De administratione sacramenti poenitentiae praeceptiones theologicopracticae in frequenti sacerdotum conventu traditae ab illustratissimo et reverendissimo d.d. Michaele Casati congregat. clericor. regularium ... Accedit exhortatio ad hujus ministeri

발행: 1783년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

ARTI C. II.

De emendandae vitae proposito a vera ovIritiose in parabisi Era contritio iners non est, sed operosa gnam qui dolore summo peccata sua deplorat,

ac detestatur, studio flagrat abrumpendi peccat Tum vincula, firmo voluntatis proposito omnia mortifera peccata , tum ea potissimum , quorum se reum agnostit, perpetuo vitare statuit. Quisquis igitur cor erit contritum , si quas fovit iniamicitias, eas statim ponit, cinimicos suos ingratiam recipit , quem laeserit injuriam repa rat; si damnum cuiquam intulit, illud sarcire studet I si offensionis scandali occasionem praebuit , emendatione vitae optimis virtutum Xe plis, Blutaribus consiliis,& cohortationibus huic malo mederi nititur, si in proxima, aut propinqua peccandi occasione versatur, eam illico removet, vel ab ipsa recedit,& omnia procul abigit vitiorum irritamenta; qui autem haec praestare negligit , nec vere poenitens est, nec absolutione donari potest. Firmum porro , ac selidum requiritur voluntatis propositum et neque enim sussicit vagari ambigua nutans voluntas non peccandi in posterum, qualem gerere solent, qui ob animi sui

infirmitatem, inconstantiam ob corruptos mores, binveteratam peccandi consuetudinem, vehementem in quaedam peccata inclinatio .

nem, propensionem, diu ab ipsis abstinere habent se fore in eadem peccata relapsuros; S

hi quidem absolvendi non sunt , sed monendi,

92쪽

o aὰ preces , ad lacrymas, ad poenitentiae, ac misericordiae opera confugiant , in divinae gratiae adjutorio spem suam ponant, qua OrrOb rati confirmati illas Apostoli voces aliquando usurpare possint: aquis nos separabit a charitate Christi P Tribulati/ Au angustia Z Anfames pAn nudita, A perieulum p An persecutio prangladius λ. . . . Certus sum enim , qui neque mors , nequa vita ... neque instantii, neque furari, neσυ fortitudo, neque altitudo, neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a Mart.

. anum autem, S ludicrum esset propositum, nisi ea complecteretur omnia, quae ad illud opere implendum omnino requiruntur .multis laboribus agros exercent coloni, qui volunt ex ipsis fruges perciperea velis , ac remis contendunt nautae, qui voIunt ad optatum portum pervenire fortiter dimicant milites, qui victoria palmam assequi volunt. Ita plane qui vitam

suam emendare, ad divinae legis mandata mores suos componere , peccata omnia , saltem mortifera, constanter effugere sincere ac si rimiter statuit, oportet omnino, ut simul deliberet ea omnia praestare, quae ad hunc finem assequendum sunt necessaria, tametsi admodum ardua ac dissicilia videri possint, maxime si agatur de enervanda , atque amolienda prava aliqua

consuetudine, quae altera quaedam natura primaevae jam per peccatum vitiatae insita , aut aduata merito appellatur .

Mira proritis est in humanum animum pravae consuetudinis vis ac potestas; nam I. quidem qui alicui vitio indulgere assueti sunt, nullo

non tempore mente revolvunt cogitationes ad , illud o b Rom. VII s. i. Sy.

93쪽

8a illud ipsum vitium provoeantes se avari de luero faciundo cogitanc raptores de fraudibus furtis, ac latrociniis helluones de comessationibus, .compotationibus impudici de rebus immundis, ac turpibus, quarum imagines diu.

noctuque, in somniis quoque eorum meu

tibus illudunt, unde in secris literis de honainum genere libidinibus corrupto, quod per dia

luviuin delere Dominus cogitaverar, haec legimus : Videns Deus quod multa malitia hominum esse in terra, ει octa cogitatio ordis intenta esset ad malum omni tempore ab ubi praecipue notanda est vis eorum verborum: omnis cogitatio intexta ad malum omni tempore . II. Una cum histe rerum imaginibus, ob naturalem idearum nexum, a quo potissimum pendet reministentia, ad mentem redeunt perceptae olim ex pravis actibus voluptates, quae animum vehementer adsimiles actus alliciunt, i rtrahunt III Quum ex consuetudine agitur, ei. 1ere,&praecipitanter agitur; nam quemadmodum ni hus theoreticis quod verum certum alias demonstratum est , pro vero, certo semper assiimitur sine novo examine , ita quoque in praelicis, quod probare, iacere consuevimus, sine consideratione trobamus .facimus latent enim in ipsa consuetudine agendi rationes.

IV Quum primum quis in aliquod crimenda bitur, aliquo horrore assicitur, qui residuus dici potest sensus primaevae illius rectitudinis, in qua

homo a Deo conditus est, postea vero saevissimis conscientiae morsibus cruciatur; sed dum peccare pergit, istiusmodi animi permotiones sensim extinguuntur, adeo ut tandem in crimina imperturbato animo ruato tranquillei ipsis quiescat. V. Quandiu viger peccandi

94쪽

eonsuetudo, mirum in modum augentur vires concupiscentiae, simulque justo Dei judicio minuuntur divinae gratiae auxilia , quo fit, ut qui diuturna peccandi consuetudine devincti sunt dissicillime per veram poenitentiam ad Deum

convertantur.

Porro haec omnia simul juncta componunt lacrymabilem illam catenam, qua voluntatem suam a diabolo constrictam teneri querebatur S. Augustinus Velle meum tenebat inimicus, wiud mihi catenam fecerat, ει constrinarerat

me saippe ex voluntate perversa facta es libido:ει dum formitur libidini, facta es consuetuis et ει dum ransietudini non re situr, facta es e- cessitas suibus quas an iis quibusdam Abimet innexis c unde satenam appellam J tenebat me obstrictum dura fervitus ab Itaque ad fatalem

istam catenam abrumpendam firma efficaci opus est voluntate magnos conatus eliciendi, naviterque incumbendi illis medicinalis poeni. tentiae operibus, de quibus agimus sequenti capite.

95쪽

De Satisfactione.

. De operibus paenitentiae generatim Pera poenitentiae a Christi Ministro imponenda, a poenitente humiliter, alacriterque suseipienda tertiam sacramenti Poenitentiae Partem constituunt, quaesti actio appellatur. Porro de satisfactione haec statuit Concilium Tridentinum Habeant autem prae oculis, ut fatis Elio, quam imponunt , non fit tantum ad novae vitae tigioriam , ει infirmitatis medicamentum sed etiam ad praeteritorum peccatorum indictam, feastigationem ab Injungenda igitur sunt poeniarentiae opera, quae & salutaria sint,s poenalia; salutaria quidem ad peccatorem sanandum, poenalia ad puniendum Ladeo ut dum curantur animi morbi ejusque sanitati prospicitur, pecca-Iorum quoque expiationis ratio habeatur. Utrumque autem praestare valent illa poenitentiae opera , quae pravos animi affectus sedant, Ccupiditates coercent , simulque incommodum, laborem, ac molestiam creant humanae infirmitati , cujusmodi sunt, quae hic proponimus quibusvis poenitentibus sive praecipienda, sive suadenda , ac magnopere commendanda. I. Ut per dies singulos aliquod temporis patium mane praesertim ac vespere orationi tribuant; orationi, inquam, non labiorum tantum, sedis mentis, cordis, nempe divinarum, aeteruarumque rerum meditationi cum piis cor a conc Trid. Sess. XI e. MIL

96쪽

dis affectibus , gemitibusque eonjunctae sic enima errenis, fluxis rebus ad caelestia animum erigent sic adversus mundi illecebras , adversus Prava cupiditates, adversiis diaboli insidiacarmati incedent lorica dei, ut loquitur Apostolus, ct galea flutis , ει gladio piritus Q

