De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

as8 DE LINGUAE LATINAE

plenissimam ad ipsum Hessum miserit epistolam quid enim submissius, quid lenius statui posset, his pio maxime Christiano dignissimis verbis: Ld licet mihi haud parum fuerit messum, quoniam mihi conscius eram, quod te nuda in re umquam MFem : potius tamen iniuriam iliam Occndo dissimulare is, flatui, quam expostulando aliquam suscitare Tragoediam, praecipue quum pietas Chrsiana

ab omni me deterreat contentione i aetas Pero ac rerum Uus longior talia prohibeat certa mina. Verum postquam tu ita coegisti, rem tibi ingenue aperire volui, non quod tibi iniuriam aliquam obiicere quaeram, quum talia potius contemnere, quam vindicare si eam

sed ut flentii mei rationem reddam. Scio enim, quod nemo me stendere poterit, nisi me. ipsum Ddam. Exto si itaque, mi Hesse, len ii mei rationem, ut arbitror, haud inanem tauid enim scriberem, quum taliter te scirem adfectum Z Verum tantum abes, ut tibi iras ar, ut q&am optime euenire cupiam, re cuia pam, si qua es, potius fato meo , quam ulli

hominum acceptam feram. Sum enim amncorum delectu parum fortunatus , adeo , Ut omnes fere, quos multis demerui o iis, malam mihi quotidie referant gratiam. Verum

342쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. mnon ideo a bene faciendo desistam. lum

propter , nisi tu renueris, me potius amicum, quam inimicum habebis. Bene vale. Si reputaueris mecum, Lector, quis fuerit Pitck- heimerus, quam amplis functus sit muneribus' quanta eius in potentissimorum Imperatorum aulis habita sit auctorita , tam excellentes & summas viri virtutes mecum Veneraturus, faeculum, quo eius generis senatores vixerunt, aureum existimabis, credo. Neque vero ego de eodem summo viro

sine voluptate legi h) ; ipsi minime inuidum ingenium fatile, sed κεινωνικοπατον, &tam liberale , ut si quid penes se habuerit, quod aiu publicam utilitatem recte proferri posse iudicauerit, id aliis libenter concessisse, & prolixe detulisse. Id quod epistola ab ipso Ρirchheimero ad Reuchlinum scripta liquido confirmat : qua significauit i se

Treviri varias, tam Graecas quam Latinas re-

R a perisse

st Rittershus Commentar. deVita Pi kheimer p.34 Cum B. Rhenano humaniter expostulauit, quod is anxio sese excusarit, perinde ac si minus tacere cum Νamico agere suspectus fuerἰt, & Pirckheimerus non satis sciuisset, quo officio amici essent colendi : omnem igitur vanam suspicionem deponere eum, iacredere simul iussi, omnia, quae penes Pireurimerum uterent monimenta, Rhenano esse communia. vid. Pirehheim. Epist. famil. lib. ep. 8ι. i clar. viror. ad Reuchlin. ep. P. Oo. b.

343쪽

26o DE LINGUAE LATINAE

perisse antiquitates et ex quibus Graeca cum ipsa ista epistola Reuchlino misit, Latin etiam, si placere intellexisset , missurus. Quam faciles in codicibus manu scriptis commodandis fuerint tum homines, Iacobi Spreveri, Ρrouincialis ordinis praedicatorum in urbe Basilea, epistola, quam ad Io. Reuchlinum scripsit h), quam maxime etiam potest testificari ; cuius verba sunt: Tuum desiderium , quo libelgo Graecis apicibus

descripto langues, a lexatus, negare non leo. Reperi ad tuam voluntatem inclinatis mos conuentus Basiliensis patres, qui potius codice, quam tua Polumatis bene placito carere volunt. His tamen adiectis condictιο-nibus, ut ad Uum tuum, quoad Pixeris, fit, resi casu perditus fuerit, non tibi, ius autem

sit amissus. Si rero tuis in extremis, apud te remanserit, tum erit, ut praefato restitu tur conuentia, prouidere,oe ex tuis codicibus alterum pro ornatu librariae adiicerer &quae sequuntur. Huc quoque pertinet mira &memoranda Glareani in suis lucubrationibus, emendationibusue alteri concedendis

facilitas, qui ad Pirchheimerum scribit l).

Ego paratus sum tibi tuum codicem remisi re, multis in locis notatum, ea tamen lege, Pt

nouum

344쪽

IN GER M. FATIS CAP IV. 26r

nouum exemplar, ex iis, quae nunc adornas, ad me mittere digneris.Notaui autemfacta in hoc,

ut iudicio tuo subiicerem, tuque ea vel probares,vel reprobares,ac si usui tibi futurasint, iis Ptere, sis,suppresso meo nimii .Pleri que nempe eruditi ita animati tum erant, ut in restitue dis auctoribus alter alteri auxilio esset, nec suas quisque quaereret gloriolas, sed litteras pro virili iuuaret. quales ut omnes ac singuli fuissent, Glareanus magnopere expetierat qui, si quisquam alius, talem corte sese prae stitit. Iocirco complures, si quid in lucem edere constituerant, id quibusdam aliis doctis examinandum tradere consueuerunt, persuasissimum sibi habentes, nsum, experientiam , re doctrinam efficere, Pt multi plus, quam singuli, videant, & facile inuentis addi quicquam poste in . Et, ut vere dicam, saepius miratus sum, tamquam rem his nostris temporibus longe rarissimam, atque incredibilem serine, quando in aetatis, de qua mihi in praesenti sermo est, scriptis cognoui, quam aequo animo censuras aliorum pertulerint eruditi. Horum numero qui adscribatur, toties summa semper cum laude a me nominatus Pircinei merus omnium dignissimus mihi videtur, utpote qui Erasmo singulares egit gratias, quod tam sincere ac candide id,

R 3 quod

345쪽

161 DE LINGUAE LATINAE

quod in ipsius scripto quodam non probauit,

ostenderit: quem animum, & quam mirificam plane ciuitatem ipse Erasmus vehementer suspexit; quum scilicet pro admonitione, quam ipse censor Erasmus audacem potius, quam tempestiuam, habuit deinceps, gratias etiam agere haud dubitarit Pitchheimerus n). Non minus vero prompta impressos etiam libros commodandi voluntate fuisse saeculi eius eruditos, ex epistolis ipsorum satis cognoscere licet. Agricola, quamquam Plinium crebro in manibus habebat: Hegio tamen suo, quum commodatum Vellet, denegare eum non potuit. Et haec in commodandis libris facilitas est, quae magnae bonorum librorum inopiae, qua Germania tum labor bat, mederi potuit. Quanta de reliquo librorum praestantissimorum penuria atqu*caritas tum fuerit, aetatis eius monimenta satis no edocere possunt: id quod sine negotio quam plurimis testimoniis confirmare liceret, nisi res pro se ipsa loqueretur. Anno etiamnum cII II xii Nicol. Menbor Otthen-burensis monasterii Ρrior, ad Reuchlinum scripsit o), se mercatores longe lateque G.

ca Biblia inquirere iussisse, sed talia sibi haud

346쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 263

eontigisse. Plurimos libros , quos AEdus Manutius Venetiis impresserat, Reuch linum adferendos sibi curasse, ex ipsius Aldi epistolis, quae supersunt p) , intelligimus quarum unius initium hoc est q): Delectari te plurimum litteris re laboribus nostris, Capnia on mi suavis me, quantum i e delet der, non tacile scripserim, tum quia princiFibus placui se viris non infima laus est, tum etiam quia laus ista, quoniam a te laudato viro proficiscitur , facit, ut me esse aliquem putem.

Fia Deum O. M. oro, ut diu alter alterius

sudio delectari posssimus, in dies magis, quod non dubito futurum, F quamdiu prodesse hominibus possit vita nostra , Pterque viser mus. In ipsa hac epistola significauit Aldus, quid caussae fuerit, quamobrem Reuchlinus libros ex ossicina i psius emissos minoris a Germano bibliopola emere potuerit, quam Venetiis eosdem vendere se consueuisse, Audus adfirmauit. quod scilicet mercator Germanus quam plurimos simul libros minoris, quam singuli venditi sint ab Aldi societate, vi aliquid lucrari posset, Venetiis acceperit, nec tamen soluerit, quum ad tempus dati essent libri: gratis igitur hos fortasse accepisse se mercatorem putasse, credidit Aldus.

347쪽

264 DE LINGUAE LATINAE

Ipsa haec libros opis exscribendi ars litteras euehendas propagandasque, ut in cuncta Europa, sic in patria etiam nostra, cui debetur admirabilis ars , quam maxime subleuauit. inania commoda eadem ars humano generi attulerit, Aventinus breuiter quidem, at perquam dilucide elocutus est r : cuius verba quum non ad Germaniae modo laudes pertineant, sed ad Latinae etiam linguae fata,vtpote cuius usus artis istius beneficio magis magisque disseminatus est, spectent, si integra apponam, id non ab re fore, mihi persuadeo. quamuis non ignoro, Auentinum, quod ad artis inuentores attinet , erroris coargui et quod tamen de ipso artis elogio a me addueendo nihil plane derogat. no CID CCCC L),ai t Auentinus, magnum ac vere diuinum bene Arium Ioannes Faustuc Germanus generi humano contulit, nouam scribendi genus haud

dubie caelitus reuelatum, quod Chalcog phiam excusoriam , impressoriamque Pocare solent) inuenit. Consuluit Pater indulgentis in honesis litteris, auctoribus praeclaris, de quibuι actum fuisset, ita torpore langue scimus, adeo isticatuli sumuw, fugitantesque

laborum e tantum litterarum uno mense ab νno homine imprimitur, quantum Pno anno

a pluribus scriberetur. Iruod CampanM

. . Apruin

0 Annal. Boior. lib. VII, p. m. 667.

348쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 26s rutinus pontifex uno versu elegantissime

scripsit

Imprimit ille die, quantum non scribitur

Hinc indies magis ingenia vigent, studia i litterarum florescunt , copia librorum paruo aere suppetit, omnes ad capessendas praeclararartes tanta librorum commoditate alliciun

tura

Equidem de via, quam saeculum istud in Latina lingua sordibus purganda iniit, agere itidem pollicitus sum : sed eo breuior nunc, hac in re, quam in superioribus etiam passim attigi, esse posse mihi videor; quo uberior deinceps de reformata grammatica dicendi mihi erit copia. optimi igitur tantum Agricolae longiorem & salutarium maxime consiliorum plenissiimam epistolam heic laudabo ;&quum ubique obuia sit s), nihil ex ea excerptum dabo, praeter pauca oppido verba, quibus Barbiriano suo corruptam loquendi, institutionem, quam pueri in scholis acceperint, emendandi modum praescribit : Fac,

inquit, suspectum tibi sit, quicquid hactenuι didicisti, damnes omnia, atque abiicienda pu-R s teget

Q cl. Rechenbergius istam una cum Rol. Maresi Epistolis philologicis edidit pag.s69 seqq. inter formani . dorum studiorum scriptores Basilete & alibi con- . iunctim editos saepius antea recusam. in Lucubrationibus Agricolae reperitur pag. 193

349쪽

166 DE LINGUAE LATINAE

tes e nisi meliorum auctorum testimonio, velut decreto rursus in eorum mittaris pos

sessionem sse . postquam plura eadem de re praecepta dedit, addit denique: quicquid eris scripturus, des operam, ut quam purissime id,

recte tantum, Latineque inter initia eloquaris. ornate dicendi posterior erit cura, quod con

tingere certe, nisi sina oe integra sit oratio, non potest. Reuchlinum quoque studiose operam dediste, ut ciues sui grammatici pri

us exsisterent, quam elegantes euadere studerent, vidimus. nihil etenim tam portentosum iudicauit Erasmus, quam orationem, quae quum munda non sit, ornata tamen videri

velit; &quum sana non sit, formosa tamen videri gestiat. Et

Cὶ EquidemIoach. Camerarius verba ista non penitus probauit in oratione de Studio honarum litterarum Lipsue pronuntiata, a. I6 i, B, 6. ubi scripsit: Neque ego ausim incere, id quod Rudo*bus Agrieo-ιa pronuntiat, reiicienda esse omnia prioris saecule Audia ipsis Agricolae verbis repetitis, pergit: Ego velo ut penitus defugiendam prioris se Ii auctoritatem non censuerim, ita hoc nequaquam Nerear firmare, pleraque tum Uurpata vel corrigenda et ei prorus etiam mutania esse. Errarunt enim multis in rebus veriora tempora: quae veI usus

deinceps, vel doctrina, vel etiam vetustas ipsa -- mutauis. Sed tamen ἡ quum Agricola prudenter addiderit : nis meliorum au Horum testimonio 9 velut decreto rursus in eorum mittaris possessionem, Camerarium ficilius assentiri ei potuisse, arbitror, simplicis veritatis studiosissimo viro.

350쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 267

Et sic Latinae lingua in Germania suscitatae euectaeque non inmitimn solum, sed plus etiam, quam pueritiam , commonstrasse mihi videor, insequenti capite adolescentiam ac ipsam virilem eius aetatem persecuturus, quae in medium circiter saeculum XVI incidit. Circa hoc enim tempus linguae studium maxime in Germania floruit , ad vigorem quemdam perductum : posteaquam ineunte saeculo, & paullo ante, eiusdem linguae scientia ex Italia Alpes in Germaniam translata, incredibili, quemadmodum supra intelleximus, cum laetitia a compluribus eXcepta, magno ardore comprehensa, & singulari cultu erat adfecta sso: nec quisquam tum fuerat perfectae virtutis veraeque laudis studiosus, qui non ad usum aliquem, vel ad speciem, quicquid liceret, de Graeca Latinaque lingua adsumendum sibi putarit, & sero etiam in te dum in id laboris ac operae aliquid dubitarit impendere. satis ex superioribus, ut opinor, constat, eo cupidius quemque hoc fecisse, quo longius dignitate progressus, ad gloriam prudentiae, honorisque altitudinem maiorem

peruenerat. Tantum enim humaniora studia & honestatis,& iucunditatis, & fructus habere tum existimauerant Germani, ut, nisi qui omnis humanitatis expers fuerat, nemini

non as) Camerar. in cit. Orat. B. L 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION