Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ratio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum Diagis vivorum solatia sunt, quam subsidia mortuorum. Verum quidem est, aliquando minatum esse Deum, fore, ut cadauer alicuius scelestorum regum non inferretur in sepulcrum patrum suorum 3 Reg. XIII. Sed eo consilio, ut inde terreretur, vel contristaretur vivus, quod seusurus non erat mortuus. Non dubito, Uditores, quin omnia haec vere ac sapienter dicta iudicetis. Verum non hinc me, sed magnum admiramini Augustinum. Sunt enim illa quidem veluti succus, quem ex aureo illius tractatu de cura Pro mortuis gerenda vobis expressi.

DISSERTATIO XLIV.

DE LABORE GRAECI STUDII EMOLLIENDO.

exercitationem auctore rerum arietate iucundi Post breuem gradiei contextus explicationem Diterius progredi ermionis Desione, tile tironibus. Vos ius in latina lingua selectio ibus ex Virgilio aliisque poetis locis tirunculos erudiendos censet. Numquam Homeri poemispoisio secuta exaruit. Homerus soli comparatus. Ex multis Herculibus vinum fecit antiquitas. Unus Homerus insar es omnium poetarum. Grande ingeniorum miraculum iudicatus Circulus oλογω ν se Homerus oλογνω αια. Prestos quaeque suis carminibus seruat. Numquam des e potest materies audandi Homerum miram enoclopaediae partem intactam reliquit Lucianus. Huitatem cum oluptate mire eoisiunxit Ab impietatis et mordacitatis crimine defensus. Supersitionis sorsit, et malorum philosophorum Uectator Duos dialogos legere nefas iuuenibus. Duo Amaltheae cornua Homerus et Lumcianus. Prorsus nuperis in graeco sudio Aesopicae fabeliae conu niunt. Nox in graecum sudiim adhortatis. Etiam mediocritat in graecae linguae cognitione commendatur.

362쪽

3 o DissERTAT. XLIV. tiri nuper habita anniuersaria pro instaurandis studiis

oratione latinae linguae studium, adolescentibus asperum, emolliri oportere docuimus, ne taedio delassati illud auersentur et abnuant multo magis id adfirmandum censemus de studio graecae linguae, non minoribus hercle drificultatibus obsito, quibus eos, qui ad illud accedunt, territat, grauiterque perturbat. Qui vero leniri, edulcari, iucundumque reddi posse existimem, breuiter dicam hodierna disputatione, auditoros, ut, qui desiderio graecarum literarum tenentur, promtiores accedant. Neque vero a ceterarum Homericarum ratione deflectet haec disputatio, aut discrepabit. Non enim in ea locum sibi vitimum vindicabit Homerus. Si qui igitur graecae eruditionis cupidi adestis, adolescentes, arrectis auribus animiique me dicentem audite. Permultos videte est, qui graecum studium vix coeptum deserant, permultos item, qui suscipere non audeant hi asperum veriti, illi experti. Emollienda igitur eius ce studii asperitas, ne effugiant uni, ut alliciantur alteri. Equidem sateor, initia ac rudimenta, ut in omni arte, ita in graeco studio non parum molestiae adferre tironibus. Diceps autem molestia haec videtur esse Partim enim inflexione nominum et verborum memoriter ediscenda versatur partim in auctorum interpretatione enucleanda Nullum a primo labore illo effugium patienter subeundus, ac sortiter tolerandus amore tam necessariae elegantisque linguae comparandae, quae studiosos sui immensis eruditionis opibus ditat, et deliciis explet multo iucundissimis. Sed iste labor breui tempore vel evanescit, vel saltem magna ex parte deminuitur, Odo studium diligens et adsiduum praecesserit. AlterUmvero leniri et multa voluptate statim conspergi poste arbitramur. Qua in re quid utile actu cognorim, XpO

nam.

