Dissertationes Homericae ..

발행: 1784년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Nihilominus cum is esset Alexander, nonne adeo insigniter despuit, ut non solum nobilium ac praeclarorum virorum sed vel homuncionum vilissimorum adulationibus mirum in modum oblectaretur Nonne regni potestate atque amplitUdine, non minus quam vino liberaliter hausto temulentus, tam laxas irascenti animo permisit habenas, ut Clytum', quein singulari beneuolentia prosequebatur, quod eum libere admonuerit, reprehensionis imo patiens, suis ipsemet manibus, tamquam saeuistinatas carnifex, inter epulas ultimo adfecerit supplicio Adeo periculose opus est plenum aleae, liberius regem adloqui, grauibusque verbis redituris in iugulum redarguere Nam satellites, lictores et praecones, ut Isocrates ad Dionysium

iuniorem scribit uello et altissimi adeptio solii caligo sunt philosophiae, et longissime a virtutibus separant

tae superbiam dum renuebat, Agamemnonem Coarguere, prae oculis habebat Chalcas, reputabatque animo, propter

eam regum plerosque increpationem non admittere, Castigatosque remordere Quid autem laeso iratoque rege terribilius V Fulmen est, ubi cum potestate atque imperio exardescit iracundia. Nam si priuati homines, cum se putant indignius habitos et ab alio quopiam paris conditionis homine re, vel dictis, offensos, saepe neque te gibus, neque legum suppliciis compescutitur, quin iram expleant ulciscendo quid de Rege existimandum, qui nullis se teneri legibus arbitratur nullumque metuit sibi irrogari supplicium Quid itaque mirum est, si vel ii, qui

apud reges familiaritate et gratia plurimum valent, ne hiscere quidem in eorum vitia umquam sustinent videlicet sciunt, quantum vehat periculi regem reprehendendi libertas Quemadmodum enim leo, qui et ipse inter

terrestres belluas regiam obtinet adpellationem, si cur omnino factus esse aliquando videtur, ut et ore, et cauda, s tam-

92쪽

tamquam lenissimus canis, iis, quorum consuetudini adsueuit, blandiatur at si quis vel iminis, vel plagis, casti-niget, amicitiam continua obliuiscitur, leonemque se esse meminit, et castigantem miserabiliter discerpit; sic etiam rex, etsi aliquem sibi haerentem habeat, quo familiari si me utatur, quem singulari amore complectatur, ludo, iocis, conuiuio socium adhibeat, tantumque nousceptro sibi parem honoret, statim tamen amorem Oniae T-tit in odium, tumidos spiritus sumet, summaque potestate, qua pollet, transuerse actus, tam Uam spretae maiestatis reum habebit punietque antea sibi carissimum hominem, si paullo liberius eum corripere audeat. Quod si fortasse iratus rex principio conniueat, animumqUe premat nequaquam fidendum non enim iram restinxit,

sed di milit. Nam sicut doloso cineri suppositus, latet ignis ita Issenso regis animo licet ore clementiam praeferat, ira insidet exitialis. Quod recte Chalcas iis verbis expressit:

nam et, cito concoquit Iliam, Dum tamen explerit, manet alta mente repos .

Atque ita sane Tiberium actitasse testatur Tacitus Avisimo reuoluente iras, inquit, etiam i impetus fit iovis Ian. liuerat, memoria alebat. Sed quorsum liaec dicet alioquis. Num illud inferre niteris disputando, a nemine

umquam reges esse admonendos, numqUam a Nemine

corripiendos Num illud adprobas, quod apud Senecarn

Absit, auditores, ut tam flagitiosam sententiam amplectamur, tam improba praecepta comprobemus. Quinimmo eos, quibus id muneris demandatum est, ut regibus adsient, suisque fulciant consiliis suas absque piaculo partes negligere non posse docemus. Sed eo tantummodo consilio rem diffficilem ac periculosam ex Homerici Chalcantis dicto ad ruimus, ut norint omnes, quanta opus

93쪽

opus sit prudentia, sagacitate, dexteritate iis, qui regibus haerent, quoties commonendi regis instet necessitas ut et monitionem aequo animo rex accipiat, ipsique omne

se perieulum depellant. Numquam sibi, quod apud

regem gratia maXime valeant, nimium securitatem polliceantui. Numquam nimis praesidenter, ut tibi bene. volum, atque indulgentem regem senserint, adloquantur. Maxima reuerentia atque formidine regiam maiestatem semper observent. Omni studio curandum sibi fla- tuant, ut dissimulanter, ac veluti per cuniculos, et quasi aliud agentes, mollissimaque fandi tempora praestolantes monita regis animo insinuent, verbisque byllinis si cum Parysati de Cyri et Artaxerxis matre, argutari libeat viantur. Maxime vero Salomonis praeceptum in animo infixum habeant, ut nolint umquam coram rege videri sapienteS.

DISSERTATIO IX

DE MEROIBUS MOMERICIS.

BYNOPSIS. Agamemnon asperioribus ei bis Chalcantem pers sngst, plenaque urrogantiae respons sine et ipsum laedit Achi Pili Aestuanti ira, cunHae non satis toto nisu obm senaeum Achiuis in Agamemnonem conuicia. Agamemnon Achiui aufert Briseidem Achiuis ira quam fuerit pervicax. Zoili sinis Heroas non scit Homerus ab humanis vitiis immunes. Nullibi vitia, sed bique irtutent commendat in mum, siue traditionem, quae de Heroibus percrebuerat, secutus est. An heroes Homerici stat impii De occaeeii religios s dicacitat bus mino inqua ii ex Titit, ditiis omnibus expers. Vtisses ii ru--eus, duin insultat Cyclopi Aeneas credulitate Didonis abutitur. Lucrati aetas, De eeulum, quaedam P cui artabitis, et virtutili habet. Mores Aliplices et Faciles teinporum Heroicorum. Stulimram, in Homero Gallorum, aut Italirum mores is derare.

94쪽

et DissERTAT IX. em plane ipsam putauit Chalcas vates, cum se Agamemnonis odium forte incursurum praedicebat, si verum aperiret Agamenon siquidem, quemadmodum sacerdotem Chrysen, sic et Chalcantem augurem verbis asperioribus perstrinxit, contumeliaque adfecit Quapropter Achilles, qui ad latentem pestis caussam detegendam vatem impulerat, tuamque illi aduersus Agamemnonem opena spoponderat ea usus, quae viro tali arguendi fiducia permittebatur Agamemnonem audacter increpat; cuius ille increpationis impatiens acri admodum, plenaque arrogantiae responsione et ipsum lacessu Achillem, ita, ut Achilles, incensus ira districto ense iamiam in illius ceruices irrueret, nisi repente adfuisset Pallas, quae manum compescuit, monuitque, ut gladio abstinens, conviciis tantummodo ulcisceretur Quo facto monere visus est Homerus, non esse sapientis, exaestuanti iracundiae statim toto nisu contra ire, sed dandum esse illi aliquid, ne scilicet eius vis, si violentius atque importunius retundere adgrediaris, admotas habenas auersata, quin remittat, magis magisque desuaeuiat. Quemadmodum etiam sapientissimus legumlator Moyses non nihil indulgendum censuit violent Hebraeorum ingenio, quamobrem in legibus suis ait Non deris fratrem tuum in corde tuo, sed pullice argue eum CLευ. XIX, Qua profecto lege, ut bene animaduertit Calmetius, ad maius impendens malum auertendum furentis animi aestui permisit, ut se in amaras obiurgationes aduersarii effunderet. Achilles itaque, Mineruae consiliis obsequens, acerbissimis Agamemnonem dictis coepit exagitare, quae non parum Achillis personam dedecere, severioribus quibusdam Homeri censoribus visa sunt: non enim , aiunt, abiectiora conuicia, de medio vulgo sumta, usurpare posset vel ipse Therstes Achilles siquidem et impudentem, et ubsim inflite Praeditum, et vino grauatum, et contrios sculaI habentem adpellat Agamemnonem ita enim ferme voces illae, quas in illum effundit, latine redduntur Verum criminationi huic alia dissertatione occurremus, modo eniim

