장음표시 사용
61쪽
oppugnabat nidulo a sexos & humana ope orbatos . Atque dum uno ac altero die irritos suos conatus indignabundus Osmanus vidisset, naturam, quae instinetii divino locum iis munitum praeparaverat, fame
debellare contendit. Obsessi undique ut
est desperatio magnum ad honesth moriendum incitamentum in cum incredibili . ausu hosti immanissimo restitissent, nota bilem in Turcico exercitu stragem, st
pentibus ac frendentibus ipsis hostibus edebant ; tandem labore confecti, inedia consumpti, pulvere selopetario destituti. sidc prius implorata , a tot calamitatibus reliquum, & quasi jam extremum spiritum
in manus ferocissimi Tyranni una cum armis tradiderunt. Qui virus situm a majoribus adhuc in Cosacos conceptum, in hoc , ceu aliquo inermium hominum macello evomere cupiens, abhorrendam omnibus seculis, ac apud summam etiam barbariem pudendam lanienam exercuit, Mcum omnes diversis suppliciis, in truci suo conspectu mactari jussisset, tunc demum
62쪽
inusitatim suam crudelitatem satiaVit, cum majestate Imperatoria abjecta personam carnificis sumens propriis manibus aliquot ex iis ad arborem ligatos, partim stlopeto, partim sagitta transfixisset. Praebebant miseri teterrimae belluae supplex jugulum , immortalis gloriae aeterna vestigia ibidem relicturi, ubi mortalem deposuis ient vitam. Illos certh genere & factis antea obscuros tali demum interitu eadem sors nobilitavit , quae & Osmano tanquam generis humani prodigio perpetuam ignominiam , ac perenne apud omnes HeroaS OPprobrium inussit. Ad castra Chodkievicii praedonum Mol-davorum sol ita latrocinia non cessabant. adjuncta sibi certa Tartarorum manu eOS, qui pabulandi causa incautius excurrissent, saepius aggrediebantur. Petrum quoque Konas Eevicium ejusmodi, ut referemus, casus in summum impulerat discrimen, quod duce Fortuna , & singulari sua vi
tute comite tandem evasit. Converterat
ad StepanoWce iter, illic se exercitum Za
63쪽
poroliensium deprehendere ratus , post quam incidisset in impressa ad instar latio ris viae equorum vestigia , mox pro hostibus suos transisse summo errore judicavit. Accensi a Turcis obscuriore nocte frequentissimi ignes . & hi illum fallebant. jam enim a Cosacorum castris proximum se esse gaudebat. Illucescente statim die
dum ex opposito monte tentoriorum apices Conspexisset, retrogredi coepit. insequuntur Turcarum speculatores : plures etiam advolant. ille comitatus sui paucita- tem sola animi alacritate ac manu S pro ptitudine superare elaborans , ita manus cum obvio hoste conserebat, ut tamen ad majorem, quem longius reliquerat, suorum manipulum contenderet. nec ab Annibale.& Molodecio deserebatur. 'Acrius instabant Turcae. amisso ille equo, & ob transfixam selopeio manum , viribus primis destitutus, in adjacentes se sylvas recepit,ubi die ac nocte latitans , viarum ignarus, &ideo consilii inops , tum ex incurato Uuia
. nere debilis, languido gressu ad Tyram di-
64쪽
rigebat, quem simul ac transisset, non procul Mohilovo castra sua reperit. Tapo-rohensis Cosaci Borodavkae regiminis pertaesi, solemni suo more, per unanimem acclamationem, ΚΟnas evicium in exercitus sui praefectum iterum crearunt, qui BOrΟ-davliam, multorum criminum ab ipsa multitudine accusatum, in Vincula conjecit, &brevi post ad Chotinum capitis poena
condemnavit. Infestabantur nihilominus omnes circum castra Viae quotidianis ferblatronum excursionibus. Iam insidiis peti- Lairaeisiatae insidiae , atque ad comprimendam illorum licentiam nonnullae equitum eXpeditorum cohortes , in latibulis sylvarum, iteratis vicibus,erant abditae. Sed,cum nemo
apparuisset, frustra expectabatur, circumspecta praesertim locorumque peritissima
illa colluvies. Aliquot Taporoliensium Adis manipuli ab exercitu separati, dum repo rari tata ex territorio Onoviensi praeda, versus et: ' Chotinum properando,densum cxcitassent
pulverem; pro hostibus h longinquo facilli judicati, canendi per castra classici ansam G dede-
65쪽
ro BELLI CHOTINE N sis dederunt. Iam acies tum instrui,ducibus coeperat, cum de adventu illorum certus nuncius perVenit,qui cohortium strepitum limisi statim compescuit. Canti rus , pluribus
anth proeliis prospero eventu Cum Polo nis commissis nimium ferox , & suetis pugnandi furtis summopere confisus, primam ulterioris belli aleam subire voluit. Sele- istis ex Tartarorum copiiS Veteranorum quinque millibus , ipse in remotiori sylva latitabat, fratre germano emimo, qui duorum millium equitatu , cui maximh fidebat , stipatus, & optimam stratagematis,' occasionem ex coorta nebula nactus , in.
excubias Poloni exercitus incidit, quibus vix non ad ipsam Lubomirscianam portam. insistendo , barbaro clamore ac inordinato periculo castra implevit. Vnus ex Tartaris , Corporis egregia compositione, eminentiori statura, & imperterrito animo insignis, acerrimh dimicando, a porta Lubo-mirsciana lapidis ictu propius occubuit. Ab alia vero parte, per montium Tyrae in haerentium declivia, Tartarorum cohors
66쪽
invaserat, in primo castrorum ingressu stativa Piotrovii, qui levis armaturae equitum praefectus , a custodia vadorum fluminis redeundo , magna exercitus Poloni fortuna illic restiterat. Dolus enim hostilis , ipsis castris imminens, in miserabilem cohortis ejus stragem conversus est,ubi commilitonum plurimi , propter exercitus sui viciniam securi, & itinere nocturno defessi in utramque aurem dormiebant. Nec impiger Chodkievictus, quamvis mala Valetudine assectus, contra advenientem hostem,exercitum in aciem redegit. Dextrum cornu Lubomir ius obtinuit, accepta in
subsidium Matthaei Le iovii Succamerarii Bel1ensis legione . sinistrum occupavit Chod hi victus , agminis fronte in obvios
collium asperiorum anfractus conversa, unde ex insidiis impetum Tartarorum metuebat, atque ibi legionem suam & Sienia-Vianam collocaverat; quibus pro subsidiis imminebant legiones, in primo Ordine, Petri Opalinscii Posnaniensis & Bohusiai Zie- novicii Polocensis Castellanorum . in se-
67쪽
cundo , Alexandri Sapiehar Orsenensis , MNicolai Rosiacovit Visnensis Capitanei : medium constabat agmen ex legione Sta nillai Toravinscii Castellani BelYensis MBoratinii Lipnicensis Proesedit. adjunctilis erant Suietinii & SrΣcdZinscii, militan tes sub signis Thomae Tamoscii Palatini
Κyoviensis, hastatae cohortes. In tanta, Mmaxime tyronum multitudine, non omnes' Observabant , in iis praesertim primordiis, exadtiam in acie ordinem , idque non sine
Chodkievicti stomacho , qui incredibili
animi promptitudine & dexteritate, in numerato habens omnes uniuscujusque legio nis cohortes , situm cuilibet locum , verba facto adaequans, destinabat. Tam ob Vla distat atque exercitus Tap0rohensis absentiam, quam Ob Variatum a Comitioriun instituto militiae numerum, & mutilatas plurimaS , qu- aderant, cohorteS, statim magnos in silo exercitu defectus facild adver- .
tit Chodkievictus i cum multd diversam aciem in animo suo disposuisset, tanquam Dux hac in arte versatissimus, & cum omnibus
68쪽
nibus, non modb sui,sed veteris etiam aevi, Imperatoribus comparandus. Collocave-
rarat etiam nonnullas gravis & levis armatu-
nae,Germanorum & Hungarorum peditum cohortes,in sylvarum latebris,ut ex insidiis Tartaros aggrederentur , atque feliciter stratagema successit. impetu enim in hostes facto , parvo negotio catervas illorum di 1- sparunt. Cantimi rus fuga suorum perspecta, in eandem se ipse conjecit,& Taporo-hensibus obviam casta factus , Tartarorum plurimos ex praecipua militia amisit. Captivorum de proximo tum Osmani, tum D Ziambergeret Tartarorum Chami adventu constantem relationem Setembergus &
Constantinus Vevellius confirmarunt. nam
relicto quatuor δ Chotino miliaribus Tur iuram carum eXercitu,tanquam praesentissimi belli Fcciales in castra redierant. Vsaimus VC-ΣiraTemes Saeembergum, honorificd tamen tractatum, coram Osmano celavit. Ii, qui de renovanda pam per Constantinum Ve- vellium utrumque Ducem solicitarant, turpi ob servilem metum mendacio inficias
69쪽
iverunt δε datumque ab V imo superbum responsum, pacem nimirum, quam Poloni peterent, sitam in armis esse. Impendens totius Reipubl. cervicibus inexpertum hactenus periculum , tuba etiam est per castra denuntiatum. Animabantur in familiaribus colloquiis a Ducibus milites,unicam Vigere spem, certamque sperari salutem in divina ope & Polona virtute,suadebant vim Vi propugnandam, arma armis repellenda rnon patere hic locum precibus,quam summa labee avitam gloriam contaminarent;
tantb minus auro vel pecunia pacem redimendam, quod utrumque ferro saepius parari seleat. Ad majorem verb securitatem, summa celeritate castra vallo & fossis per legiones muniri imperavit Chodkievictus Konasrevictus uno miliari Chotino castra
sub vesperam metatus, cum tamen Turcas
imminere sibi advertisset,non pilis hora CO-sacis suis,post tot exantlatost abores,respirii concessist , eadem nocte in planitiem ad Tyram vergentem, & Chodkievicianis castris proximum, exercitum suum moVit.
70쪽
Emorabilis hic Polonis in Om- - - nem polleritatem Genit dies quo tam cum Osmano Turcarum, quam cum DTia egerio Tartarorum, ex tot regniSac gentibus collecta potentia Regno suo incubuit , ac Othomanici per tres orbis partes latissime patentis imperii, elata ex innumeris victoriis signa tunc se Poloniae ostentarunt. Tunc Tyras Euphrati, Nilo, ac vicino Danubio invidens, ad accedentis, novi hospitis,& tanti Imperatoris majestatem, veluti alveo suo exurgere ; Asia cum
Africa, quasi propriis sedibus mota, in Po-
doliam properare cernevantur. Immensa illa & variarum nationum colluvie restria agmina, a diverso coel a , ex longinquo so- Io, ad Sarmaticos limites coadunata, aliam aeris constitutionem , diversum locorum situm, omnia denique oculis suis peregrina mirabam.