Nervus opticus sive tractatus theoricus in tres libros opticam, catoptricam, dioptricam distributus : in quibus radiorum â lumine, vel objecto per medium diaphanum processus, natura, proprietates, & effectus, selectis, & rarioribus experientijs, figu

발행: 1675년

분량: 321페이지

출처: archive.org

분류: 수학

91쪽

LIB. I. CAP. XX. 7

Quod admirationem plurimum auget, tim species inversae iterum , per aliam lentem eriguntur, ubi rursum puncta singula pro speciebus inversis deputata in duplicatum conum coeunt, omnia denuo, ut supra dictum, commutant ut species dictas perfectam objecti figuram in nova rursum quantitate erectas exprimant, hoc toties, quoties per novas lentes eversiones aliae, Maliae desiderantur, quod fieri solet in tubis novi te inventis per quatuor vitra, vel etiam in tubis per plura conveTa constructis, ubi res ad quamlibet lentem notabiliter augetur, donec superstitiosEo frequentiorem radioruna sectionem excrescat de quo vide in tertio lib. capite I9. prv. . probi. s.

corotarium L

EX hoe rursum aliud sequitur experimentum, qualiter radi ex omni

lente sphaerica convexa in centro ejusdem sphaerae concurraiat, sicut ex peripheria circuli, aut globi sphaerici, omne lineae per centrum transeunt tractae in oppositam superficiem, ita contingit in radijs opticis, seu visivis, qui ex quolibet objecti puncto ad lentis ocularis punistum coaarctati iterum sese diffundunt in retinae mensa branam usque, tamquam in opacum oppositum, uti paulo ante dictum est. Quod clarissime exhibe tur in globo vitreo Fig. 6. proposito. In quo species eversae nulla te FIG.nus repraesentari possent, nisi radi omnes ab objecto diffusi per centrum XX Πεglobi transeuntes in oppositam superficier cum coloribus inciderent. Et hoc idem contingi in quacunquis lente ad tubuni destinata, quae refractione intercedente , cujus portio quantumcunque minuta sit, ad cujus sphaerae magnitudinem , seu amplitudinem ea scissa, vel trita est, ad tantam distantiam centrum suum terminabit, etiam dum species transfundet per tubum, ut eas in eadem distantia exhibere possit. Quare si vitrum aliquod ustorium ad senestram expositum minoris sphaerae supermciem habuerit, portio tamen vitri ipsius major, minores species eversasessiciet: econtra, si habuerit superficiem maioris circuli, etsi portio vitri minor fuerit, majores species dabit; quia videlicet radius opticus per centrum prioris lentis transiens breviori mensura ad suam peripheriania pertingit, quam in secunda ideoque distantia inter duos radios ad peripheriam incidentes etiam minor erit, consequenter, species minores evadent. In secunda vero majores , quia sentis major circulus magis a suo centro distat, & inter se radi specierum in peripheria magis distare: debebunta.

corollarium II L

HInc etiam sequitur, qualiter species depraventur, s spura sphaerica

lentis non sit perfectae, siquidem necessario lineae per centrum ductae.& refractae inaequales ad peripheriam, quae dis otta est , duci debebunt, undein species per lentem translata confundi.

92쪽

CAPUT XXI.

An visio ut per lineas rectas.

Ndubitatum est radios omnes tam a lumine, quam ab objectis per medium diaphanum procedentes brevissimam viam, seu rectam lineam , semper tener : Imo si opaco,in polito corpore intercedente impediti ulterius progredi, reflectantur; non nisi rectissimam lineam repetunt. Denique etiam per diaphanum densius in rarius, aut e rariore in densius, vel a refractionis puncto, in aliud toties, quoties tendunt, a recta linea

nunquam absceduno.

Dissicultas vero esse potest circa visionem, an viso per rectas lineae fiat 3 sive an radi specierum ob obJecto manantes usque ad reticularem FIG. tunicam effusi, ubi specierum expressio fit, possint dici lineae rectae Ad XIlII. quod Respondetur primo : negative axi tamen optico excepto, quia si consideremus radios ab objectora, b, c. ad retinae membranam k,l, m. per Crystallini humoris lentem, d f. utrinqUe conveXam transsus S, certum est, eos non semel, sed minimum bis refringi, ex , . Vel a d. in m. vel exi, d, uti, scines vel etiam X .f. Vel c d in h. ergo ita acceptos radios nemo potes afferere, permanere lineas rectas sed in refractas transire, quae cum angulum inla, f. admittant, a recta linea contra distingui debent atque ita visio cum specierum ab objecto radiantium ad retinam iisque lineas complectatur , per rectas lineas solas fieri non poterit , sed refractas. Si tamen intelligantur primi solummodo radi ab objectora, b, c. in oculi d.f. superficiem, vel primum humorem albugineum procedentes dico eos quidem rectos es , per illo tamen, antequam ad retinam, k,l, m. perveniant, non fieri visionem, nisi mediantibus refractionibus per humorem Cryst allinum, d, L quare ex hoc non poterit dici, visionem fieri per lineas rectas, sed refractas. Dices Axes pyramidale a e m. vel b, e l. ab obiecto absque fractione ad retinam pertingere. Ubi Visio completur ergo visio fiet et Iineas rectas. Res p. neg. conseq. quia cum axes pyramidales, qui simul radi perpendiculares dicuntur, se habeant per modum directorij, ad quos omnes reliqui refracti per convexam lentem, humoris crystallinicii certo puncto concurrunt ut specie ab objecto transfusae in minori quantitate retinete imprimi posist consequenter soli illi dicti axis radii in hae pyramide non causabunt visionem, sed simul refracti ergo neque propter illos proprie dici poterit, visionem fieri lineis rectis si tamen nihil minus magna Authoritatis Optici dixerint, visi0nem fieri per lineas rectas, intelligendi erunt modo explicato.

CAPUT XXII.

Cur oculi sepius sudantur.

X quatuor principijs errores in visu contingentes desumi possunt rPrimo ab objecto non rite proposito, vel secundo a medio diaphano imp

93쪽

impuro, Vel certe tertio, a corruptione aliqua, imperfectione oculo

rum, aut quarto, X eorundem prava tendentia.

Ab objecto errores diversimode causari possunt Primo : Si non sit debit illuminatum si enim umbrosum occurrat, non est mirum, si species sui non ita perfecte communicet siquidem mediante lumine imagines,in species ejusdem, formosae redduntur, cum partium singularum, colorum distinctione. Secundo: Si objectum non sit convenienter coloratum, ut si horae in turri videri non possint, cum colores ob pluviarum, tempestatunia, vehementiam, quidem multorum annorum seriem ita diliati sint, ut ab albo vix distinguantur vel etiam si magna rerum congerie occnrrat contemplanda, uti in sylva arborum diversitas, aut aedificiorum diversorum symmetria confusa, ubi lateraliter oppositi colores dist inctivi non interseruntur, objectum tanquam confusum chaos oculis objicietu . Tertio: Cum situs objecti distortus fuerit, neque diametraliter oppositus , ut si planum aliquo difici ex una anguli parte propinquius , altera remotius extiterit, etiam species ejusdem distorta apparebita. Quarto In dist antia magna etiam facile decipientur oculi quia dum conus, seu pyramis optica e duorum oculorum aspectu nimis acuta contingit, non poterit distantiae judicium infassibile formari, nec puncta quaelibet objecti transfusa in retinam oculi ob parvitatem specierum ita distincte repraesentari ideoque saepius integrae civitates remotius visae evanescere coguntur. Item in prato pluribus floribus, Momni varietate colorum referto, ob majorem distantiam non nisi unus color videbitur, viridis ordinarie, albus, vel niger, siquidem minutiae punctorum ex singulis floribus tam exiles in fundo oculi percipi nequeunt ideo confusio omnium per modum unius coloris incidet viridis quidem, ob colorem potiorem totius prati, quia ejus coloris majora puncta transfusa in oculam incidunt albus vero consurgit ex magna solis illuminatione, siquidem himen quinta quasi essientia est albi coloris, etiam Objectum ex se non album albescere faciet. Niger vero ex defectu illuminationis ob umbram densam, aut ipsas tenebras, quae proXime ad nigredinem accedunt, vel

etiam ob nimiam distantiam, visus deficiens juxta Aristotelem in nigro colore desinit . Ex distantiae differentia duorum, subinde etiam color mutatur, dum remota obscu/ra, taeni grata propinqua lucida, dealbata apparent; etsi sol ejusdem intensionis radijs utraque assciat: ratio est, quia hic non agitur de irradiatione aequali objecti in se, sed quatenus illuminatum radios suos in oculos transfundit, quod fit uniformiter, difformiter u de ordinarie propinqua magis illuminata, apparent alba, remota minus; siquidem in majori distantia lumen Objectivum diminuitur, consequentem,

obscurius videtur .

Quinto Absente conveniente magnitudine, cuius quid, pro quo, vel prorsus nihil videbit; etsi vicinissimunt objiciatur, ob eandem rationem, quam prius attuli, quia puncta distinctiva partium objecti in oculum transfusia, ob parvitatem confunduntur, ita ut imago persecta percipi non

94쪽

M OPTICES

Sexto Figura distorte objecta necessario deceptionem in oculos inducit etiamsi non aliter, quam revera sit, repraesentetur ipsum objectum sincere sentiatur: siquidem ex ipsius objecti depravatione error

transfunditUr .

Secundum erroris principium est medium diaphanum, quod in te positum inter oculum objectum visibile , non raro oculos intuentis 'fallit, dum nimis crassum, aut densum est, radios procedentes tu refringit, illiusque species, vel obscuras efficit, vel distortas objecti figuram aliter exhibendo, quam re ipsa sit hinc si quis solem ad ortum, vel occasum , praecipue temporibus autumnalibus , aut vernis terra cras

sis humoribus , is exhalationibus turgente aspiciat, eum videbit, vel solito majorem, vel ovalis figurae, ob refractionem radiorum, qui per medium crassum aerem refringuntur hines de nocte stellae scintillantes advertuntur, non quia re ipsa tanquam candela accensa, flammulas, an majores, jam minores emittunt mobiles sed quia medium crasti in te positum movetur, radios refringit splendescitates, motumque in stellis false exhibet; quod clare patet, si quid per vitrum Ventosum, seu inaequalis superficiei, quale est Orbiculus in fenestra videatur, mira, distorta Objectorum simulachra comparebunt ita ter convexum omnia majora repraesentantur juxta figurae convexitatem. Hinc auctoria rem per seminimam, maximam facient, e contra per concava, quo minoris sphaerae, eo minora quaeque videbuntur de quibus fusius lib. tertio, ubi dero, fractionibus agetur. Fallit etiam oculos medium nimis luminosum, dum solis radi vehementis imi in aeris, aut vitri diaphano existentes, oculos plus nimio per strino unt, ut objectum persaepe ita dilutum , distinctam sui imaginem transfundere non pos it vel etiam dum tenebrae, imbrae objectum obfuscant, oculos fatigatos inanes relinquunt Tertio Denique causa errorum inquirenda est in ipso oculo, ut sive a natura organum Visus prodi j imperfectum, vel certe infirmitate, vel senio, vel abundantia humorum naturalium oculi abundant, aut defectu quasi exarescunt vel alio agente, ut igne, calore fumo, pulveribus, frigore glaciali, aut humido impuro oculi depravantur affectio

nociva redundat et in membranam corneam, Madnatam, eam incra1-

sando subinde, vel etiam ipsam retinam inficiendo , vel transfundendo malum in ipsos humores praecipue aqueum, qui facile alteritur, vel etiaim crystallinum, ejus lentem, figuram exteriorem, interioremve per spirituum vitalium exsiccationem corrumpendo, ne radi specierum plus, minusve refracti ad retinam punctualiter pertingere valeant vel denique, si ipse nervus opticus deficit affectione capitis intemperata, humoribusque noctu is urgeat, Vel exarescat ejus medulla, caecitas necessario subsequi debet. Sicuti in ipsi cornea, vel adnata tunica, dum quaedam maculae impressae sunt, indelebiles persistent eaeque quasi in aere videri poterunt: In humore vero, vitreo ex infirmitate aliqua, tanquam bullulis quales ii vitris speculorum esse solent affecto, cum tempore evanescet malum iterum, sanitate corpori recuperata. Cujus experientiam nactus sum in

infirmo quodam domino , qui male affectus conquestus erat, quod

conti

95쪽

eontinuo aliquas muscas Oculis praesentes videat, quae visum impediunt: quem bene habere justi, donec morbus remiserit brevi sanitati res itutus visum integrum recepit absque radi optici impedimento. Ali quidem, objectum intuentur duplicatum, quia X potationibus, oculQs refertos humoribus habentes axes opticos in objecti diversa puncta dirigunt, unde necessario duplicatae species ab objecto confuse percepta in oculum refundi debent pariter si per impressionem unius oculi radius opticus divaricetur, etiam duplicatum comparebit objectum, ob radi optici violentam

intorsionem .

Dissiculta tamen est , cur strabones in inaequali situ pupillae cona- qareant quia videlicet uno saltem oculo perspicaces sunt, altero vel parum, vel nihil videre a pueritia assueVere : Unde alter oculus parum adhuc aptus ad videndum effectus, a consuetudine violenter inflecti cogitur,in distorqueri: ideoque oculos ad nasum obliquos respicientes habent. Sin autem in uno oculorum caecita contingad ejus motus es at:

nec flectitur amplius, quia nervus medullae defectu exaruit, induruit. Alia etiam causa est potes in si rabonibus in mihi videtur primaria, quod ex errore naturae unus ex nervis Opticis breVior, vel longior effectus sit, ut in alijs membris corporis saepius contingere solet forte ex aliqua imaginatione forti matris, tempore conceptionis ideoque defectus dictus tota vita incorrigibilis permanebitis.

Myopes brevior visu affecti in majori objecti distantia umbras vident, absque rerum disi inctione, oculis autem vicina punctualiter secernunt; quia Myopum lens humoris crystallini convexitatem sphaerae minoris Continet, quam competat, radiosq; de longinquo objecto parallele incidentes,in potentius refractos, ad punctum concurrentes citius, seu ante retinam terminat unde nec species diistinctae exprimi poterunt, vel certe prius omnino extinguentur. Sin autem de propinquo Objectum propositum fuerit, radi specierum prius divergente in primum humorem albugineum incidunt, refractique per lentem humoris cryst allini remotiusqconcurrentes, in ipsam reticularem tunicam transferuntur, ad species ibi dem perfecte exprimendas de his fusius lib. 3. cap. II. prop. 3. quo re mitto ex quibus patet vera ratio, cur Myopes ad objectum distincte percipiendum oculos admovere soleanda. Ρresbitae contra remota distincte, propinqua confuse videntes, hu-naorem crystallinum magis compressum, is majori sphaera lentis superfic1em formatam habent unde radi ab objecto propinquo in oculi humorem albugineum incidentes, per lentem humoris crystallini refracti, ubtra retinam protenduntur; qui alias in ipsa retina ad species ibidem distincte exprimendas concurrere debebant. Quare Mimago objecti non nisi confuse e propinquo objecto repraesentari potest. Secus contingit, si objectum a longinquo videndum propositum fuerit, ubi radi parallele in humorem albugineum incidentes , per lentem humoris crystallini refracti citius concurrent, inuidem in ipsa retina terminati, species objectorum, distinctas ad visionem perfectam eliciendam exprimento, Sic propinqua objecta confuse , remota distincte a presbytis Videntulla.

96쪽

CAPUT XXIII.

siussiter praedictis defectibus oculorum medendum.

ori mei non est tractare, qualiter arte medica organa destructa ad iuvanda sint, aut pellicula in humore queo corneae accrescens detrahenda, quae ad oculistas,in Medicos spectant; sed solum media praescribere intendo proprie optica, quorum auxilio oculorum acies adjuvari poterit ad visionem perfectius eliciendam. Et quidem si defectus ab objecto provenientes occurrant, alia medela adhiberi non potest, nisi ut tollantur impedimenta , si possi inti objectum enim perfectiorem sui imaginem transfundere non potest , quan ipsum sit requisitis enim circumsi an iij positis etiam species suo facio non deerunt; uvabit tamen nosse, an propinqua, vel remota sint, magis, vel minus illuminata id ipsum dicendum de medio nimis lucido, aut impuro. Si vero ex humorum abundantia in oculis defectus fuerit , spiritus animales ob capitis siccitatem non sum cienter subministrati, me- dijs opticis adjuvari poterunt , In strabonibus quidem consuetudine mala ab infantia inductus habitus, in aetate majori Ialanquam tolletur in pueritia tamen subinde emendari poterit, si sumpti fuerint medi nucum, aut indurati malorum aureorum cortices in medio perforati ad pupillae normam aequaliter puerorum oculis adaptati, tunc cogetur utraque pupilla simul moveri; quod aliquamdiu practicandum, donec natura ad motum utriusque oculi simultaneum assuescat. Vide Cabaeum lib. 3. t. 8. fol. 7. qui aliam etiam rationem dat, videtur bona, qua naturae vitiatae defectum adscribit, aitque humorem crystallinum tunc non ben correspondere, cum uveae foramine, seu pupilla ideoque radium, Ge axim opticum unius oculi cui , alterius non aequaliter procedcre oculumque vitiosum contorquendo in eam partem magis se juvare conatur, ne visione impedita inanis, is tortus aspectu formetur causam tamen primam, seu originem hujus defectus, cur crystallinus non correspondeat cum pupilla, non adjungit: prudenter tamen adscribi poterit superius assignatae, quia videlicet nervus unus opticus brevior altero existens pupillam alterius oculi inaequalem , reddit. Si vero natura in aequali mensura nervos opticos vitiaverit, defectus mederi non poterit.

Myopes facilius remedium impetrabunt, siquidem desectus ipsoruma brevi visu originem trahit, Ut ipsum vocabulum graecum υωπι denotat, quod a claudendo, seu decurtato visu , desumitur. Nam cum humor crystallinus quia limis, clausisque oculis intuentur,o debite minorisphaera imbutus sit uti priori capite dictum est, etiam species imperferto ad retinete imprimantur, inservient oculariam, . magis, vel minus co IX NIL cava, iuxta oculorum defectum majorem, vel minorem per refractionem enim lentis concavete , Ε . adij ab objecto A, B etiam longinquo procedentes divergunt, ex D in G, a in H quos oculi deinde quasi a propinquo G incedentes excipiunt, ut per humorem crystallinum C. majoris

97쪽

LIB. CAP. XXII S XXIV. 63

convexitatis refracti, non in ipso humore vitreo, sed retinae sundo F con. currant, speciesque debit terminari valeant vide in tertio lib. dioptri

ce cap. O.

Ρresbytis contra spicilla convexa L. M. adjumento sunt, siquidem humoris crystallini lens Κ debito laxiorem convexitatem, seu sphaerae amaplioris superficiem habet quare e propria refractione humoris solius, P. radi specierum ultra retinam N protensi imaginem objecti accurate exprimere non possunt accedente vero lente vitrea convexa spicillorum L, M. convergunt prius ex L in Κ, in o. antequam in oculurn P. incidunt; quare multiplicata ex ,αο in . convergentia, radi ultra retinam prius concurrentes, mediantibus spicillis in ipsa retinam terminari coguntur, in claram, distinctam objecti repraesentationem; d his in

lib. tertio diopi cap. 7. Prop. . fusius.

Qualia vero spicilla, aut cujus sphaerae lentes singulis adhibendae sint;

videatur in tertio lib. cap. 23. quo remisto.

CAPUT XXIV.

De Teliosoviorum Uu in oculorum ad mensum.

P Raeter spicilla dicta , quae oculis, senio, infirmitate , Vel nimio usu debilitatis in subsidium esse possunt, sunt Telios copia, seu ubi optici, quibus etiam visu integerrimo praeditis, obiecta remota alias ininvisibilia, perceptibilia redduntur, Qquae sensu visus etiam perspicacissimis dignosci nequeunt, mediante tubo optico, ad quinque, sex, octo , plura milliaria distincte secerni poterunt ut autem melius cognoscatur, qualiter oculi tubis hujusmodi adjuventur, causae defectuum inquirendae sunt, cur remota non aeque, ac vicina visu percipi possint; namin medicus, aegrotis medicinam praescribens prius infirmitatis radicem in examen adducidi. Primus defectus non in oculo inquirendus est, sed in obiecti quant, tale. Nam etsi remota aedificia alioquin in se sint magnifica , ita tamen diminuta repraesentata, visui imperceptibilia redduntur; contingit autem: hoc ex objecti quantitate, prout repraesentatur, quae crescit, vel decrescit ex pyramide visuali, cujus basis ab objecto procedens in oculo termina tur si conus ille valde acutus efficitur, etiam objecti quantitas tanto itano apparebit; obtusus vero objecti species intra conum comprehensias etiam majores repraesentat, uti per figuram 27. patet . Pro majore claritate sit objectum, seu basis A. B. vel D. E. si lineae ab extremitatibus objecti A. B. concurrant in vicinitate C. angulus A. C. B. major essicitur si remotius ex D. E. erit angulus D, C, . magis acutus, Unde in minori angulo D. C. E. res objecta tanta apparere non potest,' quanta in majori, seu magis obtuso A. C. B. ergo si objectum Valde remo otum fuerit ab oculo, angulus ita acutus evadet, ut objecti species ibidem xxν11. Comprehensae, propter partium diminutionem ab oculo secerni non possint, vel saltem valde confus

98쪽

M OPTICES

secundus defectus in ipse in oculum redundat, siquidem primus concursus radiorum, seu vertex anguli fieri debet circa centrum humoris vitrei. ad quem etiam pupilla concurrere debet, quae ob luminis, objecti luminosi admissionem variari solet cum enim lumen intensum radi j oculos perstringat . ne nimia luce offendat humores , aut terminationem visualem, pupilla coarctatur. Si vero umbrosum quid aut in tenebris constitutum objiciatur, pro qualitate luminosi plus, minusve dilatatur; ut per foramen majus plus luminis ad lassicientiam expressionis 'specierum in retina admittere possit. His ita constitutis, si medium una cum objecto sub magno lumine occurrat oculis, pupilla plurimum constringetur .coni vertex indebit terminari debebit; unde specierum lumine majore dilutarum confusio in retinam perveniet : si autem medium una cum objecto lumine conveniente careat, pupilla dilatabitur qui dem, nunquam tamen sum ciens lumen percipiet ad objecti distinctanti, repraesentationem. Siquidem species, antequam ad retinam pertingunt;

evanescent .

Tertius desectus non minimus est ex refractione indebita, qua objecti species per radiosum conum ob distantiam nimiam punctualiter in retiunam non perseruntur, quarein imago objecti proposui minus sincere depingi,in exprimi valeo. In horum defectuum correctionem adjumento sunt telioscopia, vel tubi optici, quorum auxilio refractio alias imperfecta insigniter emendatur, specierumque quantitas pro qualitate ubi minoris, vel majoris non modice augetur, confusioneque specierum sublata, imago Objecti clare, distincte in retinam imprimitur : cujus rei evidens argumentum est in .spicillis, quorum subsidi oculi debilitati ita excitantur, ut quae prius comfusa, aut obscura apparebant, deinde clara cilluminata , solito majora,sngulaque objecti puncta optime expressa secernantur nullam aliam ob causam, nisi quia radi ab objecto procedentes, vel intra, vel ultra retinam concurrentes non punctualiter in ipsam retinam delati eranta ideoque obscurae, cindistinctae objectorum species prius perceptae, lente vitrea, seu spicillis concavis, aut convexis adhibitis, ita refringuntur, ut conus radiosus juxta oculorurn exigentiam, vel prolongatus, vel decurtatus

accurate in ipsam retinam deseratur, atque imago objecti clare, &distincte exprima tuta.

Id ipsum de telioscopiis sentiendum est, sine quibus etiam oculi perspicacissimi hallucinantur; neque quidquam, de objecto paulo remotio

sincere percipiunt, quia conus radiosus nimis acutus ultra retinam defertur tubis autem opticis adhibitis, radi magis retracti angulum pyramidis majoremessiciunt, atque conum radiosum decurtant, ut radi punctualiter in retinam incidentes imaginem objecti sincere dc accurate imprimere possint uti lib. . fusus ostendetur. Detur enim tubus opticus communis ex duabus lentibus, convexa d. FIs e Lin concava g. h. i. compositus, specierum radi ab objecto a b c trans- XXX. fusi, primo incidentes in superficiem lentis convexa d. e. f. juxta convexitatem lentis majorem, vel minorem refracti breviores, vel longiores da serentur in lentem concavam g h. i. ubi divergendo erit in o. p. secundo

SEARCH

MENU NAVIGATION