II. Ut diu noctu oue ad Deum assurgant crebris aspirationibus ab intimo corde profectis, qua jaculatoria passim vocant, seu cum Augustino fervidas preees raptim jaculatasib . Familiarissima erat apud priscos fideles avidica illa

oratio Deus in adjutorium meum intende , Domine ad adjuvandum me festina cy. His vocibus resonabant carceres, in quibus Christi a tyres vincti detinebanturi his quoque vastae solitudines, quas innumeri Christi servi poenitentiae causa incolebant. His etiam quotidie utitur Ecclesia, ut initio cuiusque horae canonicaediVinam opem sibi onciliet. Innumeras alias preces breves quidem , sed vividissimas , nobis suppeditant Davidici psalmi praecipue vero Psalmus L. in quo Regius saltes peccata sua deplorat, veniam obnixe flagitat. His addi possunt voces illae hominis leprosi fiduciae plenam Domine .s is , potes o mundare d)4 vel caeci Domine, vividaeam e); vel disti pulorum

in mari periclitantium et Domine, Da nos , perimus D. Prae omnibus autem crebro usurpare juverit precationes , quae habentur in mirifiea orandi formula ab ipse Domino nostro Jesu Christo nobis tradita. III. Ut sensus suos caute custodiant, fugiantque mundi pompas, Qviliorum irritamenta, Chij

97쪽

Christi autem crudem amplectantur, christianae scilicet mortificationis exercitationem , qua neglecta nemo poterit a vitiis emergere, ira- vas abrumpere consuetudines . Non omnibus datum est, ut magnis cruciatibus, 4mi Rationibus corpus suum crucifigant cum vitiis, concupistentiis, sed omnes adducendi sunt, ut adversa omnia, omnesque hujus vitae aerumnas in expiationem peccatorum suorum patienter

perferant ut paree, temperanter, ac sobrie vivant, Mab innoxiis quoque ac licitis sensuum oblectamentis sese contineanta propriae suae voluntatis inclinationibus frequentissime obsistant; hoc enim poenitentiae genus est saluberrimae , Deoque acceptissimae PIV. Ut tentationes diaboli a se arceant constanti fuga otiosi latis, quae multae malitiae magistra est a). Si autem aliqua insurgat tent tio, maxime vero si ea sit de rebus turpibus, immundis, atque obscoenis, ne minimum quidem cum ea disputent, aut contendant, neque in affectus inquirant, qui in corde prodeunt, sed statim mentem alio convertant . bonam aliquam cogitationem in ea excitent. Initio enim quaelibet tentatio parvamintilla est, quae facile restinguitur, sed illico in magnum accrescit incendium, quod omnia devorat, antequam

V. Ut bis quotidie, vel saliem ad vesperam

examen constientiae ineant, Qquidquid adversus Dei voluntatem ac legem actum, dictum, eogitatum , vel praetermissum fuisse agnoverint , siacere detestentur, ac doIeant, We animo emendationem firmiter statuant. Quotidiana haec conscientiae distussio ab omnibus spiritualis a9 uel XXXIII. s.

98쪽

vitae magistris magnopere commendatur, quin etiam ab ethnicis ipsis Philosephis ythagora,

Seneca , Plutarcho, Epicteto, aliis proponitur velut mirifice utilis ad cohibendas cupiditates, quae in animo dominantur, ad euellenda pullulantia vitia, antequam inolescant, ad componendos mores , ad vitam recte sapienterque innituendam. VI. Ut nunquam praetermittant christianam eXercitationem , vulgo feretato de Cristiano; haec enim raris utilissima est niaximeque necessaria, ut divinae gratiae auxilia nobis concia 1ienturi, omnesque actiones nostrae ad Deum di .

rigantur.

VII. Ut in sanctificatione dierum storum Pietatem imitentur priscorum fidelium , qui ita orationibus , divinis laudibus , in celebratione divinorum mysteriorum, quorum participes eff- ciebantur per communionem eucharisticam , in excipiendis christianis institutionibus, in audiendo Dei verbo, aliisque religionis, misericordiae operibus totum pene dominicum, aut stum diem insumebant, sicque tam validis divinae gratiae praesidiis communiebantur, ut reliquos etiam dies ancte percurrerent, semperque parati essent in acerbissimis tormentis Christum

confiteri. A.

VIII. Ut profestis quoque diebus interesse nitantur sacrosancto Missae Sacrificio pioque animi affectu Iesu Christi passionem , hortem meditentur, secum reputent, quae sit hujus Sacrificii victima, a quibus pro quibus, quas ob causas Deo immoletur. O quam multis cumu- tantur caelestibus donis religiose adstantes huiusacriscio, ex quo, veluti ex uberrimo fon- te, prodeuut divinae benedictiones l

99쪽

IX. Ut in operibus misericordiae sint assides

suisque commodis, voluntatibus, &vanitati bassemper aliquid subtrahant, ut paupetibus subvenianta ut crebro accedant ad sacramentum Poenitentiae, tum etiam ad sacram Synaκin , si ita visum fuerit spirituali moderatori si vero in aliquod grave peccatum pro humana infimmitate lapsi fuerint, illud illico detestentur & per confestioliem cum intimo cordis dolore conjunctam quantocyus delere nitantur. X. Ut divinas Scripturas, si id praestare valent, assidue , attenteque perlegant per ipsas scilicet de nostrae salutis negoci Deus nobi eum agit veluti per epistolas , quas ex ea civitate accipimus, unde peregrinamur a nec pigeat asceticos libros quotidie pervolvere a piis doctisque hominibus editos, quorum lectio veritatis lumine mentem collustrat, christianae virtutis studio animum incendit , tum vero etiam acta Sanctorum ex sinceris, & certis ecclesiasticae historiae monumentis excerpta, quae evangelicae e rinae praxim nobis commonstrant . XI. Ut assidui sint piis exercitationibus, quae per plures continuos dies passim habentur ini Ecclesiis Parochialibus , quandoque etiam seo

sim a turba , ac terrenarum rerum strepitu aeternae alutis negocio unice dent operam in aliqua hx iis domibus, quae in Dioecesi nostra parent ad spirituale virorum secessus. AD

Sucrarum Seripturarum cum Veteris tum ovi Tesarmenti libri eum accuratissima Italica vasone, eruditissimis notis a clarissimi, O doctissimo viro Antonio M. Martini Archiep orentino arcto amiaitra foedere Nobis coniunctissimo Aug. Tauranorum recens editisunt. Duplex eorum collectio edita est Roma ab erud tissimo viro Carolo Massino G.igr. S. Philippi erit Sacerdote r Raccolia ch ite de Sanir αε voL, RO 2767. 78 I. prestari agitarin

100쪽

De prudentia a Saeerdote adhibenda iis praecipiendis peculiaribus poenitentiae operibuT. 'O minus, a Redemptor noster per silutaria novae legi praecepta singulis quibusque eorrupti hominis vitiis, velut coelestis medicus, obviiantia adhibuit medicamenta , ut loquitur agnus Gregorius ab , quum lubricis continentiam , tenacibis largitatem, iracundis mansuetudinem, elatis praeceperit humiktatem. Similiter Christi minister, qui spiritualis medici ossicium gerit, studiose , diligenterque curabit cuique animarum morbo, praeter communia, quae superiori capite proposuimus, spirituali remedia, peculia. res quasdam medicinas aptare, quae , curationi opportuniores censentur , ac validiores. Itaque iracundis ex gr. praecipiat, uti in quovis negocio suscipiendo adversus ea omnia , quae occurrere possunt, gravia ac molesta, animum suum praeparent, ut sandiu ira effervescit, nihil agant, nihil loquantur , nihil statuant; ut inquietos homines , audaces, inobsequentes, pervicaces patienter furanz, leuiterque, atque humaniter cum ipsis agant, ac secum reputent se quoque aliis aliquando graves , atque incommodos esse, adeoque mutua inter homines opus esse parientia, quo spectat illud Apostoli molibium : Aster alterius area portate b). Superbis , ut serio considerent, quan Deo,& hominibus odibilis sit superbia , quam stulte intumescant, quUdoquidem gratuita Dei dona

H sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION