Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

num monfra no tantum oculo, iis cri clopum Cyclopum ita. Tres vitae gracus antiquis temporibus constituit Varro Sicilia femtilitas. Polyphemus ex e sociis VI Dborauit Anthropophag nobstini fabulo . Pol phemi descriptio. Cur illum es excaecesuerit. non autem ne fuerit. Iocunis Spondani interpretatio refecitur, eo Hiaberior adfertur. Vino Ataroneo disses ebrium reddidit of themum suomon ab excoecato monstro disses cauerit. Husissimae

speluncae in Syria Aliqua fortas e milis etiam in Sicula. uomedo egressus ex antro VI sses cum sociis C es em me erit Arietes permagni in mei a. Ita es dicit, coelopi nomen sisse ur. Nemo.Ludieris laudatio Nihili.

ocet Horatius in arte, usit quid a poetis sngatur, cum verisimilitudine esse fingenduin

Dicta voluptatis causa sint proa Anaberis.

Quamuis enim in prouerbium abierit, pictoribus atque poetis aequam fuisse semper potestatem audendi quidlibet, id tamen ita accipiendum est, ut similitudinem veri ficta numquam transsiliant. Quae cum ita sint, quid de Polyphemo et Cyclopibus sentiendum, de quibus plura finxissi videtur Homerus ultra quam verisimile est Placet igitur hanc rem hodierno sermone discutere, videreque, an veresimilitudinem iis adstruere postimus, qua oaliis non verisimilia videntur. Favete agitur, auditores et iucUndas enim cognitiones vobis adfert nostra haec disputatio.

Primum omnium obseruandum occurrit, quod vates in Sicilia Cyclopas constituit, ad quos relictis Lotophagis Vlyssem maris erroribus iactatum cum sociis adpulisse Darrat. Hos autem Cyclopas omnes gigantes fuisse tradit, uno tantum rotundo oculo in ronse praeditos, unde et nomen sortiti. At haec duo quibusdam licet miraculis poetico iure in maius manifeste prouehat et insigniter exaugeat, fundamento tamen non carent historicae veritatis Complures enim utile olim in Sicilia gigantes, ossa et ca da vera variis in locis ibidem reperta luculenter ostendunt,

nosque

422쪽

nosque de hac re satis superque peculiari disputatione XVIII disseruimus. Consonat Virgilius, qui Cyclopax

et ipse in Sicilia statuit Aeneid. lib. VI II.

Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro Brontesque, Steropesque, et uilus membra Oracmon.

item Typhonem sub Prochyta tumulatum describit lib. IX.

Tum sonitu Prochyta alta tremit, saevumquψ cubile Inarme, Iouis imperiis inposta Typhoeo.

Quod vero unum habeant rotundum oculum in fronte, allegoricum plane putamus, eoque figuratam ite speculam, e qua adsit due circumspectabant, ut bonam arriperent opportunitatem sinitimos inuadendi, praedasque ex illis agendi. Accedit etiam, multa iominu in monstra subinde exstitisse unico in media fronte oculo, quod plures scriptores non contem uendi apud Aldro uandum tostatu in reliquerunt. Tradit quoque, nuria luemque Cyclopum seoilum ab aliis vivere, et tamquam regem dominumque supremum in familiam suum, uxorem, filiosque Obtinere potestatem. Quae certe tam hominum vita sui poli generalem illam orbis terrarum eluvionem, cuius vitae vestigia aliqua in nonnullis graecis urbibus adna Ultum tempta rema siserunt, ut ex lib. X. Orosium Aristotelis liquet Gκασο tac ibo AErota Rhominis Zεσμιφευωνπ-δων, . o Aοχου, hoc es , uiuit unusquisque quemadmodum vult cyclopice in filios atque uxorem. TreS U-tem gradus humanae vitae antiquis temporibus constituit varro Priintam naturalem, cum viverent homines ex

iis , quae inuiolata vitro terra pareret. Ex hac vita ad alteram descenderunt, videlicet pastoritiam, qua non solum ex arboribus ac virgultis vicium peterent, glandem, arbUtum, mora, poma, ted etiam ex animalibus, lac, caseum, lanam, et, quae possent, siluestria deprehenderent a concluderent, ut mitescerent. Tertio denique gradu a vita pastorali a s agra culturam transierunt. Post hos vero gradui jumero sic minum adaucio ciuilis vita

423쪽

inducta est Cum igitur antiquissimos Cyclopas statuat

Homerus, non mirum, si prirnam et secundam vivendi

formam illis attribuat. Tanta enim fertilitas erat Siciliae, ut sponte suis incolis victum exhiberet; cuius sertilitatis aditu argumenta supersunt multa in illa regione. Cum per otium proximis hisce diebus Salmonem, scriptorem Anglum, legerem, qui praesentem totius o bis terrarum natum multis voluminibus narrandum suscepit, in Orientis insulis, qua Philippinae adpellantur, hominum genus offendi in siluis ac montibus degentium, qui Cyclopico paene ritu iis vescuntur, quae sponte sua solum gigni fertilissimums in quinque autem insulis prope Luconiam, siue Manillam, quae Plailippinarum est praecipua ac veluti caput, namquamque familiam singulatim regi perhibet ab eo, qui in ea sit princeps, ac nemini praeterea siue duci, siue regi publico subiici. Quare satis hinc liquere puto ea, quae ab Homero de Cyclopibus exposita iactenus recensuimus, nequaquam praeter veri similitudinem esse nar

rata

Mira autem multo magis, omnemque fidem superantia videbuntur, quae de Polyphemo, Cyclopum Omnium teterrimo habet, ad cuius antrum malo fato deuenit lys sis: Sex enim ex eius sociis crudelissime deuorauit. Sed ut primum hoc, quod videtur absurdum, atque asperum, Contemplemus, notandum em nequaquam esse sabulosos graece dictos anthropophagos, videlicet albaros quosdam, qui humanis carnibus vescuntur. Sunt aliqui, qui

morem hunc non longe a mundi eluuione coeptum tradant, alantque gigantes iam tum humanis carnibus pastos esse, terramque Chanaan habitatam fuisse a gigantibus, qui haberent in deliciis humanis cadaueribus vesci Scythas et Sauromatas carnes humanas comedere solitos, vulgatius est, quam ut narrari oporteat. Liuius perhibet. consueuisse Hannibalem in cibum praebere Iumana carnes suis militibus, ut faceret ferociores Pars australis Africae incolitur plerumque ab istis anthropophagis ves-PUccius narrat, se vidisse nudos homines feminasque nullo horrore humanas carnes comedere, adeo ut filius voraret in corpUs

424쪽

or DissERTAT . II. corpus sui patris, sibique gloriosum quisque duceret, si

maiorem hominum numerum deuorasset Caribes et

Cannibales, populi Americae, hac serocitate alios etiam superasse feruntur. Anne igitur sit absurdum, si monstrum tam immane atque laorribile, quale describit Homerus, sex e sociis Vlyssis comederit Sed iuuat monstrum hoc audire descriptum. Hoc autem loco non recitabo Homeri versus, sed Virgilii, quod plane idem erit: nam eos paene ex Homero, Venam admodum alios quamplurimos, exscripsit, et in suum poema ingeniose transtulit. Id autem commodius quoque erit omnium captu , si qui sint graeci sermonis ignari. Sic ergo Polyphemum hunc iam excaecatum ab Vlysse

describit Achaemenides Aeneid. lib. III.

Vix ea fatus erat sumnio cum monte idemus Ipsum inter pecudes usa se mole mouentem Passorem Polyphemum, et litora nota petentem, Monserum horrendum, inforine, neens, cui lumen ademtum, Trunca manum pinus regit, et Defigia firmat.

Cum vero socios deuoraret, sic graphice vivisque colyribus illum describit:

Vidi egomet duo de numero cum corpora nos o Prensa manu magna medio resupinus in antro Frangeret ad saxum, sanieque a persa clarent Limina, id atro cum membra suentia tabo Manderet, et trepidi tremerent sub entibus artus.

Huic Polyphemo voracitate atque ingluvie aliquatenus similem Herodorum quemdam Megarensem tubicinem, quem memorat Iulius Pollux, non incongrue fortasse dixerim I duabus simul maximis tubis inflatis torrendum adeo edebat clangorem, vi iuxta eum consistere nemo posset. Nec mirum statura enim fuit procera, quam tuo nempe cubitorum, et corpore robustissimo, adeo ut

Maos panis choenices in dies singulos, carnis viginti pondo sitauerit, vini congios binos ebiberit; et Herculis innar, leonina pelle amiciebatur, super vi sinam cubabat.

425쪽

Notabile porro est, quod de ipso non Pollux modo, sed

Athenaeus narrat, Demetrium illum, qui ab expugnandis urbibus Poliorcetae cognomen inuenit, cum Argo oppugnaret, ingentemque quamdam machinam, quam a se inuoniam Helepolin vocitauit, moenibus admouere, quamquam maXimo conatu militum, non posset, Herodorum

hunc acciuisse, qui continuo duabus illis suis giganteis

arreptis tubis, cum eas uno spiritu animasIet, tantum vigoris atque alacritatis vrgentibus machinam inspirati e via quo volebant, eam propUlerint. Hanc narrationem ex aureo tractatu de praestantia veteris musicae Ioannisi apti-siae Donii, hoc eodem munere, quo ego, transacto seculo sun sti, vobis recitaui adolescentes, quia putaui abs re non abludere, neque esse iniucundam, aut illepidam, ut a vobis exaudiretur. Iam vero Polyphemum repetens video, tres adhuc remanere dissicultates, quae crucem figant in Homeri lectione tironibus. Cur enim monstrum illud excaecauerit Vlysses, cum potius necare posset Quomodo illo excaecato ab eius ira et furore se deinde reliquosque socios in antro defendere valuit Quomodo tandem potuit ab uno ariete haerens sub eius pectore antro exportari Z Haec enim omnia in hoc Vlysiis periculo siue narrat, siue confingit Homerus. Breuiter igitur, quae mihi suppetunt ad implexa hasce difficultatum ambages expediendas exisponam. Ioannes quidem Spondanus oculum Cyclopi eruendi consilium probat, putatque Vlyssem grauius ultum esse excidium sex sociorum, Polyphemum excaecando, quam si illum interficeret. Illo si quidem pacto acerba illi vita est reddita, lucis adspectu priuato, ita ut itinumeras laristes in una vita pateretur, Sane, inquit, hanc consilii Vlyssei caussam esse ausim contendere, licet ab ipso poeta non exprimatur. At ego huius interpretis pace huic opinioni son subscribo nam solertius in sysse Cycloispem excaecante, consilium animaduerto, ipsumque poetam tale consilium explicasse adfirmo. Cum enim Polyphemus saxum tam immensae molis otii speluncae adis

cra mouerit

426쪽

mouerit, ut non illud repagulum, inquit vates, duo et viginti validi currus, quaternis rotis instructi, a solo dimouere postent, si illum interfecisset Vlysses, conclusus cum sociis, nulla egressus spe illic remansisset, saevaque morte perii stet Oportebat igitur ex spe stare, si forte

caecatum monstrUm repelleret ab ostio petram, ut ipse cum sociis aliqua techna, quam vaferrime commentias est, ut mox videbimus, incolumis egrederetur, et saeuitiam monstri eluderet, reliquos socios, ipsumque postremo Vlyssem, sicuti minatus erat, deuorare parantis. Ita Uemiror, Spondanum hoc non obseruasse: nam poeta ipse adnotat Callide ergo admodum excaecauit Polyphemuni

V lysses; quod factum ad hunc modum elegantissime ex ipso Homero deseripsit Maro:

Nam tau expletis dapibus, inoque sepultus Ceruiem, in exam posuit, iacuitque, per antrum

mensum saniem rufisus, ac rus cruento Per sommim commissu mero , nos magnu precati Numina, sortitique Nices tunc Undique circum Fundimur, et tuo Iumen terebrumus scuto

Ingens, quod torua solum sub fronte latebat Argolici copei, aut Phoebeae Iampadis in ar.

Vbi obiter obseruandum Maroneo, potentissimo vino, ebrium, somnoque grauatum non dissicile lysii excaecare illuta fuisse illa enim ebrietas non sinebat flatim expergisci experrectus est autem dolorum vi, sed malo caecitatis iam illato. At non potuit tantum monstrum Vlyssem sociosque

luperstites quaeritando per antrum in seclari, et vorando ulcisci quomodo ab eo cauerunt Quia antrum erat im- mons Um, potuerunt taciti latitare, et subinde huc atque

illuc fugitantes longe a Polyphemo fieri, quem videbant, quo se seri et Tradit Strabo, adeo vastas est in Syria

speluncas, v quatuor hominum millia cape te possent. Nonne David in una ex his abdere se potuit cum sexcentis, ut primo regum libro iv. XXIV. narratur, Haque omnes ita eodem specu contegi, ut Saul ad requi lita naturae

427쪽

turae illuc ingressus eos non animaduerterit Quidni igitur similis spelunca esse potuerit in Sicilia, vel saltem fuisse Homero confingere licuerit. Ad cuiuslinilitudinem alteram Caci estinxit deinde Virgilius Homeri perpetuus imitator.

