Nervus opticus sive tractatus theoricus in tres libros opticam, catoptricam, dioptricam distributus : in quibus radiorum â lumine, vel objecto per medium diaphanum processus, natura, proprietates, & effectus, selectis, & rarioribus experientijs, figu

발행: 1675년

분량: 321페이지

출처: archive.org

분류: 수학

81쪽

e potest, ita etiam specierum ad ij procedent in omnia videlicet mea dis diaphani puncta, etsi infinita forent assignabilia. In medio vero, quales radiorum sectiones sequantur, si ex tot punctis ab objecto A, B, radii procedant, ex adjuncta figura colligi potest. Quod dictum est de specierum processi per medium aeris diaphanum, etiam dicendum est per ipsos oculorum humores: nam non minus hi diaphani sunt, quam aer, aqua crystallus, simillia, quae solaribus, aut ab objecto procedentibus radijs, vel etiam ipsis speciebus liberum tram situm concedunt. Eodem ergo modo omnia puncta haecierum ab objeci o productarum radios suos, non tam in quaelibet superficiei ocularis, quam in singulorum humorum puncta trans indentur , qui ob innumeras sectiones confusi quidem inter se, per refractionem tamen eorundem in , lente humoris crystallini, ac in concursu ad perpendicularem, eo ordine, a proportione, cum coloribus, S elegantia in reticulari tunica punctualiter, uti ipsum objectum, Xprimuntur , ira νν' Ad haec melius concipienda detur objectum a. b. e. ex quo singula illis specierum puncta radient in oculcim d. f h. ., transibunt specierum radi ex singulis objecti punctis, ut hic ex tribus a. b. c. procedentes, non tantum inter medium diaphanum, quod est inter a. d. .d. f. in singulata, Ocularis stiperficiei puncta d. e. f. sed etiam perdentem humoris crystallini, refracti ulterius omnes procedent, per humorem vitreum, ad per pendiculares a m b. l, c. k, convergentes, usque in retinam ubi collecti incidunt adeo punctualiter, distincte ut m solum cuma, l. cumh, a. cum c puncto correspondeant.

Nam ex a radi transfusi incidunt in omnia puncta superficiei d. e. f. quia humor ille lentis figuram habet, refringetur radius a s ex s. in .similiter a.d. exH, in m. sicin reliqui radi intermedi inter d. E ex a pro cedentes, prius dispersi in d. e. f superficiem , rursum per refractionem , concurrent ad punctum m. Idem prorsus dicendum de punctis b. c. uti figura exhibet, ubi omnes radi inde procedentes refractione mediante in humore d, f. iterum in retina exi. in . 4 c. in h. concurreno. Consequenter omnium specierum puncta inverso ordine quidem disponentur in retina ubi species objecti totius distincte exprimentum, quo in Obiectora, b, c. fuerant. Ex quorum mirabili radiorum collusione, processu eorundem excellentissima natura colligitur sequitur enim totius objecti species, aesingula puncta simul esse in toto oculo, ac singulis ejus partibus eritquo totum in toto, totum in qualibet parte; uti noster P. Christophorus Scheiner in sua Ros ursina lib. a. cap. 26. fuse excellenter demonstrat; Cabeus lib. 3. ex. 8. q. 3. hoc ipsum insigniter illustrati ubi assimila lumen ob radiorum mirum processum naturae rerum spiritualium ; sicut&mysterio fidei in corpore Christi, quod totum est in tota hostia,& totum in qualibet parte; ibi quidem per replicationem, hic autem per multiplica tionem specierum ab eodem objecto procedentium, & sese in toto medio penetrantium, sine replicatione, usque dum per linearum rectarum pro ν1Gνη.

cessum iterum distincte veniant in retinam, ubi punctum objecti A. depin XXIII. Ogi non potest, nisi in m. nisi in h. nisi inci ibidemque imago XXV

82쪽

CAPUT XXIX.

In qua parte oculi ut, s ea primatur visio

Uaeres igitur, cum ex hactenus dictis in probatis ad visionem eli ciendam potentia visiva, quae tantum immanenter operatur in ipso suo organo ideoque objectram ibi praesens, vel potius ejusdem Vicariam imaginem formalem, quae est species objectiva organo visus impressa, necessari requirit: hanc experiamur per omnes humores oculi, utpote diaphano transii re usque ad opacum, ubi terminatur .subsistit: id autem in oculo est retina cingens ultimum humorem diaphanum demum sequitur nervus Opticu S; jam quaeritur num in aliquo istorum humorum Z vel tunica, vel ipsi nervo optico exprimat potentia visiva tanquam in organo visionem ξ

Ad quod universaliter Respondetur Tria ad potentiam visivam aes e necessaria , ut alicubi suam visionem claram,in distinctam elicere valeat primum est, ut in illo loco intime praesentem sibi habeat formalem imaginem, seu speciem objecti, cum agat per actionem immanentem, propterea non nisi in objectum sibi praesens ferri potes , non in dist anssquod hic sunt species objectorum. Secundum, ut illae species in eodem illo loco, seu aliquo opaco sin terminatae, sicut omnes experientiae demonstrant, in intromissione specierum per lentesia ad Obscurum cubiculum clarissime ad sensum patet, quae propterea in medio diaphano transeuntes videri non possunt sed soli luna in charta foramini opposita, ubi specierum radi terminantur. Tertium, cum ad eliciendam distinctam visionem debeat fieri distimcta objecti repraesentatio potentiae visivae, quod ad eum locum, in quo Viso elicitur, species objectivae non amplius confusae, se invicem secantes, sed cum distincta objectorum repraesentatione devenire, imprimi debeant, solus ille locus assignari poterit, in quo visis imaginem objecti distincte terminatam habebit, videlicet in retina . Quare ratione primi requisiti excluditur nervus opticus a loco visio. nis, contra Avicen: quosdam alios, qui docebant visionem non elici in

ipsis oculis, sed retro utrumque in loco, ubi uterque nervus opticu in Aunum conjungitur; ideoque a duobus oculis non duae, sed una tantum , eliciatur visio sic etiam per duos oculos sanos, non retortos visum ob-4ectum, non bis, sed semel tantum repraesentetur ut omnes probant e perientiae. Sed, quod haec ratio adversariorum nihil probet, testatur Ue-

salius lib. 4. cap. 4 de fabrica corporis, se Patavi aliquem dissecuish; cui

nervi optici in unum non coibant, nunquam tamen viderit duplicata Objecta. Et nos etiam paulo infra ostendemus, quod licet in duobus oculis concedamus duas fieri distinctas visiones, nullo tamen modo admittimus propterea duo distincta sed unum tantum, idemque objectum videri, Ob rationes infra adferendas quare manet inconcussa ratio nostra, quod ratione primi requisit excludi debeant nervi optici a loco visionis; eo quod species objectivae eousque devenire non possint, cum hunc transitum ij negent antecedente tunicae, retina,inivea, quarum prior, peP

83쪽

LIB. I. CAP. XIX. 49

osteriorem minime di aphanam , instar obducti speculi per bracteam a Ngenteam opacatur, rideo jam in ipsa retina species objectivae terminari debeant, ultra usque ad ipsos nervos progredi prohibeantur. Ratione secundi, terti requisiti, excluditur a loco visionis humor crystallinus contra doctrinam Aristotelis sicut & reliqui humores, qui

omnes iniculo sunt diaphani atque etiam tunicae araneae anterior parS, contra Aguilonium lib. I. Opi prop. I. Aranea enim anterior parte tegens humorem crystallinum, .cornea totum oculum circumdans, ubi

aqueum humorem continet, ad pupillam pellucida, species Objectivas terminare non potest praesertim quod eo, sicut & ad reliquos humores speetes solummodo confusae deveniant, necdum terminata . Remanet igitur sola tunica retina vitreum humorem continens, in qua potentia visiva suam elicere possit visionem, utpote in qua sola omnia tria superius necessario requisita inveniri queunt. Nam primo, usque ad eam deveniunt species obiectorum transeun. . res me impedimento per pupillam, ac reliquos humores, ac tunica dia- phanas'. Secundo, ibidem terminantur, tanquam in tunica opacata.

Tertio: In illum eundem locum species singularum partium obiecti extrinsecus positi veniunt distinctae, proportionatae ad partes retinae: sicut in intromissione specierum in obscurum cubiculum per aerem, Jentem diaphanam species deveniunt usque ad chartam foramini oppositam,

ibique terminantur; ingularum partium distinctas species in eadem distincte depingunt ad perfectissimam similitudinem objecti extra cubiculum constituti. Ergo in solo isto loco potentia visiva suam claram, Histinctam visionem elicere potest, cibi solum claram .distinctam imaginem objecti extra Oculum positi, persecte adumbratam inspicer . Eibus accedit, quod reticularis tunica immediate innitatur nervo optico, per quem potentia visivae subministrantur animales spiritus ad talem sensationem , seu visionem eliciend/m necessarij. Et haec nunc est Communis Doctorum Opticorum sententia; in particulari Melchioris Cornae hic sub L. . dub. r. n. s. richeineri in Ros Ursina lib. 2. cap. a apud quos plures adhuc reperies probationes, si hae a nobis adductae non

sufficiunt, aut te non convincunt.

Cur duobus Oculis objectum visim semel tantum es non

duplex appareat.

SEd quaeres hic, si visiones fiunt in retina, cum in singulis oculis distinctae numero sint retinae, distinctae numero species objectivae, cum quaevis visio sit actio immanens, suas species sibi praesentes haber debeat, quas cinspicit an sicut ista necessario requisita ad objectum videndum in duobus oculis omnia numero diversa iunt, ita etiam in singulis oculis, cum simul unum, idemque objectum intuentur, etiam duae numero visiones distinctae elicianturiis a potentia visiva duo numero distincta objecta videantur: ' an vero tantum unum Resp. gomnino con- cedere

84쪽

D OPTICES

cedere quod singuli oculi suas distinctas eliciant visiones, Tuas numero distinctas imagines, seu species inspiciant his tamen non obstantibus, Potentiam visivam experimentaliter cognoscere, quod per has duas visio-Ties, non duplex, sed unum tantum, idemque objectum reale videat sicut quando Caesar in duabus numero distinctis picturis, seu imaginibu expressus videtur, per duas visiones disi inctas bis inspicitur,' intentionaliter, seu repraesentative duo visa dici possunt, quantumvis id, quod haeduae picturae repraesentant, sive repraesentatus Caesar in se, tantum unuS, idemque dici debeat. Quarum locutionum veritas , duplici ratione ab Authoribus probari solet, una optica, altera laysica Optica esst, quod licet ejusdem objecti, non duobus simul oculis visi duae sint distinctae visiones, atque etiam duae distinctae pyramides ab eodem procedant ad singulo oculos, tamen quia Xes earundem pyramidum coincidunt in idem punctum ejusdem basi pyramidis, seu objecti realis, propterea his duabus visionibus non nisi unum repraesentatum esse possit, sic etiam non nisi unum objectum repraesentari 1ic nullo modo, ut duo, aut duplex Ob-Fis jectum. Majoris claritati, gratia videatur Fig. 4 in qua sit reale obje- ir ctum A. C. duo oculii ejusdem hominis D. E. immittat igitur hoc Obje'ctum suas species in obuluVD. per pyramidem visualem A. D. C. Minta oculum . per pyrami minet Εἰ c quia thitur utraque pyramis per axe suos D. B. a. B eidem basos Usei objecti puncto B insistunt, aiunt idcirco, num tantsim, idemque extrinsecum objectum A. C. etiam per. duas visiones duorum oculorum ex D. in procedentium videnti apparer . Rationem autem physicam esse dicunt, quod quando in utrumque oculum , neutro disrorto exist ente, species object, vae omnino similes in repraesentando deveniunt, quae ad objectum extrinsecum per radios visuales ad eundem omnino locum objecti tendunt, per duas licet visiones, tamen non nisi unum, idemque objectum ab utroque oculo videri posse, nullo modo duplex. Quando vero unus culorum detorquetur, tun

axes pyramidum non coincidere, atque etiam unum oculum in Uno,

alterum in alio loco objectum videre,in propterea duplex, & non am

plius Unum .

Per quae eadem.principia resolvere tibi licebit sequentem quaestionem de multiplicitate obiectorum cur scilicet, quando plures species ob-ijectivae ejusdem objecti, vel per plura specula reflexae, aut lentes diaphanas, vel vitra polygona refracta in oculos incidunt, in diversis partibus retinae depinguntur, iubjectantur, plura, mustiplicia videantur objectat, quidem ex ijs nonnunquam aliqua inversa, alia erecta ξquantumvis e parte rei unicum sit objectum, a quo Omnes species hae transmittuntur per dictas reflexiones, aut refractiones eo quod scilicet oculus per tales visiones inspiciat plures species, seu imagines ejusdemis objecti, in diversis locis retinae, aliter, Maliter siluatas: quod illarum diversarum, seu multiplicium visionum radi visuales ad diversos catlaetos Midola, seu formas objectorum tendant, quae intra speculum esse, nobis imaginamur de quibus infr par. a. cap. 3. plura. Et consequenter diversos pyramidum axes habeant quae cum in singulis oculis, neutro detorto, per omnia sint similes, conserendo species unius oculi, cum speciebus alterius oculi similiter siluatis propterea in his visionibus nume

85쪽

rus visorum non crescat, sed tot solum videantve obiecta multiplieata in

uno oculo, quot in altero, tot per utrumque oculum simul, quot per unum solum, seu clauso, seu etiam aperto altero, quamvis crescant visio nes, plures duplo sint in utroque oculo, quam in uno solo, atque stiam duplo plures formales imagines inversae, vel erectae, ut paulo ante dictum est .

CAPUT X.

Andecim erectae, mi inverse m oculi rei

imprimantur. CElebris inter Opticos quaestio est, an species ab obiecto procedenistes, ciniculum incidentes imprimantur inversae, quemadmodum species per foramen in obscurum cubiculum intromissis in nitida charta apparent vel certe prius in ingressu inversae, per sectandam refractionem iterum erigantur, appareantque in retina eo situ, quo soris ot jecta sunt uti docet Bettinus Ap. 6. prog. 3. cap. I.&seq. Ad quod Respondeo : Licet dicamus, sim in charta per introminsionem specierum, ita in oculo inversas imprimi species, nihil tamen i convenientiae ad visionem, hanc specierum variationem causare quia sicut quantitas objecti non determinatur per vissim, prout in oculo minima exprimitur, sed prout foris in ipso objecto apparet ita nec species in oculo inversae Obiecto externo ossiciunt, quo minus tanquam erectae conspiciantur. Praesertim cum ratio non convincat ad objectum videndum, erectas species de necessitate requiri neque etiam lente humorum in oculo sussiciunt, ut duplici radiorum sectione, semel inversiae iterum erigi valeant Cum queus humor utpote majoris convexitatis non habeat potentiam convergendi radios ad sectionem ante humorem crystallinum,

speciesque invertendi. Sed solum crystallinus ob duplicem convexitatem, punctorum singulorum radios ab objecto procedentes refringit dupliciter, in ingressi videlicet,in egressu lentis , ut refracti in retina concurrentes punctorum singulorum species tanquam penicillo in retina pietas imprimant; quia vero in obiecto innumera talia puncta existunt, singularia, lentes oculares radiantia , antequam ad retinam perveniunt, in humore vitreo necessario per sectionem radiorum totius objecti species invertunt, inversasque retinete imprimunt. Ut haec clarius pateant, videatur fig. 3. IG. ubi ex objecti a b c quolibet puncto radi procedentes in oculi superfi XXIII. ciem d, e, cincidunt, qui per lentem humoris aquei transeuntes cum mo-daca refractione, in lente humoris crystallini d. f. utrinque eonvexi magisque refracti, in ipsa retinae membrana h. l. m. punctualiter concurrunt. ita ut objecti punctum a terminetur in m. punctum b. in i in punctum

c. in h. quod de singulis punctis objecti intermedij intelligendum est,

quae semper in contrariam retinae partem devenient, sectione facta in humore vitreo n. o. consequenter species in alio situ, quam ipsum objectum est, videlicet inversae imprimen cum. Dices Possunt erigi species in obscurato cubiculo, eaequesin tabella nitida erectae repraesentari. Ergo idipsum in oculo fieri poterit. R spondeo: Concedendo casum sed magnam disparitatem sic inter eum, oculum, quia ad erigendas species in cubiculo obscuro requiruntur dupli-

86쪽

uea OPTICES

ces lentes convexae, Mab invicem multum remotae ut radi per primam lemtem refracti in puncto concursus se mutuo secantes, indeque in alteram lentem remotiorem convexam incidentes secundo refringantur, ac species per primam lentem inversas, per secundam vero ob radiorum sectionem ex praedicto concursu erectas exhibeant uti infra pari. a. c.I9. prop.4. Ostendetu . In oculo vero praeter aqueum humorem non nisi unica lens humoris

crystallini et per quam radiorum refractio contingit. rimus enimaqueus ab objecto exceptos specierum radios solummodo transmittit, recta quasi linea, absque refractione saltem notabili, licet modica aliqua refractio admittatur ad radiorum ingremum, non tamen tanta esse potest, antequam ad humorem crystallinum radi perveniunt, ut ad radiorum sectionem, qua species inversae incidentes per lentem humoris crystallini iterum inverti, & erigi poss)nt. Neque etiam tertius humor vitreus ad eam inversionem servire potest; cum ei inserta lens humoris crystallini contigua sit, ejusdem superficiei sphaericae cujus humor vitreus cavus est causans tantum radiorum divergentiam: ideoque ineptus ad refractionem medishumoris, aut radiorum inversionem. Minus in ejus humoris medio cum in diaphan cujuscunque medio, ejus dem densititis, ut infra magis patebit , nulla refractio radiorum fieri, aut turbari possit, unde nec specierum permutatio inde causari poterit. In quorum omnium confirmationem noster P. Scheinerus, Κircheriis, Cornaeus, Descardes, mali adducunt ocularem experientiam ab oculo hominis defuncti, aut certo alicujus bovis, aut alterius animalis majoris, excu-' β' jus posteriore parte A. nervus, is membranae duriores cerebro obversae' ita delicate abscindantur, donec retinae tunicella pellucida videatur; si vero quo casu laederetur, ne humor effluat, sit in subsidium particula delicatae chartae nitidae, vel certe putamen ovi ad partem laesam resarciendam, quemadmodum in annexa figura pate . oculus ita denudatus inseratur loco lentis vitreae in foramen obscurati cubiculi B. C. ut pars anterior oculi D. Ε foras in patulum prospiciat, denudata vero in conclave obscuratum videbuntur in ipsa oculi retina L. . species illapsae F. G. H. mira cum Voluptate, oppositorumque objectorum imagines perfecte expressae, quasi lens vitrea easdem in chartam oppositam conjecisset in quantum videlicet radij ex objectis F. G. H. linea recta per pupillam I transeuntes obversam retinete membranam L. . A. contingere possunt: inuidem situ inverso . in L. M. in A. superiora inferius, 3 dextera sinistrorsum, denique situ inverso omnia, quam objectum foris apparebata. In quibus advertendum est, ut ille oculus soramini impositus naturalem figurae rotunditatem servet, ne compressus, aut distortus imagines confusas repraesentet. Ex quo periculo saepius adhibito clare apparet, etiam in oculo hominis, aut animalis viventis taliter species objectorum , apparere, inversas videlicet in retina, tanquam in bractea terminatas. Si dissicultas est in tali Oculo procurando, vel accommodando, sumatur globulus sphaericus diaphanus, vel similis bullulla vitrea aqua pura repleta, cloco oculi praedicti, aut lentis consuetae in foramen obscurari cubiculi locetur pari modo ad stuporem in ipsa superficie sphaerica interiore globuli objectorum oppositorum species videbuntur, Qquidem , plures

87쪽

LIB. L CAP. XX. 3

plures, quam in ipso oculo quia cum hic pupillae angustiae non admittant tot rectarum linearum irradiationes, nec tot objectorum species in . oppositam retina partem incidere poterunt in globulo vero , seu bullula vitrea ad medietatem foramini inserta, cum radi ex Objectis undequaque emissi incidant, ubi medium opacum non intercedit , etiam per bullulam transeuntes oppositam interiorem mediae sphaerula superficiem Diicere debebulat, speciesque in toto hemisphaerio repraesentare. Si etiam incommodum est cubiculum obscuratum accomodare, etiam claro lumine, certa praxi eaedem species globulo vitreo solido repraesentari poterunt, si ejus superficies accuratius observata fuerit, licetis

non ita expresse, distincte. In defectum etiam horum procuretur bulla vitrea major, terse id sphaerica in diametro medij, vel integri circiter pedis, quo enim majon fuerit, eo magis intenty fatisfaciet, cujus sphaera A. B. puriore impleta , FIG. aqua exponatur in umis ros fenestrae loco, ne radi solares bullam dictam xx illuminent, sed objectum oppositum , cujus species desiderantur dumis enim objecta illuminae sunt, sicut oculis distinctius videntur ita&in intromissione specierum clarius apparebunt eae vero non nisi in superficie sphaerica opposita,' inversae. Quae jucundo spectaculo per modum

perspectivae jam majores, jam minores Comparent prout remotiora, vel propinquiora objecta occurrunt. Fateor me non modice recreatum fuis 1e dum prima vice, clara luce inversas species reperistem in quibus exhibui e frequentiore aspectu ob gustum singularem perceptum, abstiner non poterant. In quo advertendum, ne observans bullae vicinior adsit. 1ed duobus, vel tribus passibus iste . Ex quibus experientijs clare constat primo : Species visibiles non in humoribus oculi, sed in ipsa retina humorem vitreum ambiente terminari siquidem humores nanes in oculis se habent per modum diaphani, per quod specierum radi cum lumine transeunt, usque dum ad retinam anneXam, seu choroidis membranam, tanquam bractea argentea, vel folio terminante species pertingunt, ubi ultra progredi prohibiti si si unt, imaginem objecti imprimunt qualiter in speculis planis communibus contingit. Secundo Quemadmodum per lentes, vel bullas specierum radi in puncto concursus, sectionis transeuntes imaginem invertunt, eamquὰmversam, vel in charta opposita, vel superficie globi, Vel bullae vitreae, aut etiam decorticato oculo imprimunt, ita etiam in oculo hominis, aut animalis contingere perspicuum est cum pariter objectorum radi pesta medium diaphanum, qualis etiam humor aqueus, utpote perfectissime pellucidus ante pupillam oculi est, occasionem refractionis sum cientis ad radiorum sectionem non habent, ut ante humorem crystallinum inverterentUr in eoque inversiae exceptae, secundo per alteram radiorum sectionem in fundo humoris vitrei, seu retina imprimerentur. Dices. Si species objectiva procedentes ab objectis realibus erectis devenirent in retinam inversia: ab inversis a parte rei, erectae potentia visiva per visionem aspiciens has imagines, seu species taliter siluatas in retina deberet etiam objecta omnia a parte rei erecta, videre inversia; econtra a parte rei inversia, ut erecta illa enim in eo situ videre deberet, in quo sunt in retina depicta sed experientia nos docet contrarium.

3 Ergo

88쪽

Ergo huic potius experientiae fides adhibenda est Walteri neganda, tanquam non bene exercitae, quod inversae species visae sint devenire ad retinam ab objectis erectis, ab inversis a parte rei, ut erectae. Respondeo Negari quidem non posse, quod sic deveniant species ad retinam cum id simulin ratio,in experientiae demonstrent sed totam dissiculta tem in eo consistere, quomodo fieri possit quod, cum species, seu imagines objectorum in opposito situ in retinam impressae sint, quem habent ipsa objecta a parte rei, cur nihilominus anima ipsa repraesentata percipiat in situ, quem habent a parte rei, non in eo , quem habent in . Tetina Ad quam discultatem communiter respondent optici moderni temporis. Animam necessario debere percipere ipsa repraesentata in eo situ, quem designant lineae visuales directae ab oculo, tendentes in Objectum ipsum in visionibus directis , vel in Idolum intra speculum apparens rL.

concursu cum catheto incidentiae, inea reflexionis protracta sicut anguli earundem linearum faciunt apparere objecta nunc majora, nunc minora, nunc aequalia, juxta reflexionem e diversis speculis, ab invicem inaequaliter, vel aequaliter distantia obiecta, docente nos ita experientia. Subsumunt atqui lineae visuales pyramidem visualem constituentes, earum una ex inferiori fundo tunicae reticularis tendit sursum, altera , ex stiperiori parte tendit deorsum. Ergo anima debet objecta a parte rei, in suo idolo intra speculum repraesentata necessario percipere in sit opposito, quem habent species in retina.

Ex quo tanquam infallibili principio optici unanimiter cum Euclide

in perspectivis, aut radiis quibuslibet certa constituerunt axiomata, per quae detegere valeant omnes fallacias, quae circa visa aliter apparentia , quam sint a parte rei, contingere possimi quibus omnibus non contra eo sed id solum hic adverto, quod cum semper, quando in bruti operantur sensus externi, simul etiam operetur sensus internus, in hominibus simul etiam intellectus. Propterea cognitu dissicillimum sit ab invicem discernere, qui effectus singulis potentijs adscribi debeant uni negari, alteri vc pluribus etiam concedici quae cum aliqui Optici non observent

dum catoptrica, vel dioptrica principia , eorumque effectus perscrutantes examinant, qui accidere possunt, dum Visum exercemus, non considerando a qua potentia specialiter ij proveniant, sed tantuna in confuso visui, non potentiae cognoscitivae in genere adscribunt.

Ego in hoc toto sequenti tractatu meo semper sub pari, aut similiphrasi loquens se intelligi volens eosdem imitabor ; ubi specialis

aliqua ratio ad magis particularia descendere me non coget, sicut in hac praesenti controversia, ad eam juxta principia physica solvendam necesia fario advertendum videtur, quid in plena cognitione objectorum, eorumque perceptione, in qua cum sensu externo visus , simul & sensus inte nus, atque etiam intellectus in homine operentur, quid inquam singulae potentiae speciatim ess ciantq. Propterea ego hic primo certum esse judico, non esse Unam tantum speciem objectivam indivisibilem in retina impressam totum obsectus indivisibiliter repraesentantem; sed singulas partes specierum sua certas solum partes objectorum realium, quorum sunt formales imagines , in

tenti in

89쪽

LIB. I. CAP. XX. Si

lentionaliter repraesentare, hoc est solam speciem capiti. capsit,

lam speciem pedis, pedem cum Muna pars sine altera videri possit, tecta parte altera Objecti realis, a qua procedunt illius partis species perci

neam rectam ad retinam tendentes.

Secundo: Quod sub majori, A. C. B. vel minori angulo D. C. E. py rus. ramidis visualis species quoque majores, Vel minore partium in retinata. XXVII. imprimantur, sic etiam in his imaginibus ipsa objecto majora, vel minoxa depingantur, atque etiam videantur.

An vero etiam tertiora Potentia visiva aliquid amplius operetur juxta tendentiam linearum visualium ad objectum, dum sibi sensius internus, intellectus proprias formant species, visus suas species in retina inspicit dubito, vix credibile videtur cum solas species ab objectis formatas recipiat,in inspiciat; contra vero sensus internus, Wintellect us1ibi ipsis formant species cum adjuncta imaginatione, apprehensione idolorum in cathetis existentium, quae in ijs etiam persistere valent amis clausis oculis, licet vivacius ijsdem apertis: propterea magis inclinoria ad judicandum, quod hi ultimi effectus nullo modo a potentia visiva procedant, sed solium a sensu interno, in homine etiam ab intellectu. Ego enim sic discurro. Aspicit canis speculum, & ex eo species objecti reflexas percipit usque ad oculi retinam devenientes, in quibus perta potentiam visivam inspicit ObJectum intentionaliter repraesentatum, quod dum ita videt, in sua nimirum imagine formal, sensus communis sibi format speciem repraesentantem juxta procedentes lineas visuales, in concumsu cum catheto incidentiae, reflexionis linea protracta canem , quasi ibidem intra speculum existentem; quem sibi imaginans in illo loco, quia per hanc operationem non percipit, an ipse sit, an alluc dum os aliquod rodit, quia similiter arrodentem videt in speculo, eundem allatrat, eique irascitur. Cognoscit autem solus homo se ipsum esse , dum se in speculo videt. Ergo visus solum videt depictum objectum intentionaliter irc. suis speciebus sensus autem communis solus producit speciem repraesen-xantem idolum intra speculum existens; se solus intellectus est, qui illud, quod de ipse, cum sensu communi per suas proprias species percipit, si ipsum esse, quod videt oculus, sensus communis, non alium. Quae si ita contingant, ut amplius probabimus cap. 3. sequentis lib. facilis est responsio ad factam objectionem. Quia negatur major, quod

formaliter erectum, aut inversum, supra, infra dexterum, vel sinistrum exprimatur a potentia visiva per visionem , seu ut aliter siluatum inspiciatur ab eadem obiectum, sed tantum materialiter, id est, objectum in tali forma, figura, coloribus ibidem depictum sine formali expressione superioris, aut inferioris, dextri, aut sinistri, quod saepe saepius ipse homo

etiam, dum se in speculo contemplatur, non advertit expressionem autem objecti in ea quantitate, it , quo lineae visuales manifestant tendentes pyramidaliter ob oculo in objectum reale, rei cathetum esse solius interni sensus operationes, qui hanc vim expressivam habeat per suas solas species proprias: propterea unam experientiam alteri nullo modo esse contrariama sicut minor assarmabat, sed poste omnino simul stare,& speetes in retina jacere inversas, quas ut tales oculus non CXprimat,in.

tamςn sensum internum per solas suas proprias species videre objectumorectum,

90쪽

erectum, vel contra, iuxta linearum visualium tendentiam. Quae mea sententia, si tibi non arrideat, per me licet, sequaris aliorum quorundam recentiorum opticorum, qui hanc virtutem exprimendi objecta juxta lineas visuales, & non ut sunt in retina inversae, aut erectae depictae, etiam potentiae vi silvae concedunt; quibus rationibus convicti, si negent majorem, cum ipsius ratione, ipsi viderint minor ab omnibus conceditur, cum conste experientia negant hi tamen consequentiam, quoad secuniadam partem. Sed quae ex his duabus responsionibus se verior, tu Lector amplius perpende. In confirmationem praedictorum manifest convincitur intellectus; non absonum esse, quantumvis ab objee o erecto inversae species a retina excipiantur, nec ullo modo turbari visionem circa filum objecti forte apparentis, uti paulo ante probatum est; sed ob concursum sensus inter ni, intellectus videri Objectum erectum, ut in se est . Clarum enim est, idem fieri circa quantitatem objecti, cujus species, vel imago in oculosi. ne dubio in ea quantitate, cujus objectum foris es: repraesentari, exprimi nequit; si quidem oculi minimi respectu objecti sunt, species inta

oculis per radios refractos expressae adhuc minores, ut vix non totius obiecti maximi quantitas in oculi retina depicta in unum punctum coacta censeatur; tamen in ea quantitate, in qua foris objicitur, etiam videtur, lasse concipitur, mon sicut in oculis ejus species minutissima exprimitur. Ergo a pari, quantumvis species ab objecto foris erecto per radios in oculos immissos, eorundem refractionem in lente crystallina, tandem in retina eversae excipiantur, exprimantur nihil oberit, ob. jecto foris erecto manente, visioni, quo minus objectum, uti foris apparet, etiam ab oculis in conjunctione sensus interni, phantasiae, & intellectus apprehendatur,in inspiciatur.

Corosiarium Universis L

MIra animadverso ex his consurgit ob mirabilem naturae ordinem,

dispositionem, quam in translusione specierum experimur. Nam,

iuxta superius dicta, quodlibet punctum physicum objecti illuminati, speciem sui qualitercunque coloratam per diaphanum aeris, aut alterius medi uniformiter difformiter transfundit ad quodlibet punctum medi non impediti & si radi in oculorum pupillas incidant, ab omnibus objecti punctis conos opticos essiciunt, ita ex praedictis punctis quasi infinitis,

tot radi in unum iterum punctum concurrentes,in rursum per modum,'

crucis se mutuo secantes in opposita oculi superficie reticulari colliguntur Speciesquε per humorem vitreum inversas in retinam transfusas imprimunt; sed dextera sinistrorsum, sinistra dextrosum , altiora inferius, inferiora superius denique omnia in contrariam, & oppositam partem, versa, inuidem omnium quantitate mutata ut si quae objecta maxima, in imagine, speciebus, praesertim in oculo, minima repraesentantur; tamen omnia illa puncta, nec symmetriam respectu objecti, nec figuram, nee colorem figurae mutent, sed exactissim priorem objecti imaginem, cum omni proportione reticulari tunicae impressam observent.

Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION