Nervus opticus sive tractatus theoricus in tres libros opticam, catoptricam, dioptricam distributus : in quibus radiorum â lumine, vel objecto per medium diaphanum processus, natura, proprietates, & effectus, selectis, & rarioribus experientijs, figu

발행: 1675년

분량: 321페이지

출처: archive.org

분류: 수학

41쪽

LIBAL CAP. L

lentia adversam esse miram, quandoquis oculorum vim, diversitatem ialiqui enim, ut presbyte remota accuratissime, non ita propinqua dignosce repossunt ali econtra, ut sunt myopes, propinqua, oculis vicinissima, loco quantumvis obscuro, accuratissime secernunta remota vero paululum, neque distinguunt etiam diluta colorum confusiones uti ille, qui videbat ho. mines, tanquam arbores ambulantes et item sunt nonnulli, quibus lux major officit, in objectorum confusionem, econtra in tenebris, utcunque palpabilibus, eadem accuratius, distinctius observare solent quarum diversitatum causae, tum varietati spirituum, tum humoribus, magis temperatis, tum figurae persectiori, aut qualitati humorum; item tunicellis exasperatis,in vel maxime pupillae magis dilatata adscribi possunt, de quibus Schoetus in m gia naturali, parte I lib. 4. parast. . solio ro 3. Is refert etiam Roma fuisse quendam Iosephum Bonacursum, qui convenerat Patrem Κircherum assarmando, se experimento didicisse, fieri ponse, ut quisque in tenebris objecta, non secus, ac in luce media constitutus videret c. his videlicet observatis, ut in loco quodam clauso undequaque ni- is hilluminis permeare postit, in una tamen fenestrarum charta expansa, ii- is elyumbris, vel picturis totam aperturam occupet, quam contra solem sitam, is fixis oculis aliquamdiu contemplans subsistat, donec fundus oculi lumen, imaginem perfecte imbiberit clausa denique fenestra in obscurato cubiculo,, oeulis in albam chartam intensis videbit in ipsa charta, veluti auroram con is surgentem, croceo primum colore, deinde rubro, mox puniceo, demum is omni serme genere colorum depictum orbem, ac velut iridem quandam ,, pulcherrimam, paulo post ipsa fenest rae figura apparebit inversa, quae tan- isdem in ceteruleum colorem rubro mixtum degenerabit Imago vero in lu-eido circulo modo nigra, modo flava, subinde recta, subinde inversa appa- , rebit omnia tandem in densissilinam umbram vergent consumptis denti,, que spiritibus in oculo, speciebusque cum lumine ibidem antea receptis eva-otiescentibus, imago subterfugiet. Maecille. Quod ipsum novum experimen-,, tum, noster ingeniosissimus P.Mircherus lib. a. p. a. cap. I. fuse describit, Mipse eadem observata, ita se habere, confirmat Verum cum crucem in chadit fenestrae illuminata , a sole pictam, in tenebris contemplatus fuissset, clausa postmoduni in obscurato cubiculo super albam chartam deprehendit, eandem inversam, utio ordinem colorum, quorum unus ob lucis oculo impressae copiam primo croceus occurrebat deinde juxta gradus deficientis Iuminis sequebatur ruber paulo post puniceus, deinde caeruleus, tandem an tenebras una cum luce cuncta evanescebant; cuius rationem addit diu cendo, evenire in oculo, quod imbibitas caeterarum imaginum luce illustratarum species, cum eas aliquantulum ob humores oculo connaturales, &peli lustres retineat, fieri, ut in tenebris lucem exceptam quoque exhibeat.

Imo in confirmationem adducit sossile quoddam in agro Bononiensi ἰ1ib. I. par. I. cap. 8 citatum, quod certa ratione praeparatum, lucique ex is

positum, lumen quoddam ita imbibit,in tenaciter sibi incorporatum reti isnet ut loco tenebroso ex theca depromptum&expositum fossile dictum, ,,

Conceptum lumen, conserVatumque, non secus, ac vivo carbones, non

sine intuentium admiratione diffuderit. Hoc fossile infra vocat mineram gypso sulphureo scieriticam, multum arsenici, antimonij, calchanti admi is tum habens; sypsum quidem per modum calcis, in quam facillime re is

