De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

378 'DE LINGUAE LATINAE

conspicuis hominibus, abierat ephoris. Vsi latum enim adhuc erat, id quod dudum a Germanis institutum fuisse, cognouimus, ut Germaniae adolescentes, qui doctrinae studia colebant, Alpes transirent, auditum doctos homines, & visum Italiam. Istuc autem tendentium paucissimos semper eloquentiae &sapientiae studia colenda sibi putasse, scribit

Caselius, vel quod exemplo potius, quam ratione consilia ut plurimum dirigere consueuerimus, Vel quod non appareat statim horum utilitas. Eloquentiae vero ac sapientiae studia in Italia recte colentium Germanorum

numero Fabricium;& quidem in primis, ad scripsit Caselius . ingenii certe opibus onustus inde in Germaniam rediit, & suos ad lectionem, meditationem, & scriptionem diligenter tum hortatus est ; nec inueXit eo consuetudinem, quae loquaces rsan aliquos, eloquentem fecerit neminem. Praesarius autem testimonium impertiri Fabricio non

potuisse, arbitror, illo, per quod Scioppius ipsum maximi Camerarii vestigiis institisse ,

confirmauit i): quo maius decus Germaniam non habuisse. paullo ante clarissimorum virorum de ipse iudiciis ostendi. Vel paucissimorum horum ex ingenti numero clarissimorum magistrorum instituta

ci de Arte Critica p. 7.

462쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 37

hactenus a me commemoratio de summo litterarum in Misenia flore re maximo Romani sermonis cultu satis mea quidem 1ententia testari potest. de cuius regionis felicitate, qua prae aliis Germaniae prouinciis hac in re via videtur, neminem legisse poenitebit eruditani Dissertationem de Graecarum s Latinarum litterarum in Misenia Instauratoribus, & eam, quae de D. Rhagio Asicampiano agit E). Nec vero reliquae Germaniae prouinciae nullos tum, medio, puto, XVI iaculo, eruditos habuerunt ludorum moderatores. Quos si laudare etiam instituerem, magnus sane ape- .riretur mihi de iis scribendi campus. Tantum ex innumerabili fere eorum numero no

minabo. VALENTINUM FRIDLANDUM

TROCEDORFFIVM, optimum Meianchthonis, posteaquam publico iam praefuerat muneri, discipulum, & de bonis litteris in Sile

suscitandis praeclare meritum : quem ad regendu scholas non minus natum, quam ad regenda castra Scipionem olim Africanum, laudatus modo eius praeceptor pronuntiauit l . . Nomi-

n utraque supra iam a me est citata: quarum altera sub praesidio es. Io. Burc. Menckenii habita est Lipsiae an. 17di: altera ib. an. I7o3 praeside M. Dan. Fidiero; quo respondente prior ista publice erat ventilata. 0 in cuius Declamation. m. V p. 8I integra oratio

de vitaqgubernatione scholastica Erid. Trocedor

463쪽

38o DE LINGUAE LATINAE

Nominabo porro MICHAELEM MAUDRVM, huiusque ciuem BASIL. FABRUM:

quos egregios scholasticae iuuentutis ductores Lusitiam protulisse, nouimus : qui tam bene eodem isto tempore de litterarum st diis, tanto hominum ardore adhuc excitatis, feliciter in Germania propagandis promereri iam coeperunt, ut amplissimam uterque sua opera consecutus postea sit laudem, nullo tempore intermorituram. Quorum ille Saxoniae inferioris . bono ex patria Northusem primum, deinde Ilfridam concessisse praedi, catur a Casilio, de uniuersa doctrina & viris dostis certissimo censore cli). dum non primus quidem, sed tamen prima ante omnes cura bonas litteras in Hercinia iuga &omnem reperitur: quam M. Adamus vitis Philosophor. inseruit pag. I67 seqq. cons es. G. Ludovici historiam Scholar. pagin. io', seq. P. I. & paullo ante allega- tam de Io. Rhagio Aesticampiano differt. g. li I. Tanta eius tum in dicendo tum in scribendo diligentia exstitisse dieitur, ut summo caueret studio, nequam vel vocem vel phrasin, minus propriam, publice proferret, & ut diu saepe, multumque haesita

reti priusquam commodam, ad animi sensa exprimenda, vocem memoria erueret. Cris Melanchth.

il) quo praeconio Ios Se aliger a Caselio est adfectus.

huius de Neandro testimonium inuenies in vita alentini Mylii ab ipso Caselio conscr. Heimst. an, I6si, A. q. b.

464쪽

IN GER M. FATIS. CAP. V. 38 I

omnem, quam Bructerus a summo vertice de spicit, viciniam detulit, tantaque nominis sui gloria docuit Neander, ut pietate sua, virtute, doctrina,meritisque non istis solum locis, sed per omnem Germaniam exstiterit notisi simus& in quas academias Neandrici discipuli venerant, plerisque statim aliis praestarent, in Graecae praecipue linguae cognitione: quorum numero Laurent. Rhodomannus fuit, vir non Caselii modo, sed Ios .Scaligeri etiam, aliorumque testimonio, cum priscis & elegantissimis comparandus m . Ad Bas F, L um, Neandri, iuuenis adhuc, in Northusano gymnasio, cuius aliquamdiu rector fuit, collegam, quod attinet ; non minus bene de iuuentute liberali doctrina formanda meruit;& eam Eruditionis scholasticae Thesauro, quo Latinae linguae munditiem proprietatemque conseruare studuit, perpetuo sibi devinxit, libro, tot clarorum Germaniae virorum summa industria magnopere posthac adorna to n). Reuutiniani Breviloqui, cuius superiori capite mentio a me facta est, haec scribens recordor, tamquam clari exempli, nihil

simul & inuentum & perfectum esse, sed ab humili quasi ducta ad summum, vel prope

excusa Α. a.

Q vid. es Ludoviei histor. Scholari P. I, p. aq. seqq.

465쪽

382 DE LINGUAE LATINAE

summum , hominum studio omnia perue

nire.

Habes, optime Lector, praestantissimorum quorumdam Germaniae nostrae scholarum moderatorum ex aureo isto faeculo nomina, eaque per se longe celeberrima Io. Glandor i& aliorum extremo capite mentio fiet. Non minorem clarorum interpretum numerum patriam nostram tum habuisse, P. Danielem Ηuetium luculenter admodum docere, me- miqeris o). Qui, postquam Germania imterpretandi studium arripuerit, eam tam per tinacem in eo se exercuisse, ad firmat, ut vix vita gens meliorem, nussa certe Pberiorem interre rum faetum tulerit. Equidem omnes, quos nominat, si paucissimos exceperis, Melanchthonis aetatem, & quae hanc proxime antecesserunt tempora, tulisse, deprehendes. Prae. ter enim Reuulinum, Pir heimerum, ipsuna Melanchthonem, Camerarium , Neandrum, laudatissimos & enumeratos hactenus a mgViros, pluresque aliost, Sigismundum Gelenium laudat, D. Langum, Iustum Vulteium, Hieron. missum, Guil. Diandrum, D. Gunclauium. Qui omnoe sane Melanchthonis aetate , & paullo post floruerunt ; singularem

466쪽

IN G RM. FATIS CAP. V. 383

GELENIVM quidem Bohemum natione fuisse, non ignoro, Germanis tamen adnUmerandum eum putaui, quia & FIuetius id fecit,& Melanchthoni, quo pra*ceptore Vsus est, plurimum debuit. accedit, quod persuasissimum ego mihi habeam, Bohemos non aegre laturos esse, si quis ciuium ipsorum interfinitimos Germanos mentionem fecerit. Vi- irum utriusque linguae peritissimum, valde ingeniosum, & mirabiliter diligentem fuisse Gelenium, Camerarius, qui se eius sodalem vocavit, testatus est p). Huetius etiam perquam honorifice de eo iudicauit, dum vix quemquam pluribus interpretandi artem monimentis ditauisse, censuit, Gelenio, diserto in primis habito ac elegante. LANGVS, Fresadiensis Silesiacus, raram fidem cum pari eloquentia & nitore, VULTEIVS, I eue- ramis, elegantis & perspicuae Latinitatis laudem, Huetii senteritia obtinuit. πOLFIUS, Oettingensis, eodem iudice exquisita linguae

utriusque. facultate praeditus ad interpreta dum accessit. qui quum Graecae linguae per- .petua industria pene supra omnes vindex exstiterat, eum omnes Isocratis atque Demosthenis orationes ita interpretatum esse, censent eruditi, ut neminem eo in genere aequaturum ipsum esse, existiment. XYLANDER.

de Vita Melanchthonis, P. I O .

467쪽

384 DE LINGUAE LATI AE

DER, Augustan-,simmam utriusque linguae peritiam cum elegantioris humanitatis &philosophiae, ac mathematicae disciplinae cognitione comparauisse, pretiosasque tot doctrinarum opes huic uni propemodum interpretandi studio consecrasse, eidem Ηuetio visus est. qui etiam Io. LEUNCLAVIUM, Mesphalum, in eodem studio tam mirabilem reperit, ut quemquam scientius in eo versatum constare sibi, negarit, plurimis aliis praeconiis & hoe demum addens: Summa inL-nclauio concinnitas,persicultas incorrupta Latinitatis castitas,s ipsum,quod in aliis raro inueniri,existimat, ἀυτοφυες q). Huetii iudicia de industria hactenus retuli, quum id, quod

demonstrandum suscepi,nulla re magis comprobari posse videretur, quam sit declararem, virum tantae inter Gallos auctoritatis atque

q) Qui sngulorum horum virorum vitas cognoscere desiderat . eas apud M. Adamum offendet : cui Garmundum addat, ad complura monilnent qui bus de iisdem agitur, luetores suos ablegantem Plura vero de eorum doctrina iudicia G. Pope Pisunt. in Censura Author Arer. Basilet Tom. Ill d. lugemens, atque Dan. Georg. Morhos in Polyhist. li terar. subministrant. Cons etiam Abrah'. Buchodieri Index Chronolog. & D. Henr. Barrieri de Rebus Saeculi XVI liber memorial. cum Commentari. n. Burc. Maii, Κil. an. i597 8. in primis Elogia viror. erudit. ex historia Thωni a Teisseris collecta Secum additionibus Gallice edita.

468쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 38s

eruditionis tam bene de Germanorum in bo-

nas litteras meritis & Romani sermonis studio sensisse: cuius aequis & incorruptis plane iudicii, Doleti, Bouhursii & reliquorum, qui inter ipsos istos Gallos ad Germanorum

gloriam imminuendam conspirarunt, com menta infringi facile poterunt, ac penitus uerti. Celeberrimos nonnullos Germaniae ludo-

rum magistros atque interpretes hactenus enumerando, praestantiores simul grammaticos siue criticos, eruditos rhetores, nec vulgares oratores nominaui: quare separatim mentionem eorum facere necesse me habere, non arbitror. D. Laetus cumprimis grauis

ac disertissimi oratoris in Ferdinandi I, Romanorum , Hungariae atque Bohemiae tum Regis, aula munere egregie est perfunctus ;dignus etiam, qui haud infelicibus saeculi sui poetis adnumeretur. Cuiusmodi poetarum, postquam innumerabiles fere in JItalia Ρetrarchae vestigia secuti, reliquarum Europae nationum industriam in hoc quoque studiorum genere exercendam Concitarunt: ingens etiam in Germania fuit prouentus: quorum vel sola nominum com memoratione integrae impleri possent paginae. Quare paucorum tantummodo ex istis, qui Melanchthonia tempore,siue aurea aetate,

Bb de

469쪽

386 DE LINGUAE LATINA l

de qua mihi in praesenti sermo est,floruerunt, nomina proferam. quorum perdiuitem venam exterorum eruditisssimi admirati, ingeniosos ac optimos praedicauerunt eos poetas r). De ipso Melanchthone, cuius magnum ingenium atque ad omnia compara

tum ex poematiis etiam, quae dedit, intelligi posse , Iul. Caesar Scaliger iudicauit r), de Camerario, Sibero, Fabricis , Vulteio, aliis

Melanchthon in epistola quadam ad Comites Li

psienses scripta Deo gratias egit,quod Germaniae sua aetate poetas aliquot dederit, quos & erudita antiquitas probasset: quorum scripta inter vetera Poemata iuniores Iegere utile iudicauit, ut exempla considerarent, quae ostendant, quomodo veri Dei laudes in Ecclesia carminibus celebrare possint.

0 lib. VI Poetices, qui 'percriticus inscribitur, pag.

3o8, edit. nitidi T. & accuratissi in fol. an. Is6I ap. Anton. Vincentium. '' Si quis ignorauerit, quam elegans poeta fuerit Fabricius, nec ipsa carmina eius cognoscere decre uerit, iudicia modo. priori in XXV Poematum sacror. libros praefationi subiecta, consulat; inter quaesturmianum hoc reperiet et Habet Saxonia virum magnum, Georg. Fabricium, mugnum virtute & δε-ctrina e versus facit puros, apertos, festuos, ct huiusmodi, ut etiamsi laurea non donaretur, tamen vere suapte natura 9 indu tria lauistus t Iavreatusque poeta M. Neandri porro in Erotem. Gr. L. praesi, tionem euoluat: p. 2o9, poematum libris qui Basi an Is67, ex ossicina IO. Oporini prodierunt 8, en meratis, sequens additur clogium: Libri certe scho- stis pueritibus valde utiles, qui O pueris legendi se

470쪽

IN GER M. FATIS CAP. V. 387

aliis, qui reliquis suis in litteras meritis carminis quoque adiunxerunt gloriam, agere deinnuo nolo. Hel. Eoban.Hessus potius prodeat, popularis eius Eurarius Cordus, Iac. Micyllus, Georg. Sabinus, D. Migelius, Petrus Lotichius. elegantissima ingenia, de quibus Germaniae nostrae iure meritoque gloriari licet. An haec HESSO suo suauius quicquam venustiusque tulerit, dubitatur ; nec desunt, qui Teutonicum Ouidium dicendum eum,eXisti mant f r qui etsi praeclara opera multa e laborauit ingenii bonitate, ac industria , nihil tamen maius aut melius in tota vita suaptiestitisse videtur Camerario, quam quod Psalmos Dauidicos religiose ac erud te in Latinas elegias transtulerit: quod vere sacrofanctum offus vocat omnibusque numeris ab

solutum D. De CORDO ingeniosissimo

imitanes commendantur, a praeceptoribus, ora pu ris etiam ipsis voro ct libenter ω cum fructu magno manibus teruntur, ut multum 'si debeant &praeceptores of riseipuli: A quorum sudias Fabrisius ba tenus multis modis subinde atio incii genere eos Abi

deuinciens praeclare meretur.

H Ol. Borrich. de Poetis, 3 iss. in Narratione de Eob. Heta, Epistolis huius praemissa, summoque iure inscripta : Comprehendens mentionem de compluribus Egiua aetatis doctis is re Altis viris; dignissima prosecto, quae typis superi ri saeculo denuo exscripta, euoluatur ab eis antioris litteraturae amantibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION