De consolatione ad episcopos sub analogia episcopatus, et martyrii auctore ven. fr. Josepho a S. Maria de Sebastianis ... opus nedum episcopis, sed etiam omnibus praelatis, tam saecularibus, quam regularibus utile iterum in lucem editum ..

발행: 1720년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

PITores , gliscentemque in sua Dioecesi aliquando malam doctrinam eradicare studuerit; auctoris odium incurrit : & humus pravis germinibus apta, quot subinde spinas, quot tribulos, quot venenatas herbas,cultori noxias producit Θ In patrem proceres excitat, filios re movet a parente, seducit amicos, avertit subditos, om-:nia confundit . mos Episcopo noscit contrarios , ad- sciscit: & erecto contra eum tribunali, exiliis eligit, scribas, & testes , quibus accusationes, examina, fides. ,

processus, reus in Judicem format. Si quos Episcopus in visitatione, vel extra, corripiat, si quos etiam aliqua pqna mulctarit, eis iniqua commiseratione blanditur, ad se trahere subdole studet. Alios vero, usurpato po-- lentum nomine si apud eos valere contingat) minisque intentatis , jurare, tam falsa, quam dubia cogit. His :artibus mille supplices libellos, modo summo Pontifi-1 ci, modo sacris Congregationibus porrigit; nunc plu- .rima simul objiciens , mox unum crimen , aut alterum e &, si nihil eficiat, ab uno tribunali exclusus, redit ad aliud ; semel objecta repetit, permutans verba, nolὶ sensa; raro proprio nomine id agens ; sed fere semper . alieno; & si possit alicujus Universitatis : aut Cartus , cujus fit ipse Zelator jurium, patronus, defensor, & cau-. sidicus ; exultante interim hujusmodi cartu, quod odio , alieno suas exerat passiones. Extorquet ille importunus aliquando literas pro informatione ad Episcopum,& eas' in foro, in compitis palam ostentat, veluti propriae ομfensis vindices,& ultrices. Dein vero, citato Promotore Fiscali, easdem publice, perque publicum Notarium praesentari curat: id unum temper intendens, quemadmodum possit Episcopum contemptibilius laedere ,

. acrius

52쪽

acrius irritare, ac apud subditos reddere magis exosum. Non desuiu viri prudentes, qui procacem hominem a fraterne corripiant, & ultionis divitiae commoneant; desistat: sed forte respondebit iratus r mium D s ut sibi videbitur nec volo , nec valeo. Quinimo dicere non verebitur: Nequam hunc Prasulem

tam dire vexabo ; ut tandem aliquando prae cordis angoribus animam evomat .. id propterea non moliatur, si fuerit aliqua exemptione munitus , procerum qu

fretus auxilio λ Enormi falsitate illius famam tentabit

corrumpete, unaque, aut gradum, aut potestatem

adimere: quod si nancisci non possit, a non imis literis inane commentum prosequi non erubescet. Quid ultra extreme audax , hujusmodi literis Episcopum gravissimis lacesset injuriis , imprecationibus , minis . Interim vero, apud simplices deplorabit se ae sortis mi seriam , simulans se , cum velit, ad pedes Episcopi fune ad collum appenso , veniam petiturus provolui, superbe repelli: ab eo, scilicet, qui apertis prςcordiorum brachiis illius p qnitentiam ex animo praestolatur . Quod haec, &atrociora contra Praesulem vigilem aliquando fieri contingant , & plurium Disce sum visitatione, ac gubernio, certissime comperi: sed etiam comperi, facillime ab Episeopo, & elui objecta , & dilui maculas, & famam tergi nitidius: juvante Deo, eique favente , qui pro se

patitur diffamationis martyrium . Idcirco Episcopus nunquam cessiet a procuranda tam procacis, & pertinacis adversarii salute, modis quidem omnibus ; sed citra assentationem, aut metum. Illius astus, ira, livor, odium, mus constantiam minime frangant; sed pro solatio me-Mlaerit, quam graviores , tetrioresque notas Divus

53쪽

Carolus, sortior , illustriorque pertulerit; quando de hypochris, de pervicacia, de imprudentia, de affeetata in patriam Tyrannide , de summi Pontificatus ambitu, non Mediolani tantum ; sed, & alibi, & publice convis cia sustinuit: praesertim vero, quando Concionatorem percelebrem, sibi, coram se, multo populo adstante, insultantem audivit. ' Profecto Caroli innocentia, s. ,οῦ- lateret ut de Rutilio Seneca scribit nisi accepisset injuriam: dum violatur, em l . Perpendiic Praesus

Ennodii verba , & laetamini: Splendor vitae umbram ve nenata locutionis excludit : auctorem repetunt mete, 6 qua ad involvendum jubar aptantur : nitor derum nox infusa non obruit: ad genium claritatis, prosicit cum

obscuritate conflictus. Longe plura subtexere possem in re copiosissima ; verum haec indicasse sufficiat, pro cunctorum solatio; & illius praecipue, qui talia sorte aliquando palmus,speravit in Domino, O vires is eonfusus

CAPUT VIII.