42쪽

, solvitur&e cujus effectus postmodum, virtutem sese explicat Dentiis, que subjungit: si itaque suffuratum lucis splendorem amicis ostendered is sideres, Iapidem cum theca, solis diurno splendori aut si sol non ful-- geat, diurnae luci aut etiam igni valido, facibusque accensis expones ex is omnibus enim hisce lucem attrahere, ac in se derivare potest; etsi cum, proportione quadams ita ut, quo lux fuerit eminentior, tanto copiosiori., emcaciorique lumine, lapis quoque in tenebri coruscaturus sit cujus rationem aliquam subjungit, at solum opinative, nec concedit communem esse, cum alijs de nocte fulgentibus, quales sunt noctilux, quercus putrida,

cincidulae, capita piscium quorundam, ostreae putridae, quae lucem propriam, non secus, ac ipsos carbunculos habere ait, ipsa natura in tenebris fulgere quicquid sit de his, cum non sit mei fori, causas horum eXaminare, tanquam rariora, ut solum insinuata, praetereo Saltem appareret ex his, etiam oculos, Ob spirituum essicaciam nonnunquam aliquod lumen continere possis, quo tanquam radijs lucidis in subobscuro etiam loco objecta reprae sentarentur, quod an etiam hujusmodi animantibus concedendum sit, judi- .cio aliorum discutiendum relinquo.

CAPUT III.

Zeluminis, uelucis natis, a floribus.

Lumen est qualitas prognata a luce procedit enim a corpore Iucido, quod e simplici sua praesentia radios quosda splendidos emittit, actum

in agre, aut alio quocunque corpore diaphano uniformiter, difformis Ter, juxta actionem in minus, vel plus distans diffunditi Cujus mirae pro-Prietate reperiuntur ita ut Deus universorum Conditor, non immerito tu

Cem, rerum creatarum splendorem, primo omnium ante caetera creata ce

lebraverit: nam Gen. ID. Vidit Deus Lucem: quod esset bona utique bona, quia non tam ipsa, corpori lucido intima,& nullius alterius indiga entium pulcherrima, gratissima, reliqua creata suo splendore, & pulchritudine exornat, eorumque venustatem, elegantiam visibilem,in sensu perceptibilem ericit: siquidem nihil adeo caliginosum,&obscurum, quod adi minis praesentiam non in momento dissipetur nihil ita intra sphaeram distans, quod radiorum vehementia, luminis diffusione, non in puncto illuminetur,in visibile reddatur. Denique in omnibus creatis venustatem, qua gaudent, manifestat. In hoc eminentior, quod a nullo contrario proprie sumpto destru i possit; unde prae reliquis incorruptibile,dominium persectum exercens in omnia diaphana, eaque sine laesione penetrando, perspicua reddendo opacis vero corporibus suam gratiam liberalissime, absquc . munerationis indigentia, vel sui minima diminutione communicando. Haec luminis praestantia adeo quosdam antiquiores Philosophos perplexos reddidit, ut non defuerint, qui dicerent: Si Deus compositionem pateretur, Veritatem ei pro anima, lucem pro corpore daturos esse: Julianus libro de sole putavit, lumen esse divinae imparticipataeque mentis actum, per solem, quasi per fenestram effusum, atque per omnia porrectum idem queJamblichum, ac maenices sensisse traditur. Ad eam denique dementiam

Platonici deducti sunt, uti Plato Epiram Simple lib. .phus roserpi eos seu

43쪽

sisse lumen constituere secundum Divinitatis gradum rerumque omnium ideas in se continere, atque esse Dei verbum, per quod hic mundus spectabi lis factus fuit. Quae deliriae caliginosis veterum opinionibus relicta extant. Negari tamen non potest lucem Divinitatis aptissimum symbolum esse , uti Ioan 1.16. Deus lux est in eo tenebrae non sunt ullae. Et de Christo Ioan. a. 9. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hune mundum, o uti e pluribus textibus Sacrae Script alibi habetur. Et in crea tis certum est, nullam qualitatem sensui obnoxiam, aptiorem esse ad om tum, decorem universi, quae omnia visibilia, aureae quasi vestis splendore circumfundit: Unde Mugo de S. Vict ait: quid pulchrius luce, quae cum in se colorem non habeat, omnium tamen rerum colores ipsa quodammodo colorat: in coelo, planetis, iride, crystallo, de ejus generis objectis varie modificatis varios colores repraesentat absque luce vero jacent concha vel tisitu,&squalore obsita. Ut autem lux facilius eadem praesteis radios suos non inflexis, aut ci eularibus anfractibus; sed via brevissima, rectis videlicet ijsque infinitis propemodum lineis, e corporis lucidi, vel objecti, illustrati quolibet puncto tanquam excentro circuli qua quaversum ad peripheriam, uniformiter, diia formiteremittit; licet ob medij crassitiem, aut objecti opaci resistentiam, nonnunquam radios suos refringer vel reflectere cogatur a linea tamen . recta neutiquam recedit; sed quemadmodum in prima radiorum proces ione, ubi nihil impedimenti reperit, rectam,&brevissimam viam tenebat, ita an secunda, sive refractione, aut reflexione a linea recta ne hilum abscedit. nisi ob medium densius, aut superficiem inaequalem, lineam in refraction quandoque variare cogatur, ut fit in aqua mota, si baculus immissas per midum serpentis moveatur. In reflexione vero tanquam indignabunda inpla. num opacum incidens, statim, quantocyus resilit, antequam lineam rata diosam tortuoso ambitu inflectat Quod contingit dum in aliquod speculum soliatum, aut Opacum corpus incidit praesertim in bene politum, Iucidum, sive planum, concavum, sive convexum, radios suos iterum reflectit in omnia circumferentiae puncta, in quae recta linea ferri potest; hoc non ex uno speculi puncto, quam infinitis alijs in speculo existentibus, eos rursum reverberat, quasi tot centra suorum radiorum sibi selegisset, quot puncta in speculi superficie concipi possisne quod quidem non modo ex prima reflexione radiorum, verum etiam alijs, secundo, tertio, aut multoties reflexis,

dictum puta, donec ex multiplici reflexione radij praedicti debilitati, evan

scere cogantu .

Quod diversis experientijs ad oculum exhibebo. Exponatur claro sole FIG. In globus vitreus sphaericus pura aqua repletus, quem ad unam, vel alteram o giam in umbra recedens contempletur, videbit in puncto incidentia lumbnoso, radios infinitos propemodum, tanquam X centro procedentes ins ripheriam diffusos, omni genere colorum scintillantes: quod si stationem, variaverit, mutabitur quidem punctum incidentiae radiorum a sole proc dentium in globo vitreo, Verum reflexi alij ex alio vitri puncto comparebunt, uti prius, in omnem partem dispersi, hoc toties, quoties situs oculi mutatus fuerit. Ex quo clare ad oculum patet, ex singulis punctis alicujus convexi politi speculi radios in omnem partem diffundi.

44쪽

FIG. III. Idem manifeste apparet in speculo concavo ustorio, quod si in debita distantia soli oppositum fuerit, focus formabitur ad ustionem ob nullam , certe aliam rationem, nisi quia omnes radij, rectis lineis procedentes, ex singulis punctis speculi in unum conspirant, ut focum ignificum reddere possint, etsi speculi situs mutatus fuerit in quamcunquς partem. Idem in speculo plano videre est, cum contra solem locatum, sive in k hane, sive in illam partem inflexum, solis radios exceptos, e quocunque speculi puncto imaginabili, juxta versionem circumquaque rursum dispe get per hoc tamen nihil ossicit reliquo lumini pur medium sparsa, vel etiam ubicunque inspiciens steterit contra planum speculi orthogonaliter oppositus, ipse sui speciem conspiciet vel certe ex reflexione ab alterius oculo juxta incidentis radii oppositum aequalem angulum ex quocunque plani puncto vi deri poterit, eadem etiam ratio solis est respectu cujuscunque alterius objecti

plani, in quod radi j inciderint.

De emissione radiorum ex quo μὴ opaci visi

bilis puncto.

HAnc lucis radiationem imitantur quaecunque, alia, sive diaphana, sive

opaca objecta, quae non nainus ex quolibet suae silperficiei puncto, ac luminosium corpus in omnem orbis partem suos emittunt radios: quod inde, vel maxime patet, quod aliquo alio opaco intermedio non imp diente, cuilibet oculo, ubicunque tandem inter sphaeram activitatis existat , in omne visibilis objecii punctum concedatur aspectus consequenter uadios suos ab ijsdem objecti punctis in oculum emanar oportebit. Quare si innumeri oculi in orbem constituti in unum, idemque punctum collimaverint,tot radi ab eodem objecti puncto procedent.quot oculis objiciebantur ridipsum igitur de alijs singulis punctis objecti visibilis sentiendum est. Erg0

ad lucis radios tanquam ad exemplar,&reliqua opaca corpora, etiam di phana includendo, cum aliquid opacitatis etiam habeant, radios usquequaquἡ diffundent. Quod fatis fuse Vitellio ulterius demonstrat. . Notandum tamen, inter corpus luminosum, diaphanum, inter opa cum, hanc differentiam occurrere, quod sol i&4ydera, luminosaque alia, aut quaecunque corpora, diaphana radios sitos ex singulis totius sphaerae pun Ctis quasi tot centris effundant opaca vero non nisi ex hemisphaerissuperi, II cie Cum sibi ipsis reliquum hemisphaerium sua opacitate praeripiant, quominus radios ex data superficie in omnem partem emittere possint nemo enim oppositam superficiem alicujus opaci corporis e diametro videresso test opacitate intermedia impediente, sic media solummodo sphaerae superm cies, dictos radios in oculum transfundetis.

CAPUT V.

uidit umbra ejusdemquὸ diversitas.

Mbra est defectus luminis, magis, vel minus intensi vel lumen imminutum, maioris, quod circumstat lumiais comparatione vel radius

45쪽

corpore luminoso procedens, aliqua opacitate impeditus vel privatio ali.

cujus lucis. Quare uirabra, cum sit medium quid inter lumen, & tenebras, quemadmodum niger color, si cum albo tem paretur, necessario tertium

quid, quod nec nigrum, nec album dici possit, resultare debet ; ita si lumen non in summo splendore fulgeat, defectus ille luminis umbra, dicetur, seu

lumen umbrosium magis, Vel minus, juxta quantitatem desectus intensionis majoris, vel minoris luminis quamvis proprie umbra dici debet, quando ob impedimentum corporis opaci radius luminosus per lineam rectam ultra progredi nequit, sed opacitate intermedia interruptus, aerem subsequentem. non plane tenebrosum, verum lumine umbroso mixtum, coloresque subobscuros, seu objecta colorata minus vivacia rolinquit. Unde Vitellio ait, umbram eme privationem cujusdam lucis, existente actuali praesentia lucis alterius, in loco tenebricoso ali vero aiunt, ese privationem lucis primariae,&imminutionem secundariae, uti lucretius canit. Nam nihil esse potest aliud, nisi lumine cassus aer, id, quod nos umbran perhibere solemus. Ex quibus sequitur, majorem umbram, maioris luminis minoremve rb, minoris luminis diminutionem esse quod clare apparet in diurno, nocturnoque lumine solis, lunae, seu stellarum ubi certi gradus intensionis luminis, imbrae variantur continuo major enim umbra supra hemisphaerium in summo crepusculo ortus, vel occasus solis, quam in medio, aut proxime ad ejus ortum contingit. Item umbra prima, quae fit post impeditum , radium primum vehementis imum solis, minor est, quam secunda, quae jam ex prius adumbratis radijs consurgit. cita tertia, quartave in infinitum procedendo donec tenebrae palpabiles, absque admixtione ullius lucis staccedant. Nam ut supra dici um est , cum corpus luminosum irradiando brevissimam , viam teneat,&per lineam rectam semper procedat; si impediatur aliqua opacitate corporis, refectitur denuo per rectam lineam cum aliqua luminis

diminutione, hoc simul toties continget quoties radioru splendor deficiet, umbraeque e debiliore semper lumine magis magisque proficientes, in ipsas

tenebras denique evanescent .

Haec umbrarum diversitas, maxima sublunaribus beneficia exhibet, sine qua nec homines, nec animantia vivere, imo nec mundus subsist ere posset; nam quemadmodum lux innumeras in rerum natura causat utilitates, si certis intervallis suo splendore, atque calore plantas, herbas,in animantia recreat; ita umbra a Conditore sapientissimo per arborum, foliorum den- statem, corporumque aliorum opacitatem ordinata est, ut sublunaria essti, Continuo non exurantur, sed umbrosis,in temperatis fulgoribus conser-

CAPUT VI.

quidper colorem inrelligatur Z

ALterum visus objectum proprium, in quod secundario fertur oculus,

est color cum sit luminis pedisequa nam quicquid spectabile in mundo occurrit, sive in corpore diaphano, sive opaco, mediante luminicoloratum oculis proponitur,in visibile repraesentatur Diversae tamen sitne

46쪽

sunt Philosophorum sententiae, ut explicent proprie, quid sub coloris nomine intelligi debeat Plato quosdam colores dicebat ipsum lumen esse, quod

quasi flammula quaedam, seu fulgor e corporibus emicans, ad sentiendum praebet visit partes accomodatas Aristoteles definit colorem nihil aliud esse, quam motivum ejus, quod est perspicuum actu, si des ipsius natura. Albertus exist imavit, sublato lumine qualitatem quandam remanere in corporibus exprimis qualitatibus ortam, quae sit, veluti quaedam coloris materies; cujus vero forma, actusque lux sit is confirmat opinionem suam sequentibus argumentis. Quia colores, cum in nubibus ad auroram, in plu

mis pavonum, aut columbarum notantur, praeter lumen aliam causam non

habent ergo a lumine non differunt: citerum absente lumine universa compora delitescunt ergo nullus colorante luminis appulsum conspicuus existit ergo color idem, quod lumen est . Veruntamen sciendum, dupliciter colores accipi posse vel qualiter in opacis coloribus superficiem tegunt, exornant vel qualiter a solis radiis ex reflexione, aut refractione generantur. Unde antiquiores, duplices colores putabant sensum Vista movere poste unum verum, realem, qui in superficie corporis opaci cons anter insidet, seu inhaeret qualis in pictu-xis, aut vestibus, aut certe in omni genere lapidum, aut corporiam apparete vel etiam qualis ipsi materiae diaphanae permixta est Pythagorici quidemiscolorem verum, realem superficiem corporis pro eodem sumebant, eo quod superficie ablata,&color ille abstractus sit eadem vero superficieremanente, color ejusdem perseveret; ita unius productione, aut corruptione, simul & alterius producatur, aut aboleatur. Alterum colorem dice-hant phantasticum, qui ad solius luminis praesentiam sese visibilem exhibet, re ipsa vero deceptionem manifestam apparere eo quod absente luce debita, colores prius visi dispareant,&nihil nisi sista nigredo, albedo aut alius diversus color in subjecto constanter inhaerens deprehendatur de quibus coloribus infra pluribus respondebo, ubi de refractionibus, reflexionibus

per experientias novas egero. Quamvis haec examinare magis ad physicum,&naturae indagatorem pertineat, quam adopticum, qui radiorum opticorum enucleatione, mediantibus observationibus, & experientijs contentus 'est, in quorum speculatione demum finaliter sistit; quia tamen colores dicti inexperientijs Opticis saepius recurrunt, multoties per refractionem, dum lux per medium diversi diaphani, radios suos transmittit, generantur; non inconvenienter in eorum naturam curiosius indagare licebit.

CAPUT VII.

De varietate colorum insperficie corpo .

Uanta diversitas colorum in 'itris, dapidibus, animalibus, floribus, & vestibus, caeterisque, vel diaphanis, vel opacis corporibus sit, quoti- .diana experientia, oculorum objecta satis declarant; ex quibus duo primi omnium sunt albus, qui luci vicinissimus,&niger, qui remotiissimus est, tenebra proxime aemulatur atque ita se habebit albus color ad nigrum, sicut lux ad tenebras inter hos duos extremos, tres ali medi principio. V. Saliores continentur, flavus, caeruleus,&ruber, qui se habent ad album, 'nigrum

47쪽

nigrum, ut umbrae inter se plus minus intensae, ad lucem, tenebras Fla vus quidem proxime accedit ad album, Caeruleus, & Violaceus vero ad ni grum, ruber denique inter hos omnes medium tenet cum aliquid de albo, flavo, sicut de caeruleo, migro participare videatur Qualiter annexa figura sat clare exhibet. Ex praefatis vero coloribus omnes reliqui nascuntur; nam si albus cum nigro commiscetur, terreus, seu cinereus resultabit: si cum flavo, fit pallidus cum rubro, incarnatus idem cum caeruleo lucido caeruleus vicissim niger mixtus caeruleo facit violaceum; si cum rubro miscetur, consurget cupreus, seu castaneus niger cum flavo, fuscus si militer si medi inter se mixti fuerint flavus,in caeruleus, emciunt viridem; si flavus cum rubeo temperetur, essicitur aureuS, Tuber cum caeruleo, purpureus ut videre eit in praesenti figura, cujus semicurculi crura, Vel apices, duorum colorum mixturam designant, medius vero ejusdem colorem ex duobus resultantem denotat; si ex ijsdem inaequalis temperatura fiat, plus, minusve, de uno , vel altero sumendo, alij ali colores consurgent excogitabiles, quos pictores in conficiendis picturis optime norunt , Marum mixturarum proba, etiam ex vitris coloratis, qualia in fenestris Ecclesiae vetustae haberi solent, fieri potest; si primorum s. principalium colorum vitra colorata sumantur, it supra dictum, duo, Quo sibi mutuo juncta applicentur ad oculum, vel per transmissionem radiorum solis, umbra eorundem in charta, vel tela alba vel certe per reflexionem solis in charta, aut muro dealbato excipiantur, eadem varietas colorum deprehendetur. Quae diversitas colorum ex mixtura aquarum coloratarum etiam apparebit. Si aquae tinctae, seu coloratae a pharmacopola, vel aliunde sumptae Commisaeantur, juxta regulam superius datam, lini, lini in diversis phialis, aut vitris, aequaliter albis temperentur, cum singulari voluptate, rietas innumera colorum pulcherrimorum conficietur cum radi soli expositi, in charta munda excepti fuerint, etiam ijsdem coloribus exhibebunt

imbutam .

Notandum tamen, ne ingredientia tincturarum de spiritibus salis, aut sulphuris, vel etiam alijs distillationibus acribus sumantur; quae quidem aquas certas tingere solent quantocyus, verum si cum alijs coloribus misceantur eosdem inficiunt, ut effectus desideratu diversorum colorum ex mixtura haberi non valeat. Unde horum usu ad intentum nostrum minime vale bitu sed sumi debebunt succi, seu colores aquei sine mixtione aceti, aut acrioris spirituS.

CAPUT VIII.

De coloribus in luce apparentibita, vel asole, aut luce

progenitis, in generi, Sunt nonnulli philosophorum, qui colores in luce, aere, nubibus, aquis,

glacie, lapillis candidis,&vitris, in certos angulos formatis .in scissis, uti in prismate rectilineo,in circulari polygono pyramide pila vitrea

aquis repleta,& avium plumis apparentes a realitate excludunt, ac solummΟ-d e opacorum, mistorumque corporum superficiebus profluentes, realiter existere asserunt; non alio fundamento, nisi quod videantur, ex diverso rum

48쪽

rum diaphanorum, medijs, duminis accessione visu diversi modὁ oecurro.

re unde colores minima mutatione, sive in situ, sive luminis diminutione, ejusque incidentia diversa variantur, inliter, ac aliter coruscant, aut certe plane disparent; ideoque apparentes solum, phantasticos esse, realitat

omni carentes existimabant.

Verum cum a colores verὰ existant nemine cogitante, ijdemqu aquolibet homine, quocunque tempore aequaliter se habente videri possint, quis eos a realitate excludere poteries quasi vero ipsum lumen, iubjecta in quibus apparent colores, reales non essent cum praedicti colores nil aliud

sint, quam lumen coloratum per media diversa umbrosa, densiora , Ut rariora transiens, refractum, aut reflexum,inc ideoque colores qualitercumque appareant etiam per intromissionem specierum, aut reflexione speculorum proveniant seu etiam refractione corporum diaphanorum, non apparentes solummodo, sed veri, reales nuncupari debent, ut ex experientijs

per decursum adferendis clare constabit, mecum etiam sentit peritissimus, scientiarum Caramuel qui lib. s. Metaphys disp. 3 id probat hac ratiociis natione Visio est actio physica actualis ergo debet habere terminum phy-

