De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

398 DE LINGUAE LATINAE

Quum tot omnibus in rebus seste sint

mutationes, ex quo Romani terrarum orbi leges imponere desierunt, ut noua multa in

qualibet noua republi a accedere deinceps, . necesse

profuturam, sperauit sapientissimus senex Caselius; quum multa inde & suo & publico bono primariae

isti di1ciplinae initiatus,tamquam ex statua Polycleti addiscere posset. Ita enim de multifariae doctrinae homine egit ut de ipsius studiis multa passim sint adsper a. quae non potuit non cognoscere Caselius quum ab adolescentia in otianis aeribis saepenumero sit versatus: de quibus ipsis aedibus idem dici potuisse, censuit, quod de Musarum domici io proditum st: nam quemadmodum huius fores apertae fingebantur; ita Mylianas etiam aedes bonis. litteratis potissimum, apertas fuisse, scribit. quos optimum socerum non solum commendasse, sed pro re sua, quibus potuerit modis, adiuvisse, testatur. Vistilia porro profert, ubi eloquentiae cupidis dicendoque praestantium aemulis exponit, Unde visu tanta ad dicendum exsiterit facultas, quem Demosti nem & Ciceronem sic in manibus habuisse, adfirmat, ut neque alios despiceret, e quibus aliquid in usus suos deprompturum sese, confideret; & vi ab imeunte aetate in litteris versatus, & eleganter cruditus ad veterum lectionem sic se contulerit, ut nec novos & honos contemneret, & alicubi necessarios esse, lateretur: ab illis semina lectissimarum rerum& optimas sententias sumens, quibus Commentariorum suorum, quorum duo genera instituerat hortos consereret. De his Commentariis multa etiam

adnotauit Caselius. eloquentiae studiosis conducibilia valde & accommodata. Vbi denique de ingenii monimentis, quibus socer posteritatem donauit,

482쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 399

necesse fuerit: siue, quemadmodum magnus Erasmus eamdem rem exprimit: quum ita in duersum sint mutata, religio, imperium magistratus, respublica, leges, mores, studia,

i a hominum facies , ut praesens seculi flatus

cum eorum temporum, quibus Cicero Pixit, ac dixit, ratione parum congruere pideatur l . Haec, inquam, quum ita sint, peregrinis, quae vetustas ignorauit, in oratione uti non adeo

falsum putauit Caselius: qua sententia nihil plane de Latinae linguae dignitate derogauit grauis huius munditiei vindex li). cui nempe illi, qui contra eadem Latinius effari adfectent, longissime aberrare visi sunt, velut homines, qui negotiis tenebras lucem desiderantes inducant. Haec si1 quis secum reputarit, Medicis, Iureconsultis, atque Theologis, felici isto saeculo viventibus, tanto v Itio haud vertet, credo, si eos in monimentis sitis puritati non semper magnopere studuisse deprehende- verba facit, hunc Dionis ordis omi quatuor doe Regno siue Regis incio, libros diuinitus scripto

tanta diligentia in Latinum sermonem conuertisse, iudicat, ut non aliunde tranatati, sed Latine compositi videantur; quum sevientiam luculen e e. Presserit, proprie ac perspicue. honos etiam & exisquisitissimos versus Latinos, quos cum admirationct& voluptate legas, scripsisse negotiis reip. sempilr o cupatum virum, adiicit.

l) in Ciceroniano P, 296. li) in Epitaphio Io. Borcholdo scr. D. a. d

483쪽

henderit 3 vocabulis, quae Augusti, eiusque I& II saeculi successorum, aetas ignorauit,vsurpatis. Habuit nihilominus Germania alti riim disciplinarum doctores, qui dilueide pleraque, ac pura, quousque materia ferre id videbatur, exposuerunt oratione. Si inter aeui istius Medicor exstitit, qui cu-

HEIM, Vratisiauienses, certe fuit, trium Imperatorum magnae doctrinae multique usus medicus, & spectatissimus simul eorumdem consiliarius : cuius virtutum praeconiis iaculi istius monimenta sunt refertissima. siquidem vir fuit , cui nihil antiquius erat, quam praeclare de litteris, harumque cultoribus mereri: cuius, Io. Sturmio testante, de studiorum genere, quod puritatem & orna. tum orationis sequitur, iudicium certum fuit atque sincerum , &qui ipse diligenter omnia scripsit, belle, atque erudite, Quanti Camerarius eum fecerit, aperte declarauit, ubi ingeniosum, doctum atque eruditum iuue- nem iam cum fuisse, commemorauit n , priusquam in Italiam profectius Medicinae arti perdiscendae operam dederit 3 id postea com

484쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 4oI

secutus, ut a praestantibus ea facultate viris &artis praecipuis profestaribus non modo fauorem & caritatem, sed admirationem quoque ac laudem sit adeptus ; eximia dignitate auctus deinceps & amplificatus. Qui net , iis quidem Latina lingua caussa velle vinquam desiit: sed adfecta etiam aetate magnam elegantiorum litterarum curam sustinere perseuerauit; luculenta admodum ad filium D. Baptistam praefatione ostendens, se linguae eius euehendae ornandaeque fuisse adhuc tum

quam cupidissimum o . Vel ex hac ipsa praefatione saeculi istius genium & singularem in Romanam linguam fauorem patefieri, arbitror: quemadmodum scilicet eruditi iuuentutem ad verae laudis & purae orationis a que vitae studium excitare elaborarint. Crato sane filium suum praefatione ista excitatum quam maxime Volebat; viis se non modo e numero corrupte & peruerse viventium, verum etiam scribentium eximeret, ita desiderabat, ut nihil magis ex animo se exoptasse, i testificaretur. Cratoni & alios ex eodem saeculo medicos Latinae linguae amantissimos addere possem. Quis enim nescit, praeter Stromerum Aurbachium D, & Ioach. Vadia. C c num

o) Hub. Susianaei Connubio Adverbior. praef Is idem Stromerus est, cuius suasu metimus sestiis uissimum Dialogum suum Auia. aliquoties impres

485쪽

Ma DE LINGUAE LATINAE

num, superiori capite laudatos, complures felicissimo isto saeculi in Germania medicos multiplici doctrina, eloquentia, eleganti rumque litterarum studio inclaruisle. in quorum numerum adscribendi sunt, Gisb. Longo lius, Georg. Murcius, Dd. Wisiichius , Ian. Comarius, fac. Milichius, Casp. Peuce ροι, Γ Eg. Laetius, & inter celeberrimos poetas iam nominati Eur. Cordus , atque Petri Lotichius e nec non eruditissimi Belgae, Iac. Eordietus, & omnium facile princeps,

. .. Hadri

sum, conscripsiti iocosa ac Iepida valde dedicatione ipsi nuncupatum : qua simul Alberti, Cardinalis atque Archiepiscopi, cuius medicus fuit Stromerus,& cuius patrocinio Musas, tamquam nouam colo niam in Germaniam deductam, fortiter defensas, esse, in superioribus declaraui, laudes celebrat, e trema dedicatione scribens: non magnopere nostri αossatus piget, sub illo sculcet, omnium, quos haec natio habet principes, benignissimo humanissimo G Auerto, qui quum maximo virtutum omnium tene rursurio, rangularis probitati amicus sis, in Amis tamen bonarum titterarum sudia . eorumque aufertores, reuerenter suspicit, ac liberaliter fovet. uuis eiam nunc recte per Germaniam eruditus es. quem ilis non norit ' aut a quo taliumquam satatatus es, quem non largo muni scentie suae imbre eo sperseris' Atque ut sollicitus nuper fuit, ne quid se inrignum pateretur bonus Capnion ' ut cupide litteris ad sie vocavit Er fimum, cuius etiam nomini bonorificam semper praefationem solet adiungere ' Ma nisis crebro percontatur . ex docte doctis , qui

f'i quo faciat, qui Pariatur.

486쪽

IN GERM FATIS CAP. V. 4o3

mis. ωius ). IO..LANGIVM tanturn, doctrina usuque praestantissimum quatuor Electorum Palatinorum Archiatru adducam, Cratonis popularem, at triginta amplius annis maiorem. Equidem non eo solum nomine Langit mentionem faciendam puta ui, quod Romani sermonis amans exstiterit, sed etiam quod magnus camerarius eo Vsus sit praeceptore e ut videlicet stimul appareret, sub quibus magistris tantus Germaniae ciuis

adoleverit. . . . .

Neque in Iureconsultis Latine perdoctis, &de bonarum litterarum studiis praeclare meritis, recensendis multus ero : qualium ingentem omnino numerum adducere pos-1em. Cui enim praeter Huraenos, Mutianos, Areueimeros, Potingeros, supra a me commemoratos, Sebastiani Brand, Iacobi Murmii, Ioannis & Hieronymi Baumgarinerorum, Dan. Mibari , Conr. Heresbachii, Thom.

IVod ii, & aliorum nomina obscura sunt λ vtpote quorum amplissima in humanitatis studia ac litteratos exstiterunt merita, mirifice ab Erasmo , Melanchthone , Camerario, Sturmio, posteritati commentata Cc et &

du singulis vid. M. Adamus in vitis Germanori Medicor. cons Thom. Bartholmi de Medicis Poetis dissertatio, Ham. 1669, 3. mres acti Emisius virum omni litterarum e n re absisIum nominauit, quo nihil excellenti

487쪽

ή- DE LINGUAE LATINAE

& quorum monimenta satis declarabant, quantum prae illis saperent, a quibus Atini iactabIntur superiore tempore, Baiah Rar tholi, Iasones, Accursi, speculatores, ac id genus doctorculi: in quos inuehendi caussas Ηuttenus habuisse putatur plurimas grauissi

masque 3 ubi homines, qui tot annos, tot

perlectis voluminibus, quid iuris, inuenire haud potuerint, qui tractabile alioquin

studium omni caligine inuoluerint, ac m-meriis plane tenebris obscurius reddiderint, doctrinae opinionem persuadere sibi potuisse, negauit, eXclamans : O mores, o stadia, ore oris huius capita, quin istas abstergimin

nebulas P re aliquando verum intuemur p Z

suerit, sue utriusque linguae peritia spectata sit, siue felicitas ingenii, siue morum comitas. p) Praefat. Nemini praem. A. q. a. ubi clarum insignis Bartholisarum inscitiae exemplum profert Hulte-nus : Ex his, seribit, quemdam noui, insignem a numquod mihi videtur, quod ipsi iureconsultum, qui aliquando simul audientibus nobis Papiae illud iuris eois lumen Iasenem, quum is praelegeret, ac multis citatis auctoribus subiiceret, ἐν Alexander de Imola ac sequaces conuersus a proximum quae uit, quis Age esset sequaces. Putabat enim ex gussiatoribus uni sequaces nomen esse. Ad Mem dis, pergit Hultenus qualis qualis es, nuper ex Italia re sit libris ae γυῖLbu plenui se infructus, ει inter doctores numeratur, AEc me, qui melius capio Iasonem, post tergum re Iinquit.

488쪽

IN GER M. FATIS. CAP. V. 48

Abstergere demum nebulas, & verum intueri coeperunt in Germania laudatissimi isti ciues, iuris peritissimi. In horum numero referendus in primis est VLRICVS ZASIVS quem Erasmus ita suspexit, ut nihil in Germania vidisse se, adfirmarit, quod aeque sit

admiratus, atque Zasii ingenium. cuiUs orationem sic ex tempore bonis verbis bovisque

sententiis, nec id sine lepore , scatentem adeo collaudauit , ut parem in Italo quoquam animaduertisse se, negauerit q). Quanta theologorum , quorum omnium instar est ipse PHIL. MELANCHTHON; perpetuo talis Una cum beato MART. L THERO nostro futurus, in bonarum litterarum & Latini sermonis studio in Germania magis excitando exstiterint merita, pluribus persequi nihil attinet. Plures, quorum si

non aeque magna, non contemnenda tamen

hac in re fuerunt merita, theologos si nominare constituissem, Iusti Ionae etiam mentio facienda esset ; qui tantum natura valuit, Vt Melanchthon nullius ingenium ad eloquentiam aptius cognouerit;tanta in oratione eius Vbertas erat, tantusque splendor, magna de ctrinae copia naturae felicitatem instruente H: C e 3 men

q) in epistola ad Pircvheimerum, lib. misc. ep. sq. Vbi memorabilia de Zo o leguntur. 0 praefat. in Syntaxin: T. II Declam. p. zy.

489쪽

ιos DE LINGUAE LATINAE .

mentio porro facienda esset Vrb. Regii, stipra, occasione ita ferente, iam laudati, Georg.Ssa latini, Casp. Crucieri, & D. Sugenhagii, cui R. Agricolae, Hegii atque Herm. Buschii scripta, quae superiorum temporum soloeca cor rigentia Germaniae iuuentutem ad rectius loquendi diligentiam reuocabant, stimulos addidisse, legimus: & multorum aliorum piOrum maxime, meliorumque litterarum, non

ita pridem renascentium, & fouendarum in posterum, caussa cupientium theologorum rqui scilicet summi Melanchthonis & optimi Lutheri exemplo id faciebant : ex quorum schola prodiit etiam Dau. Chytraeus, magnus sane theologus, optime de bonis litteris vindicandis vergente saeculo promeritus ; cuius

nomen ea re magnum per Germaniam exstitit. Sed ut plures disciplinis scientiisque eruditos homines, Latinarum litterarum cupidos, nominem, instituti ratio non fert. Enimuero satis hactenus comprobasse, atque exemplis testimoniisque confirmasse mihi videor, Melanchthonis aeuum aureum Latini se monis ac omnis in Germania feliciter demun

asserta humanitatis fuisse saeculum. Litterae scilicet, quae summorum Principum gratia exeunta sareulo XV in patria nostra diuino

auspicio fundata, amplissimisque propositis

490쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. MI

praemiis excitatae erant, singulari cultorum concordia ac indefesta studio opus urgente; eae ineunte ac procedente saeculo XVI ad summum prope sunt euectae. Firmissimis testimoniis comprobare possem, tantum ab esse, ut Principum in litteras fauorem medio XVI saeculo imminutum conquesti sint ea frum antistites, ut mirifice adauctum eum praedicarint. Pi1, Felicis Maximiliam vestigia,ut in reliquis excellentibus regiisque plane virtutibus, ita in summo quoque erga Optimas litteras exornandas amore secuti erant Augustissimi eius Nepotes Carolus V & Feris dinandus L quorum hunc veterum historias,& praeclara poemata libenter legisse, publicis sepe occupationibus aliquam temporis partem, quae in lectionem collocaretur, suffura- tuam, & tam laudabilem, tamque gloriosam liberorum disciplinam domi suae instituisse, celebrarunt istorum temporum eruditi s):

ut summa litterarum atque prudentiae Orn menta ex tribus eius Filiis eluxerint: inter

quos Caesarem Maximilianum II ita litteristinctum & instructum praedicarunt, ut loqui cum Jitteratis potuerit, & de ipsis ac eorum

s) Melanchthon in praefatione ad Regem Ferdinanis dum in Danielem Proph. T. II Declamat. &I6. Sturmius in praefat. in Steph. Doleti Phrases &

Formulas L. L.

SEARCH

MENU NAVIGATION