Primum omnium deligendi ad interpretandi exercitationem auctores, qui rei uin iucunda varietate nusquc Ibere oblectent. Deinde excogitanda ratio e qua studiosi

363쪽

adolescentes eam varietatem sentiant ac degustent Profecto ad graecum studium adprime accommodatos iudico scriptores duos omnigena doctrina ac varietate refertissimos, Lucianum et Homerum Verum cum non OL sint tirones in eorum explanatione cursitare, sed opus habeant pedetentim procedere, b et tantum aliquos paucos versus singulis vicibus exponere, At graecarum Vocum sensum adsequantur, quandonam non dico totum Homerum, vel Lucianum, sed unum aut librum, aut dialogum maxime ex longiusculis in graeco fonte hauriente radeoque quandonam beata illa doctrinae copia ac varietate pascentur L Huic incommodo ut occurramUS, Os breuem graeci contextus lectionem atque explanationem, quantam scilicet discipulorum captus postulare, ' et admittere videtur, sperae pretium ducimus vlterius progredi siue enarrando, quae sequuntur, siue latinam versionem legendo, et ea quae obscura sunt illustrando illinc vero, ubi siue enarratio, diu lectio quieuerit, nouam altera Vice graecam institutionem repetere subsequente ad eumdem modum bona satinae versionis parte, et sic deinceps. Nonne ex hoc docendi instituto illud referatur boni, ut simul graecam linguam adolescentes discant, simulque iucundisiunis cognitionibus animum imbuant, quibus illecti libentius atque alacrius in eo studio duriusculo licet ac salebroso perseuerent Id sane et ratio suadet, et experientia confirmat. Testes enim ipsos adpello discipulos, qui

me praeceptore ad graecas literas condiscendas tuntur,

num ipsis grata sit et iucunda nostra haec docendi ratio, ut graeci studii laborem probe adleuet et commitiget. Atque huc ostium, doctissimum virum, respexisse puto,

ubi pariter in latina lingua selectioribus ex Virgilio, Horatio atque uidio locis erudiendos censuit tirunculos. Cui sententiae subscribere non repugnamus, dUm tamen series et nexus rerum relictarum viva saltem voce perstringatur a magistris: si in enim vehementior sitis exardescit totos suo tempore cognoscendi ac pectore combibendi auctores illos, quorum nonnullas particulas exiguis hau

nibus delibarunt.

364쪽

Neque vero arbitretur quispiam , nos graecas literas docendi huiusmodi commendare rationem, quia longiori pigeat explanatione graeci contextus exercere discipulos, cum longe magis graece scripta nos delectent, quam lUaevis latinae, aut vernaculae interpretationes sed consultum putamus, institutionem nostram discipulorum infirmitati accommodare, eumque praebere cibum, quem somacho possint conficere. Vbi vero vires confirmaUG-rint, et in graecae linguae cognitione reuerint, vel centenorum ex Homero versuum interpretatione illos erudire consuevimus, et longiori similiter aliorum auctorum explicatione. Sed de duobus illis auctoribus, quos ad linguam graecam addiscendam maxime utiles atque idoneos iudicaui, pauca disserenda, ut, qua digni sunt, existimatione et studio Oss.Asia, plo iuuenes prosequantur locupletiorem scriptorem ex poetis Homero, locupletiorem in soluta

oratione Luciano nemo umquam poterit inuenire. IneXIaaustus enim immensae eruditionis thesaurus, uterque. Cur enim adhuc florere putamus Homeri poesin, Umquamque post tot secula exaruisse L Non sano quia poetis

omnibus aeuo antecessit; ruditas enim saepe obesse solet primis rerum inuentoribus, ne in pretio habeantur a posteris: sed quia poematis artem, quam primus reperisse dicitur, ridem tamquam ultimus numeris omnibu perfecit, et carmina edidit tuin doctrina, tum lepore coeles ima, nihilque inepte umquam Flacco teste grauissimo, molitus est Solem iunc, quo fruimur, in coelo ab orbe condito resplendentem animaduerti te Anne umquain hominum opinio quam de eo habuerunt summam, aut iacuit, aut refrixit Profecto numquam. Nihil eo esse ad speciem pulcrius, ad rerum gignendariam

commoditatem secundius, ad incredibilem rerum omnium varietatem in humanos usus inuehendam efficacius omnium seculorum homines communi consensione confessi sunt. Mente dixeris emotum, qui non maximo in pretio atque admiratione liabeat, non immensam virtutem eius sentiat,

non tua adspectu cuncta laetificante ac ditante sine sine

deleae

365쪽

delectetur. Quorsim vero haec Vt expressam in Sole

Homeri spectetis imaginem, adolescentes. Quemadmodum enim aureum illud astrum ceterorum astrorum quorumlibet principatum tenet, eisque lucem opesque suas dilargitur, neque umquam satietatem parit intuentibUS, ita pariter poetarum omnium, qui ex eo plus minus sapientiam sunt mutuati, facile princeps Homerus esse perhibetur, et vel sexcenties a capite ad calcem relectus nullo

umquam lectorem fastidio adficere, sed magis magisque

palatum eius ad se degustandum acuere, novasque indesinenter veluti aurarias aperire, quibus ille adfatim locupletetur. Ac veluti ex multis Herculibus unum fecit antiquitas, eique virtutes ac merita omnium attribuit sic instar poetarum omnium Homerum vobis propono, ad Olescentes, plusque vobis illum unum ad eruditionem profuturum polliceor, quam ingentem ceterorum turbam. Itaque cunctarum doctrinarum, leporum , elegantiarum

sontem, et iudicii in scribendo absolutissimum exemplar sapientes quique Homerum mirati, grande ac singulare

ingeniorum miraculum praedicare non destiterunt. Cum circulus infinitis angulis constet, matheseos periti Ao -- νια vocarunt perbelle putem consimili adpellatione opulentissima Homeri poemata dici posse Ac νωμ.M. Nilutenim frigidum, otiosum insulsum praeferentia, scatent ubique praeclarissimis , utilissimisque sententiis, quibus uniuersae doctrinae semina continentur. Quapropter in Plinii sententiam eundum, qui pretiosissimiani humani

animi opus Homerica carmina nuncupauit, propterea

quod pretiosa quaeque ad sapientiam pertinentia mirtam

in modum seruent, et compleruntur. Neque vero mi-Femini auditores commendanti mihi tam saepe Homerum studiosis adolescentibus alia atque alia subinde enco.mia suppetere quae in medium adferram. Nemini siquidem, tam bonum, diuinumque vatem iteratis laudibus ornare studenti, noua umquam laudandi materies deesse poterit. Iam vero de Luciano etiam, quod sentimus et iudicamus, breuiter exponendum Nullam arbitror, . auditO- reS,

366쪽

res, partem esse encyclopaediae, quam intactam ille reliquerit. Neque enim solum ubi oratorem agit, explicat omnia grauiter, eloquenter, acute; sed et philosophiae paene uniuersa capita sapienter pertractat, euoluit, docet. Quid quod fabularum, historiarum, ac totius antiquae eruditionis plenissimum penu dicendus est Quaecumque vero scribere instituit, tam bono sale adspergere

nouit, Vt cunctorum calculis probatus, voluptatem cum

utilitate mire coniunxerit, disertissimus, eruditissimus, elegantissimus, festiuissimus, facetissimus, aliisque permultis non minus veris, quam speciosis, adpellationibus nuncupatus. Tantum enim in dicendo gratiae, liceat mihi

adferre doctissimi viri, Gilberti Cognati, iudicium, tantum in inueniendo felicitatis, arithi in iocando leporis, in mordendo aceti, si titillat abusionibus, sic seria nugis, nugas seriis miscet, sic ridens vera dicit, sic vera dicendo ridet, sic hominum mores, adfectus, studia, quasi

penicillo, depingit, neque' legenda, sed plane spectanda

Oculis exponit, ut nulla coinoedia, nulla satyra cum huius dialogis conferri debeat. Sed obiiciet aliquis, impietatis ac mordacitatis notam illi inustam, ac proinde atheum et maledicum iudicatum; quomodo ergo adolescentibus non sit perniciosus Equidem sateor, gentilium Deos ubique ab eo rideri, et lacerari, non quod atheus, sed sor esset superistitionis. Verum non id adolescentibus noxium, sed maxime utile est iudicandum, ut, quam ridiculae fuerint ethnicorum religiones, agnoscant Philosophis item infestum fuisse concedo, philosophis tamen prauis, falsis et fucatis, quorum praestigias ac superbiam reuelasse et obtrectando perstrinxisse, non vitio, sed laudi illi est tribuendum. Quia

ver in Vario eius operum volumine duo habentur dialogi, quibus religio nostra sanctissima, a qua fuit alienus, vellicatur, monere non omittimus adolescentes, nefas sibi esse illos legere. Ab eorum namque lectione vetantis ecclesiae lage deterrentur. Ceterum non solum passim Ore format utilissimis praeceptionibus; sed plura etiam inculcat adeo pietati consona, ut vel christianum auctorem

367쪽

IN HOMER v M. 3gs non dedecerent. Eius certe dialogus, qui inscribitur Cynicus, vi memoratus Gilbertus Obseruat, usque adeo Ioannem Chryso homum delectauit, ut bonam eius partem in homiliam quamdam, quam in Ioannis euangelium commentatus est, inseruerit. Quae cum ita se habeant, nonne optime facere videantur, qui duos scriptores istos ad graecae linguae flu-dium adsumunt, tamquam duo Amaltheae ditissima cornua, ut pulcherrirnis inde lectis omnium amoenitatum flosculis laborem fallant, copiosisque doctrinae fructibus, graecanici studii occasione depromtis, pascant animum y Accedit, quod Lucianus verbis tersissimis, ac dictione utitur Attica, dilucidaque et vocibus abundat, ad omnia paene rerum genera spectantibus ut nullum alium scriptorem nouerim, ad graecam, ibi Unt, nomenclaturam

ampliter ediscendam utiliorem Homerus item praeter immensam vocum ac phrasium copiam, quibus de rebus uniuerse disserit, diuersarum etiam dialectorum formas exhibet, quarum cognitio ad scriptores intelligendos e tvalde necessaria. Quamquam vero ad peragendum grae- eum nudium par illud nobilissimum scriptorum accommodatissimum censeam, nihilominus iis, qui prQrsus nit-peri ac nouitii in graeco studio sunt, a facilioribus ordieii-do Aesopicas sabellas ad interpretandum proponimUS, quae similiter rerum lepore alliciunt , et multam Continent vocabulorum supellectilem. Vt vero magis studio sos adolescentes delinirent et traherent, lenocinium adiecimus versionis vernaculae, Anacreonticis modulis concinnatae A fabellis autem paucis exactis mensibus ad Homerum et Lucianum gradum fieri consultissimum au

tumamus.

Quid igitur non audetis, iuuenes quid adhuc animo iacetis quid non consurgitis quid aliquando tam praeclarum, tam necessarium literis studium non amplectimini, cum praesertim multa voluptate asperitatem eiuhemolliri poste et complanari audieritis Frigidam tristitiam abiicite, metum omnem ex animo evellite, si quae spinae in graeco ludi sint, bonae industitiae illae, quas vestris Y s Gm-

368쪽

eommodis consulentes commenti sumus, retundent aculeos, neque sinent vos experiri studium hocce horridum. et insulsum quandoquidem loridas convehent amoenitates, quibus ornetur, gratum qua salem, quo condiatUr. In arduo graeca lingua sita estor prehensos manu, ad adscensum vos adiuuabunt Lubentiae , iucundissimae Deae, quas Gratiarurn adsectas adpellat Gellius. Dum Demoni- Eum egregium iuuenem, Optimis praeceptis informaret Isocrates, ut laboris esset amans, hortatus est, eo quod laboriosa ad virtutem magis, quam iucunda conferant. At ego Isocrate mitior, non ad aridum amplectendum laborem inuit , sed multa iucunditate conspersum. Doleo, ac vehementer doleo, optimi iuuenes . 'os carere graecis literis, non ignarus, quantum ingenii laude atque acumine sub coelo hoc emineatis supra caeteros aliarum gentium adolescentes. Quamobrem omnes neruo intendo, omne machinas admoueo, ut vos expugnem. Vtinam

contingeret hortanti mihi, quod fere omnibus apud Ho-rnerum hortatoribus, quorum suasiones vix umqUam cadunt irritae. Si hoc, quod vobis omnibus expeto, aliquando euenerit, et vobis, et mihi, et patriae huic, et literis effusissime gratulabor. Nam, ut Cicero monebat filium, ad vestram , et communem conferet utilitatem cum latitiis graeca coniungere, Et, quoniam semel coepi qua maxima potui facilitate ac lenitate adii aecum studium vos hodie pellicere, aliud etiam incitabulum ad illud laete capessendum adiiciam, videlicet, non esse necesssarium , etsi valde optabile et gloriosum sit ut graecam

linguam cumulatissime condiscatis. Satis esto, ut mediocrem eiu cosnitionem adsequamini. Hac enim instructi. non mancas , non mutilas potiori parte literas obtinere dicemini. Cum enim tam late pateat graecae linguae imperium et ditios nefas putato docto viro, quamcumque velit profiteri doc trinam, et in ea absolutum se praestare, rion aliqua tinctum esse atque imbutum graecarum literarum notitia. Quamobrem, si a graeca lingua, in praeclarissima sui aula, augustae reginae instar, residense, patriciam claritatem non omnibus consequi liceat, at studete

369쪽

dete tamen, et connitimini, ut saltem ciuitate donemini; quod ad rem literariam pertractandam honori vobis erit,

et adiumento maXimo.

DISSERTATIO XLV.

DE ODYSSEAE PROPOSITIONE. ET AN SIT PEREGRINANDUM.

sv NOPSIS. Vtissem prudentem fecit perstrinatis suaeritur, tu orne labenda it hominibus peregrinatio, an pernicio gor Argumenta proferegrinatione. Modestiores homines facere fertur Diuturna proprii soli habitatio arrogantiam generat. Exemplum Sinen Sum. G nerat quoque en iam et luxuriem. Exemplum Phaeacum Homines iocorum longinquitate seiun sos peregrinatio coniungit. Socrates se mundanium di ctitabat Exiguam humanarum rerum scientiam Idicomparcre potest is, qui patria nusquam egreditur uam cundum, mundi pulcra peregrinando inspicere, moresque hominum suis oculis edisigare Peregrinationis expers ad nullam rem satis i Iustrem potes accedere. Herculis et Bacchi ex peregrinatione aus. Argumenta comtra per rinationem. Peregrinatores insolentes et vento Fabulas et mendacia narrunt Comparantur echoni , quae vocem octies, e decies ingeminat Externos mores patriis anteferunt Aelianus Iaudatus, quod Fnes Italiae numquam egressus patrii moris seruandi studiosus fuit Peregrinatio, itiorum magi Ira terrimae peregrinatiouis peses et mala , quae ex peregrinatione in- laeva nationes infecerunt Peregrinatio paupertatis et mortis caussa multis exsilit Holuptas peregrinationis euis et futuis as spectu paucarum Urbium totus mundus aestimatur Studium grae raphiae, et isoriarum DEIIo peregrinationi aequiparatur Senecae Iocus in planis, Peregrinationem improbantis Pecunia et bona aD-tudo, maxima duo peregrinationis sub dia. Vt quis tiliter peregi Anetur, duo requiruntur, ius a fetas et bona mens Consirmatur auctoritates curgi Ot Hatonis literatis, doctrinae sudio rva e litis peregrinatio. Exempla summorum ex antiguitate A

rorum

370쪽

rorum et maxime Democriti Dicertationis anacephalaeosis, et eon- eius o.

laudaturus Homerus Vlyssem, inclytum scilicet virum, ex Ithacae regno ad Troianum bellum profectum, cuius consilio, prudentia, solertique calliditate post decennalem obsidionem superbum Ilium corruit, extremaque clarum de absumta sunt omnia et deleta, quod multorum hominum urbes moresque viderit principio poematis, quod ab eius nomine inscribitur, statim enarrat:

Hoc est, ut elegantissime vertit Horatius:

Dic mihi, Musa, irum captae pos tempora Troiae. sui mores hominum multorum Didit, et Drbes.

Anne lyssis ad multos populos diuersas quo urbe peregrinationem, scaturiginem veluti fontemque prudentiae illius, qua supra eo te ros singulariter eminebat, vate nobis indigitare voluit Equidem putori auditore S resque ade in propatulo mihi esse videtur, ut nullus ambigendi locus relinquatur. Quamuis autem id aperte senserit Homerus, et peregrinationis studium in lysiis persona tam

diserte commendauerit, non omnes tamen ita et US UC Oritate permoventur, ut in eamdem atque ipse sententiam eant. Complures enim viri docti inter se committuntur,

ac disceptando digladiantur utiliorne habenda sit hominibus perigrinatio, an perniciosior, et plusne boni ex ea Promanet, an mali. Hanc igitur,occasionem nacto, placet mihi nonnulla hodierno sermone vobis. adferre e iis, quae in utramque partem disputantur, ultimoque quid egomet sentiam, proponere, non tamquam X tripode locuturus, sed vestris arbitriis sententiam meam siue probandam, siue reiiciendam relicturus ArgUmentum tractandum, ut videtis, suscipio utile simul et iucundum. Adesto igitur animis, optimi auditores, et qua cetera meas

SEARCH

MENU NAVIGATION