95쪽

enim temporis angustiae, quibus coarctamur, vi rem penitus excutiamus, et, quemadmodum necesse est, euolua

mus, nequaquam nobis permittunt Sed Agamemnon, ab Achille obiurgatus, et maledictis impetitus se non solum non resipuit, nec se ad officium reuocauit, sed malum animi sui propositum ad exitum perduxit, misitque ad Achillis tentorium, qui Briseidem per summam iniuriam ab eo auferrenti Cumque ille facile posset obsiste

re missosque praecones nullo negotio a se depellere, vel etiam obtruncare, maluit tamen sinere, ut Breseis abduceretur Tanta vero iracundia in Agamemnonem Marsit, ut neque fractae Graecorum res, ultimUm Ue X cim

dium tantum non passae, neque Aiacis atque Vlyssis honorificentissima legatio Nestoris consilio ad eum decreta, neque ob illatam iniuriam Agamemnonis poenitentia, et

ab eo sibimetipsi grauissima imposita mulcta atque luitio,

neque legatorum, quos inter cum ipso arctissima necessitudo intercedebat, enixae preces validissimaque, quae ab ipsis adferebantur argumenta animum ne ere. aut delinire potuerint. Vah praeclaros atque inclytos heroas Homericos V Vah egregios viros, commendatione plane digi Oi, epicique carminis praeconio celebrandos ut sane Homerum sceleste irrident, nasoque suspendunt, qui gloriolam e tanti vatis reprehensione aucupantur. Iam-

vero Loilus, quidam Sophis a Amphipolites, Ptolemaei Philadelphi temporibus in Homerum librum audaciae

et conuiciorum plenissimum conscripsit, sin quo poetarum omnium principem, quem omnis aetas semper suspexit, in multis turpiter lapsum et a decoro saepissime aberrautem redarguebati Verum nullam aliam tam insignis impudentiae mercedem tulit, Suam pessimam, qua

mulctatus est, necem Alii quidem iussu regis cruci adfixum volunt; nonnulli a populo lapidibus obrutum esse; alii Smyrnae vivum in pyram coniectum esse; alii, cum ex Aegypto in Graeciam rediisset, de Scironiis saxis fuisse praecipitem actum, quae sunt in Attica inter Megaram et Corinthum In iis igitur, qui Homeri scripta impudenter carpunt, ac proinde ηομά . e adpellau-

96쪽

DissERTAT IX. tur, turpissimus iste Zoilus chorum ducit neque enim ipsi nouas adferunt criminationes, sed eamdem sermo

odiosam crambem repetunt.

Verum quam iniquus in Homerum fuerit Zoilus, eiusque adsectae, dum illum accusant, quod decorum in Heroibus suis nequaquam seruauerit, paucis ad vestram eruditionem expediam, adolescentes. Equidem fateor, Homerum heroibus suis quaedam adfinxisse vitia, et interdum plane maxima, sed in hoc nequaquam errasse, quinimmo prudenter egisse, cum Aristotele aliisque sapientibus viris sentio. Noluit enim ipse fabulosos Heroas atque

eiusmodi viros comminisci, cuiusmodi neque umquam eXstiterunt, neque umquam exstabunt, sed tales vividitatque natiuis coloribus depinxit, quales reuera homines sunt, quorum nemo umquam sui a culpis omnibus immunis. Neque enim maximos reges, inuictosque duces, ceterosque ad celsissima quaeque dignitatum fastigia eue.ctos, aliud esse dixeris, quam homines earum dignitatum ornamentis foris insitanitos intus vero, ceterorum hominum instar, humanarum adfectionum motibUS Xagitatos. Tunc plane errasset Homerus, maxima Ue profecto reprehensione dignus exsisteret, si heroum vitia vel commendaret, vel ad imitandum proponeret, quod certe numqUam facere compertum est. Quinimmo vitiorum insensissimum hostem ubi quo se praebet, eorumque tur pitudinem ob oculos semper ponit, ut eam lector detestetur, atque declinet contra vero nullo non loco virtutem inculcat, laudat, exornat, et vehementer in eius amorem pertrahit vi diuus Basilius, cuius luculentiis-mum testinionium maximi certe ponderis habendum puto, totam Homeri poesin perpetuam uirtutis commendationem adpellare non dubitauerit de Q. lib. Geuto. Et quidem neminem eorum, qui Graece periti, Verum atque intimum eius carminum sensum introspicere valent, nisi

ad inanem quamdam ingenii atque subtilitatis ostentationem proloqui velit, infitias iturum arbitror, Homeri iu- dio non solum omnigena eruditione, quae scilicet ad artes, doctrinas, istoriamque cognoscendam maximopere

97쪽

conducat, mentem instrui, sed etiam voluntatem ad morum honestatem, virtutemque prosequendam metum in modum impelli. Ceterum cum non plus, quam centum quadraginta circiter annos, a Troiano bello disset Homerus, haud quaquam debuit illos heroes aliter Engere, quam receus adhuc traditio, auorum testimonio accepta, de piis ferret, adeo, ut non leuiter peccasset, si aduersus amam, quae omnium sermone percrebuerat,

poesin suam instituisse . Nam, ut recte monuit Horatiua

in arte, Dicta oluptatis caussa sint proxima verse.

Et rursus:

Aut famam sequere, aut sibi conuenient a finge Scriptor, honoratum et forte reponis Achillem, Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Iura neget Di nata nihil non arrodet Urmis.

Accedit quod, quemadniodum tragoediae, ita et comoe diae formam in suis carminibus nobis expressam reliqu8rit Quem vero latet, prauos mores, atque vitia, etiam magnorum virorum in antiqua comoedia repraesentari, ut ab iis, quae notari vident atque perstringi spectatores deterreantur Verum quis ferat, aiunt, in Homeri carmis nibus impietatem tantam in Deos L Nonne Agamemnonem insigniter impium in Apollinem fuisse constat, cum eius sacerdoti, demisso petenti, se illam numquam redditurum adfirmat, conuiciisque lacessitum tanto cum rum Ore atque contemtu a se depellit Quid tum si concesserim Nonne hanc Agamemnonis impietatem satis super, que reprehendere graui torque condemnare visus es HO- meruS, Cum desaeuientem pestem enarrat, qua illud obscelus Graecorum exercitus adfiictus Ad eum plane modum, quo etiam diuinae literae Dauidis peccatum damnant, immissam a Deoirniliter in populum ad eius vindictam perulentiam memorantesar Reg. XXIV. . ea

illud etiam ad Homeri defensionem dicere in promta eli, belli leges ruon magis sacerdotibus tunc sauisse, quam

98쪽

6 DissERTAT IX. quam ceteris hominibus. Hinc Virgilius Aeneid. lib. II. ait:

- - - nec te tua plurima PanthuLabentem pietas, nec focinis insula texit.

Cum itaque Agamemnoni iure belli Chryseis sacerdotis filia, obtigisset in praedam, non putauit idcirco a se patri reddendam, quod esset sacerdos; neque enim sacerdotium lio illi peculiare ius tribuebat, ut sibi ab Agamemnone non denegaretur. Sed in eo peccauit Agamemnon, quod nulla dignitatis illius habita ratione, parum humaniter accepit, indignisque verbis propulsauit, hinc iusta in eum Apollinis vindicta Atqui saepe, iu- quies, in Deos, atque in Iouem ipsum impias voces atque contumelias Homerici Heroes effundere videntur, crudelem, iniquum, deceptorem adpellantes: eritne etiam huic rei defensioni locus ' Erit sane. Aures siquidem Iovis iis vocibus audiendis adsueuerant, ut non iis valde succenseret, qui effunderent. Religionis apud ethnicos leges non magni sceleris reos agebant, qui Deos perinde, quasi homines, adloquerentur, et cum ipsis expostula- Tent; neque valde curabant, si quis rara percitus, conmtumeliosum aliquod dictum in Deos adhiberet, quos sibi putabat infensos. Neque vero ui falsa ac leui ethnicorum religione grauissimae religionis nostrae seueritas sanctitasque requirenda est. Quemadmodum praua erant, quibus innitebatur, prineipia sic et cetera fere vitiosa exstitisse necesse est, quae principia illa consectabantur. Ve-Tum quam multa excusat inueterata quaedam consuetudo*Nonne Ioannem Boccaccium, Etruscae eloquentiae patrem, de religione liberius loquentem, nec sine sacrarum rerum, aut personarum contem tu quasdam dicacitates essendentem, defendere nonnulli, ac paene ab Omni crimine liberare connisi sunt, quia ut ea erant tempora scommata illa visu essent recepta eaque audientium aures minime reformidarent Quae quidem defensio utrum

valida sit, et ad tuendum Boccaceium sussiciat, ipsi viderint a uobis sane nec probatur, nec admittitur Nihilominus

99쪽

ominus hine licet eruere, si non prorsus tolli, at saltem multum imminui potuiste consuetudine impietatem illam heroum Homericorum, quae nobis obiiciebatur Sane nostris etiam temporibus nonnullae ludicrae locutiones per ora etiam piorum circumferuntur, quae religionem, meo quidem iudicio, mi findant, nisi eas dicendi et audiendi usus excuset, qui facit, ut nemini vel ullam, vel leuissimam, ostensionem pariant. Illud vero generatim atque uniuerse ad heroum Homeri defensionem dictum esto, virum bonum atque laudabilem non ideo boni viri laude statim excidere, quod aliquo humanae naturae vitio laboret praesertim cum nemo uspiam gentium adhue exstiterit, humanis vitiis omnibus prorsus expers. Vlycses itaque, exempli gratia, ex impiis saeuissimi Cyclopis

manibus vix elapsus, imprudenter egit, dum aliquantum remotus ab antro, insultare ipsi atque illudere ausus est. novoque periculo caput suum obiicere; sed ob hanc vitam imprudentiam, solertis, sagacisque viri laudem atque indolem nequaquam amittit Aeneas apud Virgilium credulitate , atque infirmitate miserae Didonis praue abutitur, non tamen pietatis atque rectitudinis exemplum esse

desinit. Prosecsto si Zoilos istos audire debeamus, neque David, qui adulterii et lion,icidii scelus patrauit, et quaedam alia, quae iacrae literae testantur, vir probus habendus erit, lignusque qui alicuius epici carminis heros constituatur, quem alioqui tam insigni laude ipsemet Deus extulit, ut virum fujsse iuxta cor suum, diserte adfigmaue., rit Quid L quod quemadmodum quaeuis aeta peculiares quasdam virtutes ostentat, ita etiam peculiaria quaedam habet vitias Quae diligenter ex Horatii praecepto expendere debent scriptores, si solertiae famam sibi com-yarato velint:

Ti , quid ego et populus mecum des deret, audi Si plausoris eges aurae a manentis, et usque Sela uri, donec cantor, o plaudite, ilicat, Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, MobiIibusque decor naturis anaeus, et annis.

100쪽

8 DissERTAT IX. Quamquam vero diuersas, sibique breui curriculo succe

dentes, humanae vitae aetates Horatii monitum attingat,

cadere tamen aptissime potest in diuersas etiam aetates mundi, quae adpellantur secula, quaeque, utpote longioribus quibusdam terminis definitae, multo maiorem morum diuersitatem recipiunt. Cum itaque belli Troiani seculum, quod Homerus enarrandum suscepit longo alios a nostris mores prae se tulerit, nondum fastu atque mollitie hominibus diffluentibus ii, qui rudes sunt antiquitatis, plerosque heroum more ab Homero descriptos, veluti humiles, iacentes atque sordidos fastidiunt, cum iamen, si quis diligenter secum reputet atque examinet, et antiquam eruditionem, quae iucundissima est, degustet, mores illi simplices atque faciles, iisque, quos saerae paginae sanctis illis atque praestantissimis veteris te amenti viris attribuunt, per quam simillimi fore ut sibi magis adlubeant puto, quam detestabilis consecutorum temporum luxus, qui ad nostrum usque seculum ita excreuit, ut iam magnitudine labore sua. Videtisne, optimi auditores, Homeri criminatores in Homero id rea

prehendere, quod maxime laudare debeant Atqui ego

contra tunc Homerum criminandum esse censerem, si ab eius seculi moribus in suis carminibus defecisset, aliosque mores plane insolentes arbitratu suo confinxisset. Stulatum es igitur in Homero Gallorum, aut Italorum mores, nostrique seculi instituta desiderare, qui non Italis,

non Gallis, nec nostrae aetati bella, aut vitae consuetudinem, sed Troianum bellum suis Graecis descripsit,

quod triginta circiter secula a nobis distat, et in moribus eius temporis exprirnendis totus fuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION