Commentariorum Chotinensis belli libri tres. Auctore Iacobo Sobieski, in ea expeditione ex ordine equestri comissario, post vero Castellano Cracoviensi. Opus posthumus

발행: 1646년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

is BELLI CHO TINENSI s.

provectiores , & prudentia eminentiores ejus consiliarii, inter quos Mosti, sacrorum summus Praeses, & Halii Bassa, origine Armenus, autoritate pollebant, in variis rationibus injustam , dissicilem, & longinquam in Poloniam expeditionem distha-debant. - Mustapha VeTiraTemes , praeposteros ejus conatus liberius arguendo , a propriis Tyranni manibus cultri ictu vulnus accepit. Arioli quoque omnia infausta superstitionibus suis praesagiebant. Cum nihil horum obstinatam Osmanimentem, fatis eum ad interitum suum trahentibus , divertisset, ad primum peric losissimi belli nuncium exhorruit Polonia, contremuit & universus Christianus orbis. mi is Varsoviae Comitia Ordinibus indixit Rex. ac primum ad Pontificem Max., Ferdina dum Imperatorem, & omnes fest Christianos Principes; expeditis legationibus , classicum sacri belli per totam Christianitatem canebat, contra communem hostem

Communia expectando auxilia. Nihil enim

aequius videri potuit, quam ut Christianae militiae

32쪽

militiae antesignanus , Princeps non solum votis , sed & 1ubsidiis Christianitatis juva retur ; utque Regnum Poloniae, quod in excubiis Reipubl. Christianae situm , & ad sustinendum primum Paganorum impetum , Vel ipsa quadam naturae dispositione

esset constitutum , conjuncta eorum propugnaretur manu, qui sacrosanctum Christianorum nomen profitentur. Ac Gregorius , ejus nominis X V Pontifex Max. per Achatium Grochovium Praepositum Leci- censem, Regisque Secretarium, nunc Episcopum Praemistiensem Nominatum, & ad

Sacram Sedem Internuncium, Certam quolibet mense pecuniae summam,durante hac expeditione obtulit, majores adhuc pro mittendo sumptus , qu m primum Ferdinandi Imperatoris cum rebellibus haereticis bellum quo Ecclesiae fiscum exhauriri affirmabat aut certa victoria , aut honesta pace finem acceperit. Verum Cosmus de Torres, Archiepiscopus Andrinopolitanus, ac Nuncius ordinarius, in Poloniam, his lard diebus Cracoviam appulit,

C quibus

33쪽

1s BELLI CHO TINENSIS,

quibus transactionis Chotinensis fama ad eum pervenit, nullaque interposita mora , confecti jam belli Pontificem certiorem reddidit. Iacobus Angliae Rex , cum &Oratorem Regium,Georgium Os linium, Palatini Sendomiriensis filium , lauth &magnifich tractasset, & singulare suum in Rempubl. Polonam studium declarasset:

non contemnendis Anglorum , Scotorum& Hibernorum copiis, Sigismundi exercitum aucturus erat, nisi temporis, quo bellum hoc Turcicum inceptum & finitum est , angustiae modum ac occasionem illi praeclusissent. Caeteri Christiani Principes, partim antiqua sua cum Turcis foedera, partim intestinos ac domesticos motus, belli demum dissicultatem , in excusationem adducentes, piissimos Sigismundi prore Christiana conatus omnino deserue

runt.

In Comitiis Var viensibus varia agitabantur Consilia , de nervo belli, militum numero, & exercitus Duce. Omnium O dinum ora conVersa, animique simul erant incli-

34쪽

inclinati in Carolum Chodkievicium Palatinum Vilnensem, Magni Ducatus Lith-vaniae supremum Ducem , autoritate , reique militaris usu ac scientia pollentem , multis victoriis , insignibus trophaeis, Clarissimis triumphis , apud exteras ac barbaraS etiam gentes celeberrimum. Illi igitur summum regimen & res Polona restituenda , unanimi Reipubl. consensu, deferebatur. Suffectus in locum campestris Ducis,

laboris socius Stanislaus Lubomirscius Regni Pocillator. adjuncti publica lege ex ordine Equestri Commissarii, quorum alii in aula Regis commorari, alii Chodkievicium sequi debebant, cum limitata secretiori diplomate , ac juramento obstricta potestate , quae se extendebat ad trutinandum cum censu belli sumptum, solvenda militibus stipendia , absolvenda cum ducibus judicia, sancienda foedera, & fida consilia , quoties ad ea accerserentur, praebenda. Forum autem non decet praeteriri nomina , qui huic expeditioni interfuerunt. Nicolaus nempe Stentavius Regni Incisor, C , Mat-

35쪽

ao BELLI CHO TINENSIS,

Matthaeus Les iovius Belaeensis Succam , rarius , Michael Comes in Tarno , Iacobus Marci Sobiescit Palatini Lublinensis

filius, Ioannes & Paulus Dzialynii, hic Po-krivnicensis, ille Bratianensis Praefecti, Nicolaus Rossakovius Visnensis Capitaneus.

c.,ffib- Subsidia belli haec , autoritate Comitio- Σ' rum fuere decreta , praeter universae Nobi- Vi- litatis , more institutoque majorum, generalem expeditionem , Octo agraria: Contributiones , binae ducillae eo vocabulo ab antiquis in Regno legibus census ex cervisa nominatus in binae quartae Regalium bonorum , & ex eisdem in magno Ducatu Lilvaniae donarium , quod illi bono magis exemplo, & laudatissimo in communem Rempubl. studio , qu m conces jure largiti sunt. Ex bonis item summis antiquitus oneratis & pensionibus certa pecunia assignata. ordo quoque spiritualis in Synodo Petricoviensi centum quinquaginta millia florenorum ad sacrum bellum contulit. Exercitus numerus, ob plures, qui post

ea e

36쪽

ea exponentur, defectus , d primo Comitiorum instituto longh differebat. Constat mihi tamen , pecuniam ex aerario publico in Chodkievicianum exercitum distributam, tam pedites Germanos , Hungaros &Polonos , quam hastatos levis & gravis armaturae equiteS, Computando in 3 millia, 987 milites, praeter aliquot agmina Germanorum , qui pudendo & foedissimo exemplo in ipsis limitibus signa desermerant. Eadem fraude multi & in Polono exercitu , cum magno fisci detrimento , nomen suum contaminarunt. ΚοZakorum Tapo-rohensium triginta millia numerari poterant, quorum magna pars per ditiones Po- doliae praedabunda bellum Chotinense subterfugerat. De expeditione generali nihil me determinati expectet posteritas. Cum enim non omnes Palatinatus ac districtus cum

Sigismundo Leopolim ad indictam diem

Venissent, nec horum etiam certuS numerus patet. Inter aulicas tamen Sigismundi cohortes mercenarii militis peditum &

37쪽

BELLI CH ΟΤINENSIS, equitum Germanorum censebantur aliquot

millia. Magnatum etiam praeter hos, qui, ut memorabimus , Vladiilaum sequebantur) propriis sumptibus collectas cohortes praeteriri hic non decet: Dominici Ducis in Ostrog Tastaviensis , Ianusiii Ostro-giensis Castellani Cracoviensis amplissimi 'haeredis , 6oo peditum & equitum milites ditum Raphaelis LescΣynii Palatini Belzen sis centum hastatos, Iacobi Sobiescit Palatinidae Lublinensis levis armaturae turmam,item STasethievicti Bractaviensis Suc camerarii, Matinscii, RasecΣynii manipulos. Aderat & Georgius Dux CYartoriensis, qui in itinere a Tartaris vexatus, & Vix non omnibus equis amissis, desideratis plurimis famulis, ipse tamen jacturae superstes in castra venit. Tormenta bellica, quibus nos Cosaci fere adaequabant, viginti octo in castra fuerant advecta. Atque hoc Poloni, quem recensui, sumptu , tali apparatu , iis Viribus, quibus omnibus majorum memoriam superarunt, cum Osmano Turcarum Imperatore, de

