De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

ao8 DE LINGUAE LATINAE

Hementis uae. Progenitorumque itaque

meorum vestigia secutus a teneris sui aiuntJunguiculis, studia Musasque colui e discendi

cupidus in Italiam, litterarum parentem, abGui. deinde ad hanc nosram Academiam δε- migraui, cuiuae moderatorem me communibus

suffragiis designastis, declarastis atque nuncupastis. Auamobrem bene sperare vobis licet, optimi patres G nasi nosri senatores: non. me alium parente meo praestabo, sed quantum mea interest, summa semper curabo diligentia, s apud fratres germanos id ipsum sedulo agam, vi hoc almum Omnasium, largis locupletetur donationibus , amplissimis doletur priuilegiis, omnigenis artium floreat doctoria uae, vosque condigna laborum, sudiorum ac eruditionis vestrae stipendia, palmam, praemia, ac gloriam consequamini. Ceterum te se iuuenum studia aemulantium coetus adhortamur, admonemus, a teque iure nostro re pro cio postulamus, principes imiteris, sudia colas, litteras amplectaris. Ita enim tibi diuitias , honorem, amicos, famam perpetuam ac immortalem comparabis, remque nobis facies gratissimam, re ob hoc, quum usus Pen rit, fauorem nostrum ac liberatitatem rei a senties atque experieris. Grauissimorum testimoniorum loco, &

Epistolam & Orationis partem, protuli quo i

392쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 3Os

facilius pateret, quo animo in Musas fuerint tum Germaniae Principes, Latinam linguam singulari amore prosecuti. Neque vero Boiariae iuuentus hisce optimi Ρrineipis sui admonitionibus imperatisque paruisse non Videtur : acerrimum saltem discendi prae se tulit ardorem. quandoquidem quatuor circiter annis post, quam orationem suam habuerat Dux Ernestus, Reuulinus in ipsa hac An-gilostadensi academia Arsophanis Plutum interpretans trecentos amplius discipulos numerauit b . Inhumana ac ingrata maxime

V 3 videri

b ipse Reuchlinus in epistola ad Pirckheimerum, quae XIII est epist. huius familiar. lib. seribit:

uuando me nunc anno iseo elementarium esserit δεσποινα τύχη Quotidie namque de Throno doctorum, frequenti auditorio publico praelegenaeus es a me in lingua Hebraica, mane, Rabi Mose Icimchi. 9 vesperi Plutus A istophanis. Hscipulis plus tr rentis: ct multo inquam plus. in ep. XVI ad eumdem Pirckheimerum scripta. sequentia leguntur Verba, quae eodem spectant: Hodie mecum ex commissone AtafrisC. Principis D. Miue mi Ducis Ba- uariae actum 9 peractum. Gulopoli 9 Graeca doceam 9 Hebraica. Annuum mihi eonsitutum es si- pendium ducendorum aureorum. Quumqua huius nosse calamitatis intemperies me bae adegit, ut saetempus oporteat extra patriam viuere, acceptaui conditionem, ne nihli agerem. Persuasus etiam a , Ducalibus Commissariis , ut fingularem Principis Ua me elementiam nonnihili facerem qui S me in bella captum seruauit, ct omnia mea bona cum totώ

393쪽

31o DE LINGUAE LATINAE

videri potuisset iuuentus, si tam illustri optimi Principis exemplo excitari se passa non esset. quem Erasmus cunctae Germaniae magnopere gratulatus est, & , ut ipsius quam plurimi similes reperti tum fuissent, qui ad eas res, quae semper egregiis heroibus dignae sunt habitae, adieeissent animum, optauit. qui se plurimum Ernesto Duci debere professus est, vel quod tam amanter errauerit in Erasmo, vel quod tam munifiee eum prouocarit, & ad illa incitarit, quae studiis omnibus

fuerant ambienda. Quoniam rerum series ad magni ERASMI mentionem denuo iniiciendam me adduxit; Alex. Hegii schoia, ex qua tantum Virum progressum audiuimus, denuo recordor e unde in superiorem Germaniam iterum deflexi.

Quod si Germania Hegii sui disciplinae nihil

praeter Erasini eruditionem deberet : debet autem ei, uti vidimus, praeter hanc quamplurimos eruditissimos, Optimeque meritos viros alios: in perpetuum tamen Hegius Opera, quam in solo Erasmo instituendo collocauit,

-- familia sub colore praeis bellicae eonfissata liberavit Mili summus Imperator. Ad Kalendas igitur proximas Deo adiuuante tingvat docere incipiam. Quod futurum festa fiat. Tu vale felieiter: ct me Principem Siciliae Dion um Corinibi puerula docentem spectato. Vtraque epistola scripta es an. I 2 . Ducem Wilhelmum Emesistatrem fuisse, constat.

394쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 3IIuit, Germaniam sibi devinxisset. Tantum

enim omnes Germaniae scholae huic ultro acinceptum referunt, ut unicum fere litterarum

inter Germanos venerentur eum in urato

rem. Immo Cutbertus Tonstallus Erasmum& GHil. Budaeum plus ad veterem eloquentiam multis antiquatam saeculis reuocandam, plus ad instauranias humaniores litteras contulisse, existimauit, quam omnes Perotti, Laurentii cratia , Hermolai, Potitiam, ceterique omnes, qui ante ipsos fuerint. Hos enim ambos Herculeo quodam Sc indefesso labore densissimas barbarorum acies, & Xerxis copiis maiores, magno adortos esse animo, easque fudisse, ac pene profligasse o. Caselius etiam Erasmi potissimum auspiatio & opera elegantiores litteras in Germania feliciter siue renatas, liue primum satas esse, praedicauit d): quum scholae passim tum apertae sint, diuino consilio, ubi pueri litteras & linguas didicerint. Cui tanti viri honori licet nemo facile pro amplissimis eius

meritis inuiderit: supra tamen commemoratia me viri sua gloria fraudandi non iunt: utpote quos Erasmo viam muniuisse, clare satis ex superioribus apparet ; & quorum memoria, ut subinde renovetur, Germanorum

o Erasini epist. as, lib. II. Q in orat. funebr. Andr. Mylio scripe. D.I. b.

395쪽

ara DE LINGUAE LATINAE

interesse, censeo: ne ea obsolescat, ik ne Germaniae iuuentuti domestica quasi desintvm- quarti exempla,quae in studiis recte tractandis simitari queat ; quibusve ob oculos versantibus ad industriam stimuletur exciteturque. Tempora Erasmi aetatem an ecedentia es Omnino, quae Germanorum meliora addiscendi auiditatem accenderint, Melanchthon rei veritate adductus, libentissime professus est; R. Agricolae, Alex. Hegii,WHerm. fuit in primis scriptis soloeca priorum temporum taxata, ου Germaniae iuuentutem ad remus loquendi diligentiam reuocatam esse , confirmans e . Quid, quod ipsum Erasmum triumuiris his tantumdem tribuisse, supra cognouimus : unde etiam , quantum laudis Reuchlino & Conr. Goclenio impertiuerit, Obscurum non est. Laudatissimis istis antecessoribus debebatur, quod Erasmi aetate, ut ipse fatetur f), multae ineptiae, Latinitati per barbara saecula inuectae, iam obsoleverant, bonis litteris sensim subolescentibus. I

credibili eorumdem ac ceterorum studio tan tum profectum erat, ut circa annum CID ID XX nusquam in Germaniae scholis audiretur am-

396쪽

IN GER M. FATIS CAP. v. si 3

tus, aut Mammaetractus, quos olim, ceu rarum thesaurum, aureis litteris descriptos habuerant monachorum bibliothecae M. AElexandri Doctrinale multo ante euanuisse etiam , probaui. Quamquam vero Erasmus

pro singulari sua modestia, laborem in restituendis litteris hac fiducia sibi susceptum esse, negauit, quod confisus sit, praeclarum aliquid 1 e docere posse, sed aliis maiora conaturis viam munire se voluisse, adfirmauit; quo minus offensi salebris ac lamis speciosa ac sublimia facilius inueherent g). Tanta tamen, ipsa inuidia id confitente, eius in litterarum studia exstitere merita,ut is, qui haec,& summi viri ingenii ubertatem, doctrinae

varietatem, dicendique vim non agnouerit,

indignus videatur Melch. Iunio M, qui litteras tractet ; & ut de praeclaris Erasmi in has

meritis tacendum mihi potius, quam multa proferenda arbitrer praesertim quum neminem fugiat, quantopere purioris Latina tinguae hostes exagitarite de qua re diligentissime elaborata eius monimenta abunde testantur. Quorum nonnulla tam profunda Latinitate conscripta visa sunt ineptis scholasticis, ut vererentur, ne legentes ista, in hare

397쪽

314 DE LINGUAE LATINAE

prolaberentur i . Nam quum sua e

iamnum aetate non paucos vociferatores superesse videret, qui, quod pueri male didicerant, non solum ipsi mordicus tenerent, verum etiam ab aliis exigerent, nec Vlla ratione

ab ineptiis suis abduci se paterentur : id quod eorum, qui ab eruditissimo Ceratinobarbaras exegerant ineptias, exemplo supra a me demonstratum est. in nugacissimis istorum nugis illudendis multum operae sumpsit Erasmus, quo apertius irrisos stultitiae aliquando puderet, & quo facilius iuuenes pamtim veterum exemplis animati, partim meliora edocti, irrisios una cum ambitione ipsorum contemnere constituerent h). Quam ambitionem vel tum aperte maxime prodebant homines, quum molestissime ferre se, ostenderent, Erasmum & reliquos Romani sermonis vindices, unum aliquem singulari numero salutare consueuisse: perpetuo idcirco vociferabantur : SP id tu me tuisses, missa famulos tuos; ego sum ae te s mis omnibus melior. Quod quum Reuchlinus aetate sua haud ignorasset, Conradum milis, ordinis praedicatorum monachum, litteris compellans l , orauit eum, ne aegre ferret,

quod

398쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 3Is

quod ad ipsum Latinum hominem Latino my- re per numerum singularem, nec, ut ipse,plurative vicissiim scripserit; deprecatusque simul est eius scribendi consuetudinem, ut scilicet posthac quam humanissime singulari se numero appellaret, quum aliquid ad se daret litterarum. Qua in re Reuchlini voluntati

obtemperauit Κollinus; ita tamen,vi,quum ad Reuchlinum rescriberet,singulariqu e eum compellaret numero , veniam quasi minus urbanae ac venustae loquendi consuetudini

petendam putarit, scribendo ; TVAS GTIBI morigerus litteras accepi. Enim uero ante Reuchlini tempora huiusmodi salutationibus ; Oro reuerendissimas paterniatates vestras, domine praestantissime, compellari se cupiebant homines in miris plane honorum titulis fingendis periti, impertiendisque istis liberalissitimi. qualibus nonnulli seipsos exornare veriti non sunt: quorum numero fuit Arnoldus Tunger , vir optimo Reuchlino infenssissimus: utpote qui profundissimum theologum, Laurentianaeque Bursa regentem primarium appellare se consueuerat. Martitutis Conr. Ρeutingero non iniuria arrogans, immo petulans maxime visus es

praesertim in theologo il : cuius virtutem humilitatis nomine a Christianis praedicari

399쪽

316 DE LINGUAE LATINAE

debere, censuiti At moris tum fuit, ut flu-diorum praemia a titultis metirentur, sic fere quaerentes: tauid est iste 8 si respondere licuit: Doctor es, Maiister es, Baccalaureus est: aliquid fuit. sin nullum illorum attigit titulorum, nihil fuit. Non enim qualis quisque esset, sed quo nomine vocaretur, quaerebant eius saeculi homines ; in casu nimirum atque pecuniis omnia inerant; virtuti proprium nihil erat: ita, ut nemo aut a morum integritate bonus, aut ab eruditione doctus tum iudicaretur, sed alter cucullo ostenderetur, alter titulo utcunque acquisito exprimeretur m . Tituli, quibus alios adficiebant, erant eiusmodi: Religionis lucerna semper fulgens e Vtriusque Testamenti gazophylacium t omnium virtutum heroicarum re non heroicarum speculum limpidissimum e cum quibus ut reliquae ineptissimarum epistolarum partes concordarent, salutem non minus ridicula ratione iis, ad quos litteras dabant , adscribere solebant: a quot habet co lum flesias, quot habet mare guttas, tot tibi mitto salutes : pro his pedum interdum in epistolis offerebant oscula. Longe absurdissimas etiam adiiciebant subscriptiones, quarum numero & haec est; humidimin dominationis Vir. Hulten. praefat. Nemini pretem. A. Φ, b.

400쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 3I7tionis suae discipulus s vilissimus ferritor.

Cuiusmodi priscis incognitas plane veneres, quibus Latinae linguae simplicitas ac natiuus lepor quam maXime corrumpebatur , tum natas. ait Erasmus n), quum, linguis profligatis bonisque auctoribus exactis, grammati

cae loco Michael Modista in ludis litterariis tradebatur. Qualium venerum lectione qui delectatur, ei Erasmi & Vbici mitent, mox nominandi, scripta, & Obscurorum in primis Virorum Epsoia grandes earum subministrabunt cumulos. De Erasmo tantum, decu-

. ius in bonas litteras meritis ingens conscribi posset volumen o), Ludou. Strebaei iudicium, priusquam progredior,addam: cui quin adsensuri sint nonnulli, vix dubito: Turrit

temporibus nostris vir in Attica tenuitate go

citique filo sermonis alter pene L as et qui

quum n) de conscrib. epist. p. 6o, seq. & Q.

Q Si plura de Erasmo cognoscere volueris, Praeter rationem, T. IV, p. 778 seqq. Declam Melanchth. insertam, & a Georg. Pfiugero una cum Reuchlini, Agricolae, atque Fri 1chlini vitis denuo editam; &praeter Erasmi vitam a M. Adamo collectam, euolue ea, quae ipsius Erasmi 1 pistolarum libris de vita eius sunt praemissa. confer etiam vel maxime Io. Clerici Bibliothecae selectae, Gallice conscriptae, T. IP/g. 38o, seqq V, I S. VI, 7. VIII, 229. XIl, I. vhi nouam operum Erasmi editionem recensens Clericus, plurima notatu admodum digna de audiora

. Profert.

SEARCH

MENU NAVIGATION