De Accusatione .

EPiscopi, dicuntur quidem ex munere Angeli; sed

tamen vere sunt homines, & pro imbecillitatis humanae conditione, utique labi possunt; quos propterea,si quandoque labantur, absque injuria eo convenire fas est, ubi jure ipsorum errata sacro , censorioque iudicio vindicentur: quia vero modus in hoc quoque servari debet, ne forte nimia libertas, aut laedat innoxios, aut obruat plus aequo nocentes ; pro Episcoporum sol vo pauca hic reseram ex iis, quae isse Divus Bernardus

54쪽

AD EPISCOPOS. 27

scripsit ad Eugenium III. ad rem nostram sub appellationis nomine opportune digesta. ' d. Cois. Appellasse iniquΘ, iniquum es: inique impune, tui quarum appellationum fomes. Iniqua autem omnis appellatio , ad quam jusitiae inopia non coegit. Appellare, non ut graves,se igraveris, licet. Appellandum issententia iant ententiam, improbo omnino et nisi ob manifestum gravamen prae mitur appellatio . igitur, non gravatus, appellat, liquet a quia, aut graυare intendit aut tempus redimere . Non es autemsusfugium appellatis , sed refugium. Gantos novimus appellasse pulsatos , quo interim liceret, quod numquἀm licet ξ Nonnullis etiam, quoad vixerunt, licuisse appellationis fumagio nefaria scimus rverbi gratia , incaesum, adulterium . Quale es hoc, turpitudini patrocinari, quod vel maximὰ formidari a turpibus oportebat Θ βω quὰ murmur universae terrae , aut dissimulas , aut non advertis ξ si usque dormitas ξ

que non evigilat con deratio tua ad tantam appellationum confusionem, aut abusionem p praeter jus, ct fas, praeter morem, ordinem sunt. Non locus, non modus, non tempus , non causa discernitur , aut persona . Prae muntur leviter pessim ; plerumque er nequiter . Volentes

malignari, nonnὸ his potissimum terreri solebant Nune terrori ipsi ex his magis fiunt, atque id, bonis. Antidotum vertitur in venenum: non mutatio dextera Excel haec. Appellantur. boni. ἀ malis , ut non faciant bona, , supersedeant is voce tonitrui tui formidantes , Deniquὸ appellantur Discopi, ne illicita audeant matrimonia iavere, vel prohibere. Appellantur, ne rapinas, ne furta,

55쪽

personas afarris inclis,is beneflciis, repellere seu amovere queant. Haec, & alia plurima Divus Bernardus loco citato. Quia vero Pater Narnius , ex ordine Capucci norum, quondam Concionator vere Apostolicus, affert ejusdem Sancti auctoritatem, & egregie Prmatorum egit causam in Vaticano coram Summo Pontifice, &Sacro Eminentissimoruin Cardinalium Collegio; placet hic ejus verba referre . Nunc adeo crevit in Populis , ac Religionibus petulantium insolentia; adeo bene luist iniqui,se bracteare,aς mimo pingere ; quod ni oret hujus Sanyae Sedis summa prudentia, vigilantiari pariterque discretio, consantia hujus Sacri Senatus , qui veluti scopuli frangunt, retundunt importunorum undas, in nosque furores popu- 'lorum , ct religiosorum insolentium ; equiiam credo , quod jugum Divina legis excutere omnino tuerent, en F, carnisque legibus d Statuis gubernari: O forte,fortὰ antiqua illa confusio rediret, quam Sanctus Berxardus suo te inpore irrepsisse lac mabilibus verbis D. I78. deplorat. Vox una omnium, qui Populis prount, haec es :jus ἰtiam in Ecclesia Dei deperire,annullari Ecclesiae claves, Episcopalem omnino vilescere auctoritatem:dum nulli Episcoporum licet, illicita quaevis casigare . Causam referunt in vos ; quia recte ab eis gesa, destruitis; ct juste defructa, aluitis : aluique contentis de populo , aut de Ciero, pulsati currunt ad vos redeuntes jactant, gestiunt; te obtinuisse tutores, quos sensisse debuerat ultores . Id autem eo tempore adeo praejudicabat Ecclesiae, ae Religionibus, quod propterea Pralati, confusi, ac territi, relaxarint Ecclesiasteam disciplinam,ac regularem,impudentium collo frana proiecerint: regimen renuntiarint: ab Ecclesia

in rum

56쪽

rum residentia recesserint: O Magiuratus profani cras jurisdictiones usurparint: auctoritas autem Divina humi iaceret; Haereticorum, edi populorum linguis depressa .

Sacri enim Gubernatores brachium exigunt , brachium exigant; exigunt Vimationem : Praelati exanimes ,

despecti , secundum Deum gubernare possunt , nec fusinere pondus regiminis Apsolici . Episcopi subdit Bernardus ubique veniunt in contemptum ,

in opprobrium: dumque eorum recta judicia contemnuntur, plurimum Apostolica Sedis auctoritati derogatur: ipse enim sunt, qui veHra pro pace , exaltatione laborant. Auid vobis υires minuitis p QNd robur vestrum deprimitis λ quid retunditis arma militantia vobis . Haec Apostolicus Concionator in Conc. .feria quarta Tertiae Dominicae Adventus; in alia vero habita feria sexta secundae Dominicae Quadragesimae coram iliadem ita loquitur . . Roma , cum audis, quod Praelati bella gerunt, or in Populis, ac Religionibus rumores faciunt, ne mireris; Nec

discretos appelles : verum, potius gaudeas, audias , expedias , defendas : ct animadverte , quod i ignum ea, eos pugnare , ac in turri vigilare : quod sine bellico rumore ψacfrepitu eri minime potest. E contra vero , cum μμ lentium , ct populi canunt, rident, laudant, plaudunt; time, o pene dixi certo habeas, adorari vitulum; dormire custodes, ct vilites ; vineamque Dei depra- dari , ct υindemiari is latronibus . aeuandoquion ,

Arrente capi non pote i, quemadmodum gubernare quis valeat secundum cor Dei ; contra vitia pugnare ; populorum corrupteias evellere ; Religionum relaxationes ex-

57쪽

3o DE CONSOLATIONE

tirpare ; bellum inire adυersias Principes , O potenates tenebrarum harum ; anima ; ad Caelum ducere per vi frarduas , inaccessas , ct fensui, carnique contrarias :tamria amari ab omnibus ς' bonis , scelestisque placere ;gubernare cum silentio , absque contradictionum strepitu ,

quin fiat scopus maledicorum , ct persecutorum : hoc inquam is mente fana capi non potest ; cum dixerit ipse ChriHus : Si me persecuti sunt, ct όos persequentur

Tanti Oratoris verba, hic latine conscripta multum amittunt nativi candoris, & ingenuae gravitatis: ea quisque videre potest citatis locis in fonte . Quia ver, . materia haec latissime patet, de ea etiam sequenti capite loquar.

- De eodem A gumento.

APpellantium, & accusantium versutia quandoque

Sacras Tridentini Ieges eludit, artesque invetate quibus extorqueat a Iudicibus, quod ritε obtinere nUn potest. Multorum periurio estingitur in Episcopis livor , odium, malignitas. Adversarii se Romae constituunt, praesertim qui prope sunt; ubi multis, & malis artibus erga se commiserationem, contra Episcos indignationem commovent; ibique rectum judicium, de non alibi se consequi posse comminiscuntur. Sciunt improbi , hunc, aut illum Episcopum, vel senio confectum, vel semiaegrum, vel paupertate gravatum, vel quieti maxime addictum, nolle, aut non valere ad Uriam accedere; neque in ea suarum causarum idoneo

58쪽

habere patronos: &, si habeat , facile posse corrumpi,

alit decipi in re non propria. Saepe multa congerunt, ut Episcopus obruatur copia objectorum. Non raro, facto agmine, in eum multi diversimode insiliunt ; ut , quod unus , aut alter non valet, plures obtineant ; nacti grandi numero fidcm . In non magna Dioecesi triginta millium animarum, quot putamus reperiri adulteros, concubinarios , sacrilegos ut nequiores reticeam contra quos opus sit Episcopum insurgere ; illosque admonitionibus, repraehensionibus, mulctis, aliisq; paenis pro ratione contumaciae gravioribus coercere Θ Forte hi Omnes pacato animo ab suis nequitiis , quas impense depereunt, sustinebunt avelli Nonne plures phraenetici ; & hi potentiores, & nequiores, in medicum , in patrem, in Iudicem rabide insilient Qui Deum non Vcrentur , Verebuntur Episcopum ξ Quid egit mali contra Iud eos in vita mortali benignissimus Iesus Imo , quid boni non egit λ Et tamen quam impie accusatus, quam iniuste damnatus fuit i Numquid ab Episcopis expectamus innocentiam Christi Expectemus, habeamus : at non ideo accusabuntur λ Imo, ideo

accusabuntur: es Discipulus suis Magistrum , a quo prophetice dictum fuit: A me persecutiIunt, O vos persequentur. i robus accusari potest ; sed non propterea damnari: nam quis innocens esse poterit ut Iuliano Apostatae diruim fuit ) flaccusari inciat ξQuidam ex Praedecessoribus meis in Ecclesia Bisidiar, qui desit nonagenario major, horrendum est dicere , quot Romae insectatioiribus fuerit impetitus; unde impiorum astu tractu temporis plures Vicarii Apostolici

co missi fuerunt, sublata illi jurisdictione' primus eπ

59쪽

diistis Vicariis, vix eo peruenerat, cum inuitus alio destinatur; & hoc ad ejus instantiam affabre a falsario confictam , simulato illius caraetere, ac sigillo Id vero speciali nota contra dictum Episcopum novus Gerion molitus fuit: Romam se contulit, ibique togatus eum accusavit, & Testes adhibuit, quorum unus, & alter ipsemet extitit, modo capillatus , & postea tonsus, ac diversimode indutus, fronte, voceque mutata , Veruntamen , quam bonus esset Episcopus, vel ex eo colligi potest, quod tempore memorabilis seditionixin toto Regno Neapolitano , cum quodam mane valda diluculo ex aedibus egrederetur , missum excepit, qui praecedenti vespere tres eius Nepotes unum Baronem, duos alios Equites Hjerosolymitanos in convivio a perduellibus occisos fuisse nunciavit. Hac suae domus

extrema clade percepta, procubuit, terram Osculatus, extensisque in Coelum manibus, ait: Dominus dedit, Dominus ab ulit: sit nomen Domini benedictum. Haere- .ditatem postea defunctorum nepotum adivit, & ejus Haeredem Divae Annae illustre sacellum instituit. Prae-: terea, vel ipsum senium reddebat Episcopum venerabilem : at perditi homines ejus caniciem non sunt veriti per calumniam maculare juvenum vitiis.

Novi quosdam, & ex his etiam Ecclesiasticos , qui

una convenientes , de superiore conquesti, crimen effingebant, de quo ipsorum quilibet eum diffamare . pollicebatur, hoc pacto, ut id a pluribus restitasse diceret : quo commento, Urbem totam , vicinasque Regiones malus rumor facile , ac brevi cxcurrebat. Hic ,& hujus generis alii optime norunt, ementita non forEdiuturna; sed lucrum putant, vel lacessisse innocentem,

60쪽

AD EPISCOPOS.' 33

vel aliquatenus illius obnubilasse splendore in , vel reddidisse suspeettim , vel denique praecidisse progressum . Celebris erat in Indiis cujusdam Nobilis fama, sed malis inuisa : qui, ne is fierct in illis partibus Pror ex , datis literis in Lusitaniam, morbo correptum , & ab aliquo tempore non sui compotem e vulgari ab amicis in Aula Regis curarunt: non tamen juvit iniquos astutia; quia prudentissimus Rex eumdem instituit proregem, & alium substituit; si, cum Naves Goam appulissent, eum, vel si perstitem, vel infirmitate aliqua , Prefectitrae aptum non reperissent. Ergo, sanus, & sui compos inuentus, supremum illud gubernium suscepit; eoque suscepto, Versipelles illi, qui contra eum scripserant,plus caeteris de ipsius dignitate gratulari, & gaudere visi sunt. Jam olim legi ego literas cujusdam Episcopi Cardinalis ad suae Dioecesis Virum primarium , quibus cum monebat, rescisse, quanta malignatus fuisset adversu in se, ne Pontifex crearetur in pridem absoluto Conclavi. Passim igitur mentiuntur iniqui delatores , & appellantes , varia quidem intentione ; sed semper ut noceant. Vertim, hoc grande malum, quod propinquiores Episcopos adeo inquietat, vel saltem occupat, remotiores Vix unquam molestat. Idcirco quidam Archiepiscopus in Indiis, minantibus aliquando recursus, subridens,ajebat: Ego longe propior Urnae quam Urbi.

Ut se , quidam seductor, suosque asseclas ab Episco- pi Iurisdictione petulanti calliditate subduceret, semper lividum, malignumque appellabat; quo permotus Episcopus, ne speciem veritatis calumniae daret, cum scandalo Pusillorum ; eum , suosque impune peccare sinebat, quos certe noverat, habituros Deum ultorem .

SEARCH

MENU NAVIGATION