Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

dentiae fuit; in qua valde eminebat Videbat quidem. se nihil aduersus procos valere, qui auctoritate, et opibus in Cephallenica ditione plurimum poterant. Quodsi a tabirent, imperasset, ilii certe aliud profecisset, nisi ut

eorum superbiam ac petulantiam magis magisque lacesseret, seque ludibrio exponeret, iis non obtemperantibus , quemadmodum accidit, quoties Telemachus, iam grandior factus, nam antea per aetatem minime licebat, indixit eis, ut discederent. Non solum enim non discesse-iunt, sed eum interficere moliti sunt di quod certe nefarium consilium exsecutioni demandassent, nisi illum Minerua opportune, ut caueret, monuisset, suoque numine tutata esset Haec igitur verior caussa est cur prudentisci in Penelope discestionem procis non imperaret, quam ea, quae a Grata in adfertur, quod nempe sibi volupe esset, tot liabere suae venustatis ambitiosos amatores. Quoniam vero de Telemacho nonnihil attigimus. animaduertatis, oportet, ab Vlysse, cum ad bellum pro- secius est, relictum filium modo natum quare Una proci Penelopen vallasse dicuntur, Telemachi aetatem sedecim circiter annorum fuisse necesse est. Nam Troianum bellum ad decimum antium est productum, post eius ibuem sex circiter annos exspectatus est Vlysses. Exinde vero coeperunt proci instare Penelopae, ut alteris nuptiisse addiceret, quatuorque annos in eius domo versati sunt, adeo Vt cum reuerteretur lysses, natus esset Telemachus viginti annos atque vitii no quidem anno procis irascebatur, minabatur, discessum denunciabat, sed magno capitis sui periculo, ut dicebamus. At cur, inquitis, Penelope Laertem non excitabat, ut daret ille operam O-rum expulsionis Quia Laertes, senio atque aegritudine confectus, quod Vlyssem credidit interiisse, Ithacam dereliquerat, animum dui ponderat et miseram vitam, ut Menedemus ille Terentianus, ruri agens, res omne humanas ac regnum ipsum fastidiebat. Praeterea plura alia in promta sunt argumenta, quod Homerus liuiuscemodi femineam siue maculam, siue vanitatem in Penelope non eogitauerit. Ea autem breuiter recensebo Sermonem

382쪽

ipsemet conserens cum lysse, quem minime agnoscit, planeque pauperem aduenam credit, qualem se simulabat, multa mala sibi destinasse, ait, sinistrum numen, Umeratque in hisce malis procos , animumque ab eis ostendit maxime auersum, atque adeo eorum catulitione Pliniano verbo dicere libet, nequaquam gaudentem. Quae enim necessitas sic loquendi pauperi aduenae, nisi loqueretur ex auim, Cum proci eumdem mendicum hospitem pessimis haberent despicatum modis, id aegre ferens apud ipsos conquesta est, quod laospitii sanctissima iura non vererentur, eaque in eius oculis, in eius aedibus frangerent. Interim tamen Eurymachum, principem locum Obtinentem, interque illos ossicio ducis fungentem suauibus

verbis demulcebat, ut sibi bene consulere lib. XVIII

Quasi dicat, etsi leni illo adloquio Eurymacho amantium

Inore videretur indulgere, mente tamen tum ab illo, tum a ceteris procis abhoriebat; quod consilium probae ac

prudentis uxoris sensisse lyssem, sub mendico hospite

latentem, notauit vates. Quae quidem muta de Penelope narraret absurde, si semineo illo morbo, quem falso putauit Grauina, laborantem faceret. Cum procorUmmanes ab Vlyssse interfectorum, ad inferos delaberentur, Agamemnon, eorum internecionis caussa sibi narrata, Vlysis selicitatem extollit, cui tanta virtute uxor, tamque bona mente praedita contigisset, praedicitque, talis seminae nomen numquam fore in mundo interiturum lib. XXIV. At Homerus perperam induceret AgamemnOnem, tantam laudem Penelopae tribuentem, eiusque bonam mentem depraedicantem, si ei leuitati, quam commentus est Grauina, subesset. Sub initium libri XIX. Penelopem comparat vates tum Dianae, tum Cythereae vario respectu illi quidem propter egregiam animi castimoniam, ob quam indignatur, si quis amatorie eam inspiciat ac depereat; huici vero propter egregiam formam. Inepte autem cum Diana eam componeret, si ceterarum seminarum instar tot procorum amore laetaretur Eadem

383쪽

IN II OMERUM 361

Penelope, adserente sibi nuncium enectorum procorum Euryclea e lecto desilit prae laetitia lib. XIII. Nonne autem subitus ille impetus gaudii euidenter ostendit, illam nequaquam eorum amatorum turba delectatam ess e, sed potius omnes summo odio prosecutam ' Alioquin eorum tam miserum fatum siue doluisset, siue exhorruisset; praesertim cum feminarum proprium sit alienis calamitatibus facile tangi atque ingemiscere. Nec respondere poterit Grauina, Penelopes laetitiam non ex procorum nece, sod ex Vlysiis reditu ortam. Non enim credebat. quamuis grauiter Euryclea adfirmaret Vlyssem esse reversum, sed aliquem Deorum superbiam et scelera procorum morte puniisse. Quod vero omnium maximum esse censeo, Grauinamque praefocare, illud est, Penelopem nempe sciuisse, procos interfectum velle unicum eius filium, quem ferebat in oculis id autem sciens, ab eis peti, amarique gauderet Credat, si vult, Gravinar ego quidem numquam adduci possim , ut credam Prudenter vero pertimuisse Penelopen potentiam procorum, liquet etiam ex eo, quod post eorum internecionem contigit. Qui enim cognatione eos attingebant, accepto

eius cladis nuncio, exercitum repente compararunt, rusque, quo cum Telemacho et coniuge apud Laertem se receperat lysses, conuolarunt, ut propinquoium suorum mortem ulciscerentur. h. XXIV. Quod nisi intercecsisset Minertia ad eos componendos, incertum est, quei nexitum illa pugna foret habitura Solius ergo prudentiae effectus in Penelope habendus est, tulisse procos, nee euabitum ex Vlyssis aedibus imperasse. Cuius prudentiae aliud argumentum exhibuit, cum procis certamen arcus, quod in libro vicesimo primo describitur, proponit, Olliceturque se eius nuptias inituram, qui arcum tetendisset et in illo certamine ceteros superasset. Cum enim videret procorum proterviam ad extremum deuenisse, et cauassa timendi subesset, ne ultima contra Telemachum hospitemque adgrederentur flagitia, putauit, se non posse amplius nuptias differre. Eam vero deliberalionem prudentia profluxisse, innuit ipsemet vates, cum narrat

384쪽

huiusmodi consilium Penelopae suppeditasse Mineruam.

Quid vero aestum est Non valentibus proci arcum tendere, illuin sibi dari in manus poposcit mendicus liospes:

quoin tradidit ei Telenaachus reclamantibus procis, indigneque ferentibus, tam vilem, ut ipsi putabant, tomun .cionem in eamdem secum concertationem venire. Sed ubi virium strenuitate, qua pollebat, facile arcum tetendisset, seque, posita larua, lyssem esse declarasset, sup .petias ferentibus paucis cum Telemacho semiliaribus, qui regi fidem seruauerant, ipsaque in primis Minerua, proco omnes de medio sustulit. Quemadmodum igitur non nauliebrem leuitatem, sed dignam commendatione prudentiam prae se tulit, cum necessitate coacta, procis sedemum indulturam, dixit, alteris nuptiis acquiescendo et sic eiusdem prudentiae ductu, non tot amatores habendis udio ferendos procos statuisse dicend est, consultissime fore rata, ut se ipsam, fili una, resciue omnes grauiori discrimini obiiceret, si tantam tam clue procacem Urbam veluti crabrones irritaret, atque ut discessionem a se sacerent, cogeret. Itaque satis mirari nequeo, haec rationum momenta non expendisse Grauinam, qui adeo in Graecis literis versatus esse perhibetur. Si enim expendisset, Me profecto iudicium de Homerica Penelope ab Homero deflectens non pronunciasset. Liceatne hariolari Hanc ci- ne de suo nouam prorsus edidit interpretationem, tibi plausum conciliaret Nam scio, eam arrisisse non paucis, utpote quae seminarum mores iii Penelope veris coloribus

Expresserit. Horum certe nus amicus meus candidistimus atque eruditissimus tam pleno ore eam mihi commendauit, totque Grauinam propter eam laudibus extulit,

ut me impulerit ad hanc disputationem conscribendam, non quod inuidia illarum laudum tangerer, sed quod viderem, ibi laudari magnicque fieri, bi Homeri mentem

non erat adsecutus Equidem noui, non deesse, qui Penelopem adulteram dicant, natumque ex eius adulterio

Deum Panem. Sed non hic quaero, qualis Penelope fuerit id solum contendo, talem non esse apud Home-xum, qualem Grauina depinxit, qui eius mores profite

385쪽

I HOMERUM 363tur ex Hosta ero exprimere. Sciunt annes, mirificam

vim esse poeticae facultatis ad quidlibet mortalibus e suadendum, ut ostendit hoc exemplum Penelopes apud Homerum ex eorum opinione loquor, qui Penelopem. volunt adulteranti ipse enim contrariam potius sentetitiam amplector , et exemplum Didonis apud Virgilium. Alter enim nobis auctor est, ut Penelopen, ab aliis impudicitiae insimulatam, tamquam inulentissimam seminam castitate, fide, prudentia, ceterisque virtutibus suspiciamus alic vero facit, ut Didonem tamquam hospitam intemperantem improbemus, cum alii tradant pudicitiam

vel morte seruauisse. Cuius rei, si vero ita se haberet, nullam aliam adserre possemus caussam, nisi quod Homero Penelopem castam fuisse libuit adfirmare, Virgilio Didonem impudicam placuit inducere, quod tamen salsum iactari puto. Idem Grauina in eodem libro pollicetur, se velle explicare alia quam plurima tum Odysseae, tum Iliadis loca longe diuersis principiis, quam quae sibi Plutarchus, Heraclidesque Ponticus proposuerunt Ognoro, an, quod promisit, praestiterit Optandum autem, ut melioribus auspiciis Homericarum explanationum opus adgrederetur. Vereor enim, ne a Plutarcho et Heraclide Pontico desciscens, duobus de Homericae sapientiae interpretatione viris optime meritis, in eumdem scopulum impegerit, ut scilicet nouas pro arbitrio adferendo interpretationes, et maiorum doctrinae non adquiescendo, quod plerique eo rum faciunt, qui multum sibi tribuunt, a veritate aberrauerit; quemadmodum aberrauisse in hoc loco quem de Penelope excusiimus, rationes a me allatae apertiisime demonstrant.

386쪽

DISSERTATIO XLVII

DE TELEMACHI PROFECTIONE 'AD NESTO. REM AC MENELAUM DE CRIMINIBVS IN EUM GONIECTlS DEQUE ODYSSEAE CHRONOLOGIA.suNOPSIS. Sub Mentae se Mentoris forma Minerua adflat Telemacho. Eius iter ad Nesorem et Menelaum. Reversuro in diae fruuntur, promeis. In gnes iis hoc iuuene irtutis notae Colloquio sapientium fenum ad prueclara facinora formatus es. Telemachus Praesulis Cameracensis obortatio ad iuuenes, i Asrinam ac Prudentiam, senibus exquirant. An Telemaehus respondens, se nescire, trum vere Iius it VI sis, iniurius fuerit matri et sibi. An breuerenter et urius matrem compectauerit, hi ad telam et colum remittit. Tela et colus heroicis temporibus nobiIissimis quibuscumque feminis conueniebant. Salomonis aus,irui feminae tributa. Etiam Meuora telam et colum amandat Andromacham. Nomina patris, et mam tris quam venerandis e secerit ipsa natura. Non bene cum aliis ste mutantur a Friis Totius Odysseae c.ronosidia aduersus non mumeensorem describitur ac defenditur.

nsignem lysiis prudentiam, quam ad multos populos,

multasque urbes peregrinando collegerat, ac pudicitiam Penelopes, quae tam nobiles ac frequentes procos auersata est, in unius viri sui amore ac desiderio defixa, satis ostendimus praecedentibus duabus disputationibus, optimi auditores. De Telemacho eorum filio hodie dicturi,

quomodo ad Nestorem ac Menelaum se contulerit, ac per eos bona in eo indoles ad virtutem et gloriam suerit provecta, narrabimus, ac deinde crimina in eum coniecta, et totius Odysseae chronologiam expendem US. Habito Deorum concilio cum placuisset Ioui caussam agente Minerua, ut tandem lysses post decimum a Troiano bello annum rediret ad patriam, et a Calypsonis insula liber dimitteretur, ipsa Minerua, e coelo delapsa, et

387쪽

Mentae, Taphiorum regis, serrinam induens, qui Vlycsis domum alias aduenerat, sin eaque hospitio exceptus fuerat, adit Telemachum, hortaturque, ut ad Nestorem ac Menelaum iter suscipiat, e quibus aliquid de patre suo,

Vlysse, nosse poterat, virum viveret, an non siquidem ipsi citioque simul cum eo Troianum bellum confecerant. Consulenti facile acquievit optima ac praeclara indole iuvenis, animoque magis erectus est, ubi Deam esse sensit; repente quidem ex oculis auolauit et Iam vero procos, quos laetenus per aetatem veritus erat iuuenili timore praepeditus, increpare coepit audaeter, quod bona lyns impudenter abligurirent, indicensque, vi domos quisque suas abirent, se ad Nestorem et Menelaum profecturum nunciauit Sannis exceperunt proci insolitam, necopinatam in regio iuuene loquendi libertatem lib. I At

ille, ne matri, quae ab hoc ipsum itinere deterrebat, aegritudinem adferret, eiusue precibus, aut lacrimis detineretur, vesperi, boniam a Minerua iter praecatus, nauimeonscendit, deducente illum ipsa Minerua, quae rursus sub forma Mentoris ei adstitit, et itineri necessaria omnia parauit Hic vero obseruare necesse est, diuersos esse Mentem ac Mentorem V plerique enim interpretes falsi sunt, dum ubique Mentorem nominant ' Vtrique se prositobatur obstrictum vates, quod ab utroque beneficia accepisset Quamobrem, ut gratiam ipsis referret, amborum imaginem facit adsumentem, Mentae quidem in poematis primordio, Mentoris vero deinde passim Mentem, qui diues nauclerus ac mercator e Leucadia fuit, ut magis nobilitaret, Taphiorum regem fuisse confingit: at

Mentor ciuis erat e primoribus Ithacae.

Vna nocte ad Pylum Telemachus deductus est lib. ILcui vita cum Mentore perhumaniter excepto narrat Nestor, quae ad Troiam gesserunt Graeci, quantaque inter eos gloria praecelluerit Vlysses, et quomodo confecto proelio, Troiaque diruta domos quisque suus discesserint dolet vero audiens iniuriam, quae Vlysiis domui procis aciferebatur. Quia vero hic quoque se manifestauit Pallas, statim eua noscens, victimam idem dies ori eae

388쪽

immolat Diem illum ac subsequentem noctem apud Pyli regem transegit Telemachus. Vbi posterus dies illuxit, qu madmodum Pallas praeceperat, Nestore suppe, ditante currum, comitemque viae, Pisistatum, filium, adiungente, qui ferme ipsius Telemachi erat aequalis festinauit ad Menelaum, qui nuper reuersus poterat illud enucleatius ac certius docere de patre. Si qui sorte vestrum, iuuertes, non satis in re geographica versati sint, ad huius intelligentiam loci opus est, ut moneantur, ex Ithaca, cum sit insula, profecturis ad Pylum necessarium esse nauigium, a Pylo vero ad Lacaedemonem terrestri itinere procedi, quod Pylus et Lacaedemon in Peloponneso contineantUr.

Adventante eius diei nocte ad oppidum Pheras deuenerunt, ubi apud Dioclem, dum sommo se reficerent,

diuersati, summo mane iter suum receperunt, adeo tvespere Lacaedemonem tenuerint lib. III. Quam quidem viam probe in hac narratione definiuit vates est si ruidem in comperto, a Pylo Lacae demonem usque cisio aut equo vectis iter esse bidui. Menelaus autem, cui grati imum fuit filios virorum sibi amicis amorum hospitio

accipere, roganti Telemacia morem libenter gessit, navigationem suam ordine exponens, eaque Omnia, quae de Graecorum ducibus a Proteo audiuerat, et quomodo

in Ogygia insula promissis et illecebris nymphae Calypsonis detineretur lysses. Sed proci, postquam certiores de discessu Telemachi

facti sunt, quod non putarant futurum, redeunti insidias struere meditantur. Itaque cum sibi opportunus visus esset locus insula Asteria, quae Ithacam, Samumque interiacet, illuc deducta naui statuerunt viginti homines, qui fraudis occasionem opperirentur. Ab IV. Quanto animi angore infelix adflictaretur mater, prosectionem Udiens unici filii sui, quem ferebat in oculis, te terrimUmque procorum scelus necem illi inferre parantium, dicere est superuacaneum. Verum pestima eorum consilia difflante Minerua, incolumem rediisse Telemachum ad Ithacae agrum atque ibi patrem suum recognouisse ac rece

pisse,

389쪽

pisse, cumque illo scelestos procos ultum esse, suo subinde loco docebimus dissertat. LVII.

lain vero, quam insignes virtutis notas in Telemacho expresserit vates, mecum animaduertite, Optimi iuuenes. Pium in Deos ac parentes ubique descripsit, honelium, iustum, prudentem, strenuum Ante quidem vicesimum annum nihil audet non poterat enim per aetatem, absente patre operiaque sibi adferente nemine, tot proceribus

Cephas leniae et Acarnaniae, quae duae Ithacensis regni partes, obluctari. At ubi consilio adfuit Pallas, ac virtutem adplauit, praeflantissima eius indoles statim emicuit. Colloquiis insuper sapientium virorum, quales profecto erant Nestor ac Menelaus, ad praeclara facinora adprime formatus talem deinceps se exilibuit, qualem decuit esse Vlysis filium. Ad Homeri exemplum Telemach Um suum finxit Praesul inclytus Cameracensis, cultas typo nobilissimum ac regium adolescentem utiliter iucundeque erudiendum suscepit. Memini me alias adfirmare vobis, generosi adolescentes, non posse iuuenem sapientis laudem adipisci, nisi ad audiendos senes libenter se conserat, et ab iis doctrinam et prudentiam , qua caret, diligenter exquirat. Quod vi vobis probarem, Aegyptiorum mysterium uolui, qui Mercurii simulacrum TFingentes, iuuenis formam formae senis adiungere consueUerVnt. Praeterea exemplum adferebam Epaminondae, qui Lysidi Tarentino Pythagoreo adeo deditus fuit, ut adolescens tristem et seuerum senem omnibus aequalibus suis ita L. Drliaritate anteposuerit. Sed nunc luculentum etiam Telemachi exemplum in promtu est, quod vobis imitandum proponam. Ipse etenim egregiam indolem protulit suam, et ad res praeclare gerendas paratus atque Xacultas est, postquam Mentae et Mentoris, Nestoris et Menelai acre cepti patris sui Vlysiis documenta, praecepta, consilia valde amauit, cupide audiuit, diligenter animo seruauit Neque enim alia de caussa putate, iuuenes, finxi ne vatem, quod Mente ac Mentore delituerit Mineruas nisi ut discatis, sapientiam e grandioribus natu a vobis esse Xpetendam sui si quidem, qui per aetatem in doctrina, Probitate

390쪽

tate ac rerum experientia praecellunt, reetam vobis viam facile commonstrabunt, per quam euntes optimis et studiorum et vitae institutis utamini, pulcherrima quaeque consequamini, et ad veram gloriam contendatis. Quam utile vobis erit, quam praeclarum, quam laudabile, egregii iuuenes, si sapientes senes aiora solum, qua par est, veneratione prosequamini, sed relicto saepe aequalium coetu , illecebrisque, siue ad ignauiam, siue ad prauas

voluptates vos pertrahentium repudiatis, colloquio potius corum et consuetudine oblectemini, per quos bono virtutis colore mores vestri sensim infitiantur Age vero, breviter expendamus nonnulla, quae in iuuene Telemacho, cuius vobis aemulationem inculcaui, aliquibus displicent. Cum vobis eius ingenium describerem, inter alias laudes pium in parentes vobis praedicaui. Sed quomodo, aiunt, pius in matrem dicendus sit, qui a Mente interrogatus, utrum Vlysiis esset filius, matrei L. quidem respondit sibi narrare, quod ex eo progenitus sit, ceterum se nescire, eo quod nemo umquam patrem aguouerit

suum p

Sane Spondanus mirum dicit hoc Telemachi responsum,

et quod vix credatur in pios liberos cadere posse. Hoc enim pacto, inquit, videtur de matris castitate dubitare, quae tamen per viginti annos probata est integra et expugnabilis sed et sibi et ipsi facit iniuriam, et in purii

suspicionem venit, cum patrem suum vere non agnoscit. Niliilominus idem Spondanus auctoritate Eustathi videtur extra culpam ponere Telemachum ita respondenterm Candida enim iuuenili simplicitate verum profert, quod scit, sensu optimo atque certistimo, adeo ut hanc Telemaclii sententiam , tamquam ipsius naturae I fectum, Iurisconsulti existimauerint ac probauerint MMater certa nesse dicitur, inquit Grotius, quia inueniuntur, qui, quaeue partu et educationi adfuerint; at de patre huius gradus certitudo haberi non potes Hinc, ut dixiti Menan-

SEARCH

MENU NAVIGATION