De consolatione ad episcopos sub analogia episcopatus, et martyrii auctore ven. fr. Josepho a S. Maria de Sebastianis ... opus nedum episcopis, sed etiam omnibus praelatis, tam saecularibus, quam regularibus utile iterum in lucem editum ..

발행: 1720년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

34 DE CONSOLATIONE

Id autem facilius assequuntur Urbi viciniores, quo minimis expensis brevi se conferunt; vel inibi propinquos, amicos , concives habent, eosque Aulicos , aut Aulicorum , seu Magnatum familiares, vel si item simulos ;quibus aliquando mercedis, gratiae, beneficii loco , favor , defensio, protectio in ipsorum Clientes defertur. Qui vero alicubi potentum negotia gerunt, patrocinia pro stipendiis exigunt; eisque freti quam maxima immunitate fruuntur plerumque in suarum animarur perniciem I in calumniis eo majorem fidem invenitant, quo suorum Patronorum temporalia bona fidelius administrare putantur: ita fit, ut illaesi, acri iis laeder

queant, & impune mordere.

Sacri Concilii Tridentini Uenerabiles Patres a Spiritu Sancto illuminati, du edocti, multa ut jam dixi de Episcoporum causis, & de appellationibus ab ipsorum

sententiis optime decreverunt, quae videri possunt, presertim sess. 13. cap. 3. 6. 7. & 8., & se C. vigesima quarta

cap. S. Io. & ao. Solari debent Episcopos , quae dictis locis ad ipsorum favorem sanetissime decernuntur: dc si forte impiorum nequitia quandoque irrita fiant; magna fiducia expectent auxilium a Domino, qui tandem malignantes exterminabit ; dc in quolibet Episcopo inique vexato exaltabit cornu Chrisi sui . Non despondeant animum; sed audacter, ubi opus fuerit, se, justitiamque defendant, reosque jure insectentur: nam ut scribit Sanctus Cyprianus Si ita res est Fratres, ut nequissimorum hominum simeatur audacia , quod mari jure , ct aequitate non possunt , temeritate perfiant :actum est de Episcopatus vigore, ac de Ecclesiae gubernandi ublimi, ac diviva potesate . Pellat ergo timorem cha-'ritas;

62쪽

ritas ; tendat patientia vires : nam veritas falvabit vos, mendaces ostendet , qui maculant υos, dabit vobis claritatem aeternam . Dicamus audenter cum Paulo : hGloria nostra hae es, te monium conscientiae nosrae :Nam haec mille te es . Ipsemet plures ex Eminentissimis Cardinalibus nuper audivi, detestari, & abominari . petulantissimos nostri temporis ad vesius Praesules malignantium recursus; & horum causa jam quosdam damnasse Triremibus. Non ultio placeat, sedete lus; qui

utinam , vel sic, vel poena tallionis obseruat ora loquen tium iniqua ; ne sacri Antistites , dum occupantur in defensione propriae innocentiae , retardentur ab insectatione alienae malitiae. Verum haec nihil proficiet adversus sanctum Domini; sed illustriorem faciet, quem obnubilare curavit. Ita Cassiodorus in persona Theodorici ad Antonium Episcopum Polensem: S Sanctitatis vesrae animus non gravetur , nec fallacibus verbis doleat accusatum . Mutio major es opinio purgata , quam desinentibus querelis, non fuerit impetita . Nusquam iEpiscopi uberiorem consolationis venam reperient , quam in iis malis , quae ipsis ab Urbe inferri adversarior tam dolus molitur . Exultant ipsi, & insultant, cum propria versutia per obreptionem, aut subreptionem quidquam contra illos extorquent. Diu aliquando per effusas ambages, per insensibiles technas triumphant, longo, diroque martyrio Episcopos divexantes : at Di- vini spiritus lux indeficiens , quae Romanae Curiae lin-ceos oculos perennis illuminat, detectis malarum artium nebulis , tenebrisque falsitatis, vel sero depulsis, quantis gloriae radiis, quantis splendoribus Episcopos antea multa caligine opertos illustrat Tunc quanto E et affectu

63쪽

affectu eos Roma complectitur ξ quanta aesti ination collaudat quantis viribus, quanto conatu defendit ξIpsim et advςrsarii prae confusione tabcscunt, prae dolore deficiunt, dc praeteritae nequitiae poenas amarissima Sluunt. Felices ergo propiores Urbi, cujus gloria est, non tam nocentes plectere , quam innocentes benigno, strenueque tueril dc quamquam id etiam in longe remotos agat: Non tamen hi ad eam tam faciles habent sive accessus , sive recursus. Haec cadem ratio solaridcbet Episcopos , quoties illos aliorum odium, quoquomodo Romae insectatur ut hujus operis dec hirsus ostendet nec cam ipse ulterius repetam ; cum id experientia masistra ubique', ac semper cunctos edoceat. i

De Litibus .PRaefati recursus in criminalibus adversus Episcopos trahunt me ad alios in civilibus, quibus ipsorum corda aeque, si non ' acrius , VeXantur . Eorum ,

quae Deo sunt dicata, rerum, jurium , personarum , Episcopi ex ossicio Iudices, & defessores cxistunt; &si ea, vel minimum laedi permittant, gravissime peccant , & censuris Ecclesiasticis irretiuntur. Nihil estam sacrum , quod facrilegum non inveniat. Equidem puto, in Ecclesia Dei per totum Orbem diffusa nil ina- gis controverti, quam jurisdictionem , libertatem , &. immunitatem Ecclesiasticam : & utinam solummodo .Laici adversarentur l Verum , id aliquando pervica

64쪽

cius fit a quibusdam Ecclesiasticis contra Sacros ipsorum defensores, & Judices . In singillis : differentiarum, litiumque origo est arrogans quorumdam inscitia,& nesciens arrogantia . Imaarus non audet contendere ;sapiens cum docto non pugnat. Primus cedit, quia non intelligit, alter convenit, quia merita causae , vel docto clare demonstrat, & fleetit; vel sibi a docto clare demonstrantur, & flectitur': qui vero, nec omnino ignarus , nec ver E sapiens existit, audet contenderi , quia quaedam intelligit; & nunquam convenit, quia doctiorem flectere , vel ab co flecti non potest , dum arroganter putat scire, quod nescit. Episcoporum scientiam approbavit coram Pontifice Doctissimorum examen ; auget studium ; firmant Prudentum consilia

fovet Vicariorum, Auditorum , Assistentum discusso , dirigit Spiritus Sancti gratia, quam suis Orationibus ,& piarum animarum suffragio postulant. Minime igitur suspicari quis potest, eos tempore quidquam velle juri contrarium. Accedit, quod cum sibi successores

non eligant, nec haeredes instituant, dc mortem, ac judicium imminere sat bene intelligant: non utique credendum est, eos gratis ultra debitum pedes, manu suε

proscric , spinis dc tribulis configendos. Quis quietem 'oderit, anxie quaerendam ξ Quis pacem fugiat, ad cujus amplexus, vel per arma proceditur Sed jura Ecclesiae Episcopi etiam per quietis , pacis , bonorum quin imo , dc sanguinis, & vitae profusionem tueri debent; id exigentibus officio, & juramento , quibus obstricti sunt . Si haec omnia serio quisque perpendat, nemo erit, qui non cedat Episcopis; vel eos cogat litibus implicari. . Magna ipsis irrogatur injuria, cum eorum conscientia

65쪽

ita coarctatur , - ut peccent , ne litigent. Satius es in cidere in manus hominum , quam in manus Dei vivemtis , cujus est Episcoporum actiones stricte disquirere :praesertim ubi de Ecclesiae juribus agitur. Felices Episcopos , quorum subditos, docilitas ornati Verum inter tot impossibile fere videtur, vel unum saltem non reperiri ceruicosum , refractarium, protervum uno a P, ου. verbo perversum : nam ' homo perversus fuscitat lites . Is alios trahit in suas partes , & devios abducit. Multa

sunt falsa probabiliora meris ait Philosophus J , &jusmodi fai' sationibus litium suscitator, legibusque

male intellectis , seducit ignaros, & subjectos efficit perduelles Pcssime dictum : hoc a superiore mase praecipitur : fuae auctoritatis excedit limites : Ddit privile gia: jusas consuetudines abrogat : antiquos posses res extrudit : nimium gravat : imperite gubernat. Hujus modi censurae sint eminarium dissensionum , & fomes h huri. Vis unum praeoptum decretum , aut edictum siet ab Episcopis , quod homo perversus, aut parum . aut nimium sapiens , non audeat arguere. vii nolit argui, hoc unum agat ut nihil praecipiat, 1tatuae ;A corrin cuncto populo s

& ,- sues ii populi suerit approbatum . Quams

vocare onines, tam eoS OmneS in unam convenire , sententiam, est impossibile : vel unus inter tot perversus jurgia suscitabit, & lites. Audiant subditi, & bene perpendant Divi Greg: Nazianzeni in oratione ad J ulianum sanctissima verba: Oves Pasores nὰ pascite'. nec supra es vesros assurgite ri fatis enim vobis es, st rectepescamini. Iudices ne iudicate , nec legislatoribus

leges praescribite . Utinam ita fiereti Iurgia, litesque

66쪽

AD EPISCOPO S. 39

eessarent; nec oves in rabiem versae a se Pastores averterent, & distraherent. In omni discordia ista Episcopi culpa es ut Bernardus ait quod calpas redarguerit Clericorum . Eja boni Pastores , obligationem vestram optime scitis : quae spectant ad Ecclesiam, non sunt vestra, sed Christi. Pro illorum defension possetis bellum indicere, si vires adessent: debetis animas ponere, vitamque profundere, si necessitas exigat. Sacri Canones, striete praecipiunt: id in vestra consecratiotie jurastis r id egere Sanctissimi Praesules ;id praestitit per longas lites , & per beatam mortem invictus ille Thomas Cantuariensis, adversus proprium,& potentissimum Regem. Insurgant oves, latrent, Obmurmurent , mordeant, non amplius mites oves , sed rabidi canes. Non vos expensarum summa retardet;

minuite domus impendia , & quod pauperibus clargiri debetis, expendite in lites, si utrumque fieri non potest . Grande profecto Episcoporuin in litibus solatium cst, ad eas cogi, & non cogere: non enim fieri potest, ut Iudices sponte Rei evadant in causis ad se pertinentibus : Actores oportet, ut sint, qui vos a vestro tribunali pertrahunt ad aliud , eoque conventos , ire compellunt . Novi amicum Praesulem a jurgiis, & litibus adeo abhorrentem , ut sponte amiserit aliquot aureorum millia, quae propria ipsius erant, ne judicio contenderet : hic tamen , quae sui muneris agnoscebat, magno dispendio tuebatur; nec quieti, nec labori parcebat; spernebat odia, opprobria, contumelias , paratus mori, si opus fuisset. Litigabat inuitus, de in litigando pirissime torquebatur ; sed expectabat de tortura mer-

67쪽

o DE CONSOLATIONE

cedem , grandique constantia dicebat: id ago , quod quilibet Sanctus Episcopus ageret: fl non facerem , mer- cernarius , proditor essem , non Pasor , sponsus . Immineat mors , e, ex revelatione cognoverim ;ultimum alitum . Ecclesiam , junt Ecclesiae , proprii muneris jura tuebor. Si Judex superior aliter sentiat, judiciumque contra me ferat: cessabo is litibus ; cendam; er pacata conscientia , meis parti bus fatisfecisse laetabor . Compensabit utique Deus , nec falli, fallere potes, aeterna retributione amissas expensas , damna judicii. Bonus Episcopus, timeat lites, nec inferat: quae Privatam respiciunt personam, Tacillime cedat ; quae publicam, strenud defendat: quae vero ad Ecclesiam pectant, nec minimum laedi permittat . Id agat in proprio foro perquam dulciter, servatisque servandis, nec antea per viam judicialem incedat . quam extrajudicialem prjus frustra probarit. cum vero in alio conveni- tu . praestet coactus,' quod debet; ne sua culpa Ecclesiae jura, & Episcopalis ossicii quidquam patiantur ea namque tanti sunt ponderis, ut nec proborum ar hitrio rite c0mmitti, possint, nisi Apostolicae Sedii eonsensu Vetant leges inter patres, & filios etiam emancipatos agi, quorum lites iubent summarie componi. .anto aequius, &opportunitis id fieret inter Praelatos , & subditos ; cum illi

potiori jure dicendi sint patres, & isti filii, nulla unquam emancipauione ab eorum patria potestate soluti r

68쪽

Brevis Apologia pro Episcopis non rite conventis .

DAmnant sere omnes, & execrantur, contra Epia scop9s ultra modum , & sine modo auctos recursus, eorumque tam in qualitate , quam in numero excessus . Verum , Iris viam praecludi non posse videtur ; quandoquidem inter tot egregios , & insignes Episcopos reperiuntur aliquot, rari quidem ; sed turpi nota degeneres, quos compescere magnoperε oporteat . Haec tota ratio, eos conveniendi, S: liberrime ac perpetim vellicandi : at sorte propterea omnes , S: bonos, & malos Premet insontes, debita sceleri, noxia poena Θ Liceat mihi pro consolatione optimorum Prssulum hic pauca subtexere in ipsorum defensionem. Quo tempore Dei Ecclesia formosius enitebat, purpurata Martyrum sanguine, turpius a Daemone fedabatur di detracto enim fidelibus Christi nomine, alio,. & plane infami eos vulgus urebat, Gnosticos appellando . Gnostici haeretici erant nequissimi, a Catholicis Christianis longe diversi, a quorum sanctissimis legibus in pessimos errores desciverant: quia tamen se Christum sequi perquam impie profitebantur; Principes , Populi , Ethnici omnes cunctos Christianos ,

etiam veros, Gnosticorum nomine compellabant, ac si

eorum spurcissima dogmata Catholicis quoque essent communia . Idcirco, & sanctissimi viri', & virgines innocentcs, non amplius, ut Christi fideles, sed ut nefarii Gnostici rapiebantur ad necem. Horrendum di-

69쪽

ctu i Eos pati, ut impios , qui pro pietate moriebantur , & foedissime superstitiosos haberi, qui vitam pro

immaculata Religione amittebant. Quis non videat. quam iniquum fuerit, non discrevisse Gnosticos a Catholicis , malos a bonis Θ Et ergo aequum erit, noce tes Episcopos , & innocentes una complecti, & unius, vel alterius mali Praesulis improbitate optimos quoque damnare ξ Episcopi erant Apostoli, & inter hos Episcopos Iudas, cujus Episcopatum alter accepit. Num ergo Iudae avaritia , proditio, & reliqua scelera caeterorum Apostolorum inclita merita, praecelsissimam sanctitatem inficiunt Cecidit Lucifer de Coelo, &una cecidit Angelorum innumerabilis multitudo ; non tamen propterea sublimes illos spiritus, ejus dein naturae consortes, qui permanserunt in stationibus suis, minus, segnitisque veneramur. Quinimo inde impensus eorum merita extollimus ; unde turpius aliorum perfidia corruit. Ita ergo, ut optimi Episcopi sua bonitate perversos non ornant, neque perversi optimos sua malitia deturpent . Dedit Graecia Nicolaos, Basilios , Gregorios, Chrysostomos, Flavianos , Ignatios, aliosque sanctiis mos Praesules et verum horum gloriam , vel mini inlim praestrinxere Nestorii, Eutychetes , Nectarii, Fotii, csterique pessimi Graecorum heresiarchae Neutiquam. Ut quid ergo paucorum, non in dogmatibus , non in fide ; sed in moribus crimina, tot inter latinos egregios Antistites laedant, ut reddant cunctos, aut saltem plerosque suspectos Coerceantur mali , plectantur, amoveantur: at maneat bonis immunitas, decus, auctoritas, ne aliena iniquitate vilescant, & a subditis contemnantur.

70쪽

Ηujusmodi contagiosa lues, quam venti malignantium ab infirmis Praesulibus in sanos quoque detor quent ; ut a supremo Ptincipe, & a sacro Magistratu spirituali sanitati praefecto veluti suspeeti habeantur; non admodium longa spatia percurrit; & vix remotam aliquando Regionem invadit. Magno tractu ab Urbe distantes, & itineris difficultas, & expensarum inopia , illaesos , incolumesque dimittit; quin etiam , &si quem sustinent morbo infectum, silentio premunt. Quemadmodum syderibus in Crio Solis vicinitas ob esse videtur , ita etiam in terris supremi Iuminaris propinquitas minoribus stellis officere : vel quia excessu lucis patiantur ecclypsim , vel quia propiores quaevis nubecula obumbret: attamen secus accidit; nam proximi fulgoris prudentissima virtus nebulas omnes

cito dispellit, & proprium cuique syderi decus reddit.

Hoc autem decus, quam ingens incrementum refertex approbatione Romana l Hinc insectantis confusio , hinc oblatrantis silentium, hinc malignantis damnatio .

Qui alicubi de contagiosa lue, seu morbo epidemico perperam accusatur , cum subinde, faeto periculo , sanus agnoscitur, sospes dimittitur, & ex ejus incolumitatis experimento ipse gaudium , paenam haurit delator. Multi quidem aestimandus est lydius lapis , qui, & verum aurum , & auri pretium discernit: verum longe pluris faciendum Urbis judicium , quod non modo bonos Praesules, vel sero approbat; sed dc probatis addit fulgorem, quo illi tamquam sydera vero aurea in Ecclesiae Coelo renident. Cunctas hujusmodi Coeli Stellas quarum vix paucas agnoscunt errantes etiam laici Principes quam maxime venerantur, & eas

SEARCH

MENU NAVIGATION