장음표시 사용
451쪽
tria nostra habebat scholarum moderatores, doctissimos fouebat grammaticos , interpretes, rhetores, atque oratores, elegantissimos
ostentabat poetas, grauisssimosque histori ι, facundissimos summis Principibus praebebat ministros, iureconsultos atque senatores e La
tinissimos etiam alebat medicos e neque bonarum artium litterarumque cupidissimi deerant theologi. Quae arroganter satis scripta quibusdam videbuntur : in primis exterorum nonnulli, si modo omnino erunt, qui Commentarios hos meos dignos diiudicauerint, quos inspiciant, nescio cuius, me talia scribentem coarguent fortasse audaciae.
Quod si instituti ratio permitteret, scriptis Gdem facere intermissurus non essem, cordatissimos idcirco exteros, alienae laudis minus invidos fautores, testes adducturus. .At
quum breuitati studendum, &summa ferme dumtaxat argumenti capita pertractanda de-ereuerim : vix praecipuos humanitatis asser tores, Latinitatisque vindices nominando adfirmationem istam meam probabilem reddere licebit, nedum accuratum ac plenum eorum indicem a me exspectare te iubeam, Lector. Prius vero quam unum& alterum secundum classes istas, ordinis caussa paullo ante arine constitutas, collaudem, siue nominem potius,
452쪽
IN GER M. FATIS CAP. U. 369. potius, IOACH. CAMERARIVM Pabere
gensem, Germanis carissimum & toties hactenus a me adductum nomen, summum Nori-bergensis scholae, Tubingensis deinceps academiae, atque Lipsiensis denique ornamentum , Melanchthoni adiungendum censeor quum alter alterum mirifico prosecutus sit amore. accedit, quod tanta exstiterint Camerarii in politiorem litteraturam merita, ut inter eruditissimos Germaniae grammaticos,
interpretes, rhetores, oratores atque poetas,
primum locum sibi possit vindicare : quippe
qui in utroque sermone, Latino & Graeco, tantum adsecutus erat cognitionis, ut & ve bis Ciceronis, quae volebat, Latine enuntiaret, & Graece melius, quam vi lus fere Italo
v Matth. Dresser. praefat. Rhetor. lib. III, p. ss3. qui
Camerarii mortem oratione, an. Is76 in academia
Erlardiana hab. deplorauit; lib. I orat. Dresser. P. 23sin Grauissim in Melanchthonis de Camerarii suo iudicium legitur Melanchthon. Cris p. - seqq. Scripta videlicet Camerarii propemodum ut Dureripicturas discernere consueuit Melanchthon: nam quemadmodum Durerianae picturae grandes splendidae omnes fuerint, sed posteriores minus rigidae, & quasi blandiores, ita, quum Camerarius XXXVIII circiter haberet annos, & copiam, splendorem, sonumque grandiorem amaret, futurum denique censuit Melanchthon, ut, fidibus nonnihil quasi remissis, oratio eius hilarior etiam etasteret;
453쪽
doctissimi summique utriusque gentis hom nes amplissimis adfecerunt laudibus ; Germanorum aetatis suae ingeniosissimum, re ling utriusque principem, totius denique Europae decus s ornamentum eum appellantes x). Neque vero Germania 'inquam ignorauit, quantum decoris sibi Camerarii eruditione obtigerit ; quum tam clarus exstiterit, ut vel solus doctrinae gloriam, qua inuidi patriam priuatam voluerunt, asserere valeat, qui magnus utique fuit, siue eius virtutem, vitae grauitatem, & consilii copiam, siue multiplicem bonam doctrinam spectaueris; bene de Iuventute Germaniae, bene de litteris in uniuersum ad posteritatem meritus : quantus vir fuerit, praeclara ipsius ingenii monimenta hodieque dilucide maxime nos edocere queunt y . In his quotiescunque occasio tulit,
hono- qualem in epistolis familiaribus fere usurpaverat: Postquam compositionem periodorum ad Ciceronis imaginem instituerat; cuiusmodi. ompositio antea in Camerarii stilo desiderabatur: etsi nec verba, nec phrasis Ciceronis deerant. tantum recentia eius studia praestabant superioribus.
ψ Cas . Seioppius de Arte Critica p. 7. & Huetius declaris interpretib. P. 277- n Io. Caselius in orat. funebri Andr. Mylio scripta. D. 3, b. in Proleg. in Thucyd. interpret. Camerarium virum nominat, ω virtute ιν litteris ita prae t stantissimum, ut prisceps doctissmorum Germanis rure appellari possi.