t salute

38쪽

salute ac gloria sua decertarunt. Atrocissimi belli observabantur prodigia , in defectu sub ipsum meridiem Solis, terraeque motu per diversas Moldaviae, Podoliae, Russiae partes. Apparebant quoque in aere

confligentes inter se igneae columnae. Chodkievictus , antequam reliquae COLIigerentur copiae, primas Lubomirscio excubias demandaverat , qui ad Sy alam Po- doliae oppidum , ultimis Maji diebus , ingressus castra, loci natura, ob inVias rupeS,& Zbrutium fluvium alluentem, munitissIma , vigilantis ducis exequebatur munuS ,

exploratores saepitis in hostiles ditiones immittendo , & novis semper praesidiis vicina Tyrae vada sepiendo , subitaneasque hMoldavta Tartarorum incursiones reprimendo. ubi Simeon ΚopycZyniuS,Vir animi & corporis robore validus , ac multis . antea bellis exercitatissimus, singularem ei operam praestitit. Podolicae etiam nobilia talis rustici, inter sylvarum ac rupium saltus, caesis ad internecionem Tartaris, ferociam eorum refraenarunt. Venerat in Castra Lu-

Castra ad Shisia ma

39쪽

a BELLI CH ΟΤINENSIS,

stra Lubomirscii Constantinus Uevellius, genere Cretensis, Cretensi quoque ingenio praeditus, & postea in Christophori Ducis aravit legatione ad Mustapham Imper torem , notabili perfidia insignis , nomen quidem Christianum prae se ferens , sed

Tur is , unde opibus creverat, propensissimus. Secretiora ille ab Alexandro Moldaviae Palatino attulerat mandata , una cum literis Vsaim Bassae monoculi , qui Turca rum confinia in Bes Iarabia tuebatur , januae Imperatoris Praefecti, qui apud Tum Cas magistratus pro summo honoris fasti gio reputatur. Tentabant per Constantsenum , Polonorum de pace animos , quam speciosis quidem verbis blande suadebant, fictum in ea resarcienda studium suum obtestati. Sed eventus docuit, explorandi potius, quam amicitiae causa missiam in castra ab iis fuisse , natione , fide , moribus Graecum hominem. Lubomirscius in absentia Chodkievicii nullo ei responso dato , honorifich , ut Christiani Principis Internuncium, eXceptum,iauth propriis sumptibus

40쪽

ptibus tractatum , in vicino a castris rure,1ub honesta custodia , usqueb ad supremi

Ducis adventum, detinuit. Nec Chodkie-Vicius tardavit, sed cum Lilvano exercitu ad Retepnice pagum Lubomirscio se conjunxit , ac statim universum exercitum in legiones partitum , ad Braham, Tyrae imminens Oppidum,movit. Anteibant legiones , Boratiniana , Praefecti Lipnicensis , Leitovii Belaensis Succamerarii, & Lu-bomirsciana. suecedebant Zienoviciana

Castellani Polocensis , Stentaviana Incisoris Regni, cum Procopio fratre, Chodki viciana & Sapieliana Capitanei Orsanensis: subsequebantur Zoravinsciana Castellani Belsensis, Opalinsciana Castellani POL naniensis, Rosiakoviana Capitanei Visnensis: quae postea tum in acie instruenda,lum in muniendo ac defendendo vallo , & e cubiis peragendis,eadem nomina obtinuerunt. Ibidem instituti excubiarum praefecti , Nierneli , Bogdalaovius, & ΚaZimitius . hestinatus ad castra metanda Dol-mad, LitVanus, veteranus miles sub signis

Castra ad Retvnice.

SEARCH

MENU NAVIGATION