De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

68 DE LINGUAE LATINAE

dicendi genere usus, querelam de scriptionis difficultate his non ornatis adeo verbis instituit: Huius lingua Germanicae) barbaries, νt es inculta oe indisciplinabilis, atque insueta capi regulari freno grammaticae artis sic etiam in multis dictis scriptu refropter litterarum aut congeriem aut incongruam sonorita

tem di cilis sse. Nisi forsitan Olfridus de

inficetis praesertim conesonatoribus, siue indoctis verbi diuini praeconibus, querimonias istas instituit : quos videlicet Latina verba ita torsisse scribunt, ut nihil minus, quam Germaniam saperent: dc quos idcirco homines barbaros, inconcinnos, ineptos, atque insulsos, Latinae & Germanicae linguae depra-tiatores vocarunt ssD. Sequenti faeculo X magis de elocutione sollicitos fuisse clericos, penes quos solos erat eruditionis gloria, quam iusta ac merita, hactenus quodammodo cognouimus, neminem ne coniecturum quidem arbitror: quandoquidem, ipso Bellarmino ultro profitente, infelix saeculum fuit, in quo nulli scriptores illustres, nulla concilia : pontifices parum solliciti de ecclesia. Ρrincipem Latinis litteris

152쪽

IN GER M. FATIS CAP. III. 69

ris doctum, optimisque studiis deditum, non mirabilem modo, sed prodigio fere similem

rem fuisse, de Duce Erneso, Ottonis M. priuigno, historia confirmat. quem purpurati, propterea quod linguarum scientiam ex Italia secum in Germaniam attulerat, animumque liberali doctrina praeter temporum istorum consuetudinem excoluerat , acerrimo

odio prosecuti, omnem mouerunt lapidem, ut litteratissimum principem in suspicionem vitrici adducerent, tamquam longe scelestissimum hominem, insidiis ipsum interficere studere 0. Quantopere episcopi monachique eloquentiae studuerint, Ioannis XII Papae epistola ,&, quibus praesules Romae congregati ad hanc responderunt, litterae, te . stari etiam possunt. Pontificis epistola haec

erat: Nos auditiamuae dicere, quod vos vultis alium Papam facere et si haec facitis. excommunico vos de Deso omnipotenti, ut non habeatis licentiam ullum ordinare, re missam celebrare. In episcoporum litteris haec inter alia leguntur verba : A vobis, non quales temporis qualitas, sed inconsultorum vanitas exposcit hominum, litteras accepimus. Non veniendi ad Onodum rationabilis esse excusatio debuit. Sed re praesentes magnitudinis νsrae debuerunt nuncii interesse, qui aut aegri-

153쪽

ro DE LINGUAE LATINAE

tudinis, aut certe di cultatis caussis satisfacerent, sanctam vos synodum declinasse. Est re aliud pestris in litteris scriptum, quod non scopum, sed puerilem ineptiam scribere δε-

ceret. - - - Nunc usque putauimus, immo

credimus, duo negatiua unum facere dedica

tura lib. Quum quatuor amplius continua saecula densistima etiamnum caligine obruta subsequantur, pluribus verbis argumentum perii a prosequi, atque exemplis & testimoniis illustrare, operae pretium non duco. Quis enim est, quem fugiat, litterarum studia non in Germania solum, sed in cuncta fere Europa um sordibus ac squalore tunc conflictata, & Latini sermonis decus in tenebris ubique gentium iacuisse immersum. adeo, ut Gerh. Io. Vossius scribere veritus non sit in . Caroli M. genero exsincto , quod decimo a Christo saeculo fuit, prope omnis eruditio ab orbe es profligata. Totisque annis quadringentis delituit crudeli multata exilio. Itaque duos, vel neminem, dixeris, qui quod Romanam quodammodo saperet dictionem, vel auderet, vel posset. Brevitati eam ob rem studens, paucis, at disertis tamen, eruditi cuius- . dam

t0 Luithprand. Histor. lib. VI, c. io. in Reuberi

πι in praefat. de Vitiis sermonis lib.

154쪽

dam viri v verbis generatim ac uniuerserem exprimam: quibus scilicet de rerum per complura saecula in Germania gestarum ser psoribus, ab Vrsisio, Psorio, Re ubero, quihus Freherum adde, Canissin, Schardium, Pithaeum, Goldasium, Meibomium, Leibniti-tim, Maderum, Matthaeum, alios editis adfirmat : sua mole eos laborare, sis ut plurimum rudes, rerum frequenter inanes, ex somniis re nugis cuculatorum consertos. In

quales ferreos, seu lutulentos scriptores siquis primitus sese abdiderit, crebro euenturum, Vossius praedixit x), ut propemodum non magis eos intelligat, quam si alium in orbem delatus foret. Quae singula neutiquam ita intellecta volo, ac si ea propter scriptores istos, &ob verborum squalorem, flocci pendendos ego existimem. qui a cl. Εα- clero y), aliisque, dc re ipsa, meliora edoctus

v Sim. Bornmeister. in praef. Hadriani Card. lib. de Elegantia Latini sermonis praefix. edita Norib. i

H c. l. y) in praef. Comment. Saec. IX & X. Praeclara

multa eadem de te monet Phil. Melanchthon. in Praefatione, qua Abbaιis V pergensis Chronicon adornauit : quae cum reliquis eius praefationibus reperitur etiam T. II, Deciam. p. I87. seqq. uum inquit, Germanicorum scriptorum Chronica. seu historias, Mon raro deploro bane infelicitatem nostra nationis, quod quum o8timσs Principes genuerit, quum res gesseru pulcbrerimat, re filius

155쪽

D DE LINGUAE LATINAE.

sum: idorum scilicet voluntatem laudare , rempori ignoscere, monimenta colere, ad omneFpertin eo licet auctores nec bonas litteras, nec prudentiam idoneam ad haec concinnanda attulerint. Id quod excellentissimus Vossius ita elocutus est o : Non putandum, prorsum negligendos esse eiuyce aetatis homines, qui flue tamquam aestu torrentis abrepti, sue desperatione quadam meliorum contenti fuere plebeio'idiotico sermone; scri ereque, non ut debuere , sed ut potuerunt. Absque iis enim si esset, hiatus multiplex esset in histori Miuerso Christiano nomini, Litterarum lumineres nostrorum hominum carenς. reuamquam enim non prorsus ingenia nostris scriptoribus δε- fuerunt, tamen scientia Reip. defuit, re ratio docendi. Scribebant enim his orias monachi ρυ- .rumque imperiti Reip. qui Feteres historicos ne υ aerant quidem sine exemplo, sine arte infantes. mihusdam de Maximi liani I. Imperatoris consilio ε Germanicam historiam, quantum fieri posset, inte- gram ex fragmentis componendi, interiectis, peringit : Auamquam igitur iure in no is scriptor bus desderari multa possunt, tamen faetendum ess scilicet, id quod rei uert. Non sunt negligem da haec, quamquam rudia monimenta maiorum nostrorum, quae multas pulcherrimas sirtutes no-frorum Regum re Dueum, si non satis inserant, vivis, si ita dicam, coloribus adumbrant tamen, re homines prudenter haec Vs adumbratio multa monere potes.

H in praefat. de Vitiis sermonis lib.

156쪽

IN GER M. FATIS CAP. III. 73

ria, quae quoquo modo scripta delectat, &,lieet insulse scriptam, tamen, quoniam notitiam temporum habere desideramus, & nos, quidquam, quod usquam gestum sit, latere dolemus, ambabus ulnis amplietimur a . Omnia haec ultro concedo : de imperita minusque elegant 1 saeculi istius diistione, a qua plenam subacti iudicii homines mutuantur prudentiam, mihi in praesenti sermo est. Quamlibet nec illud inficias eo, vixisse omnino tum in Germania unum & alterum, qui in monimentis posteritati traditis emendatius multo dicendi genus usurparint, quam ab homine barbaro maxime saeculo vivente iure quis exspectare potuerit. Verissimum

enim est , quod idem magnus Vossius docuit b): etsi saeculi vitio vel ipsa facundia pene facta esset elinguis, Latine loqui nihilominus dari, non cum illis in Romana dictione infantibus, sed cum iis temporibus, quibus viguit vis & gratia Latini sermonis. cuinius rei exempla capere licere censet ex iis, qui, licet viverent non deflorescente lingua Romana, sed emoxtua, tamen grandius quid, puriusque sonuerint ceteris suae aetatis hominibus. Talibus LAMBERTUS SCI AFRNABVRGENSIS, XI seculi historicus, qui

157쪽

DE LINGUAE LATINAE

in primis adnumeretur, dignus est. ciumspm Izram re ornatam oration , ac miram plane tam barbaro iaculo eloquentiism summi inter eruditos viri suspexerunt : prudentiae non minus, quam eloquentiae palmam, non suae tantum aetatis omnibus, sed disertioris etiam

aeui pluribus scriptoribus praeripuisse eum, censentes c). Vt autem dictionis Lambelli nostri formam, qui hasc legis, cognosceres quodammodo queas, clausulam, quam operi P suo addidit, adscribam. Nos more inertis hi

Poetae extremo iam in orere langu flentes, in gentisque mareriae mole superati, in longum qfatis, ut videtur, protracto volumini hic tan- idem finem imponimus, ut A cui forte pos nox 4 ad describendam reliquam partem huius hiasoriae manum mittere libuerit, ab elefctione Ru- dolphi Regis congruum scribendi exordium faciat d). Verumenimuero si ipsum hunc Hir eL dessem monachum & supra pluribus a me . . .

tum conectis ab se rerum Germanicarum striaptoribus, constat, postquam Phil. Melanchthon primus eum edi curauerat, & Io Jac. Crynaeus quadraginta annis post cum aliis nonnullis libris Basileensi typographo recudendum dederataeOM. Hertati Biblioth. Germ. P; II. S. 1. n. 484.

158쪽

IN GER M. FATIS CAP. III. 7s

quinque amplius saecula, a Caroli M. scilicet tempore, usque ad Caroli IV aetatem, vix in Germania exstiterit, cui ob purum ac copiosum sermonem laudis quicquam debeatur. Nam etsi mundum satis semen uberi solo cre

ditum ibi fuerat, id succedentium agricolarum incuria paullatim spinis atque sentibus Peracutis pungentibusque undequaque inhorruit. dc licet candidiores subinde per albquot saecula aduentarent, semen istud a vepribus liberaturi, quo cumulatius copiosiusque emergere posset y pigris istis & negligentissimis cultoribus haec proborum colonorum diligentia erat quam molestissima: qui, ut desidiam suam, veluti aras & focos,

tutarentur, cristas erigebant, Omnia euertentes armamentaria, & nihil non exquirentes, ne parum acres vecordiae suae viderentur patroni se). Tam paucos vero, quibus ob purum dicendi genus laus impertiri queat, tanto temporis spatio in Germania nostra inuentos esse, in gentis nostrae contemptionem ad duci poste, negat Herm. Contingius D: quum quemlibet fateri oporteat, non ingenii crimine tantum stribliginis situm contractum

H rem plane admodum hae ratione expressit Nic. Gerbelius ep. ad Io. Reuchlin. lib. II ep. illustr. Viror. ad Reuchlin. C. a, b.

in praefat. C. Taciti de M. G. p. m. as,

159쪽

6 DE LINGUAE LATINAE

istum esse, sed temporis. Quo nempe piaculum purgatoriis flammis expiandum fuit, elegantiori ac puro loquendi genere Pti, maxime π eapropter, quod infeliciter plane, uti somniarant) Hieronymus hanc mutarit aleam, qui, nescio a quo irato genio, in somnio egregie ssit dedolatus, quod Ciceronem legerit st ). Quali figmento ad socordiam ac inscitiam

suam infucandain usos tum esse monachos, arbitror, continue insequentibus saeculis obgannientes : quanto metior grammaticus,

tanto peior theologus. Quod ipsum barbari ei suae caussati, singularis forsitan sanctimon prae se ferre potuissent, opinor, speciem,

nisi commississent, ut atrocium magis criminum merito ac iure coargui potuerint: quo rum nomine ab supremo iudice magis quondam damnabuntur, quam si Latinitati ingenuisque artibus studuissent. Quorum iaculorum sordes, & inuetera tam barbariem pluribus verbis prosequi nihil attinet: praesertim quum dubitare me iam adfirmarim, an temporibus his immorari operae pretium facturus forem. quorum ipsius cogitationis, ut vere dicam, me pertaesum

cst: nedum verbosa eorum commemoratio

ne,&insciti, speciminum enarratione quemquam delectatum iri, mihi persuadeam. Sunt vide- F) Sim. Bornmeistet supra cit. L

160쪽

IN GER M. FATIS CAP. III. 77

videlicet haec ipsa ista iacula, in quorum scriptoribus horridam barbariem nihilo magis mirari nos oportere, Henr. Stephanus iudi

quam tumidum guttur miremur in Alpibus, aut quam in Meroe craeo maiorem infante mamiliam. Sunt porro illa iacula, quibus Graecae linguae rudes penitus ignarique monachi ridiculas maxime comminiscebantur e mologias: qualis erat illa, qua vocem Presbyter interpretabantur, quasi eiusmodi esset homo, qui praeberet suis iter. vel si Graecismi omnino quicquam subodorabantur in voce quapiam, mirifice sibi gratulabantur, quum post multi velut sudoris laborem exantiatum vocis originem elicuisse sibi viderentur: quo illa inprimis etymologia referenda est,criticis istius aetatis non indigna, qua vocem diabolus ex dia, quasi duo, & bolin, deducebant; perinde ac si diabolus duos m. homine deuorando faceret bolos, unum de corpore, de anima alterum h . Stupendam monachorum socordiam vel inde coniicere licet, quod episcopus quidam Trais tensis trecentos dioecesios sua

n in praefatione, quam de Abusu linguae Graecae in quibusdam Vocibus, quas Latina usurpat, a monitioni praefixit. M Henr. Stephanus in citato modo i9 .

SEARCH

MENU NAVIGATION