Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Sed heu heuertens ex Aetlliopia Neptunus e Solymorum montibus Phaeacidi propinquantem adspexit, et nondum expleto odio, ritu euin iam dudum maxime, ob caecitatem filio suo Polyphemo illatam, insectabatur, quandoquidem interficere non licebat noua saltem e. ruina diuexatum voluit aeuam igitur tempestatem inmisit, cum qua diu colluctatus Vlysses, confracta rate et desectis viribus, parum aberat, qui res fluctibus obrueretur Sed adfuit opportune Leucothea, marina ea, quae vittam tradidit, qua praecinctus , positis, quae tam degrauabant, vestibus, aduersus procellam adhuc valeret. Quae Leucothea sui olim Cadmi illa, et Athamanti, Thebanorum regi, nupsit, a quo male habita in mare se demersit, et in aequoream nympham eli CommUtata. Quam bene igitur confingit Homerus Deam alic, quae aliquando mortalis fuerit, an ortali viro suppetias serre, viro autem, qui Athamanto dissimillimus bonum ubique coniugem se praebuit, suamque Penelopem in oculis atque animo tot annos absens indesinenter ferebat. Optimum poetae iudicium in eo etiam se prodit quod ideo vlyssi succurrentem eam inducit, me incredibile videater, solutis illum supra vires laborantem, ramissa rate, tantam procellae vim ferre ac superare Ceterum vittam Leucotheae amuletum quoddam fuisse, non obscure Homerus innuit, quo sua aetate aduersus maris iras uterentUr homines et homines quippe semper id fuerunt, quod sunt, in superstitionem videlicet prono animo euntes Ne vero id exiliter nudeque doceret, ad poeticum ornatum sub Leucotheae fabula inuoluere maluit Verum Neptuni rabie tandem aliquando exsaturata, ad ostium iuuii, qui Phaeacidem alluit, eiectus et is eius ripam elapsus, naribus atque ore multam aquam egerens, sine spiritu ac voce semianimis iacuit Vbi vero recepit animum, vittam, quam sibi tradiderat Leucothea, i soluit, et, quemadmodum illa praeceperat, uomisit in mare: mox terram exosculatus in iunco recubuit Deinde vero, cum nulli adparerent vicini incolae, optimo consilio in proximam sylvam ne frigore intempestae noctis, quae iam impende-

412쪽

3so DissERTAT XLIX bat, obrigesceret, ingredi statuit Atque ibi sub duobus

arborum prope consitarum ramis, no EX Olea, altero Toleastro, qui simul adhaerentes, quasi casulam, praebebant, ' composito aridorum foliorum aceruo et in eo, tamquam in molli culcitra reclinatus adgessis soliis sooperuit ac circumsepsit Qua arte saluti suae mire prospexit, Ora secus atque, ait vates aptissum similitudine, si quis titionem in agro extremo, qui vicinis accolis caret, sub cinere abscondat, semen ignis seruatur Us, quo, cum opus fuerit, ad vitae necessitates utatur Minerua vero, consilium videlicet ac prudentia, qua nullo non tempore, qua uis pressus angustia maxime voluit, Minerva in JUam, quae numquam suum deseruit lyssem, ut demum a laboribus miser ille conquiesceret, dulcem eius

oculis soporem os fudit Cumque longum dormittet, sequenti die, dum Nausicaa, regis Alcinoi filia, Suae ad

flumen eiusdem Mineruae impulsu vestes lotura, duxta morem eius aetatis accesserat, sila luderet cum sociis puellis, aederetque clamorona, reo clamore excitarus est Vlylses Diu anceps versabat animo, quid sibi esset agen-xlum horrebat namque, nudo corpore se puellis in conspectum dare Necessitate demum compulsu S, animoque praefidens, exciso ramo verendarum partitam Udorem, celans, ad regiam puellam supplex accessit, opem implorauit, retulit: vestibus si quidem ciboque ab ea donatus est, et iter ad patrem edoctus, siquidem ipsa modestiae lege, cum virgo esset viro matura, ad urbem aedeS-que patrias peregrinum hominem ducere impediebatur. Reginae prius se sistens ex Nausicaae praecepto uacile eius patrocinium, calamitatum suarum commemo sations sibi conciliauit Nec minori beneuolentia prosecutus es eum rex, breuique omnibus aulae urbisque proceribus carus, quamuis non nisi sero et post plures dies, quis esset, reuelata erit, petento rege omnium, quae sibi acciderant, infortuniorum catenatam se item pulcherrimis narrationi bus in frequentii limo conuiuii coetu explicauit Quae Omnia nos octo. quae hanc consequentur. dissertationibus illustranda suscipiemus, disti ciles quoestiones euod an tra

413쪽

tes et abstrusos passim sinus aperientes. Sed Homerus mira arte statim in medias res, non secUs ac notas, auditorem rapit, vi bene Horatius obseruauit Vlyssis nam que poema a Calypsus insula exorditur cum vero inde profectus ad Phaeacas deuenisset, apud eos inducit narrantem, quotquot sibi ante contigerant.

DISSERTATIO L.

DE CICONIBUS ET LOTOPHAGIS.

sYNOPSIS. Dustissime anum Homerum dixit Augusinuae. Homer ea omnia mirifice delectunt, maxime ero fabulosae narrationes multos idio mae si uecti Ciconas Hrises adortus est, quod foedus cum Troianis iunxerant. Riae cula 'tui censura res itur. Iumen Ciconum res emersas in lapides ei tit Sisilis fons in insula mulcta, itemque aliud sumen in regno Petriano. Pontes apolani In agro Senens et aquae ena prope iliam Casie i Mediceorum principum Uer e- tecta eadem virtute struedits Huius portenti ratio ph Da Manea corporum, quae in externo solo relinquebantur A epulta , ter ocati. Lotophagorum sedes insula Men ux prope Africam Potus ab ara nis comessa reditus obliuionem inducebat Fructus es cuiusdam arboris ex Athenaeo. agitim, Lotum gustauit ab autem herbam cit, quaerans cum radice pro cibo potuque Lotophagis deseruiebat. Interpretatio Loti allegor ea ex Erasmo Arbor quae in insula Manica, et arundines axuci suomodo ex iis plantis aqua cliuot. In loco non ericorum poematum dulce o exhibetur Homerus prinei, a suae polseos accepit ex his oria, ac deinde Fabularum commen

tis exornuuit.

In inficet adpellabat Homerum Augultinus duleii si

m vanum, id quod alibi etiam obseruau mus. Quo veIbo Odysseae poema maxime innuere visus est, quod inco sabulosas nanationes tanto instruat lepore, tanta coib

414쪽

3sa DissERTAT L. dia suaui a te, ut intrum in modum iucundissimo uoluptatis sensu leetorem adficiat Quod de venus istimas emina in Plauti Epidico legitur, videlicet usque ab unguiculo ad capillum summum fuisse finiuissimam, , idem plane

de Homero veris sine dicas, nihil tu eo elle, quod non magnopere alliciat, mirificisque blandimentis capiat, nihil, quod non maxime placeat, nihil, quod non suis expletum numeris, cumulateque periectum exhibeatur. F hilominus tanta inest dulcedo, lepor, suauitas, nouitas in fabellis, quas festiue comminiscitur, lepidissimeque exponit, ut magis forsitan, quam cetera omnia, lectorem ad se pertrahant, edemulceatu, irretiant. Itaque hanc Homericae pulcritudinis partem, fabulosam scilicet errorum Vlyileorum narrationem, interpretandam suscipimuS, auditores, speramus 'ue, non parum iucundissimae volupta-

tatis, simulque solidae eruditionis adolescentibus fore allaturam. Etsi enim dulcis limo vanum Augustinus dixerit

Homerum, non inde tamen inferre debeti, omnia prorsus in hac narratione ab eo confingi, iec sub dulci fabuloso cortice bonum veritatis nucleum latitare Cum igitur lyyses, errores suos Phaeacibus recensens, se aduenisse perhibeat ad Ciconas, Lotophagos, Cyclopem Polyphemum, Laestrigonas, Aeolum, Circen Cimmerios, siue Inseros, Sirenas, Scyllam, charybdimque, boues Solis, insulamque Calypsonis, de qua superiori fermone disseruimus, placet singula expendere atque enUcleare. Sed, qui loneum esset uno sermone omnia complecti, breuiter hodie de solis Ciconibus Lotophagisque dicemus,

ceteris ad alias disputationes reseruatis Faciam vero, ne platetis, auditores crambeii ab aliis coctam me cibis odiose recoquere: aerum siquidem delectu atque ordine, ac non paucis, quas de meo proferam, animadueisioni.bus nouitatem conciliabo catenatis hisce disputationibus, quas hodie adgredior.Vlysses igitur, cum deleta Troia suis nauibus domum repeteret, primum a ventis delatus est ad Ciconas in Thraciam, eorumque vrbem, quae Ismarus, de quo hic loquitur Homerus fuisse creditur Facta autem irruptione in

415쪽

I HOMERUM 3s 3 Ciconas nec opinantes magnam inde praedam abegit,

quam ex aequo militibus distribuit Prudenti consilio se cios hortabatur lysses, ut ex templo soluerent fugerentque: at illi stulte non paruerunt, sed in litore multis

in aetatis ovibus, multo liae hausto mero cutem bene curarunt. Quamobrem Cicones sumtis armis, vicinisque adferendam opem conuocatis, naue repente circumsit stere, atque aerearum hastarum quasi nimbos coniicere. Quibus numero licet longe superioribus, Vlysios sociique ad meridiem usque impigre obstiterunt. Sed, ubi ad vesperam dies vergebat, irruentes Cicones superauerunt Achaeos: quare sex e singulis nauibus perierunt, reliqui sibi fuga consuluerunt. Hic plane primus lysis pos Troianum bellum ad patriam remeantis labor. Quae hic narrantur. aperta omnia ac perspicua , vixque ulla indigere explan tione videntur. Nihilominus occurru ut aliqua breuiter

excutienda.llaimum enim expendendum est, iurene, an iniuria Vlysses inuaserit Ciconas ad quos ingruente procella adispulit Iulle id eum facere potuiste aior nam in narratione copiarum utriusque partis ad calcem seeundi libri Iliados recensitarum inter alios duces, qui suppetias tulerunt Troianis, habetur Euphemus TroeZeni filius, qui praee a bellicosis Ciconibus. Iure ergo belli licuit Vlyssi adisse hosti hostes adgredi, ac depraedari. Deinde refellam, oportet, antiquam Zoili censuram.

Non enim dentes, cum edentulus esset, acuebat, sed aut linguam vibrabat virulentam, aut meras, quemadmodUm

in hoc loco, garriebat nugas Qui enim, aiebat, fieri potuit, v de qualibet naui ex aequaliter homines interirent. neque aliqua earum siue plures, siue pauciores amitteret Vah, inquit, distributionem ridicule aequalem Verum. hominum stultissime, ceniorumque lues V non Homeri distributio sed tua censura ridicula est Vlysses duodecim habuit naues in pugna amisit duos et septuaginta CicirUm, adeo ut non quidem aequalis fuerit iactura singularum nauium, sed ii solidum numerum illum sumas, et in singulas naues partialis, sex aequaliter in unaquaque

416쪽

33 DissRRTAT. L. desideratos esse liquebit. Haec Homeri mens, si aut potuisses, aut voluisses, imprudens atque imperite censor, intelligere. Quoniam vero de Ciconibus sermo est, silentio non praetereundum puto miraculum, quod penes OS

fieri auctores sunt Ouidius et Plinius. Prior enim ducimo quinto Metamorphoseon scribit, flumen illic exstitisse, cuius unda potata viscera duraret, et, quidquid attingeret, in lapidem verteret:

numen habent Cliones, quod totum saxea reddit Hisma, quod tactis inducit marmora rebus.

Alter vero ait In Geomιm Amine et in Piceno lacu Velino signum deiectum lapideo cortice obducitur

tasse rerum pliysicarum parum peritis videatur sabulosum: sed non ita res habet. Reuera enim multis in locis aquae sunt, quibus res demersae lapidescunt, vi de

Luconia, siue Manilla, vita ex insulis Philippinis in Asia refert Salmon, sontem videlicet ibi esse, qui lapideam

naturam rebus immersis inducitet, idemque habet de amne Au in regno eiusdem nominis, quod etiam eguanum

dieitur, et in Asia militer situm est Sed quousque testimonia adeo longinquarum regionum persequor Apud nos huiusmodi miracula speelantur. In ditione siquidem Senensi fontes sunt Rapolani, quos dicunt ubi re demersae lapidescunt Atque egomet vidi ramum Ruisci in mus eo doctissimi viri, amici mei, lapidem factum inliis e fontibus. Sed et in pago urbi nostrae proximo, aeriobilistima villa Magni Etruriae Ducis celeberrimo, ut nomen Castellum, aquae vena nuper detecta est quae virtute consimili in lapidem vertendi res demersas praedita est, quarum nonnullas seruat apud se villae custos, vir longe optimus, qui eas mihi perhunaaniter ostendit, cum ad eum unius dieculae spatio rusticaturus diuertissem. Quamquam autem meum non sit. huiusce prodigii causissem expiscari, raptim tamen indicabo, quomodo id peragi a natura putem. Constat, huiusmodi aquas multo sale, nitro, alumine, vitriolo ac bitumine catere Ita- viae crediderim, ea onania velut sermento quodam humidas

417쪽

das molles in particulas, quae rebus demersis insunt, paulatim depellere, atque ita lapideam formam, quae deinde

adparet, inducere.

Tandem in hoc aes Ciconum narrat lysses, se inde abeuntem magna voce ter voca si quemlibet sociorum, qui absumti fuerant. Quod ossicium erga Deiphobi manes Aeneas quoque exsecutus esse dicitur apud Virgilium

Tunc egomet tumulum boeteo Ai littore inanem Constitui, et una manes ter oce docsui.

Cum siet ethnicis facultas tumulandi corpora suorum iii externo solo exstincta, partes suas implere censuerunt, ter manes eorum inclamando, perinde quasi testari vellent, sibi culpam non imputandam, quod non eos reducerent in patriam cse enim paratos esse, si subsequantur. Atque hunc quidem itum praecipiebat religio ne pietati in suos vllatenus defuisse viderentur. Soluentes igitur a Cleonibus lyssis naues procella altera ad Orta est, quae per nouem dies pelago iactatas decimo tandem ad Lotophagorum sedes adegit. Cum in te ram aquatum descendissent, duos viros, quibus tertius additus est praeco, qui idem erat, ac secialis Romanus, ad explorandum misit lyges, quinam mortales essent, qui in ea terra degerent. Illi vero natim abeuntes cum Lotophagis hominibus commixti sunt, quibus ii nullam ullam perniciem inferendo nocuerunt Lotum tantummodo ad gustandum praebuerunt. Cum autem gustassent et comedissent, non amplius sibi curae fuit, ut responsum

ad Vlyssem referrent, sed cum Lotophagis illis Lotum semper et ipsi comesturi versari malebant omnino reditus obliti. At Vlysses, aliis secum adsumtis, ad eos inqtu-xendos accUrrens, re comperta lentes per vim ad naves

reduxit, ac sub carinarum iugo religauit reliquis Omnibus nulla mora naues conscendere iussis, ne forte ipsi pariter Lotum degustantes reditus obliuiscerentur. Hanc Lotophagorum terram insulam esse perhibent prope mino, Fem,SVriam non longe ab Africa orta, a Qua non uisi

s pati s

418쪽

3s Disss RTAT L. spatio trecentorum quinquaginta passuum diuulsa est, Men incolim adpellata et apud Arabes Girba. Plinius vero

tradit, ab Eratosthene vocari Lotophagitidem, cum cliae ea maria non ita multas infulas complectrantur, hanc esse ceterarum clarissimam. Cum vero multae Lot species esse tradantur, putarunt nonnulli, hanc, cuius meminit

Homerus, ipsam esse Lotum Lybicam, de qua scripsit Herodotus Polybiusque Megapolitanus apud Athenaeum lib. XIV. cap. S. his verbis Esi nutem Lotus arbor miri De Procdrct, Ussera, non tamen actilenta, folio Rhamnisnulo latiore et crassiore , frusta per initia colare et mmdl-indine sit perfeciIis accis myrti dum nugescit coloris Phae-Licet, Olene ne uitligne, rothudo tructi admodum pusilla. Malκrtis is eo igitκr et cum alis fustis in ei horum funeri-

Pro cibo es, gustu coricis et asinlisis non di simili odore tamen Daui. Fit et ex eo in aqua macerato et trito iririm saporis grati et iucundi, hasis est optimi nisi Merrimi inulla admixta a tiarathunt, sed hi a decimum diem non rei durat Quamobrem satillatim odistim tam retiis temporis conficiunt. Itaque cum haec ibabeat Athenaeus, visus est plerisque Qmerus nimis oti acultatem exaggerare dicendo, ita ut, quod de ea narrat, sit ad fabulas prorsus eiiciendum. Equidem sateor aliquantum in eius dicto amplificatiorus inesse. Sed quis ignorat id sibi poetico iure licuili e Suavissimam huius ructus dulcedinem saporemque praestantistimum ipsum etiam Athenaei testimonium confirmat. Cum igitur eius Eusius aduenas illiceret, cibi permanerent, modumne excesiisse amplificando putemus, si poeta dixeruit, quod patriae etiam Obliuionem faceret Quidquid autem de hac re sit, in adagium abiisse verbum illud Lotum et ahit, neminem latet in eum siquidem iactatur, qui diutius in peregrinis regionibus haeret, voluti roditus in patriam Oblitus. Nec inconcinne illud dixeiis, ait Erasmus, in eos, qui simul atque inlionestam voluptatem degustarunt, ad pristina studia reuocari non possunt Quamquam vero allata Athenaei

419쪽

nae auectoritas seu fhun esse Lotuna apertissme statuat Strabo ainen lib. II L aliter sentire visus est, videlicet non fructum esse Lotum , sed herbam quampiam, qua una cum radice velaantur Lotophagi, qui en ingem incolunt, quos ipsi sirinos este Lotopli ago Homeri docet ibidem. Ait autem, populos illos, ubi Lotum comederint, nihil egere potu, qUem neque ob aquae penuriam habere possent. Mecum autem animo reputanti, UO -tiam modo res tam mira ac paene neredibilis ieri pollit, ut huiusmodi Lotus, quam refert hic auc lor ab Athenaeo dissentiens, si tamen vera sunt, quae narrat, cibum in Olis praebeat, simulque potus necessuatem depellat, alia similis narratio succurrit, quam apud saepe nemorat Diri

Salmonem legi, videlicet in insula Manilla, quam supra

nominaui nata S, arborem quamdam este, quae vocatur Hr-hor aquae si enim truncus perforetur, flatim aqua et Umpiis item quasdam eis arundines, quas vocant VaXUCOS,

ex quibus ditiisis similiter habetur aqua sic prouidentiam suam in iis locis testante naturae auctore, dum a Vassum penuriae tam insolito prodigio in humanos voluit usus subvenire. Nulla vero alia ratio, qua explicem hoc noturae miraculum, mihi suppetit, nisi quod radices eius arboris, earUmque tundinum spongiosae valde sint ac bibulae, adeo ut facile attrahant humorem illum, qui terrae subest, etsi arida atque arenosa ea sit; nam plus minUS etiam in locis tori id is terra subter extimam crustam aquosa est Cum igitur similes plantae peculiari quapiam virtute praeditae sint ad humorem sub terra latentem auidissime exsugeudum, qui deinde per earum venas, quasi pecquosdam canali eulos affatim profluat, non miruna, ii vulneratae aquam praebeant, non secus ac sanguis e corpore animalis prosilit disiecta vena. Si igitur res fortasse se habeat etiam in Loto, iusque radice, si vere, Ut pel-hibet tiabo, ius ardorem in incolis res inguat Valde siqui dein humida sit, oportet, ut ex ea vel humor es ituat, vel exprimatur ea copia, quae ad leuandam sitim sui licere possit. Ian

420쪽

Iam vero, dum orationis vela contraho duo mihi adnotanda supersunt. Vnum est, quod in hoc Loto tam admirabili ac portentosa, seu fructum iuxta Athenaeum dicamus, siue olus iuxta Strabonem, ipsam Homeri poe- sin recognoscere verissime postumus. Tam bonuiniquidem, tam dulce, tam iucundum, tam suaue pabulusnmenti praebet, si quis graecae linguae peritu ad eam gi standam accesserit, ut non amplius inde possit avelli, Homericamque lectionem ceteris libris omnibus longe praeis ferat, utpote qui ex uno Homero delicias omneS, Omnem- quo voluptatem indesinenter hauriat. Neque credite, auditores, hoc ex amore iudicium esse, sed ex iudicio amo.

Alterum vero est, quod multum allitur, si quis putat meras est fabulas atque inane otiosorum delenimen, tum, quaecumque vitra fidem ab eo describi videntur, quaeque speciosa miracula aptist me adpellauit Horatius in arte: nam, quod initio disputationis notaui inus, id rursus Homeri ecfloribus inculcari oportere Aistimamus. Non Homericae sapientiae est, fabularum monstra proferre, quae a nullo vero dependeant, ut recte notauit

Strabo lib. I Eum enim vellet lectores suos docere, putauit, voluptate est alii ciendos, quae instar medicamenti animos disponit et discendi amorem ingenerat. Quamobrem accepit quidem principia sua poes eos ex hiis storia; at deinde pulcherrimi labularum commentis exornavit.

DISSERTATIO LI

DE POLYPHEMO A LlISQVE CYCLOPIBUS.

SEARCH

MENU NAVIGATION