi adolescentes, non abs re suerit, neque ab instituto propositoque nostro alienum , t fontem vobis, unde illa hauserunt ethnici, commonstremus, ritus nempe ac sacrificia Hebraeorum, quae studiose aemulati sunt, partim ea seruando, quae illi seruabant, partim immutando, partim corrumpendo. Nemini quidem dubium esse possit, quin aquae lustrationem ad se maculis eluendos, victimae integritatem, quae omni vitio careret, salsas fruges, quibus victimae adspergebantur, ab Hebraeis mutuati sint. Numquam enim lustrationibus neglectis, et sale non adhibito, fas erat Hebraeis victimam, quae omnino pura, valida, maculaeque omnis expers esse debebat, sacrificare. Sane grauissimi ecclesiae patres existi. marunt, iniquissimum satanam, diuini ad se pertrahendi cultus lagrantissime cupidum, in id omni studio connixum esse, ut sui adsectae plerasque sanctissimas verae religionis

caerimonias praua aemulatione corrumperent. Vnum vero ritum imitatos nequaquam esse heroicis temporibus ethnicos animaduerto, nempe offerendi liolocautomatis enultibi enim memini me legere apud Homerum, iis totam victimam esse crematam quod solemne erat Hebraeis in obseruantiam summi Dei. Nisi fortasse enus quodpiam holocautomatig ethnicis quoque adhibitum existi.

295쪽

existimare velitis in cultu atque inseriis heroum mortuo. Tum Moris enim erat in heroum funere animal iugulare, ut constat ex Patrocli, Achillis atque Hectoris exsequiis , ab Homero descriptis Victimae autem illae iv. gulatae in pyra eum variis collatis muneribus penitus comburebantur. At illud nequaquam iudico holocaustum proprie habendum esse, Hebraeorum aemulatione institutum. Non enim victimae illae emortuales seorsum, ac per se comburebantur, sed ratione cadaueris herois in pyra combusti, cum illud veluti quadam fersi corona circumdarent, ac saepirent. Quandoquidem vero mortuorum heroum cultum attigimus, notius est, quam ut e

plicari indigeat, diuinitatem aliquam animis a corpore solutis priscos adscripsisse, quam secuta est veneratio aliis maiore delata adfectu aut ritu, prout meritis habebantur insignes. Neque enim vita functis heroibus recentis post mortem funeris honorem tantummodo tribuebant, sed cultum ac sacrificia, veluti iis, demtidem iterabant. Certe Homerus Iliad. lib. I L. memorat, Athenienses solitos Erechtheum tauris et agnis in Mineruae templo singulis annis placare. Cuiusmodi anniuersaria sacra exhibet apud Virgilium Aeneas Anchisae parenti caesis victimis libamentis fusis, adeoque ludis, solemni pompa

celebratis lib. V. Libet autem obseruare, quod, cum maioribus Diis sacrificabant, dicebantur ἐναγί ειν, ut testatur Herodotus in Euterpe Ac defunctorum animas eodem plane cultu atque inferiores Deos, quos adpellabant δαλμονα; antiqui coluisse videntur, Romanique Deos Manes vocitasse de quibus Cicero ex antiquissimis eorum legibus, eorum manium, inquit, iura sancta tinto, eos Ietho datos diuos habento. In mortuorum vero sacris libationes principem locum obtinebant, unde et ore , id est,

u ne adpellabantur. Illis usus lys es, iussu Circes.

apud inferos facta prius scrobe, circa quam mulsum, vinum et aquam admixta farina dii fudit. In his ortuorum sacrificiis sanguinis magna habita est ratio, ad quem

ebibendum conuolare animas exsangues autumabant; equi-

dein cum doctissimis viris arbitror, quia animi non vltimas sedes

296쪽

fides in sanguine sita est Eo fine arietem atque ouein nigram iugulauit lysses, dum euocaret mortuorum umbras, iisque sterilem vaccam ad lucem reuersum se vovet

Atque haec sunt, optimi iuuenes, quae carptim de saerificiis, quemadmodum memorantur apud Homerum, adnotanda vobis proponere utile duxi. Sunt etenim vel-vti quaedam fax, quae non parum lucis vobis adferet ad Homeri lectionem accedentibus, ut multa, quae in sacrificiorum narratione apud illum interdum occurrunt obscura atque implexa, facili per vos ipsos negotio videre atque explicare possitis.

DISSERTATIO XXXVII

DE RIT CORNUA VICTIMAE INAURANDI EO RVMQVE HONORE ATQUE IGNOMINIA APUD VETERES.

sYNOPSIS. Mos Inaurandi cornua a Graedis ad Romanos pertranssiit S natus consultum de hoc ritu seruando. Cornua potentiae, corons et splendoris typus Per decem cornua decem Alexandri successsores de gnati Cornua in Philadelphi pompa praelata, et in imperii augur a relatia Alexander Magnus arietina cornua a Persarum regimbus nutuatus. Cum cora bus insculpi etiam olit, Di Iouis Ammonis FGus Meretur Cornua arietina taurina et hircina in Mummis heredum Alexandri Galeae multores praefixa cornua habebant, vi incutiendum terrorem. Cornuta Moreses facies, hoc es, splendida. Frauiis tributa cornua. Pro cupi is eteres dixere cornuc. Cornucopiae in Imperatorum nultimis, et heroinarum. Cormia ludibrii etcbntumesiae iam pridem argumenta n anhemii laus.1Multa vobis attulimus praeterito sermone, auditores, quibus veterum sacrificiorum rationem apud Homerum

me mom

297쪽

1N HOMERUM. 2 smomoVItoruna exponeremus. Vnum de industria inta citum reliquimus, et ad hanc peculiarem disputationem reseruauimus, videlicet ritum cornua victimae in solemni oribus quibusdam sacrificiis inaurandi, ut rem seor. sum pertractantes dilucidius et copiosius explicare possemus, et nonnulla adserre scitu non iniucunda, quae ad cornuum honorem atque ignominiam cognoscendam faciunt Sed ipsum Homerum audiamus, solertissime hane caerimoniam in solemni quopiam Nestoris sacrificio describentem, in quo Laerceus aurifex acceptum a Nectore aurum, atque miracleas instrumentis fabrilibus attenuatum

cornibus mactanda bouis offundit Odris lib. III.

Quos versus ad hunc modum latine sumus interpretati:

-- -- - - faber adfuit, artis Instrumenta ferens manibus solido aere corus Incudemgue, et cum concinna forcipe macteum, siueis aurum scite faciebat, et adfuit ipsa Occurrens sacris alias sum praebuit aurum Auri ci annosus Nesor, quod comibus iue Devota bouis attenuans circumdedit apte, Conspecta a Deret praesens ut victima numen.

Sane Plato id solemne fuisse Atheniensibus dicit Alcibia

de II. ubi inter alia magnificentiae eorum telli inunia po-iiit 'o dieυσοκρetiae, boues nimirum habentes cornU COI tecta auro Morem hunc Graecorum imitatos esse Romanos, saepius in eorum historia obseruauit Livius.

Hostia enim, inquit Gyraldus his . Deor syntagna XVII si maior erat, auratis cornibus plerumqtie immolabatur. ienatui consultum exstat de ludis Apollinaribus primum a faciem

298쪽

et 6 DissERTAT XXXVII. Dciendis, quod Macrobius recitat primo Saturnalium libro, in quo decemviris praeceptum fuit, ut graeco ritu hostiis facerent sacrum, Apollini bove aurato, et capris albis duabus auratis, Latonae vero boue semina aurata. Hinc Ouidius propter aurata cornua dixit:

Iuuenalis veror

Ascanius in decimo Aeneidos apud Virgilium:

Et saluam ante aras aurata fronte iuuencsm Caudentem, pariterque caput cum fronte ferentem.

Neque vero quisquam mirari debet, auditores, quod victimae cornibus aurum induceretur: non enim pars illa animalis, qua ornatur, et defenditur, turpis habebatur; quandoquidem cornua potentiae, coronae ac splendoris typus erant, atque Omnia cornuum nomine apud orientis populos saepissime eorum sermonibus iudicata sunt. Hinc, cornu apud Phoenices regium erat insigne. Hinc pro regno et regibus in veteri foedere passim usurpantur Osenua. Hane per decem cornua decem Alexandri successores e regibus siue Syriae siue Aegypti designantur apud Danielem cap. VIII. e. . Quod clarius etiam adsequimur ab auctore diuinarum reuelationum dictum Apocal. VII, a. Et Dideo ex mari hesiam adscendelitem, quΠοhabebat cultas lem et cornua decem, et in cornibus suis Acem diademata. Quare id nemini videatur absurdum, quod Athenaeus lib. V. memorat, cornua aurea, coronae vicem testantia, praelata esse in pompa Philadelphi, vel cornua inter auguria imperii nonnumquam esse relata, Vt relata sunt a Capitolino inier alia portenta, quibus illud Antonino praesagisse superos ostendit Et pos Consulatum, inquit in Anton P. cap. q. in Niridario taurus a moretis cortiibus ramis arboris accrescentibus adpensus est: Porro Ammianus Marcellinus laureum capitis arietini sigmen

299쪽

figmentum, interstinctum lapidibus, Persarum regibus alibi buit lib. XIX. ev. r. Huc facit illud Petri Chrysologi de Persarum regibus sui temporis , Nunc inmobilis sibi cornibus quasi viros se esse doleant, esseminantur in Litanam. Et sane rex Persarum per arietem cornigerum designatur apud Danielem VIII, as et Darius similiter iam ante per arietem cornutum Atque hinc factum est, ut, quemadmodum diadema a Persis, ita etiam arietina cornua ab iis mutuatus sit Alexander Magnus Non infitiandum tamen, voluisse Alexandrum I cornutum a flatuariis insculpi etiam ob id quod Iouis Ammonis filius videri voluit Cornua arietina eiusdem Alexandri, Ptolemaeorum, Lysimachi, antigoni aliorumque innum- nais capita etiamnum decorant. Verum non ari maiornua tantum, sed et taurina et hircina gostasse videntur aliquot ex Alexandri heredibus, vi de Seleuco, Memetrio Poliorcete, aliisque legitur apud doctissimum Spanhemium de praestant numis Tom. I.

Neque praetereundus mos ille regum, aut heroum MNWTo poetarum, cornigerortim, quod, sicut monuerunt iam viri docti, olim galeae militares praefixa vulgo ac terrorem incutiendum haberent animalium cornua. Id certe

de Thracibus obseruat Heiodotus lib. VII. illos aereas habuisse galeas, et desuper bovis aures et cornua. Sic de Gallis refert Diodorus in more iis positum, Vt aer 8 haberent galeas cum magnis appendicibus, quibus adfiga

Hactenus de potentia ac regno, quod figurabatur a cornibus. Iam nonnihil de splendore, cuius pariter typus fuerunt, delibandum. Satis autem fuerit unius Moy- iis meminisse, cui in nummis eiusdem et simulacris, sed recentioris operis nulli enim Mosaici temporis nummi exstant tributa sunt cornua, quod eornrita es et facies eius, ut sacra eloquia testantur, ex consortio sermonis domitii Exod XXXIV, D. Aiunt qui seir, chaldaeum teX Umaliter habere, videlicet, quod intili licateis esset se lidor Luctus eius. Verum ex hoc ipso colligitur, cornutam dici laciem Moysis in vulgato textu pro eo, quod dicaturipleu-

300쪽

et 8 DissERTAT XXXVII. dida quia cornua pro splendore ipso vulgo sumerentur,

nihilque turpe vox illa, pro splendore usurpata, indecorum nihil sonaret. Quandoquidem autem hoc argumentum traefandum suscepimus, non abs re erit animaduertere, non solum regibus et heroibus, sed Diis etiam ipsis, ac praesertim Fluuiis, attributa esse cornua a veteribus, Ioui arietina, Pani hircina, Libero Patri taurina, de quo idcirco cecinit Horatius lib. II . sae P.

Te uidit insons Cerberus aureo

Et Plutarchus memorat quae . gr. quod ab Eleorum mulieribus, thetabes, digne laure, Bacchus inuocaretur. Vbi illud praeterea tradit, ea de caussa a plerisque Graecorum Bacchum tauri forma effingi, quod Bacchi et Apidos apud Aegyptios sacra eodem ritu peragerentur. Libera etiam, siue Ceres Liberi Patris exemplo, frugum Mater et Bacchi socia, eodem illo taurino insigni decoratur in variis Siculorum nummis, quos exhibet laudatus Spanhemius Ton1. I. pag. g. in quibus muliebre caput spectatur cumspicis, quas taurina cornua hinc atque illinc e temporibus erumpentia emittunt, quandoque etiam cornibus sine spicis. Fluviis etiam taurina cornua passim adfingunt poetae, ut Virgilius Eridan Georg. lib. IV.

Et gemina auratus taurino eornua ultu

Tiberi vero Claudianus Con Prob. et Obb.

Cornua temporibus raucos 'Mantia riuos.

Quomodo et tauriformem Aufidum adpellat i Horatius lib. II. ο Praeterea cornua pro capillis usurpata esse a veteribus liquet. Ita Paris a Diomederis a Ares, cornu splendide, dicitur; quod fortasse cornua gestaret, siue fastigiatas tu re, capillorum, ut apud Veneta matronae iuniores, utque apud nos coma adscititia et exemtilis multorum in

cornua

SEARCH

MENU NAVIGATION