장음표시 사용
482쪽
percontari, an aliquid de eo sciret. Ille autem se Cretensem esse, ut Eumaeo dixerat, et lyssem apud se diversatum comminiscitur. Nec mirum, sui e hospitem a regina accitum. Qui curraque enim Ithacam aliunde adueniebant, sciscitandi desiderio ad se illos arcessere consueuerat. Nam et cum ipsa Theoclymeno, quem Telemachus adduxerat, e Pylo, sermonem habuit, et vaticinium ex eo accepit, ore vi propediem virum reciperet. Iussu deinde eiusdem Penelopes ablutus est hos pos cui dum pedes elueret, nutrix Euryclea cicatricem, quam gerebat supra genu impressam, tactu inania animaduertens, herum suum recognoscit. Prae subita laetitia exclamare volentem, manu iugulo admota, Vlysses coercet, et ad tacendum tum blandis, tum minacibus verbis compellit: quod illa silentium raro in femina exemplo reli iosiis i. me seruauit. Hic autem Homerus, quomodo cicatricem illam haberet lysses, dente suis in Parnasso olim vulneratus , comi Hemorat. lib. XIX. Vt autem ad ultionem magis exaestuet, eum facit Homerus iii vestibulo domus illa nocte cubantem, suisque oculis conspicientem aliquas puellarum clanculum e gynecaeo prodeuntes, ut foede cum proci commiscerentur. Postero die iterum contumeliis iniuriisque adficiunt lysem tum Melanthius pa-nor, tum proci, nec tristibus ostentis, nec Theoclyanen vaticinio, nec Telemachi obiurgatione deterriti.
Iib. XX. Sed iam suorum scelerum poenas hoc ipso die miseri
dabunt pro ei. Adllatu quidem Mineruae arcus certamen regina ipsis indixit, proposito suarum nuptiarum praemio, si quis illud certamen perficere posset; sin minus se remansuram adfiimabat in domo Telemachi filii sui, quin ad alteras nuptia esset transitura. Nemine procorum grauem prosecto arcum, valdeque ad plecten. dum dissicilem tendere valente, petiit Vlysses, ut sibi daretur in manus. Tantam mendici liospitis impudentiam,
audaciam, temeritatem non ferendam aiebant proci Nihilominus, frustra illis indignantibus rac reluctantibus,
483쪽
hospiti arcum tradi Telemachias iussit. At ille et arcum
tetendit, et certamen strenue absoluit. lib. XXI. Huius certaminis breuem accipite narrationem, Optimi iuuenes. Duodecim virgae ferreae, in totidem annulos desinentes, humi defigebantur longo ordine , certoque inuicem interuallo locatae. Si quis sagittam per
Omnes annulo ex arcu immitteret, certaminis victor abibat. Ecquaenam, inquitis, certaminis dissicultas Nonne sagitta per primum annulum immissa ceteros etiam X- pedite percurret Percurret quidem , dum tamen validis simo impetu strenuissime emittatur. Cum enim, qualis est proiec torum motus, sagitta illa Sciat cursu suo li-Heam, quZm dicunt, parabolicam, nisi pernicissime feratur, deorsum vergens in subiectum annulis ferrum impingat, necesse si quare ultra progredi non valebit. Una cum arcu pharetra saeittarum plena fuerat adlata. Eum igitur systes iterum tendens, emisso telo, Eurynomi, procorum superbissimi, iugulum transfodit. Quo
interemto alium atque alium, numquam aberraui, occidit iam enim laruam exuens formainque suam recipiens, se regem elle, qui post viginti annos ad eorum scelera punienda rediisset, declaravit. Quae tunc fuerit procorum commotio ac perturbatio, facilius est cogitare, quam dicere sati id vero facerent miseri illi homines, inermes, subito terrore perculsi, a Ioue antea dementati, omnibUS-que obseratis aedium ianuisae diligentissime custoditis per Eurycleam, aliosque fidos famulos, quibus, dum arcum tendere russi a conarentur proci, se systes aperuerat Accedit, quod simul cum Vlysse aduersus procos Telemach US, Eumaeus, et, quod omnem victoriae difficultatem tollit, ipsa Minerua sub forma Mentoris confligebat. Quare omnes ad Nnum frustra rogantes frustra se defendere conantes, sagittis, hastis, gladio interfecti sunt. Duo tantummodo habiti sunt innoxii et a caede seruati, Medon praeco et Plienatus cantor lib. XXII. Peractam procorum caedem atque Vlyssis reditum Euaryclea nunciauit Penelopae, idem dictis non si aberrti. Vbi enim arcum tendere proci non valus runt, antequam
484쪽
illum tenderet lysses, Telemachus ad superiorem aedem, in qua mulieres recepto more degebant, matrem dimisit Minerua vero, ne morientium procorum fremitum exaudiret, graui eam somno consopivit. Interim Vlysses cadauera ei Terri et domum a cruore piactat purgari, et impudicis puellis per Telemachum ac famulos
nece mulctatis, Melanthioque caprario horrendum in modum cruciato ac trucidato, laetam iussit agi choream, ut, qui iuris audirent, putarent, celebrari Penelope nuptias cum aliquo procorum. Hisce omnibus expletis, ablutus ac probe abstersus ad suam ingreditur Penelopen, quae ex improuiso eoniugis reditu, et insperata procorum vindicta, tam vehementi persus est gaudio , ut ea voluptas praeteritos angores Omne ex animo expulerit. lib. XXIII ' Denique extremus poematis liber exhibebit vobis, optimi iuuenes, procorum manes ad inferos cateruatima Mercurio compulsos, Vlyssem summo mane e lecto surgentem, sumtisque armis cum omnibus suis abeuntem ad Laertem in agrum, Laertis grandem laetitiam ob receptum filium, Illia censes duce Eupithe Antino patre, ob pro- corviri necem instructa acie aduersus Vlyssem egressos, ac demum Mineruae interuentu pacem utrimque conciliatam. Haec autem omnia a decimo tertio libro usque ad finem paucis contraxi, quia non mihi visa est haec poematis pars longior explicatione indigere. Quia vero de suspendio noxiarum puellarum paulo latitas erat agendum, ad aliam disputationem, quae hanc proxime conseqU8tUr, illud reseruaui. Ceterum multa ad uniuersam Odysseam Pertinentia tribus etiam disputationibur, XLV XLVI et XLVII explicata sunt, multa etiam alibi, adeo ut ex toto hoc nostro opere satis superque parata habeatis subsidia ad quaSuis in Honterica lectione occurrentes salebras facile superandas.
485쪽
DE TELEMACHO SONTES PUELLAS IN REGIIS
sYNOPSIS. Ex opinione magis quam eritate plerique tu icant. Iursi exfe-eutio in Iectendis reis iam turpis habetur. Ei u licium iubeor Fert erat mens es, qui IIud exsequitur eluti manus. Salutaris renpublicae es reorum Ilio atque interemtio. Curiae populorum opinionis de publicis reorum avitoribus, deque aliis multis. Non in Dgnum Fucinus Telemucho committit Homerus, dum sontes pue a suspendio necantem Fucit. Multa exempla cons milia ex sacris paginis adferuntur. Alia itidem ex fabulis et ex profana hi loria suibus de causis opinio se iapud nos valeat, turpes esse illos, qui reos ple-esunt Hunc Homeri locum imitatus es Ariosus.
t x veritate pauca, ex opinione multa praue aestimare plerosque homines, dolebat Seneca, cumque eo alibi quoque nos saepe doluimus, iterumque dolemus. Cum enim Homerum nostris hisce sermonibus iamdiu cxplicandum atque illustrandum susceperimus; si multa in eo ex praeconcepta opinione non Udicaret vulgus legentium, defensione nostra nequaquam indigeret, ubi siue absurda, siue indecora suis carminibus admiscuisse temere Homerus creditur. Sed quandoquidem ita res habet, et error hic multos tenet, quod coepimus opus absoluem US, cumclue plura iam salso suspecta exculserimus, illud etiam, quod praece desit disputatione innuimus, maxime dissonum inoribus nostris excutiemus hodie. Vlysses rex, peracta procorum caede, filio suo Telemacho, principi iuueni, regni herecli, aliisque familiaribus regiis internecionem exsequendam committit duodecim aulae regiae puellarum, quae se ipsas vitiandas absente rege procis permiserant. Iam vero complures vel humstatim obstrepentri mihi videor audire, spectatissimi iuuenes, utpote qui rem tam absurdam atque iudecorum auer-
486쪽
6 a DissERTAT LVIII. semini Turpi tetricoque carnificis os scio regius litis, regiique familiares fungantur Vali, inquitis, rem illepidam ac plane indignam Adeste tamen aequo animo , iuvenes, ac tantisper, dum me audiatis, iudicium differte. Dicam ingenue, auditores, cur de tali argumento peculiari disputatione verba sacei voluerim apud vos. In quodam amicorUm con UentU, ubi, quemadmodum usu venit, multi variique caedebantur sermones, nescio quam nactus occasionem, factum illud Homeri cum recensebam, congerro quidam, qui in eo totus esse videbatur, vi sacetiis 1 lueret, ubi factum audiit, o bellum Homerum inquit mihi quidem videtur in Telemacho secisse id, quod faciunt nostri illi mimi, hi iniones vulgares in ridiculario Bergomate , ubi regni principem confingunt; ipsemet namque suis manibus suspendit sontes, et carni sic parcit.
Quod sane dicterium cum risu a ceteris exceptum est, mihi autem Homeri amantist imo, animum fodicasse non infitiabor, et quod Homerum carpebat, et quod erat iniuste iactatum. Quia vero rationes, quae tantum vatem acrimine vindicant, non omnibus manifestae sunt iam tum ea auditoribus meis ex hoc loco palam facero statuit, et Homerum a calumnia huiuscemodi vindicare, quod nempe indignum facinus ac pudendum principi iuueni commiterit, quale suspendium est illarum puellarum. Tanto autem magis huc adductus sum, quod Daceria, Homeri studiosissima multa cum laude saepiUS a me commemorata, optat, ut hoc factum in Homero non haberetur Ilia age, rem dispiciamus. Iuris quidem exsecutio reos sue capiendo, siue ple- eleudo in octo aliisve suppliciis, apud nos turpis liabetur, iisque, ad quos pertinet, ignominiae est ac dedecori et quapropter ad paritores et carnifices omnibus odio sunt. et horrori omnes illos refugiunt et piacultam graue quisque habet, non soluti si eorum consuetudine viatur, sed vel raptim cum eis colloquatur, aut etiam propius ad eos accedat. Equidem par esse puto, ut honestus quilibet apud nos ab iis abstineat, et usum iunc seruet ciuilem: veluti enim quaedam lex est, cui nisi te conformes, Ie
487쪽
ipsum dedecores huiusmodi hominibus te adiungendo.
qui inliones i, turpes, insaines vulgo existimantur. Verum, res ipsa ex ratione pendatur, dum eos turpes existimamus, qui fontes capiunt, plectunt, occidunt; turpes, paene dixerim, etiam illos facimus, qui capiendos iubent, feruntque iudicium, vi plectantur, occidantur. Nonne veluti mens ille est, clui fert iudicium, manus vero illi, qui ad effectum adducu::t Cur igitur tota facti
turpitudo manibus adhaereat, mentem Utem, a Uatamquam a fonte derivatur, nullatenus inquinet Nonne
Augustinum auditis sapienter differentem ac refellentem Iudaeos, qui se tuo bantur, perinde quasi Christum ipsi non occidissent in fata LXIII, a Contendit enim, tum a Pilato, tum ab ipsis occisum esse Christum a Pilato quidem lata sententia, vi occideretur a Iudaeis vero gladio linguae acuerunt siquidem linguas suas, cum clamarunt: nici lae, nec ge. Adeo verum est, ad eamdem rem confluere tum qui necem imperat, tum qui imperatam exsequitur. Candoquidem igitur nullam infamiae notam incurrere eum, qui seri iudicium in reos, arbitramur, ex ratione colligere posse videmur, neque eos,
qui iudicium illud exsequuntur, si iis placet, turpe facinus admittere. Quinimmo cum reorum vitio atque interemtio ieipublicae sit maxime salutaris, siquidem remedium est, quod morbum depellit, et rempublicam seruat incolumem, rem per se ipsam valde utilem ac laudabilem praestare existimandi sunt. Quodsi nillilominus operari isti iuris administri ignominiosi habentur et turpes, id non ipsi rei, sed Ilominum opinioni, cuius opinionis caussas ad dissertationis calcem inuestigabimus atque expendemus, tribuendum esse liquet. Fac igitur, opinionem hanc apud homines non vigere, iam actio illa turpis amplius non est quod enim de locutione aiebat Horatius, penes usum esse legem et normam verborum, dena et de multis actionibus dicendum est, turpes esse, siue non, ex usu et consuetudine onainum, opinione sua quasi legem ferentium. Nonne alicubi etiam modo matericos homines, ut hornicidas, latrones, ilii fuga si ere manibusque
488쪽
busque detinere, donec in carcerem ab accensis compingantur, turpe nequam est, ut in Anglia et Gallia, apud nos vero, atque in tota Italia turpissimum Nonne causnifieis siue adloquium, siue consuetudinem de uitamUS, quod alibi minime faciunt, et alicubi munus istud etiam speciosum esse dicitur Nonne consanguinei et adfines
reorum , qui publicas scelerum dedere poenas, maculamet ipsi apud nos contrahere putantur, nullam vero alibi Quam hercle opinionem multo recitorem et aequiorem iudico Cur enim improbitas propinquorum innoxio mihi noceat probrumque adserat Nonne Turcae suspendium minus turpe ducunt capitis obtruncatione nos vero contra capiti obtruncationem minus inhonestam suspendio Nonne dexteram honestiorem nos, Turcae ero
sinistram Atque hinc factum, ut Turca et Christi fidelis dum simul ambulant, numquam de honore hoc disceptent putat enim uter. ue se honoratiorem prae alio, opinione et consuetudine sua rem diiudicans. Quae omnia et sexcenta id genus alia illud, quod iebam, comprobant, multa esse in humana huius vitae communione, Uae hO- notem siue ignominiam ex sola hominum opinione accipiant. Quamobrem cum antiquissimis temporibus opinio haec valuerit, turpe non esse, publico iure sontes de medio tollere, fortasto etiam gloriosum; quid indignum
commisit vates, dum Telen ichum aliosque regios familiares facit puellas illas suspendio necantes Liceat hic in eos, qui facto hoc offenduntur, illud Cornelii Nepotis usurpare res didicerint, non eadem omnibus esse honesta atqtie turpia, sed omnia maiorum institutis itidicari, non
admirabuntur. Itaque parce, optima Daceria. Tu malui sies, in Homero huiusmodi rem non haberi ego vero maxime volo, eique gratias ago quod eam scripserit, testatumque carminibus tuis reliquerit. Ex ea enim Om- pertum habemus eiusce testatis usum, qui nobis sacem prae-sor ad alia consimilia in diuina Hebraeorum historia perspicienda . Nam Dauid ab uno ex fami liaribus suis transfodi iubet Amalecitam illum, qui esse manus in Saulem iniecisse gloriabatur. a. G. I, II Aliis item praecepit,
489쪽
vi Rechabum et Baanam, interfectores Isbosethi, Saulia filii, obtruncarent. a. Reg. VI, Irum. Saul vero stipatoribus suis similiter mandauit, ut sacerdotibus, qui Dauidem
commeatu iuuerant, necem inferrent. I. Reg. XV, 2.
Sic stanaias Salomonis stipator Ioabum interfecit. S. Reg. II, 3 . Sic unus Herodis satellitum Ioannem, carcere capite minuit Marc. VI, T. Sic milites praetoriani sub Pilato Christum cum latronibus cruci adfixere Matth. XXVII, a . Quod si vobis exempla haec nou sui liciant, habeo etiam alios magni nominis et auctoritatis viros, qui
in sacris literis id ossicii subiisse narrantur Samuel propheta Agagum regem manibus suis in frusta conciis sum interfeci . . Reg. XV, a Levitae Moysis iussit
per castra vagati multa millia scortatorum et idolis thura offerentium peremerunt. Exod. XXXII, 28. Sed praeter haec omnia unum adhuc superest, quod adfinius est ac similius, quam cetera Vlystis exemplum, filio Teleis macho sontium puellarum necem iniungentis Gedeonnamque cum necem deuictis duobus Madianitarum aegibus, Lebeae et Salmanae, iam pararet, praecepit Iethero, filio suo adhuc puero, ut educto gladio in alterum eorum irrueret. Cumque ille animo labasceret, et patris iussum per aetatem exsequi reformias aret, adsurgens Gedeon ipsemet utrumque transverberatum luce priuaUit. Iudic. VIII, ar. Quae omnia plane ostendunt, ea tempestate nequaquam turpe facinus habitum esse, reos interiis mere, etsi consecutis temporibus tomines de lia sententia sint demoti . Nobiscum facit eruditissimus quoque Calmetius, qui ad calcem dissertationis, qua supplicia in
sacro codice recensita subtiliter expendit, illud quaerit, suine essent apud Hebraeos carnifices multisque testimoniis confirmat, munus illud numquam in veteri testamento tamquam illiberale et ignominiosum esse notatureia Possem et ex fabulis adducere exempla ipsorum Deorum ac Semideorum, hoc ministerium non detrectantium.
Apollo Marsyam suis manibus deglubit Theseus Procusten, Hercules Busiridem aliosque morte mulctauit, ita ut Seneca in Hercule furente doluerit, exstincto Hercule
490쪽
frenuum defuisse terris scelestorum punitorem nam per orbem Vagabatur, ut cos reperiret et de medio tolleret. Quid autem singulatim Deos adpello Semideosque y Vnus Iupiter infla omnium mihi est. Nonne ille contortis sulminibus impios enecat et in Orcum detrudit Possem et ex profana si istoria non pauca testimonia eruere, quibus Olim OS, qui reos mulctabant, ab ignomini fuisse liberos comprobarem. Quamquam enim, Cicerone teste pro Rabirio, carnifex careret domicilio urbis, fuit tamen cum carnifices inter satellites magistratuum versarentur, quinimmo et milites ipsi, et tribuni, et centuriones nullo dedecoro hoc spicio fungerentur quam consuetudinem ratam quoque habent nunc militares leges Sed et alicubi reorum interemtionem senatoribus nouissimis demandatam, apud Thomam Lansium videre licet, in Consuli. 1m. Ioa. Possem et ipsos Imperatores commemorare, quorum aliqui necem inferre sontibus non exhorruerunt, Possem e Salmone VotaV. m. 'S. Persarum mores adducere, nostra etiam aetate officium tollendi de medio sontes nequaquam turpe existimantium, ita ut rex modo uni modo alteri ex insignioribus aulae proceribus, prout
sibi libuerit, illud committat, ubi praesertim flagitia in regiis aedibus admissa mulctari necesse sit, quale profecto puellarum scelus fuit in regia lysis domo perpetratum.
Fossein et alia complura recensere. Quid autem haec CUm ea, quae attulimus, satis superque esse arbitremur, cetera, ne longiori oratione vos conteram, missa ultro facimUS. Iam vero meditanti mihi, qua de caussa aduersaria opinio apud posteros valuerit, maxime vero apud nos talos, Ut turpes habeantur atque infamissimi iustitiae illi, quo memorauimus, administri, haec plane succurrunt. Homines huiuscemodi ex ima deterrimi popelli faece adsumuntur, nulla nec originis, nec ferme morum honestate praediti. Praeterea ad ea ministeria non iustitiae amor,
sed sola lucri ac stipendii cupido adigit. Quare accedente horrore eius e ministerii, quod naturaliter hominibus tetricum est ac funestum, quid miremur, si probrosi atque