454쪽
honorificam maxime magistri sui, Georgii Helti, orchemii, fecit mentionem, velut boni, diligentis, doctique iuuenilis aetatis moderatoris, sic de se meriti, ut non minus gratiae ei, quam parentibus , cdebere se fassus sit et . quem Herm. Buschii responsione, si
pra a me prolata, motum, Ciceronis epipolarum ordinariam horae quotidie unius doctrinam in frequenti admodum schola sua instituisse, & se unam quotidie ex illis memoriae
mandare iussisse, scribit; quod quasi pensum
indies fere ad vesperam exigere consueuerit a). Nec minorem gratiam habuit Camerarius Petro Mosesiano, Treuiro, quem post
Richardi Croci, Britanni, ex Lipsiensi academia discessum magistrum nactus est, & quem ingenio ac eruditione doctrinae excelluisse passim praedicauit b . P.Mosellani huius, Buschii atque Caesarii, quibus Coloniae ope-
a) de vita Melanchthonis p. 236. Quantum debuerit , Huto , pluribus etiam verbis exposuit in vita Georgii Principis Anhaltini, p. m. ia. Utpote qui Lipsiae eodem usus fuerat praeceptore: & in binis epistolis, quas ad eumdem Principem de optimi sui Hesti morte scripsit, una cum Melanchthonis atque Lutheri epistolis quibus religiosissimum Principem Georgium, fidei issimi praeceptoris obitum lugen tem, consolatum luerunt, Camerarii Narrationi ai
tectas, p. so, seqq edit. Lips i696. a) in praefatione in Epistolas Ciceronis ad familiares. b vid. Narrat d. Vita Melanchth. P. 2I,
455쪽
ram dederat, discipuli, mentio iniicienda fuit, propterea quod humanitatis Romanique sermonis in Saxonia vindicibus strenuum admodum sese praebuit adiutorem, &quidem ante Melanchthonis in mittebe gensem Mademiam aduentum. Praeclarae eius eruditioni Iulius Psset plurimum asceptum retulit c , praematurum eius ingenium vehementer suspiciens ; cuius foetus adhuc admirari licet.
Quando supra scripsi, eruditissimos Melanchthonis aetatem habuisse scholarum moderatores e ingens talium ineundus esset numerus ; non, si omnes ac singulos, quis enim id possetὶ sed si dumtaxat praecipuos eommenarrare vellem. Horum itaque nonnullos, scriptis quam maxime claros, summorum Virorum verbis collaudare in animo est. Ρl res qui cognoscere cupit, es. Gotofr. Ludovici Scholarum Historiam consulat velim. quem virum honoris caussa nomino ; qui iuuentutis meae studia in Schleusingensi gymnasio,
cui bene multos iam annos magna cum laude praeest , per integrum triennium una cum christia .
Q in epistola ad Hetam, P. II Monimentor. Pietatis& Litterar. p. 3I, seq. Quantum debuerit Iulius huic suo magistro, oratione, qua illum laudauit, te . statum fecit, a Casesio in orat. funebr. Andr. Myli
456쪽
christiano Iunc ero , clarissimo viro, optime de bonis litteris, & Isenacensi nunc Lyceo, merente, tam egregia direxit fide, ut utrique eorum quam plurimum debeam, gratiam perpetuo habiturus : praesertim quum publicis singularis sui in me amoris ac beneu lentiae testimoniis semel atque iterum indoctis suis lucubrationibus condecorare me haud dubitarint. . Inter optimos aurea ista Latinae linguae in Germania aetate viventes ludorum magistros, Melanchthonis partim aequales, partim discipulos , scriptis etiamnum celeberrimos, primo loco ponendus videtur ΙΟ. RIVIVS Atthendoriensis, Wes halus, eodem, quo Camerarius, natus anno. Hic enim merito suo , si non omnium primus, inter primos tamen, censetur, qui, postquam in Saxoniae regionibus inculta loquendi ratio, Agricolae, Hegii atque Dringebergii discipulis, Buschio cum primis, meliora ubique Germanos docentibus, nonnihil sordere,& altera eruditam vetustatem sapiens elegantibus ingeniis placere paullatim inciperet, Saxones ad veterum imitationem adsuefecerint ): siquidem omni in id ferebatur cogitatione , ut singulorum verborum vim ac A a 3 pro-
Io. Caselius. in oratione funebr. Andr. Myliostr. C. a. a.& in epist. cit. ad Io. Reccium, ubi laud bilia multa de Riuio narrat Caselius.
457쪽
proprietatem doceret, compositorum elegantiam ου usum monstraret it σ ut in scriptis, quae proponebat, exempla s imitatio iliorum elucerent d . fuschium enim atque Tuliachium, incredibili inimicorum pertinacia impeditos, quantam quantam adhibuerint industriam, desperatam fere antea rem eo, quo maxime voluerint, inter Saxones perducere non potuisse, vidimus: qui tamen Riuio viam substruxisse recte putantur, a Melaniath ne atque Camerario egregio deinceps communitam. quamuis negari non potest, non
parum Latinae linguae sordium ex plerisque Miseniae scholis, quibus praefuit, expurgandum reperisse Riuium , &ei non leuia bonarum litterarum causia cum harum inimicis ineunda fuisse certaminar quorum summam subinde inscitiam carpendi caustas habere sibi videbattir iustissimas. Non autem peritis modo scholarum moderatoribus adnumerandus est Riuius, sed meritus quoque Est,
Ut grammaticorum, criticorum ac rhetorum
eruditissimorum classi addi queat: dum in bonis scriptoribus emendandis non sine laude
d) G. Fabricius in Narratione de Riuio longe elegan
tissima, digna idcirco, quae ah omnibus legatur. M. Adamus Philosophorum vitis eam maximam partem inseruit p. I 7, seqq. Rivianarum lucubratio
num indicem quaere in Hamelmanni lib. III de Vi ris in Westphalia illustr. Oper. P. IID
458쪽
de desudauit ; inimo talem in hac opera sese
praestitit, ut tum etiam, quum litterae summopere erant excultae, principibus criticis adscribi potuisse videatur e): siquidem eius in Terentium, ex quo praecipue Latinae linguae addiscendae auctor suis exstitit assiduus, atque in Salgustium castigationes ab Italis & Gallis in pretio habitas esse, scimus. Is ctiam est Riuius , qui Massicam & Henrichmanni
grammaticis libris breuiorem ac tironum captui accommodatiorem multo substituit; qui iuuentuti concinna rhetorices proposuit praecepta. in quibus artibus, Ut in omnibus reliquis disciplinis, Melanchthonis praesertini, industria Germaniae iuuentutis commodo magnopere deincep est consultum. In eo etiam singulari felicitate usus est Ri-uius,quod egregios in prouincia sua habuerit collegas, quos inter MATTHIAS MARCUsDABERCUSIVS, ad Mogapolitanos tandem euocatus, Vir pluribus verbis a magno Caselio passiim laudatus f utpote in quo Omnia, quae
e) Casp. Scioppius in Arte Critica, p. 7.
f in citata modo oratione funebr. Andr. Mylio seripta, & in Grammatica cui ad Grammatico Marsalos praefationem praemisit; loco ex Commentatilincula Dabereusii ad calcem libri subiecto: quo multa προ- Cabula recensentur : quorum usus fuit apud optimos scriptores etiamsi regulis aduersari videantur ut iis de linguae Latinae proprietate tuto&recte via
459쪽
ad rem scholasticam pertinent, eodem testante, fuerunt eximia, & qui in perquam doctis lucubrationibus, quibus Latinae linguae studium adiutum iuit , accuratissimum aetatis suae se praebuit grammaticum. ADAMUM SIBERUM porro in administranda re scholastica habuit Riuius adiutorem, atque IOBVM MAGDEBVRGVM, viros perdoctos, elegantissimisque scriptis claros maxime, & a plurimis collaudatos. Neque vero in Mise
nensi schola indignum habuit Decesserem
coligam antea carissimum, GEORG. FABRICIVM Chemnicensem, de cuius doctrina ac noua dicendi facilitate magnam sua etiamnum aetate famam fuisse, laudatum modo Caselium testem habemus T . cuius viri' testimonia eo libentius adfero, quo insigniorem eius nouimus fuisse eruditionem, dc quo maiorem in eo cognoscimus in iudicando
gra . intelligamus. Mustum laudis impertiuit etiam Caselius Dabereuso in cae. epist. ad Io. Reccium ἱ prae ter multa alia narrans, tum, quum Dabercusius Sue-rinensi scholae praefuerit, non solum pueros nobiles 3c fortunatos, & tenues e prouincia, sed ex longinquioribus etiam locis, & e Borussia, & e Polonia eo accurrita, nec inanes domum reuersos. Idem con firmauit in Laudatione Io. Albuti Ducis Megap. C. 4. ubi Dabercusium virum gnarum utriusque tinguae, solurtem interpretem veterum , indus tam formatorem ρο sili is morum pueritiae nominauit.
460쪽
grauitatem. Qua doctrina fuerit, quantumque & dicendo & scribendo valuerit Fabricius, ipsius eruditas & perpolitas lucubra
tiones loqui, iudicat Caselius g) : quas si
mul omnibus de caussis apud viros doctos in pretio esse, & locum suum inter melioris notae istius faeculi monimenta fac de tueri posse, ' censuit: neque dubitauit, quin recte dicendi facultatem in Italia potissimum sibi compa rauerit Fabricius. quo cum Wortheris fratribus, nobilissimis & magna deinceps eruditionis , & in litteratos beneficentiae laude Aa s con-
g) ibid. E. a. Di Fabriciani formam exponit, qua
commodiorem habuisse tum Saxoniam,negat,quum
pleraque ibi recte fuerint constituta Etenim pueros, inquit Caselius, in utraque lingua informari rectum es, itemque ad scriptores legen os 9 recte intestia gendos adisci, teneri Hutius in poetis, non solum,
quod versus haepent in memoria, sed etiam, quoae animi hac via ad reaae υitae rationem praeparantur, si eorum sit donus interpres: nec arceri ab hoc genere. se ingenia eo declinent: ad puram orationem non minus, quam ad elegantes mores a uefieri: in seriabenaeo exerceri pueros pro aetatis captu: Zoceri praecepta non multo plura, quam necessaria ad dicendum:
quae ad disserenaeum faciant, pauciora : ipsam facultatem ει usum relinqui philosophiae magiseris.
His omnibus parantur ingenia ad percipiendas uberiores Garinas, non deprauantur opinionibus. Et ad hanc tamquam egregii aedificii formam complures passim in Germania scholae tum constituebari