장음표시 사용
121쪽
stris jam vicini usum siclopeiorum omnino sibi hoc repentino imbre jam es se ademptum Chodkievicio nunciarent, & ex illa, ubi erant,statione missionem flagitarent, ne brevi illucescente die stratagema CXpergefactis hostibus palam fieret. Idem & aliis cohortibus vitandum erat . ac proinde statim reliquus exercitus , injuncto sibi silentio, in castra rediit. Pluviam illam immo tale singularis D EI Opt. Max. prΟVidentiae beneficium, cum submissa Numinis adoratione agnoscant in omnes aetates Poloni. humanitus enim nocturna haec excursio bene illis succedere non poterat. nam in uno plura objiciebantur discrimina, cum omnia primis nonnullorum relationibus contraria , ipse postea in castris Turcarum viderim, quae loco valli cingebantur, in ea, quam Conabamur aggredi, parte, bellicis machinis , denso ordine inter se connexis Qualibet nocte ex pascuis ad dominos suos abacti equi ibidem ligabantur: apparebant accensae tota nocte lucernae ante
praecipua tentoria. haec verb funibus adebstrictum
122쪽
strictum in modum erant colligata, ut nec semitam inter ea conspexisses. atque hoc
solo impedimento non solum equites , sed& pedites Poloni, noctu praesertim, omni . aditu illinc arcerentur, saepiusque ipsi cadendo non tam facild hostem feriissent, quam ipsi frequentissimis Turcarum ictibus succubuissent. nec aded somnolentos TurcaS, ut narrabatur, obserVaVimus . nam more institutoque eorum, noctu omnia peraguntur consilia , visitantur amici, instruuntur mensae, parantur convivia & privatae comessationes, lege Mahomelana Velitae : somno etiam sopiti, horridis ubique& creberrimis acclamationibus ad preces& supplicationes superstitiosas eXcitantur. Ad extremum , ut verum quemadmodum fides historiae me requirit) fatear , dum castrorum Osmani splendorem ad hunc usque diem considero , vix credibile videtur , exercitum Polonum, plebejos maxi-- , abstinere manus potuisse a tanta praeda, quae eos sine dubio, turpissimo lapsu in extremam cladem & perennem ignomi-O 1 niam
123쪽
A. m. niam conjecisset.In ipso ab utrinque hostilium conatuum casu, Constantinus Vevel- .lius, tanquam tractandae pacis Commissa- .riUS, Venerat, cum literis Radulonis Palatini Valachiae, qui Chodkievicium ardentis simh solicitabat, ut ad Vsalmum Vesirasse mem , internuncium aliquem rerum usu pollentem quam primum mitteret; debiti tam vero ei per omnium gentium jura non sollim securitatem,sed etiam cum dignitate Reipublicae Polonae singularem inter ba baros reverentiam sacrosaneth pollicebatur. Nihilominus Chodkievictus, communibus Omnium votis stimulatus , emptum aggrediendi noctu Turcica castra consilium iterum exequi studebat, eodem quo
nudiuS-tertius ordine : ac maturius jam se ad constitutam excursionem accinxerat CXercitus , cum aliquot ex cohorte Moscinii Hungari, & ex cohorte Dinophorum Germani profugi sub ipsam vesperam , rei gerendae seriem hostibus patefecissent. ita ut tunc occulta quadam fatorum dispositione bis tentatum opus dis lutum sit
124쪽
Lia tamen nocte, Cosacorum Taporohensum manipulus, Tyram transgressiis, quoscunque Turcarum in pascuis somno 1bpito S invenerat, armentorum grege abacto , omnes interemit. Antequam Certum nC-gotium, quod Commissariis cum Taporo-hensibus intercesserat ,recensebimus: quandoquidem hactenus longh lateque per Varias gentes famam corum perVagari cognoscamus,) non abs re forth videbitur , vel per transennam , de initiis, moribus, ac institutis illorum recensere ea , quae & a peritis accepi, & ipse videns annotavi. Omnes fere ex Rusita originem ducunt . quam Vis plurimi ex majori & minori Polonia nobiles , infamia notati, tum nonnulli ex Germania, Gallia, Italia, Hispania etiam, ob patrata facinora extorres, inter illos in-Veniantur : qui tamen religionis Graecae cultum observare, Ruthenicam linguam eXercere , abjecta generis , si quae inerat, claritudine , plebeja cognomina assumere , atque omni civilitate deposita, agrestem Vitam degere coguntur. Domicilia majores
125쪽
eorum fixerant in locis natum miraculo munitis, quae Borysthenes ad ostia sua vergens alluit. Catadupas olim Veteres appellarunt Geographi, nunc a Roxolanis Vernaculo sermone PorOhy Vocantur. Ibi ante corruptam disciplinam militarem , o nes per cohortes & legiones distributi, in summo obsequio , & continuo bellorum exercitio degebant, & tanquam nidulo aliquo assixi, palaestram hanc propter alias occupationes deserere nefas putabant. Victum parca manu , tum CX Venatione, tum ex piscatione quaerentes , frugalitatem per Omnia colebant ab urbanis commerciis segregati, reique familiaris nullam aut parvam notitiam nacti, ab intemperantia Minsolentii alieni, nihil aliud praeter armar sola attendebant.Ιn OcZakoviensibus campis faelicissimh saepius cum Tartaris dimicabant, & gloriam pro peculio satagentes,
excursionibus maritimis. ditiones Turcarum infestare non desinebant. Exercitus eorum aliquot tantum millibus constabat,& observabantur gradus militiae, Vetera
126쪽
nisque & emeritis summus praestabatur honos. Quamobrem Divi Poloni Reges , jura , privilegia , ac immunitates certas iis
largiti, singulari gratia bellicosos subditos
suos fovebant, & prompto ubique patro- cinio protegebant. Successu postea temporis , dum foecunda Culpae secula & eorum priscum morem depravassent, indies haec colluvies excrescere coepit. Non jam ex virtute & meritis censebantur milites, sed passim dabant nomina ex ditionibus Rumae ab agricultura, variis opificiis profugi. Rustica imbellis illa multitudo non nisi gravis veteranis esse poterat . inde aemulatio ac dis sensio exorta vetus militiae institutum interturbabat, parsimonia versa in rapinam , disciplina in contentionem, obsequiumque in licentiam mutatum. Praedabundi vagabantur passim per Rustiam , Lilvaniam , Κyoviensem & Bractaviensem Palatinatum. patebant libidini eorum Ecclesiae , fisci & nobilitatis bona. copiis etiam Reipubl. , duce Stanislao Tolkievio ,
decertatum est cum Nalevaikone exercitus il-
127쪽
tus illorum Praefecto , qui profligatus , &cum scoleris sui sociis captus , in comitiis Varsaviensibus enormi 1upplicio imma nium criminum dignas luit poenas. Non solum vero vi, sed & variis per praecipuos viros transactionibus, Respublica insole
tiam eorum compescere, ad primumque illos ordinem redigere enitebatur. Quotiescunque enim aliquam suscipiunt expedi tionem, numero S exercitus ex rapina ditionum Regni alunt; ex bello reversi, qua si colonias quasdam per vicos & urbes,tam Regias , quam Nobilitatis, ducunt, omnique Praefectorum ac Dominorum suorum Obedientia se exolvunt. Pauci ex veteranis in si iis ad Borysthenem domiciliis commorantur, reliqui, parta toties praeda locupletati , rei tantum Oeconomicae cum UXOribus & liberis operam navant. otio Vero allectati in forenies contentiones se immiscent, ac in Comitiis , frequentibus legationibus partes eorum promoVent , qui
Graeci ritus religionem professi, in Latinos invehuntur, & Occidentalis , Catholicae
128쪽
nempe, Ecclesiae imperium renuunt. Non pridem stipendiarios suos voluit esse Respublica, quibus quotannis Certa pecuniae summa Κyoviam reportatur. γ Summum apud illos obtinet regimen exercitus Praefectus, qui loco insignium gestat baculum
ex arundine Confectum. atque ut tumultuario modo , non suffragiis , sed solis acclamationibus , & frequentibus pileorum in candidatum ejectionibus , eligitur: ita
saepius instabilis vulgi libidine magistratu
privatur ; quam diu tamen munere suo fungitur, penhs eum remanet supra quemlibet Cosacorum vitae & necis arbitrium. Secundum honoris obtinent gradum quatuor bellici Consiliarii,vocati Assavlli,cum Legato , qui Substitutus Praefecti exerciatuS nominatur. Sequuntur postea Castrorum, bellicarum machinarum, legionum praefecti, tum Centuriones , & publicus Notarius, qui census & sumptus eorum notare , & consilio religionis Graecae Monachorum literas ad Regem & Proceres Regni exarare solet. In Trechti roVo,Pa-Ρ latina-
129쪽
latinatus Κyovienfis oppido , quod iis Respublica,ob fidelem ex praestitis meritis,
grati animi memoriam, donaVit, asservantur, cum exercitus Praefecti & Consiliariorum scitu, eorum privilegia, tormenta bellica, varia ex dirutis Turcarum emporiis
importata spolia, militaris etiam supellex, ac Regia vexilla, quae illis in signum supremi dominii, quotiescunque pro Republ. arma sumunt, a Regibus Poloniae ex insigni benignitate mittuntur. Quando ar duum aliquod negotium in exercitu incrudit , ad concionem vocatur ab ipso Duce universa plebs. atque is primum vultu ad reverentiam & modestiam composito , aliquoties versus multitudinem se inclinans , destinatum ingreditur locum , & detecto capite ,, sub extenso Regio vexillo , inter caeteros assidentes, solus cum I v Consilia riis stat, statumque causae , quae in deliberationem Venit, pleno comitatis sermone,
proponit. Tunc vel crimina, si quae illi objiciuntur, diluit, aut, in proprium usum,ali quem ab exercitu favorem submisse petit. Illic
130쪽
Illic omnia , quaecunque accepit, munera proferre , atque , ut sa sibi concedantur ,
multitudinem flagitare debet. Haec si renuat , omnia libidini ejus non vulgari, in voce & gestu, cultu permittit. Dum Praefectus exercitus eos alloquitur, verba illius summo silentio excipiunt, postea sententias suas alternis obruunt acclamationibus.
Ad bellum maritimum aptissimos longus
effecit usus. vehuntur lintribus , quibus a latere ad instar tabularum fasciculos exarundine compactos , Contra tempestates& fluctus maris adneetiant, ac summa Velocitate onustis triremibus Turcarum saepissimh potiuntur. Plurimi eorum frameis non utuntur, sed stlopetis omnes. quo genere militiae Reges Poloniae, potentissimorum in orbe terrarum Principum peditatum adaequare possunt. Castra etiam, dexirh in aliquot ordines redactis plaustris, ad normam' fortissimi propugnaculi muniunt, quae Tabor appellant, & contra hostium impetum extremum ibi quaerunt refugium. Hi itaque Zaporohelises ad bellum Turci-