Sed de exitu maior fortasse videatur difficultas. lycses enim dolos, et omne consilium, utpote pro anima adhibuit magnum enim profecto malum prope inflabat. Hic tandem es fugiendi modus cogitanti non me bono numine succurrit Plures erant illic arietes magnitudine insignes, denso vellere pulcri, multaque lana purpUrea cooperti. Hos ergo ternos simul capiens ilexilibus iuncis colligauit ex iis enim stratum erat compositum, tu quo dormire consueuerat Cyclops Medius autem horum singulos socios sub pectore alligatos ac latentes ferebat, alii autem duo hinc et hinc seruabant, ne Cyclops attrectando miseros illos homines deprehenderet. Inter hos autem qui optimus maximusque erat aries, Vlyssi serendo deseruiebat huius enim sub villoso pectore prorsus iacuit, manibusque plurima lana firmiter implicitus illinc dependebat se enim, qui ceteros, ut dristum est, adligauerat, nemo supererat, qui adligaret. Id autem eo consilio solertissimus peregit Vlysses, ut, cum mane ad pascua greges emitteret Cyclops nam sponte sua ibant et reuertebantur: eo modo euaderent. Quod et factum esu Nam Polyphemus quidem, in ore antri sedens, omnium ovium dorsa contrectando explorabat salsus tamen et illusus est, quod dolum lysiis non suspicaretur. latere eos sub pectoribus arietum alligatos, nequaquam ratus. Illud autem dissicultatis caput est, ut credamu Si potuisse ab illis uitetibus homines serri eorum pectoribus dependentes. Verum, si epithetum illud Homericum ipsis additum animaduertamus μεγαλοi, hoc est, magni, nodus omnis expeditus est. Arietes siquidem illi, ac praesertim qui ferebat Vlyisem, permagni erant ac strenui, quales fert Sicilia optimis pascuis abundans, ita ut vires

non minores haberent, quam equi ad portandum onera.

428쪽

tu dissicultas, ut aries unum hominem ferat, praesertim cum lento gradu deberet incedere, et gregatim e spelunca egredi Hisce a me dissicultatibus explanatis, quidiam, optimi adolescentes, putatis Nonne, quae vobis videbantur absurda, credibilia facta sunt, et aspera quaeque complanata V Cauete igitur quoties in poetis maximis, quorum primus Homerus est, huiuscemodi inticultates offenditis, cauete inquam, ne statim eos reprehendatis, aut damnetis, perinde quasi absurdas res stulto lectori imis ponentes obtrudant. Si enim eorum commenta siue vos ipsi vestra consideratione, siue doctiorum hominum ductu expenderetis, verisimilitudinis canona numquam esse praetergressos, cognoscetis. Verum nonnihil etiam dicendum de nomirio, Suo

Cyclopem lusit Vlysses Cum enim rogasset Cyclops,

quo ille nomine adpellaretur, respondit, te vocari obivit eminem et hoc ludo saluti sus callide prospexit. Nam excaecatus Polyphemus ceteros aduocabat Cyclopas in eodem monte degentes, ut ad ferendam sibi opem adcurrerent. At illi interrogabant: Quis te laesit Oiirre, Nemo, respondebat ille Quare putantes, eum desipere, iereliquerunt. lepidum plane saetum, ingeniosum, ridiculum. Iussene vero accusarunt nonnulli Homerum, quasi hoc ridiculo commento opicam naiestatem fregerit Nequaquam, auditores Iliud siquidem et unicum fuit effugium, quo seruaretur Vlysses, et vaferrimum eius ingenium, quod ubique depingit vates, mirum in modis in exishibet Si quid igitur ridiculi seriis interdum adspergat

poeta cum grano salis, tempestiue, lonaque cum caussa, iridiam habet si eo culpam est eniti Horatio Sat A. b. I.

Fortius, et melius magnas plerumque seceti res.

Liceat hie mihi iocosum mihisi en conatum, gallice seriis pitam, commemorare, in quo inter alias laudes Nihilo tributas illa est praecipua, quod cuncta, quae exsistitiat, tempore praecesserit. Huius vero laudationis libellum

facetus

429쪽

facetus auctor dedicat memini, quod multis egestatibus presso Nemo sibi succurrerit.

DISSERTATIO LILDE INSULA AEOLIA.

SYNOPSIS. Totum Homerum latina poes vertere di ciuisum. speeimen ruersionis ratina prosa concinnotae Iudicium de aliis latinis er o-nibus , Ilae et botenus, siue elegantiori sermone scriptis Veritas is Homericis fabulis latens, et poetae artis cium. Septem Aeoliae insumtae Liparen putat Daceria esse Aeoliam insulam Homeri Arabstetrio inus Strone lem. Pro traque sententia bonae adsunt rationer, quae adferuntur. Fortasse Homerus ex duabus fecit,nam. Ex eo- iis insulis ignes se esserunt. Tota etiam Sicula subterraneis ignibus abundat ut multo magis Iasoniae regnum, et Terpate, quae est Una Mosiccarum. IX mi adpellat Homerus insulam Aeosiam, hoc eis, natestuem, Me circumcirca nauigabilem DuodecAn sitii Aeoli sunt odecim enti principes Explicatur, quid signis et coniugium et conu uia entorum, domique Aeoli sonitus. Ventorum is Siciliam ab Italia diserminauit, et per Calpen mare mediterraneuri immisit. Cur dicatur Aeolus habui . oentos in sua potesZate. Multae referum tu in hanc rem intrepretationes. De tre, is quo venti tactu . Vtris e pecte Delphini fabula sed ad eam non respexit Homerus. Deus Eratosthenis de tre Homerico reiesus Aeolipitae mentio. Nonnuti septemtrionis populi prositenturis semen erementos Argentei

Funiculi, tri adpo Di, interpretatio. Duae item somni tis ei interpretationes. VILFem reuersum, tamquam Diu inuisum, Aeolus a se repetiit.

st periculis Ciconum , Lotophagorum, Cyclopisque

430쪽

do DissERTAT. III. expositam, libet adferre. Quia vero longiuscula est, a reis

citandis graecis carminibus prudens abstineo, tum ne prOlixior sit noster hic sermo, tum ne facessam negotium iis, qui graecae linguae vel nihil vel leuiter periti sunt. Sinite vero, auditores, ut prosa oratione versam vobis eam

exhibeam. In ea siquidem specimen habebitis versionis, qua, si tempus et uires suppeterent, totum Homerum i terpretandum susciperem. Nam latinis versibus totum

HolnerUm reddere, res est tam ardua, tam implexa, tam

multis grauibusque difficultatibus obsita, ut neminem putem, summo etiam ingenio praeditum, nisi quis Deus pectus illi adsiet, totoque numine suo compleat, erigat, colafirmet, tantum facinus posse cum laude ac dignitate

ad finem perducere. Cum in hac versione nostra numeris soluta, quam dicebamus, neque prorsus verbolenUS, et, ut dicunt ara Manuti de Homerum reddam Us neclue ab eius sensu nimis licenter evagemur, credimus, si ad eius exemplum totus Homerus vertatiar, dignam fore huiusmodi interpretationem, quae a viris doctis non ingrate excipiatur. Eae siquidem, quae circumferuntur, VerbO- tenus Homeri latinas versiones, non tam meo quidem iudicio eum interpretantur, quam tenebris crassissimis Db-Voluunt, neque tam nomen eius promulgant, quam iu mant. Aliae vero, quas nonnulli elegantiori setanone elaborarunt, vel Homeri mentem non adsequuntur, cum aliqua earum non e graeco fonte, sed ex alia latina via eatur desumta, vel ninias curando oratioru nitorem, adeo Homerum transformant, ut se ipsemet in similibus versionibus non amplius agnoscat. Nostra vero haec neque adeo seruilis est, vi verbum verbo reddat, neque adeo

libera ut, quocumque velit, uolet, sed mediam veluti viam insistens simul aliquam concinnitatem prae se ferat, simulque fidem boni interpretis non exuat. Eam igitur, qualiscumque demum it, accipite.

HAd insulam deinde Aeoliam, inquit lysses, adnatavigauimus, ubi Aeolus Hippotades regnabat, carus im-- mortalibus Diis Natatilis ea insula est, aereo atque in

fragili muro septa, laevigatisque extrinsecus ad imam

SEARCH

MENU NAVIGATION