De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

388 DE LINGUAE LATINAE

aetatis suae poeta eximia multa idem Camera rius scribit, inter alia adfirmans sD, se puerum, poeticam egregiam rem esse, suspicaritum coepisse , quum animus suus eruditis Cordi sermonibus captus esset: huiusmodi enim homines Poetas nominari, tum audiuerat. MICYLLVM, Argentoratensem, Camerarius rectorum liberaliumque studiorum cultorem vocat atque antistitem 0: quo neminem Prosodiam Latine eruditius aut diligentius tum scripsisse , Melanchthon censuit t0. in praestantiorum Germaniae poe- tarum, optimorumque scholarum praefectorum numero ab aliis relatus est Micyllus, cuius docta atque perspicua carmina eo magis elaborata videantur, quod illaborata ferme appareant cu): & qui in Franco ordana schola magna celebrique fama iuuentutem optimis tum moribus tum litteris Latinis pariter

ac Graecis informarit Q. SABINVS, Bran-denburgicus, Melanchthonis gener fuit ; qui

quum sD in eadem Narratione B. 3, h. edit. Norib. an. Isnaquae ipsas Hessi Epistolas subiunctas habet i & in Vita Melanchthonis P. 2I . 0 in ead. Melanchth. vita p. 367. 00 in praefatione, qua Micylli metricam ornauit, TII

Declamat. P. ΣΙΑ,

Q Borrictius dissert. de Poetis 3 162. H Io. Huius in Petri Lotichii Secundi vita, P. 18,

472쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 389

quum adhuc puer singulari discendi flagrauerat ardore, & diuinus quidam impetus manifesto in eo apparuerat, ad sapientiae virtutisque praestantiam sese efferens, vir euasit, in quo singularem omnes suspiciebant virtutem, doctrinam rerumque experientiam; VM riae denique & singulares ingenii dotes M'; quae effecerunt, ut pauci Germanorum poetarum anteponendi ei videantur : dum ei sollicita maxime ac circumspecta dictio fuit, quae tamen non minus natiua facilisve apparet y . STIGELIVS, Gothanus, tamquam germana soboles laudem ac nomen, quod

Hessum ingenio, industria, ac studio sibi peperisse, cognouimus, legitimam quasi hereditatem ab illo relictam adiisse, censetur o, qui liberali cognitione & virtute, sapientia ac carminum facultate non facile alteri vili suae aetatis cedens a , poetici huius genii fia

x Camerarius in vita Melanchthonis p. 2 9 seq.&336. ubi multa memoratu digna cognoscuntur de Sabino. H Borrichius cit. dissert. a6s. o Camerarius de Eob. Hesso Narrat. D. I. h. quam huius Epistolis subiectam modo memoraui. - a Camerar. de Vita Melanchth ' p. 166. Etsi Italia suauia & venusta ingenia Melanchthonis aetate genuisse visa est i hic tamen, vere ab se adfirmari posese, credidit nondum post oui dii aetatem cuiusquam in Italia venam Stigetiana dulciorem tum exstitisse elegantioremquo, in Germania autem Micyllum &

473쪽

DO DE LINGUAE LATINAB

ducia omnis posteritatis memoriam recte

sperare potuerit b). Id quod LOTICHIVs

Solitariensis non sperare, sed confidere potuit : utpote qui unus instar omnium Ge manicae gentis gloriam, quae ad poeseos lamdem pertinet, tueri potest: siquidem poetico studio toto vitae suae tempore totus deditus fuit, eique sic adhaesit, ut, quicquid extra carmen & versum agebat, quasi aliud agens ageret, & poeta natus non factus videretur c). Quo neminem umquam non solum e Germanis, verum etiam ex peregrinis fel cius Nasonis suauitatem σ elegantiam e pressisse , vel exteri fateri necesse habuerunt d): ita, ut compluribus mirum non mne iniuria visum sit, quid fuerit, cur Iul. Caesar Scaliger de Boetis agens nullam plane Lotichii fecerit mentionem e .

locum libenter concessisse, censuit: quum nussa alia cuiusquam carmina exstarent, in quibus tanta luce, & tanto nitore ecclesiae dogmata intertexta erant, quando in Stigesiano carmine. Cris. Melanchth. p. 477

M Borrichius c. i. g ID. Q D. Hagius in vita Lotichii eleganter atque verbose

conscripta, huius operibus, edit. Uoegelin. an. ls8s adiecta, separatimque postea excusa.

M vid. ampliss. n. Friae amerus in Vindiciis Nominis Germanici p. 3I edit. esten. H Qui commemoratorum a me poetarum vitas, & d.

474쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 392

Eadem porro Melanchthonis aetas histo, cum vidit, qui eo iudicio, ea fide, ea diligentia, ea etiam dictionis castimynia Commentarios suos exarauit, ut illum plerosque Graecorum Latinorumque superasse fatendum sit, nisii extera laudare Vulgi more velimus po- .

tius, quam domestica. Io. SLEIDANUM his verbis, quae Herm. Conringit sunt Dquilibet per se facile coniecerit. Id etiam

Melanchthonis aeuo felicitatis contigerat, ut IO. AVENTINVM multarum litterarum virum, & egregium, quemadmodum ex superioribus patet, grammaticum admirari ei licuerit. qui tam excellentem se insuper pre

stitit thistoricum, ut quibusdam sobu esse vi-

excellentissima eorum doctrina iudicia perdiscere voluerit, praeter Camerarii de Eobano & Hagii da Lotichio Narrationem, atque Ol. Borrichii de Poe

tis dissertationes, saepius citatas, euoluat omnes a ctores paullo ante a me, quum de interpretibus ege

ram, allegatos, M. Mamum intelligo, Clarminaeum Bucholeterum, ille, T. IV, P. 3 d. Iugemens. Elo gcs des Hommes Sqau. tirea de l' histoire de Me. de, Thou avec des Additions par rar. Disser. Morbos Polyh. Litter. lib. VII, c. a. & reliquos. quibus Esdat D. Petri Lotichii Bibliothecae Poeticae Part. III in qua celebriores Germaniae & Belgii Poetae recensentur ; vitis eorumdem velut in compendio addistis : & insgnem Mich. Mandri in Erotemata Gr. L praefationem p. 2o7, seqq. i)Praefat. I Cornel. Tacito de Morib. Germ. Praem.

475쪽

3ρα DE LINGUAE LATINAE

deatur, quo Germania historia potuerit gloriari. Diem suum is obiit, quum Steidanus praeclara sua sensim iam inclarescebat erudi

tione.

Quando vero etiam temporum istorum felicitatem facundissimos & Latinae linguae ad inuidiam usque gnaros miniseros Germaniae nostrae Principibus praebuisse, adseuerauir adfirmationem hanc multis exemplis comprobare omnino possem: ex quibus unum& alterum solummodo, breuitatis caussa, cui magnopere ubique studeo , adferam. Priamum eorum , Ut Gregor. Pontanum tace

am D, singularis CHRISTOPH. CARO

LOVICII, ex nobilitate Misenica equestris ordinis praecipui, virtus praebet, eruditio ac praeclara in rempubl. & litteras merita: quibus in Georgii & Henrici Saxoniae ducum aulis plurimum valuit; & in Mauritia atque Augusti Electorum gratiam deinceps sese insinuauit. Qui singuli Principes opera elui in maximis negotiis grauissimisque ad Imperatores Reges ac Principes legationibus summo cum fructu magnaque nominis ipsius

gloriacis Iuris V. Doctorem & Io. Frideriei Electoris Sax.

Cancellarium: cuius vitae cursum in eloquentia ad illustrandam eloriam filii Dei. ad ecclesiam & ρο- triae pacem collatum esse, Vitus Vinshemius in Oratione de Pontano T. V. Declamat. Melanchthost P. et Praedicauit.

476쪽

gloria usi sunt: quam eruditissimi eius aeui viri praeconiis, quibus certatim eum eXOrna tum luerunt, non parum amplificarunt. Grasmus, cuius institutioni iuuenis sese tradiderat Carolovicius, inter alias laudes, quas eii cumulatissime impertiuit. & hanc protulit, eum Latini sermonis tam exrisse peritum fu-iust, ut se ipsum non puduerit, illi palmam cedere sg) . Metauchthon, quem consiliis

suis plurimum subinde adiuuit, testatus est, multum iudicii ad Ciceronis eloquentiam φflvendam attulisse Carolovicium. Camerarius passim quoque eius meminit h , velut a pueris optimis disciplinis ac artibus praeclare instituti atque egregie exculti, & in Reipubl. maximis grauissimisqiae negotiis cum summa laude versati equitis: cuius in retinendo urgendoque bonarum litterarum ac humanitatis studio ineredibilis exstiterit cura praecipue in Melanchthone summo studii eius antistite protegendo. Quis vero est, quem fu

dentissimum atque eloquentissimum virum, insignem suam ac perutilem operam eidem Electori Augusto complures annos com

f ep.ri lib. XlX. in Ciceron. p. 37s scribit Erasmus rorisopboris Carlebitzius , imaginibus maiorum ornatissimus, sed litteris ae moribus compositissimis

ornatior.

477쪽

394 DE LINGUAE LATINAE

classe. qui licet non Germanus, sed Heduus, siue Burgundus, natione fuerit, Melanchthonis tamen communis Germanorum Praeceptoris consuetudini, qua duodecim circiter annos usus est, plurimum debuit ; cuius initia una cum laude, insolitis plane Languetidotibus debita, verbosiore narratione prosecutus est Camerarius, negans i , se ullum alterum audiuisse, qui tam prudenter, certo plane

i Melanchthonis eognoscendi cupiditatem Langum

tum ex Italia Wittebergam perduxisse, commemorat Camerarius ibidem in Vita Melanchth. p. 3 I). Nam Melanchthonis & ipsus huius Camerarii famatam celebris erat , Vt aetatis eius eruditi scribant.

quam plurimos nobiles ac doctos homines fama ista excitos ex Italia, Gallia, Hispania, Pannonia, ab ublimo usque septemtrione, immo ex ipsa Graecia ac

tota Europa certatim in Saxonite oras aduolauisse, ad raram tantorum virorum doctrinam cognoscendam;

haud secus, ac Romana olim iuuentus Athenas ad Cratippum, vel Plato in ultimam Italiam ad Phil sophos Pythagoreos audiendos. vid. Ioan. Hagi in vita P. Lotichii p. 442. Quid, quod tantam exstitisse Melanchthonis auctoritatem ac celebritatem, Caselius in Secund. Luhiad. B. 7 adfirmat, Ut ne- niti fere absque hoc magistro litteris operam felici- nauare se posse, crederet. qui quanto Langue- 9um hune suum complexus sit amore, opistolae, quas ad eum dedit, declarant, Langueto, caris mo fratri, inscriptae. Si quis plura de excellentissimo hoc homine cognoscendi cupidus fuerit, vitam eius legat Mario auctore elegantissime descriptam, & an. Joa. a cl. Io. Petr. Ludovico in Ia. editam : . cui Iucu-

478쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 39 'plane ac dilucide diserteque exposuerit,quicquid narrare instituerit. Quo gmpliores

Langueto tribui isto nomine videmus laudes: eo maiores omnis posteritas illis debebit gratias, qui ipsius ad Augustum Saxoniae Electorem, ad Camerarios, & ad Phil. Sydnaeum epistolas diuersis temporibus iuris fecerunt publici. Insignis etiam eloquentiae laude

uissimum eiusdem Augusti consiliarium, ne ipse quidem liuor priuauerit: cuius elegans ac limatum dicendi genus in epistolis & reliquis, quae reliquit, ingenii monimentis admiramur λ . Vt tribus prudentissimis eloquen- lentam huius adiungat praefationem, quam Langueti secreris ad Augustum El. Epistolis praemisit. λ) Honorificam admodum Peiferi mentionem fecit

Fri Taubmannus in epistola Dissertat. de Latina lingua praef. p. 6. ubi in utraque oratione, libera pariter & adstricta, exercitatum eum fuisse, scripsit. Quanto studio Peiferus puriorem Latinitatem pr pagatam voluerit, eleganti sua ad Matth. Dresserumine Latinitatis Magiseris Commentatione ostendit, senili sapientiatis elaquentia, ut Dresserus vere eam appellat, plena: cui conscribendae ut tempus assiduis occupationibus ereptum tribueret, prop0nsor iuuentuti consulendi voluntas effecerat : quam grauissimis prolatis argumentis bortatus est, ut animum ad optimorum auctorum aemulationem

Mansscuret, vias indicando scribendoque a Latinis ipsis tritas indagans. Addidit Commentationem hanc Dresserus binis suis orationibus: quarum una

479쪽

3 6 DE LINGUAE LATINAE

quentissimisque his Senatoribus addatur,meruisse omnino videtur ANDREAS MYLIVS, Misenensis, sereniss. Ducum Megapolitanorum Consiliarius ; qui postquam Dabercusio magistro litterarum tirocinia absoluerat, &in eloquentia Georg. Fabricii consilio magnopere erat adiutus, in Lipsiensi academia Camerarium sibi deletit, quem sic audiret, ut consilio eius maxime uteretur, & V

stigiis eius simul insisteret. Quanto studio diligentiaque id fecerit Mylius, satis decla

rauit, quum summus princeps D. Albertus Opera

de fibris, quos legere, 9 de orationis genere, quod imitari furiosos Aecet ; altera de modo patrandi friuultatem sermonis elegantis, & eoenoscendi historim

agit; Lips. an. IS96, 8, emissis, an. I6o6 deinceps ibidem, una cum reliquis Dresseri orationibus, &ipsa Peiseri Commentatione, in unum volumen collectis. Eiusdem commentationis citandae infra etiam erit mihi occasio, ubi de diminuto apud Ge manos linguae latinae excolendae studio sermo a me instituetur. Pefri mentio hoc capite facienda videbatur, propterea quod eius juventus auream Latini sermonis in Germania aetatem attigit, & quod una cum laudatissimo Langueto serenissimi Augusti, qui ea&m hac felici aetate, extrema licet, ad remp: ac cessit , uno eodemque tempore fuit a consiliis. Quodsi exeellentissimi viri praeclara in Saxoniam metrita inspicere volueris; vitae currieulum, quod

eius Lia a siue Originum Lipsiens Iuris IV. an.

689 8, curante cel. Ad. Rechmberg. editis, praefi-- ' xum est, te ea edocebit.

480쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 397

pera eius uteretur: cui scilicet, quae cum fructu legi possent, dispicere, ac nodos dissoluere iussus erat. cui prouinciae tam praeclare praefuit, ut, quum &prudentiae & eloquentiae

studia usu vitae multaque negotiorum tracta tione in eo sensim maturuerant, Dux eumBratoris loco ubique secum duceret, nec a latere dimitteret suo, siue quid consulendum fuerat, siue dicendum. Singulari praeterea industria ac fide sua effecerat, ut Ρrinceps plerasque legationes, praecipuas saltem ac longinquas , quibus Latine orandum erat, ei mandaret: quales creberrimas ad Imperatores, Reges, Principes, Imperiorumque & regnorum Proceres, tanta cum laude obiit, ut eius in dicendo facilitas, puritas, perspicuitas, atque copia quum ceteris cultissimis nationibus, tum potissimum Polonis, admirationi esset; & ut Caselius primas ei in eloquentia tribueret, praesertim quum neminem

nouerat, qui se illi parem professus sit, plures vero, qui ei ultro cesserint n. Quum

I in oratione funebri ipsi μlio saeculi XVII initio' scripta, at an. XI demum emissa. Fuit nimirum Caselius Mylii gener, cuius filiam Gertrurim uxorem duxerat; decimo a nuptist anno defunctam, quum nondum XXX annum excesserat. Lucubra tionem vero hanc suam, neque temere ab se cogit tam neque subito litteris consignatam , politicae ' cultoribus, aditum ad re . di regias molientibus

SEARCH

MENU NAVIGATION