Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

IN MOMERUM 3 sdisputationes beneuolentia atque attentione excipere consuestis, me quoque hodie de peregrinatione disserentem audite.

Modestiorem inprimis fieri hominem peregrinationis studio , ex Menandro docent ii, qui peregrinandum esse contendunt Solet namque diuturna patrii soli habitatio

arrogantiam, nescio quain, in animis hominum ingenerare Dum enim sibi solis placent, alios contemnunt; quorum si si fuissent consuetudine, modestius se gererent, tumoremque contraherent. Exemplo prae omnibus est Sinensium gens, qui quoniam nusqUam itinerantur, vani sunt, ac tumidi, utpote qui se solos circumspicientes dictitare inuidiose soleant, Sinenses duos hahere Ochlas, AEurvueos num, et quidquid hominetem reliquum est caecutire Quod profecto falsum deprehenderent, palinodiamque canerent, di in aliarum gentium lucem susceptis itineribus se darent. Praeterea desidiosos esse atque inertes, luxurieque diffluere, mecesse est inquiunt, si quis populi peregrinationem oderint, me fines suos ipsime egredi, meque alios aliunde accedentes ingredi ament, ut de Phaeacibus, quorum mores depinxit Homerus, videre licet Quantum vero boni in loininum mutua coniunctione situm est qui quamuis locotum longinquitate seiuncti, utilitates suas sibi inuicem impertiantur Id autem ut possint, facit peregrinatio. Quam bene idcirco Socrates, cuius omnia et facta et dicta sunt praeclara, interroganti, cuius esset, non Graecum se eo se, non Atheniensem respondit, sed mundanum V Mundus siquidem communis quorum cumque hominum patria est quam propterea sibi misere angustare indignum sit, humanumque animum, qui a nullo immenso spatio

capitur, captiuum in unius veluti urbeculae carcere detinere tamquam infelicem passerculum , breui cauea imclusum, cui tamen libere per aeris latissimos campos exspatiari a natura datum est Quam vero exiguam et Umhumanarum scientiam comparare sibi possit is, qui patria

nusquam pedem extulerit, una ille patria contentus Vi Uali

neque aliarum nationum admirandas res dulcillimo spectaculo

372쪽

culo scrutetur, non secus ac si quis paraturi habens volunt en uberrimum ac nobilis si1num, quo multiplex rerum

paene infinitarum cognitio contineatUr, nam tantia namOdo agellam inspiciat, ceteras vero omnes desidia quadam ac stupore non curet euoluere Quodsi speciosariani rerum pictas imagines et populorum conscriptas historias perlegere adeo pascit animum Oblectatque, quanta Os voluptate perfundi dicemus, qui non rerum imagines, sed res ipsus suis ipsorum oculis inspicere, non populorum historias legere, sed populorum mores atque instituista ipsime obseruare, perpendere ac vestigare valent Sa ne hosce Itomines, peregrinationi infensos, videas tamquam inertes testudines suis domibus semper adfixos, nec generosos concipere spiritus, nec in ardua conari, neque ad ullam rem satis illustrem accedere posse. Peregrinatio siquidem mentem immense auget, ingenium mirifice excolit, meliusque, quam pliilosophorum scholae, et lecta volumina quidquid in moribus rusticum est, asperum, illiberale, sordidum, externo veluti ciuilitatis sale

macerat, virosque rebus agendis adprime idoneos praestat Quid mirum igitur sit, si adeo celebratur Hercules, αλων ἐπ tae te in Straboni dictus, magnorum scilicet operum inspector, si celebratur Dionysius et reliqui apud

antiquos ob varias et longinquas peregrinationes 8 Nam quemadmodum in uno solo omnia fructuum genera non pulluJant , quantumuis culto et pingui , sic unica patria omnium rerum suffcientem notitiam suppeditare non potest, quae proinde nobis aliunde est comparanda.Non leuia haec profecto ad peregrinationis utilitatem compi abandam argumenta esse videntur, auditores nihilominus non pauci sunt, qui contra sentiant, et peregrinationes non probent, quas per eas nulla fieri possit probitatis accessio. Saepius enim peregrinante non modestiores, sed insolentiores fieri dictitant, domumque reverti ventosa sublataque sui opinione inflatos non minus, quam quas Hispanicas, quas vento Fauonio concipere ait Plinius. Quid vero postea foetu illo evanido intu-iuescentes pariavit, nisi vires lautummodo fabularum et

373쪽

mendaciorum Z Nam tamquam Echo garrula, quae vel octies, vel decies vocem ingeminat, ea, quae a se visa, vel audita sunt, impudentissime multiplicare solent, sucumque audientibus facere, eosque deludere, nescio quo animi malo pruritu gaudent. Quid quod induentes externos ritus, nihil amare, nihil probare videntur, quod

non sit transmarinUm, externosque mores patriis anteferre tertio quoque verbo solemne habent, quod Scythae Anacharsidi vitio versum est, et vel Gallica omnia, vel imglica omnia in patriam vellent transferre, omnes Ue patrias consuetudines usque deque vertere dieque facile quis Deus prauam illam persuasionem de pulmone reuella non cogitantibus, quam absurde id animo agitent. cum ob ingeniorum, locorum, Optam, CeterarUmque rem rum diuersitatem diuersos quoque esse gentium morei atque instituta necesse sit. Quainobiem iure optimo gloriari solebat Aelianus, ut scribit Philo ratus, quod sines Italiae numquam esset egrestias, nauem numqtiam inscendisset, neque nouisset mare, quare in magna dicitur fuisse auctoritate, veluti patrii moris studiose obseruans. Quia et vitiorum pluri inorum magistram esse peregrinationem docent, et exterorUm Vitia Inagis, quam virtutes plerosque peregrinantium, experientia teste, animo combibere, quibus non se ipsos tantummodo perueitant, sed et integras urbes, integros lUe populos, ad quos reuertiliatur, mensarum, vestium, domesticae supellectilis et ceterarum ineptiarum luxum, vitaeque licentiam perdite inuehentes. Quot Dii boni, morum sanctitatem, et constantiam foras asportarunt, qui domum improbitatis et levitatis flagitia inde retulerunt Quot in patria temperantes et sobrii, foris asot et Sardanapalo nequiores facti sunt Neque silentio praetereundae sunt teterrimae illae pestes, quibus intactas nationes ex peregrinatione infectas esse et corruptas plane constat. Vnde enim gallica lues, anglicus sudor, ungarica labes, fricana lepra in alias gentes irrepserunt, nisi ex peregrinatione Sexcenta itidem alia damna, quae non inflequenter praeter spem peregrinantibus ingruunt, si quis velit, nullo negoti recenseat.

374쪽

censeat. Nolane plures augendarum opum caussa magna itinera susceperunt, qui Iro pauperiores domum reuersi sunt Nonne plures valetudinis confirmanda studio longae se viae cominis erunt, qui vitae laeturam fecerunt, neque sua ipsorum ossa, id quod magnam habet ad morientium angorem accessionem in patrio solo contumulanda fore sperauerunt Sed et voluptatem peregrinationis, qua Sab aliis tanta esse praedicatur, illi, ut leuem ac futilem, dicendo eleuant attenuantque. Quid enim aliud sit, aiunt,

uniuersus terrarum orbis, quam colles et montes, valles et

planities, et id genus alia ita, ut ex adspectu paucarum urbium totum aestimare mundum bene quis possit Quemadmodum autem pueri pilam percutiunt et repercutiunt sterili ineptaque voluptate, sic et peregrinatores plagas

terrestris globi errant et pererrant, regna inutiliter metiuntur et remetiuntur. Nonne vero pari cum voluptate

sine periculo domi sedendo peregrinari quis poterit, modo Geographiae operam dare et populorum historias euolvere velit Adferunt demum, ut sententiam confirment suam, sapientissimi Senecae auctoritatem, qui omnia haec veluti in fasciculum colligere visus est, ita scribens ad Lucilium: Quid per se prodesse peregrinatio cuiquam po--tuit Non voluptates illa temperauit, non cupiditates re frenavit, non iras repressit, non indomitos amoris im- petus fregit, nulla denique animo mala eduxit; non iu--dicium dedit, non excussit errorem, sed, ut UerVm, ignota mirantem, ad breue tempus rerum aliqua nouitarite detinuit. Ceterum inconstantiam mentis, quae cum maxime aegra est, lacessit, et nabbiliorem leuioremque reddit ipsa iactatio. Itaque, quae petierant cupidissime, loca cupidius deserunt, et auium modo trans Volant, citius Ue, quam venerant, abeunt. Peregrinatio doctrinam dabit gentium, nouas tibi montium formas ostendet, inusitata spatia camporum, et irriguas perennibus aquis valles, et alicuius Iluminis sub obseruatione natu- seram siue ut Nilus aestui incremento tumet siue ut Tigris eripitur ex oculis, et acto per occulta cursu, inritegrae magnitudini redditure siue ut Maeander poetarums,omnium

375쪽

omnium exercitatio et ludus, implicatur crebris anfracti bus, et saepe in vicinum alueo suo admotus, antequam sesibi influat, flectitur ceterum neque meliorem faciet, neque saniorem. Hactenus Seneca. Habetis, auditores, summa eorum capita, quae de peregrinatione utrimque disceptari consueuerunt Iisnamque a Thoma Lansio diligenter propositis bonam huiusce disputationis partem, nulla fere immutatione facta, compositam volui. Exspectatis iam, quid ipsemet sentiam, audire initio enim pollicitus sum, id me fore vobis de

claraturum.

Equidem fateor, auditores , me vix ad aliquam vicinarum ciuitatum iter fecisse, neque Florentini imperii fines transtulisse, ut idcirco in eorum censu computer, qui, testudinum instar, domos suas numquam deseruerunt. Nouercalite siquidem fortuna defuit mihi strenua valetudo, defuit pecunia, duo maxime necessaria peregrinationis subsidia a desiderium certe non defuit. Quod sit perficere valuissem, me beatum existimassem. Nihilominus etsi peregrinationis amore utique deflagrauerim, non prorsus tamen peregrinationem probem, perinde quasi ab omnibus indiscriminatim suscipi debeat. Neque enim omnibus utilis est, et salutaris iuuenes quidem, leuique animo homines, iuuenibus non absintiles, siue parum iuuat, siue deteriores facit. Nam non mores, non consuetudines, non ingenia populorum intuentur, atque inspiciunt; sed inani locorum adspectu aciem oculorum pascunt, siue quod obseruant, et animo complectuntur, vitiosum fere est, quod eos corrumpit. Aliter sane se gessit Vlysses, commendatus ab Homero, qui non solum urbes, sed etiam mores et ingenia hominum multorum nouit, unde factus dicitur longe prudentior Quare statuendum puto in iis, qui peregrinationem suscipient, vi cum ructu peragant, duo necessaria requiri, iustam videlicet aetatem, bonamque mentem et sospitem ii siquidem solummodo apti sunt, ut ex populorum consideratione sapientiae thesaurum colligant, domumque referant, quo et sibi suisque prodesse valeaut Quod visentiam, auctores mihi Z Ulit

376쪽

3s DissERTAT XLV. sunt longe sapientissmi Lycurgus et Plato, duarum maxi-naarum rerum publicarum splendidissima Limina; quorum prior non sine magna consultatione peregrinandi facultatem ciuibus dandam esse statuit, ne forte prauae populorum consuetudines in patriam inducerentur, vitaeque licentia et peior quaedam administrandae reipublicae ratio. Alter vero logum lib. XII nemini peregrinandum esse sanciuit, qui quadragesimum aetatis inium non e Xegi Lset quam tamen legem, bona tanti viri ventu, aliquantisper temperari, illam quae aetatis mensuram ad tripe si-mUm circiter annum paulo benignius contrahi posse putarem, qui ni in trigesimo vitae anno non sapit, si fere neque quadragesimo sapit , Item decreuit Plato, ut prudentis viri, quinquaginta annos nati, mitterentur ex urbe, qui, quidquid boni apud alias gentes haberetur, condiscerent, domumque ex inde reuersi ad magistratum quempiam, ex senioribus conflatum, probitate et sapientia supra ceteros eminentibus, omnia referrent, At diligenter e X penderentur et ad obrussam exigerentur Non parum

quoque utilem literatis hominibus , doctrinaeque studiosis peregrinatiotiem praedicamus Vt de Homero, Pythagora, Platone Heraclito, aliisque sileam, qui exsilia veri ut, quam peregrinationes, doctrinae caussa suscipiebant ad eas gentes, inter quas putabant scientiam disciplinasque est quaerendas: nonne Democritus ille physicus centum talenta consumsisse dicitur, quae ipsi ex hereditate patris obuenerant, in itineribus obeundis, magnaque terrarum parte per annos octoginta peragranda, ut viros

doctrina praestantissimos audiendo scientiam rerum sibivndi liam compararet, ioremque si sientiae undequaque colligeret Nam et Aethiopas adluit, et Indorum Gymnosophistas, Chaldaeos , Persarum sapientes et Aegyptiorum sacerdotes, et quoa cumque alio comperit rerum Ognitione eminere, putauit adeundos Quibus ille docto- Iibias tantam, tamque late patentem, et in Omnes partes diffusam sapientiam est consecutus, te a actor Platone,

in philosophiari quasi quidam penta thios sui si dicatur; quod quemadmodum penta thli omne genus ludorum

377쪽

exelacebant sc ipse nullius doctrinae, aut artis expers haberetur. Haud equidem infitior , auditores, in hae tanta iterarum luce, qua hodie fruimur, naagnam optimorum librorum copiam ubique suppetere, quorum ope etiam in patria quiesseens possit quis ad eminentiorem doctrinae gradum adscendere: at nescio, quid habeat amplius ad generosiorem selectioremque eruditionem comparandam, summorum virorum, si qui apud exteros doctrina praecellant, consuetudo, eqUibus, tamqUam e vivis, exundantibusque gurgitibus sapientia liberalius hau

Sed finem dicendi facio, cum id, quod pollicitus

eram, cumulate praestiterim nam et ea, quae in utramque partem de peregrinatione disputantur, summatim peris secutus sum, et, quae mea esset sententia diserte docui. Qui igitur inter vos, auditores, opibus et valetudine florent, et iuuentutis tirocinia posuerunt nam bonam mei tem adesse omnibus nequaquam et ambigendum , si peregrinandi ad exteros populos studio te non tur, iis, ut accepistis, per me licet. Quinimmo huiuscemodi eorum nudia commendo ut perficiant, adhortor iisque iam, ut peregrinationem suam eliciter absoluant, propiti uni Deum, fausta, secundaque omnia votis omnibus ex animo adprecor.

DISSERTATIO XLVI

DE PENELOPE ADVERSUS GRAVINAM.

fYNOPSIS. Summa narrationis Homericae e Penesipe ex totis XXIV. IV, DO Mysiae concinnata Penelopes mores non bene a Grauina descripti. Homeri mentem non es adsecutus Penelopes prudentia. Cur ene- Iope procos ex HI sis aedibus non expulerit. Cur non Nemuchus, neque Lcretra Plura coaceruantur argumenta hactucinutionis Gra-

378쪽

Dinae Homerus east imam facit Penelopem. Alii tradunt, uiu adulteram Dido Virgilio impudioa , aliis pudicitiae es exemplum.

auina promittit opus, tu quo Homeri loca, Ianet contra Ouum

Plutarchus et Heraclides Ponticus interpretati sunt. Dicertationis Hausura.

um magno aduersario mihi res est hodierno die, auditores, videlicet cum Grauina illo, qui tum laude robustae, nitidaeque dictionis, tum editis de iure aliisque de rebus voluminibus, tum recepta opinione apud plerosque, quod plus ceteris in re literaria viderit, eaque ingenii acie penetrauerit, qua paucissimis licet, magnam sibi nominis famam conciliavit. Nihilominus cum eum

putem salsum de Penelope, lyssis coniuge, ex Homeri

poemate iudicium tulisse, excusat me mei muneiris ratio,

si cum eo digladiaturuet in arenam descendo. Quandoquidem enim hanc spartam adornandam suscepelim, qua Homericam sapientiam auditoribus meis euoluam et declarem, si quid offendero etiam a doctissimo viro iactatum, quod a mente vatis videatur distanum, non possum facere, quin disputando refellam, ne forte allucinatio sapientis plerisque studiosorum fucum faciat. Haec autem idcirco sum praefatus, ut audaciae notam a me amorum liar

Nemo fere est, cuius auribus Penelopes, pulcherrimae et castissimae feminae, praeconia Homerica non intonuerint in ea siquidem vates exemplum statuit nobilissimum feminarum, quotquot umquam viros suos medullitUS amaUerunt, nullaque arte, coniugii perpetuam fidemne seruarent, adduci potuerunt ac praeterea summam ei prudentiam, raram in femina virtutem, attribuit. Cum eius vir, lysses, exacto Troiano bello, ad Ithacam non rediret, domus suas ceteris ducibus reuersiis, neque uti Umadhuc viveret ab ullo sciretur, exspectatis aliquot annis, increbuit rumor, eum siue in mari, siue etiam alibi malo fato periisse. Quapropter coeperunt principes viri Cephalleniae, sic enim Vlysse regni ditio adpellabatur, reginae nuptias ambire Numero centum et viginti ex Itha

379쪽

, Samo, Dulichio a Zacyntho ad regias aedes com

fluxerunt, procanteique a Penelope petebant, si ex eorum numero, quem mallet, sibi nouum virum deligeret,

Vlysse iam pridem, ut iactabant, demortuo. Quod si

moram necteret, data veluti lege, mimis profecto dura iniustaque, statuerunt, se tamdiu in eius domo permausuros, lysiis bona quotidianis conuiuiis absumentes, quamdiu petitas nuptias differret Penelope autem, cum speraret, virum suum longe dilectissimum , qui eius animo intime haerebat, adhuc vivere, et aliquando fore, ut ad se reuerteretur in patriam, Sua erat prudentia, tergiversari coepit, procisque respondere, Minime licere sibi ad alteras nuptias prius conuolare quam telam absolueret, ad corpus soceri sui, Laertis, senio iam confecti, ubi fato concederet, pollingendum: si enim facere omittat, omnes graecas mulieres sibi grauiter succensuras, atque id vitio maxime daturas aequa visa est huiusmodi conditio procis, et, ne laederent eius animum . quam deperibant, permiserunt Sed cum triennium aegre exspectacsent, et tela adhuc non finiretur, quod enim texebat diu,

retexebat noctu, quarto accedente anno ex quadam domesticarum ancillarum dolum reginae rescientes, ut telam

absolueret, coegerunt; quod et factum est Dum autem exspectati coniugii deliberationem acrius urgebant, ipsaque adhuc procrastinabatur, confidens fore ut cunctando restitueret rem, tandem vicesimo anno, postquam ab Ithaea discesserat, ullo nec opinante, reuersus est Vlysses, et mendici formam vestesque mentitus, procis omnibus interfectis, fidissimae uxori suae optatissimum sese reddidit. Haec narrationis capita sunt, quam totis viginti libris fuse

Homerus exsequitur ei vero plura quae vocant, 'Tiico-δια, ad rem facientia concinne admodum admiscet, e quibus pulcherrimum Odys eae poema consurgit. Prodeat modo Grauina, et quain libro primo de poetica ratione, ut ipse opus inscribit, Penelopes imaginem efformauit, nobis exhibeat. Quae autem Etrusco sermone disserit, totidem sere verbis ad hunc modum fidus interpres latine reddo In Penelopes fac o expressit, in

380쪽

quit, Homerus muliebrem indolem confinxit enim Pe- uelopem castissimam, viroque fidelissimam nihilomi-

nus, Um anceps esset, an Vlysses adhuc viveret, ieciane, voluit umquam sibi aditum ad alteras nuptias inter Cludere, Omnem spem procis adimendo, sed eos lacla- bat, dum certum acciperet nuncium mortis aut vitae Aprioris coniugis Interim vero sinebat, At absumerent

Vlysiis acultates, quemadmodum saepius conqueritur filius Telemachus, seque conuiuiis et ludis in ipsa reis gia domo oblectarent. Et licet Antinous aliquando nimis insolesceret, mictu ipsa me apud familiares querimonias de hoc effunderet, tamen apud se nec dolebat,

nee remedium malo conquirebat mari enim tam dul- , C est feminis, tantamque adfert voluptatem, ut libenterisOmne malum devorent, omnemque ferant tumultum, 'Uem suae venustatis effectum esse arbitrantur. Etsi au- terra molestiam ab eis capiant, qui se ambiunx, artamque animus alio respiciat, mihilominus neminem umqUam

solent a se dimittere, quia, licet unius esse Velint, tameri eodem tempore se sperari petique a multis summopere gaudent. Quamobrem rixae inde nascuntur, insidiae ac ruinae, quibus possent feminae momento prospicere, a spe deturbando procos, a quibus peruiatur. Hactenus Grata inae iudicium de Penelope Homerica Verum ego, bona tua venia, sapientissime Grauina, nihil tale puto in Penelope ab Homero depicta, quam non bene agnouisse mihi videris, nec vatis mentem, ubi eam describit penetrasse. Age vero rem perpendamus rationum momentis grauissimarum. In primis enim Penelopes prudentiam ubique euehit vateS, eique epithe tum illud, et ob perpetuo adfigit, quod non video a Grauina notatum in sua descriptione.

Hanc autem laudem tam plenam, tam saepe iteratam, prosecto non ei tribueret Homerus, si ob vanam gloriOlam, Uam ex procorum coetu, eius nuptiis inhiantium aucuparetur, tantam bonis filii pateretur inferri iacturam.

Haec enim fuisset prudentia Z immo haltitia longe maxima Ferre igitur procorum insolentiam effectu eius prudentiae

SEARCH

MENU NAVIGATION