장음표시 사용
321쪽
tis factae, ut infra cua sacchari rosacei ne politani,& habebit medicamentum ultimuni in securitate, in iuvamento, celeritate oper tionis,& satis suave,& maximh si subducatur centaurium. Ex compositis autem Oxyacat tha pastillus est vitiinum: resoluit flatu tympanitidis, confirmat ventriculum, aperit obstructiones iecoris & lienis. R. succi liquit,
tiar, oxya canthae rosarum, seminum cucum
ris afi 3 iii mastiches spicae, eupatorii asi 3u, rhapontici veri vel rhabarbari croci asi 3 i. seminis endi uiae, cassurae an 3 iii , spodii BF. terito subtilissim ε, levigato, & cum manna confice pastillos. Laudantur & pastilli ex a sinthio & dialacca. Pastilli quoque berberis,
Sopirium antidotum ac talia, & haec de pra paratione. Fuit etiam laudatus strupus acetosus dia rodon, & species diarodon & aromatuci rositi utriusque descriptionis. Sunt & species aromatici nardini optimae. v d D ad euacuationem autem attinet, antequam ad eam deueniamus, scire oportet
an materia sit praeparata: quod quidem disicillimum est ob turbulentiam urinae, & ideo clim oporteat, ut simus in casu Hippocratis,
coit cocta medicari atque mouere non cruda, modo non turgeant, sequitur ut non parum
periculosast purgatio. Est etiam alia ratio, quia Princeps dicebat in capite de cachesia: Oportet ut cosideres ne ventriculus illorum
322쪽
DE D IFFICUL. sPIRANDr. 3οῖ laedatur a solutiuis ,& ideo oportet ut ponas in medicamentis eortim quae confirmant v c-triculum , velut lignum aloes crudum. item,
quia in capite de cura tympanitis inquit: Et non sit multiplicatio solutivorum, etsi causa hydropis fuerit, debilitas ventriculi conso tetur ventriculus: quasi velit innuere, quod in hoc genere hydropis raro vel nunquam conueniat evacuatio. Maius est quod AEtius libro decimo , tractans hanc curam, ne πιnum quidem medicamentum in hoc genere morbi scripsit; sed solis epithematibus contentus esse videtur. Quod etiam Alexander longo processii curam exordiens, in tertio libro obseruare videturmam nullius medicamenti purgantis meminit, sed solis etiam contentus epitematibus,& ratione victus. Paulus tamen vult,ut aqua in tympanitide e*purgetur eo magis in asciti:ob id c5cludo, quod
ratione tympanitis cauere oporteat maxim Emedicamenta purgantia. Et ego verὸ obseruaui plures tympaniticos, & vidi quod ex ac
sumptione medicamentorum laedebaturi nec ullum usque nunc ex purgationibus consuetis iuuari vidi, & multo minus sanari, nisi semel ex medicamento valido, quod non describo. Et ratio est etiam clara, quia vetriculum horupatientium, est admodu extenuatus & tenuis ut charta. quod ex dissectione apparet. Est etiaaliud obseruatione dignu, scilicet quod Aui-
323쪽
cenna in capite de Ascite inquit: Et aloes se luna est malum valde epati, quare oportet ut abstineat ab illo,nisi propter necessitate, aut cum fuerit bene correctum & ideo propter tot difficultates no caute,sed cautissime purgandus est, cum damna purgationis sint manifesta & praesentia, utilitates autem obscura:& incertae, & ambiguum tempus atque Occa'sio. Quia tamen ipse no utitur exercitatione, quod optimum censetur ab Avicenna: dicit
enim loco supta adducto,Illud quo melius curantur,est exercitium temperatum. Et alij ce- .lebres authores dixerunr quosdam sanatos sola vectatione. Ideo necessarium est ut purgetur, non tanquam adepturus magnam utilitatem ex hoc, sed potius ob necessitate. Oportet autem obseruare canonem Avicennae, ut purgatio sit leuis &frequens potius,quam valida dc rara. Item oporteo ut sit triplex, par ab uum dc per urinas & flatus, ut omnes autho-
res concordant: & non oportet tamen ut seramur vehementer prouocantibus Vrinam.
Rursus clysteria in hoc casu multum laudantur plusquam medicamenta, propter propinquitate & epithemata: in ascite dico,& principio etiam tympanitis. nam tympanites com
firmata saepius prohibet clysteria. Ex quos quitur, quod clim ipse sit priuatus utilitate Opithematum, quia vix potest ea ferre propter spirandi difficultatem, ideo priuatus est ma-
324쪽
gna parte commodi. Ego tamen describam illa si vellet tolerare,super omnia verδ habeamus occasionem purgandi, clim ex urintv neque excrementis alui non possimus illam de- corpus non adeo laeditur sicut aptea. atque hoc colligitur secunda Aphorismorum in comento illius Aphorismi,Cum morbi inchoat, si quid mouendum videtur, moue: cum vero consistunt ac vigent, melius est quietem habere. dicebat ibi Galenus, In status salubris
morbi tempore, cum materia concocta sit, omnia symptomata remittuntur. Contigit esego si adsit febris remisisto illius: sin autem non
corpus sentit quandam titillationem. quemadmodum patiuntur qui Veneris desiderio . . . absque alio incommodo detinentur. Sentiui enim grauitatem atque molestiam leuem cucasu nonnunquam appetitus, viribus tamen valentibus & corpore vegeto. atque inter caetera hoc maximum signum est coctionis& praeparationis materiae,somni tranquillitas
atque prolixitas. Secundum signum colligutur a Galeno tertio de Praefigio ex pulsibus dura agit de temporibus febris: & est, quod cottactio redditur tarda in pulsu cum aliqua velocitate in distensione. o stedo modo quod ita sit, nam si materia est concocta dc praepa
prehendere. Ideo dico, quod tribus signis aliis Mainia a concocta materia a cruda dignoscitur, praeparataque a non praeparata: primu est, quod si
325쪽
rata, non eleuantur sumi praui: & ideo tardior redditur contractio, intellige in febribus in aliisverb tarditatem quidem contractionis, imo & raritatem quandam, ut secundo de Praesagio ex pulsibus . Velocior quidem cum
sit extensio, ac longior. quies, quae antecedit contractionem tum etiam ob ipsius conrractionis tarditate rarior videbitur: sed de quae sequitur contractionem , mediocris erit. Cliverδ rara sit contractio, frequens autem stextenso,st ut pulsatio moderata tota sit. Itaque ubi non adst febris,contractio tamen a
que distensio velociores iusto erunt,& pr cupuὸ contractio, & frequentiores quam in s
nitate .tardiores vero, & maxime contractio, atque rariores quam ante concoctionem de
praeparationem. Rursus cum plenitudo ipsa. inaequales soleat facere pulsus, & paruos, a que ob id crebriores: cum materia ipsa molior facta fuerit,minus naturam praegrauabit:
erut igitur pulsus fermὸ aequales & maiores, di ob id etiam minus crebri. Tertium signum est mutatio ipsius urinae, quam probat Hipp. nisi ad mala mutatio fiat,& similiter in excrementis alui, & quaedam voluntas euomendi, atque satietas. Licebit & urinas diu permit rere in urceis: quanquam enim non recte s dimentum secernant , tamen melius una die quam altera, & maxime post longam quiete.
pars enim grauior ubi pinguedinis portio
326쪽
Dr DIFFIcvt sPIRANDI. 3o7 tenuior ob praeparationem absumpta fuerit, aut saltem separata ab elemento terreo, facit ut quod terreum sit, descendat ad imum: quod & experimeto succedit. Tametsi enim
neque exacta concoctio nec praeparatio ost di possit, apparent tamen indicia mediocris atque melioris coctionis. ea vero quamuis inurinis solum mediocris videatur,nihilominus etiam absoluta esse poterit. Quamobrem lucebit tum utiliter expurgare, & maxime cum leuibus atque innoxiis medicamentis, ut dictum est. Licebit etiam & coniectura id ast qui, cum post longas praeparationes serapiorum nulla facta est excretio : &post frequentes mutationes Vrinarum iam amplius nullast mutatio,sed in eodem statu manent. Licet enim ex his coniectari, materiam esse praepa. ratam atque concoctam. Vt ver b omnia uno verbo complectar,postquam non licet exactδco coctionis signa ex urinis deprehedere, eas obseruabimus cum copiosius excernuntur,cualiquo modo quod cotinetur,cum post diem unam pars crassior secedit ad fundum, idque crassius est quam antea: urina vero & clariorci minus colorata, cum pulsus sunt meliores atque pacatiores, cum somni sunt longiores atque tranquilliores, cum ipse vegetior ac laetior fuerit:clim quandam senserit leuem nauseam,verumtamen sine grauitate in ventriculo: cum veter fuerit mollior.Obseruare epam
327쪽
debemus,postquam illud verum est quod dicebat Galenus decimo Artis curativae dum de tabificis agit in morbis maximis: Quaelibet
noxae, quantu uis minimae, exitiales sunt, quod in hoc casu maxime verum est et ut temporis constitutio sit mollis, temperata absque ventis,potius pluuiosa, quam valde sicca. Sitque luna ab omnibus solis radiis noxiis immunis, scilicet quadratis dc oppositis: libera quoque ab aspectu maleficarum, absit solstitium &aequinoctium et non sit etiam in coniunctione Iouis neque Veneris, sed in quadrato vel in opposito, vel trigono vel sextili. Signa autem optima sunt, atque in quibus Luna debet comstitui,Cancer:deinde Libra deinde Pisces,deinde Gemini. Pessima sunt Leo & Scorpio. Aries Taurus sunt bona signa,nisi quod vomitum faciunt : sicut & Capricornus. Aquarius quoque malum est signum,quia medicinae parum operatur,licet sit tutum 5 mini md concitans vomitum. Virgo & Sagittarius no sunt valde mala,nec tamen bona.Atque haec de oc
H i s visis dico quod per alvu purgationes duplices sunt:aliae quidem, quae parum trahuta remotis:aliae quae multum.quae multum tra hunt a remotis,non sunt idoneae, quia trali ut
ad locum debilem, & euacuant quod non est necessarium;& multum debilitat, & multum calefaciunt,ut Galenus in prima Aphorismo-
328쪽
tum iuxta finem libri: Medicamenta purgantia calida sunt, ut etiam declaratum est superius. Oportet ergo Vt medicamenta trahant aquam, & non aliud, & hoc ratione materiae coniunctae: quia ratione materiae aggregatae propter superfluum ocium aliud est dicendu.S v NT etiam multa medicamenta ex oleribus,quae purgant iucudissime, quorum usus exoleuit propter pharmacopolas, velut asera& cinocrambe,quae soluit bilem, pituitam dc aquam. est autem mercuriali non absimilis,& marina brassica, quam vocamus soldanellam. Est etiam tripolium,cuius radix est in vis pro turpeto: mutatque flos eius, ut dicunta colorem ter in die. Centaurium quoque purgat bilem &crastas humores, euacuat quoque usque ad sanguine. Deueniendu est ergo ad singularem illorum descriptionem. soldanellae recentis & viridis 3 i. absinthii asarians f.subtilissime terantur, & cum tupo de succo ebuli, & saccharo fiat bolus. Deinde si vult, mandat 3 ii. manae electae ca-labrensis. Aliud medicamentum. Recipe sol-danellar, asai i an k H. electae semper intelligitur)succi mercurialis J iiii. ferueant in balneo mariae per horas quatuor: inde coletur, & ei adduntur corticis cinamomi interioris B i. dissoluantur in eo manae electae calabrensis lig. bibat & non edat post quinque horas. Libet
etiam pro tertio medicamento medicamen.
329쪽
3io m CARDAN Itum Avicenae ex Galeno, quo curauit seneni amicum suum asciticu ex causa calida descri.
bere: & quamuis possit legi in ipso codice, quia tamen vix potest intelligi de est barbara
satis elocutio, describam illud commodius. inquit ergo: Curaui senem amicum meum as. citicum, ex causa calida cum viribus imbecillibus alui ipsum carnibus hoedi assati, & ca nibus minutim incisis ex auibus, maxime perdicibus & pane,cui furfur permixtum erat,&lentibus cum aceto. Ita tamen ut abstineret
omnino a iuribus, nisi quod in die in quo disbam medicamentum permittebam ut uteretur iure carnis elixatae in aqua cum aceto &melle cum cumino. Nam acetum maximEcorrigitur noxa medicamentorum conueni. entium astiti, & maxime calidae: & permiti bam etiam ut comederet carnes cum aceto mediocri. Purgabam autem hoc medicamento. I t. mirabolanorum citrinorum 3vii. λ-
miterae 3iiii. absinthij eupatori j seminis,endia
uiae rosarum spicae nardi an 3ii. endi uiae virudis pugillum unum. coquantur in m iii. aquae ad consumptionem tertiae partis.Sed ego credo quod dicere velit duarum tertiarum : &postquam excolaui ipsum,addidi 3x.sacchari,& dedi in potu.Dedi etiam catapotia ex lacte esulae cum saccharo, vel cum carne ficuum. Inde dabam serapium ex omphacio & ribes. Epithemata quoque ex luto armento cum
330쪽
ceto & aqua applicabam super ventrem, vel ex farina hordei & miiij, & stercore vaccino atque caprino,& cineribus quercus & vitis &nitro atque sulphure. Quadoque verb faciebam emplastrum ex condisi seu radicula vel herba lunaria , quae struthion vocatur a Grae cis,& tbimella,super iecur vero imponebam infrigidantia epithemata, & maxime ex santhalis. Quandoque etiam purgaui ipsum cum sirupo rosaceo,in quo thimeleam iam infuderam, &concessi ei usum sacchari& sicuum siccarum & amygdalarum, & praecepi ei ferre
sitim:sed cum non poterat, dabam acetum cuaqua commixtum, & quandoque exhibebam foliathimeleae cum lacte ficuum,& dabam ante cibum & post cibum,& nunquam dimisi eum aliquo die,quin ipsum purgauerim. Hoc autem quod dixerit se dedisse medicamentum tam validum post cibum , quibusdam videbul tur absurdum,aliis admirabile, mihi vero non ita, qui sciam Augustinum Tornarium, virum nobilem aliquando curatum ab hydrope solo potu decoctionis radicum ginestae, vel aqua destillata ex illa,sumebatquet eam ante cibum cum cibo. & post cibum, & senatus est pers
cte. morbi enim validi non curantur cassia nigra aut rhabarbari exigua sumptione in quindecim diebus semel.ut enim temerarii medici
est in morbis tutis validioribus uti praesidiis, atq; periculosis,ita imperitissimi est, quos alia