, si cum actualem ergo colorem actualem Color autem actualis non est apparens, sed qualitas vera, existens: ergo colores non dantur apparentes. Si tamen hoc termino, apparentes usus fuero, per hoc eosdem a realitate

propria non exclusero, sed solum ad distinctionem aliquam eorum colorum, qui corporibus assi xi sunt, adhibebo parum autem facit, quod similes colores fugiente sole, aut luce, disparere pariter cogantur: siquidem idipsum experimur in corporibus opacisci quod omni luce decedente, tenebrae palpabiles quoslibet colores qualitercunque subjectis adhaerentes, vel imbibitosi

pelianda. Cabeus noster refert lib. I. meteor, supra tex. 23. Arist. ad finem cap. s. Chymicos peritiores dicere, omnes colores oriri ex sulphure, cin uia

quaque re pro diversitate sulphuris illius diversum apparere colorem Nam triplices partes inveniri dicunt in unaquaque re unam crassam & consistentem alteram spiritosam,in vividam quae facile in fumum Maura abit, separataque facillime accenditur : tertiam esse humidam, quae has duas partes, quasi simul connectit. Ex quarum materia spiritum sulphuris extra hi posse asserunt, 'uidem diversimode juxta diversitatem materiae, ex qua extrahitur: quoniam in aliquibus pars haec clara est, in aliquibus obscura, in quibusdam pura, in alijs impura; omnibus tamen hoc commune est, ut facillim E accendantur, res vero accensa, ignea splendescere debet, ob dive statem autem spicitus etiam accensus diversum transmittit lumen, pro varietate illius luminis magis, vel minus permixti opaco, diversus color comparet, quod si lumen clarum,&purum, seu candidum per medium propagatum incidat in dictos spiritus sulphureos magis, vel minus puros, aut crassos, etiam per illos transiens magis, Vel minus operatur, jandidiore, vel obscuriore colore commiscetur. An hoc cum veritate dici possit tmagis in decursu ex experientijs vitrorum apparebit, interea prudenti judicio submitto.

CAPUT

49쪽

CAPUT IN

AR mar cause colorum apparentium in diaphano.

f. l.

Cur in coelo color caeruleus appareat .

Color coelestis caeruleus apparet, non quod oculus noster ad ipsum coetaltim simili cClore imbutum pertingat, sed quod aeris diaphanum immensum absque terminoiculis objectum, lumine tamen imbutum natura visibile reddiderit illo colore temperato, qui lucidus quidem , tamenta, multum ad tenebras vergit, cille est caeruleus. Quod autem sereno tempore caeruleus tantum, mon alius color in immenso aeris spatio conlpici pos-st, ratio est, quia cum aer solis radijs illuminatus videri debeat obtenebras dissipatas, duminis splendorem non poterit esse color niger, qui tenebrarum simulachrum est ri nisi nocturnum aerem luminis expertem considerare vellemus, ubi non niger videbitur color , sed ipsae stant tenebrae, quae privationes objecti visus dicuntur. Neque poterit esse ruber quia si in aere foret mistura aequalis luminis, tenebrarum simboli Zantium cum coloribus albo, migro, ex eorum commixtione non ruber, sed cinereus resultare deberet; ideoque necessario ruber decolore caelesti eliminari debet. Minus autem convenit esse flavum, quia aer illuminatus proximior albo est, absque ullis tenebris, simulque vicinitatem objecti requirit evanescit autem, si remotius objectum tali colore imbutum repraesentatur 'statumque nostrae quaestionis plane evertit cum ponamus aerem, ingens spatium occupare, M valde remotum ab oculis existere, cujus coloris causam inquirimus. Ex eodem argumento, minus albusculor ei convenit, quia est disgregativus visus,&proximus luci, ac tenebris oppositus Sapientissima igitu DEI, naturae constitutione Distum est, ut inter omnes praedictos colores, selummodo in caeruleo ex inaequalis lucis, tenebraru mistura, seu ut magis physice loquamur, ex minori aut debiliore lumine mixto, privatione majoris luminis, quasi in umbra jucundissima visus terminaretur quamvis in majoris adhuc luminis absentia nonnunquam amoenitas, illa superetur. quasi in violaceum, aut puniceum color ille coelestis transire videatur.

f. II.

Iliade tanta varietas colorum in nubibus videatur

OMnis generis colores in nubibus, praecipue mane circa auroram, crepusculum vespertinum, ad occasum solis comparere solent: nam cum nubes ex exhalationibus varijs terrae sint natae,in corporeum quid necessa trio diversis coloribus tinctas esse oportebit cujus causa sine dubio alia non est, nisi quod nubes humidis exhalationibus praegnantes, densiores, vel rariores a radijs solaribus illuminatae sint. Nam si dicti radi in exhalationes subtiliores inciderint, flavescere oportebit nubes si in pinguiores, color illo a flavus

50쪽

1lavus in rubeum commutabitum si nubes aquosae, argillosae extiterint, ad

nigredinem declinantes, vel nigrae, caeruleae, purpureae, puniceae, aut cine-riceae comparebunt: haec pro diversitate incidentia luminis in aerem densum, vel nubes opacatas in ortu autem, occasia radi lateraliter incidentes, aptiores reddunt nubes ad colorum variationem, qu m dum in meridiὰ superne incidunt, ubi per nubes ordinarie rariores facilius lux penetrare potest: si tamen ita densiae extiterint, ut solis radij eas penetrare nequeant, in atrum colorem vergent sole autem infra terra constituto, nubes praegnantes tenebrosae punicei coloris em cientur, illo vero ascendente in caeruleum quassicolorem mutabuntur, sole rursum altiore facto, ad rubedinem declinabunt, siquidem ijs plus lucis commiscebitura ad finem deniquὸ crepusculi eas flavescere, aut rubescere portebit.

Cur mare, fluviique diversis coloribus tincti

videantur

Huius visionis triplices potis imum causae sunt, quarum prima est fundi

diversitas cujus enim coloris fundus arenosus est, ejusdem coloris aquae videbuntur, ob species fundi reflexas quae per aquam usque ad singulorum aspicientium oculos cum reliquis speciebus intercedentium mediorum transeunt, ubi fit visio in quibus propterea potentia visiva, una simul inspucit, videt peractum vitalem visionis, tanquam informalibus horum objectorum imaginibus penetratis singula ista objecta in eodem recto visuali radio existentia, sicut in praesenti experientia sunt fundus, aqua simul subcolore fundi depicta, consequenter tam fundum, quam aquam ejusdem coloris videt, inspicit, ob quam causam, qui per spicilla rubra aspicit objecti simul visum terminantia, omnia illa simul visa videt rubra; & qui per viridia, omnia viridia, ob penetratas species objectorum illorum, cum specie rubet aut viridis in retina, in quibus imaginibus haec visio inspicit cunista simul in sic omnia colorata exprimit. Ideoque si terra fundi in aquis rubra fuerit,di maris,& fluviorum undae ejusdem coloris apparebunt. Si nigra, alba, bridis, vel alterius mixturae arena in fundo extiterit, quasi ejusdem coloris essent aquae repraesentabuntur. Cujus rei non inamoena habetur inspectio Passa vij, ubi Oenus,&Ιlsia fluvii utrinque aequaliter in Danubium influentei ternos distin hos colores per suos potentiores influxus simul arenam defere

tes, reservata cum jam in eodem alveo currentes, aqua, quae super arenam

albam ab Oeno illatam fluit, appareat albae; quae super arenam nigram ab Ilsa delatam, nigra quae super fundum argillosum Danubi j, subcinericea Conspiciatur. Poten etiam quid simile experiri quivis jucundisssimo specta culo, ego saepius practicavi, alijsque ad oculum demonstravi per diversi coloris folia ivlgo duplet dicta substrata lapillo, aut vitro albo, in figuram

gemmae pretiosae multangularis elaborato, quando per diversorum colorum suppositionem, eundem lapillum , aut vitrum in se album, nunc ut carbum culum, nunc ut smaragdum, jam utrubinum, amethystum,&ad instar aliarum pretiosarum gemmarum coloratum ostendi, cum magna eorundem admirationi.

Secunda

SEARCH

MENU NAVIGATION