De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

18 DE LINGUAE LATINAE

runt, argumentis non infirmis i . Quod si vero Cicero sua iam aetate in ipsa urbe homines ruisse conquestus est, qui impoliti re considio rudium ac imporitorum s iles videri Poluerint: quis, quaeso, persuasurus sibi esset, in prouinciis Romano imperio subiectis, Germaniaeque finitimis, elegantem illum ac politum sermonem Latinum a vulgo in communi usu esse adhibitum. Etiamsi extra pr-bem atque in prouinciis plus saepe urbanitatis,

quam in ipsa urbe, fuisse, liquido satis a nonnullis est ostensum k . At difficulter forsitan declaraturus quis esset, Veteres Germanos alium, praeter plebeium istum, ac vulgarem, a prouincialibus, militibusque praesidiariis percepisset quin immo immanibus ac barbaris eorum moribtis alter iste, venustiis scilicet atque urbanus, parum sine dubio comvenisset.

Me de reliquo, si de Germanis sermo mihi hactenus fuit, Germaniae Magnae, id esst illius,

quae Romanis trans Rhenum fuit atque D nubium, incolas intellexisse, per se quemlibet crediturum spero. Nam quod ad Germaniam attinet, quae a Romanis Cisrhenana appellata , in duas, superiorem ac inferiorem,

diuisa

102쪽

IN GER M. FATIS. CAP. I. 19

' diuisa fuit partes, in Gallico tum solo eam sitam, dc ab Augusto in prouinciae, siue separatae, siue sub Gallia Belgica comprehensae formam redactam este, constat : postquam complures Transrhenanae Germaniae populi vel ultro transgressi, vel ab Agrippa, aliisque

transducti eo fuerant l). Ex quibus Vbios experimento fidei supra ipsam Rheni ripam. collocatos esse, Tacitus nos docet, Pt arcerent, i . non Pt custodirent : quippe qui origino erubuerint sua, ac Agrinenses, conditoris sui nomine, vocari se maluerint. νum Treueri exaduerso ruitque circaGermanicae originis adfectationem nitro ambitiosi fuerint, tamquam . per hanc gloriam sanguinis ab similitudine

ac inertia Gallorum separarentur li). Hanc quidem Cisrhenanam Germaniam Romani, imperii partem factam veterem ac popularem linguam propter assidua cum transrhe- i nanis commercia retinuisse, putant m): Romanorum tamen etiam linguam, quin una o admiserit, non dubitant. Nam sermo mores hominum sequi fere solet. Accedit, quod in eam maxime curam incubuerint B et sem l) vid. Cellarii orbis Antiq. Notit. lib. II, cap. I,

p. 369, seq. d) Tacitus de M. G. C. 29. γγ vid. B. Rhenan. lib. I Rer. Germ. p. m. 9I. 8c369. Leh mu Chron. Spireus lib. II, cap. 6s,

103쪽

dio DE LINGUAE LATINAE

semper Romani, ut supra iam a me adfirmatum est, ut proprius ipsis sermo mature traderetur prouincialibus, non solum vulgaris ille, verum etiam elegans atque urbanus, ut iudiciis ipsi interesse, leges & edicta Romanorum cognoscere possent n). Eam ob rem in omni Gallia, aeque ac in aliis prouinciis, praeter quam quod crebras eo deduxerunt colonias, quibus cuncti occidentis cultura debetur, ludos passim aperuerunt litterarios ;inter quos municipales apud Vesontium atque Lugdunum schob satis floruerunt, nec non illae, quae Durocortori in Rhenus, atque Augustoduni in Aeduis constitutae, illustres maxime exstitere: quarum illa propter uberrimum studiorum prouentum Nouae Athena appellata est o) . hanc autem Constantii Chlori Caesaris iussu restauratam a rhetore Eumenio laudatam, scimus i quam pulcerrimo opere, & studiorum frequentia celebrem

quondam ac illustrem fuisse, perhibet ; siquidem nobilis a Galliarum soboles liber libui studiis in ea iam tum fuerat operata p). Non igitur mirum, quod Strabo Narbonensis

ulla incolas barbaros dicendos esse negauerit, n) vid. B. Rhenanus c. l. pag. 368. & Lchmannus

c. l.

o) Cellarius in dissere. de Initiis cultioris Germa

p C. Tacitus Annal. III, C. AI.

104쪽

IN GER M. FATIS CAP. I. arrit, sed pserosque ad Romanorum paullatim se

conformasse mores victus quo consuetudinem,

Latino loquentes sermone, adfirmauerit: ' Idem de Rhaetia, Vindelicia , ac Norico, quod de Cisrhenana Germania statuendum est: nam licet prouinciae istae hodie non minimam Germaniae nostrae conficiant partem: Romanos tamen antiquae Germaniae fines ab

Rheni laevaque Danubii ripa statuisse, neminem fugit: scimus quoque, fuisse inter eruditos, qui statuerint, terras istas, quae Ebrici pars deinceps fuerunt, siue continuatio, gen tes prius incoluisse, quam a Romanis sint. subactie,quae proprium habuerint sermonem, a Germanico diuersum ). His itaque prouinciis, in quarum altera splendidissima Augusto condita est colonia, Romanorum ditioni adiectis, ut Latinus sermo propagaretur ibi, barbarique incolarum mores cultiores redderentur , quin sedulo curauerint victores, dubium non est, ita, ut rem pluribus verbis comprobare necesse me habere,

' ) ita B. Rhenanus statuit lib. II. Rer. German. pag. 369. at eadem fortasse ratione statui posset Contrarium, qua nonnulli probatum luerunt, . Gallorum Germanorumque tinguam priscis te fribus finam fuisse eamdemque, Feldiace-ctis rantum snam ab altera diuersam exstisse. vid. Morhos de lingua Germanor. c. II, p. 29 1Qq.

105쪽

21 DE LINGUAE LATINAE

non putem. Satis videlicet exploratum habebant Romani, si Serm norum s finitimorum, corporibu s animisque delicias, luxum a que opes ignorantibuι ratio daretur, ac dificia plina, fore, ut Romanos mores repetere inde

postmodum necesse haberent q).

Vt eo, unde diuerti, in Magnam Germaniam scilicet, reuertar demum ; vltra Albim Latinae linguae usum, qualiscunque etiam refuerit, extendendum facile non puto: flumen enim hoc transiisse Romanos , negat Strabo: fac vero transiecisse eos postero tempore exercitum, ut Tacitus de L. Domitio adfirmat 0: statim tamen iterum sunt regressi. Quae quum ita sint, coniicere inde possumus, ultra ipsum hoc flumen summam e stitisse barbariem: quo enim magis a Rheni Danubiique ripis recedebat Germastia , eo vastior offendebatur barbaries, eoque horridior squalor occurrebat, sordesque. Nam licet Germaniae Romanorum prouinciis pro pinquae magis ac finitimae cultus exiguus fuerit, si cum illo comparetur, quem Hispania, Gallia, atque Britannia, postquam in

Romanorum potestatem redactae erant, per

priora post natum Christum faecula prae se' tulerunt. in ora tamen & ad fluminum ri- Pas

q) L. An. Seneca lib. I de Ira, cap. I f. 0 Annal. lib. IV, cap. qq.

106쪽

IN GER M. FATIS CAP. I. 23

pas consuetudinem atque commercia, quae cum prouincialibus intercesserunt accolis, meliores his finxisse mores, maioremque cui tum attulisse, inficiandum non est. Ne

mundurorum, atque Marcomannorum ciuitates , quas in exemplum protuli supra, rem probare, mea quidem sententia, satis possunt. De Cattis narrat toties a me citatus Tacitus, multum, ut inter Germanos, rationis ipsis fuisse ac solertiae; & postquam disciplinam, qua

in bello uti consueuerant, magnopere prae . dicauit, alios Germaniae populos ad proelium . ire visos esse, Cattos ad bellum luisse, consi . mat s). Maneat ergo Cattis sua laus militari disciplina parta: Marcomannis quoque, Heri munduris ac reliquis, gloria ab ipsis aduersa- riis ob minus immanes mores impertita, firma stet ac sempiterna. Omnis tamen ratiol eorum, ordo omnis, cultus atque disciplina, si cum Gallorum, Hispanorumque moribus, uti dixi, conferantur, tenues adhuc videri queunt, & exiles admodum. Ad litterarum vero studia, & accuratiorem sermonis Latini usum quod attinet, quae apud laudatos populos floruerunt maxime, & plurimum omnino

ad reliquum vitae cultum contulerunt: an liquae Germaniae nullam prorsus laudem re-

1 3 4 lictam

107쪽

24 DE LINGUAE LATINAE

lictam esse, fateamur oportet. . Hispania M. I . Senecam dedit, Pomp. Melam, Iun. Mode ratum Columeliam, M. M. Lucanum: M. Fab. uintilianum etiam protulit, quo nemo Oratoriam artem, si Ciceronem exceperis, inter Latinos melius tradidit, M. Valen Martialem , alios. Quid Z quod Latinae linguae tantopere studuerunt Hispani, praesertim qui ad Baetim incoluerant, ut patrii sermonis Obliti, Latini adeo facti esse dicantur Q. Ga liae scholas, studiorumque in ea prouentum

supra iam commemoraui: Rhetores ipsa Romam misit, ad quos Latine docentes magnus discendi cupidorum fiebat concursus, quum studiosissimus quisque exerceri apud eos cuperet 0. Oratores etiam in urbem misit Gallia, quos rerum gnari magnopere sunt admirati. nec mirum, quum praeter complures illustres maxime, quas fouit scholas, Mas

liam etiam ostentarit, locum Graeca comitatere prouinciali parsimonia misum beneque composimm u . Sic vero etiam v Gallia caussidicos docuit facunda itannos, ut horum ingenia ipsis Gallorum studiis anteferenda deinceps putarint Romani s) Strabo lib. III.

t) Sueton. Tranq. de claris Rhetoribus cap. 2. u) Tacitus in vita Iul. Agricolae, cap. q. Iuvenal. Sartyr. XV, V. m.

108쪽

1N GER M. FATIS CAΡ. I. 2 sni x) quum, qui Latinam linguam abnuerant ante, eloquentiam concripi uissent denique. In ipsa Pannonia, quum Romanis vixdum parere coepisset, non disciplinam modo, sed linguae etiam horum notitiam viguisse, sunt, qui testantur y), plerisque litterarum usum ac familiarem animorum exercitationem ibi fuisse, confirmantes. Haec satis testiticari posse mihi videntur, imperiosam ciuitatem, ut S. Augustinus loquitur prouinciis nutu ac potestate ipsus admini istis omnibuου contendisse Piribus , ut non iugum modo, verum etiam lingua, imperii quasi i dex , domitae genti imponeretur. quum non ignoraret, Perba neminem mouere, nise eum, qui eiusdem linguae societate sit coniunctu. rvt Cicero prudentissime monuit. Ad quidnam testimonii maioribus nostris, quod ad litteras attinet, impertiatur a Romanis, dissertationis meae initio protuli: illud scilicet, quod inter omnes constat, &parum profecto honorificum est : Litterarum secreta viros pariter ac feminas igno Osse. Equidem optime scio, fuisse omnino , qui verba haec aliter interpretari vo-B lue-

x) Tacitus c. l. cap. 2I. y Velleius Paterc. lib. II, cap. II . et ) de Liuitate Dei, lib. XIX, ς. 7. -

109쪽

as DE LINGUAE LATINAE.luerint a , ac plerumque intelliguntur; ut

mitiorem videlicet paullo elicerent inde sensum, qui, maioribus non omne plane studi

um, nec ingenuas artes omnes abiudicaret.

Sed tamen parum abest, quin ab eorum ego stem

ψ Matth. Berneuerus hunc Taciti Ioeum non praecipue de ipsis studiis, sed de litteris earumque scriptura, h. e. non de nucleo, sed de putamine, accipiendum esse eensuit, quaestion. misceli. ex C. Corn. Tacit. Germania, quaest. 99. Mich. Beutherus ex aduerso Comment, in Tacit. de M. G. cap. 3s, Germanos litteras habuisse rationibus probari posse. sibi persuasit ; quum eanta potentissimorum populorum multitudo sine litterarum, quibus ipsorum lingua scriberetur Praesidio, neque gubernari, neque in societatis ciuilis recta norma conseruari potuisse videretur. Beuthero Morbosius cap. 6 P. II de Germanor. Iingua & poesi, p. 274 assentitur, & ex hoc Magn. Dan Omeis in Introd ad German. Poeticam p. 9: ubi clarissimis viris incredibile Plane videtur, Germanos Taciti temporibus litterarum expertes fuisse atque ignaros ; huiusque verba Helium non absurde de secretiore Iitteratura intellexisse, arbitrantur. Cui libet iudicium hac de re liberum esto. Tantum addo, gentem sine litterarum usu consstere omnino Posse, Americae incolas ab Hispanis subactos suo exemplo satis declarare mihi videri; utpote qui incognitum sbi antea litterarum usum certissimum diuinitatis argumentum existimarant, quum chartae scriptae siccultam vocem inesse i animaduertistent: quod Petrus Gera in histor. Perv. tradidit. vid. M. Bernegger. c. l.

110쪽

IN GER M. FATIS CAP. I. 27

stem partibus, qui, Tacitum verbis istis com firmare voluisse, credunt, antiquae Germaniae incolas litterarum mysteria nesciuisse ;nec ulla disciplinarum aperta apud ipsos schola, nulla eos habuisse litterarum studia; ingenuarumque artium imperitos exstitisse, rudes atque ignaros. qui quoties bellum non intuerunt, multum venatibus, plus per otiumrransegerunt, somno dediti ciboque: pigrum re iners prorsus existimantes ,r sudore acquirere, quo anguine parare possis b . quem etiam pro libertate, qua prius nihil habuerunt, effuderunt plurimum; parum curantes, Utrum commode habitare possent, ad finitimarum gentium exemplum, an subtem an eis specubus totos dies iuxta focum agem dum sibi esset, somnum in diem extrahentiabin Q : Romanam seruitutem effugere se, unice triumph*ant atque gaudebant. Tam imprudentes scilicet non videbantur veteres nostri Germani, quam Britanni, qui humanitatem vocaverant id, quod re ipsa seruitutis

pars fuit d). Nam quae in reliquis popu-

sis, armis in ditionem suam redactis, agere consueuisse Romanos, stipra cognouimus, eadem in Britannis quoque moliebantur, contendentes, Vt homines dispersos ac rudes, eoq- b) Taeitus de M. G. c. I Is. 9 ibid. c. Ι7.2ῖ. d) idem in vita Iul. Agricolae, cap. a .

SEARCH

MENU NAVIGATION